Skip to the text

Articulus 18

ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI MYSTICA.

SANCTUS Gregorius, in exordio libri Septimi Moralium, sentire videtur, quod præsens capitulum, potissime principium ejus, ad litteram exponi non debeat, forsitan propter rationes in præcedentis articuli initio tactas. Unde ad allegorias ac tropologias convertitur. Verum Albertus et Thomas exponunt istud ad litteram: quos præcedenti articulo sum secutus. Et puto, quod dictum eorum verbis Gregorii aut non, aut parum repugnet. Varias nempe considerationes circa verba hæc habuerunt, et juxta eas diversa protulerunt judicia. Verumtamen quidquid inde dicatur, constat quod mystica horum declaratio fructuosior, subtilior, delectabiliorque consistat quam litteralis.

Itaque Job sui humanique generis voce loquens: Utinam, inquit, appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera. Quasi arena maris hæc gravior appareret. Per stateram exprimitur Christus, qui ad ponderandum ac metiendum nostræ vitæ meritum venit, secumque misericordiam atque justitiam detulit; qui quasi statera miri libraminis factus, hinc in se calamitatem nostram, et illinc peccata suspendit; ante cujus adventum genus humanum pœnas, quas pro originali peccato ac aliis suis vitiis patiebatur, videlicet mentis excæcationem, dæmonum dominationem, jugum iniquitatis, multiplicem corporis corruptionem atque naturæ infectionem, præsensque exsilium, ignoravit. Job ergo in ejus loquens persona, optavit Christi adventum, ut in ipso suspenderentur nostra peccata, ita quod ipse pro eis satisfaciendo ac moriendo, ea quasi super se caperet. Unde et in Isaia scribitur:1 Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Et Petrus in prima sua epistola:2 Peccata, inquit, nostra pertulit in corpore suo super lignum. Calamitas quoque, quam per peccata meruimus, Christo inducta est, scilicet mors amara, quemadmodum ait in Psalmo: Quæ non rapui, tunc exsolvebam.3 Et Isaias: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.4 Joannesque: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.5 Ex qua appensione peccatorum et calamitatis in Christo, innotuit quam gravis fuit calamitas exsilii et pœnarum generis humani. Ex hoc enim quod ob eam tollendam unigenitus Dei Filius passus est, constat quod utique fuit gravissima. Ideo ait: Quasi arena maris hæc gravior appareret, id est, gravior appareret tunc, et postea quum per apostolicam prædicationem mundo innotuit, quam ante apparuit. Quasi arena maris, id est, quemadmodum arena ad littus maris sita, multum gravis est simul collecta. vitæ hujus exsilium deplorantis, subjecit: Unde et verba mea dolore sunt plena, propter calamitates quibus premitur genus humanum, et maxime homo justus, cujus vita tribulationibus plena est, ad patriamque gemens suspirat. Porro filii sæculi hujus, exsilium pro patria diligentes, atque futuris ac cœlestibus præsentia et terrena præferentes, in suis exsultant miseriis, et animarum suarum vulnera ac dolores non sentiunt; tantoque infeliciores sunt, quo minus infelices se esse perpendunt. Quia sagittæ Domini in me sunt, id est variæ tribulationes ac pœnæ pro peccatis inflictæ. Quatuor namque sunt vulnera animæ pro originali peccato inflicta, videlicet, concupiscentia, infirmitas, ignorantia atque malitia: quibus velut sagittis transfigitur homo. Quarum indignatio ebibit spiritum meum. Ex his quippe vehementer affligitur justus, sentiens aliquam legem in membris ac sensualitate, repugnantem jugiter legi mentis.6 Propter quod continuum gerit contra vitium prælium, abstinens a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, implensque illud Apostoli:7 Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.8 Præterea, quid molestius quam contra propriam ignorantiam rationis, contra pronitatem voluntatis ad culpam, contra infirmitatem appetitus irascibilis ad resistendum contrariis veræ salutis, contra concupiscentiam appetitus concupiscibilis quotidie, imo omni hora, debite decertare? Et quia ex hac præliatione, pressura et pœna pro peccato inducta, humiliat homo se ipsum, miseriam suam experiens, potest hoc loco per spiritum, animositas seu spiritus elationis intelligi. Et terrores Domini militant contra me. Justus namque et sapiens non tantum deflet præsentes ærumnas pœnæ et culpæ, sed et futura pericula magis veretur, ne rursus Deum offendat, ne in manus incidat Dei viventis, ne a vultu gloriæ supergloriosissimi Dei pellatur, et pœnas irruat sempiternas.9 De hoc felici terrore in Proverbiis habetur: Beatus homo qui semper est pavidus. Itemque: Timor Domini fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.10

Præterea, quoniam Job fuit evidens Christi figura, possunt hæc verba de Christo exponi. Quemadmodum enim amici Job imputabant ei, quod pro suis affligeretur peccatis, sic Judæi Christum pro suis dixerunt excessibus comprehensum, tentum et tortum, coram Pilato clamantes:11 Si non esset malefactor hic, non tibi eum tradidissemus. Et rursus: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.12 Quibus Christus poterat respondere verba præhabita: Utinam appenderentur peccata mea, non quæ commisi, sed quæ imponitis mihi, quibus iram merui, id est pœnam mortis, secundum vestram censuram, qua de me dixistis, Reus est mortis;13 et calamitas acerbissimæ passionis, quam patior, in statera, secundum sensum expositum. Quasi arena maris, id est incomparabiliter, hæc calamitas gravior appareret, quam peccata præfata: quia in veritate nulli peccato obnoxius fui. Unde, id est ob amaritudinem passionis, mihi pro aliorum excessu instantis, verba mea dolore sunt plena. Dolorosa plane fuerunt verba Christi, quando passione jam imminente, cum clamore valido et lacrimis preces fudit ad Patrem, secundum Apostolum.14 Terque rogavit, ut si fieri posset, transiret ab eo calix.15 Similiter verba quæ dixit in cruce, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me, ac cetera ibi prolata, nonne dolore fuere plenissima?16 Quia sagittæ Domini, id est amarissimæ mortis puncturæ, præsertim tempore distensionis in cruce, in me sunt: quas, Deo Patre disponente atque volente, sustinui, quemadmodum Pater ait de Christo per Isaiam: Propter scelus populi mei percussi eum.17 Et rursus ibidem: Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Quarum indignatio, in quantum fuerunt velut in ultionem, castigationem seu correctionem peccatorum generis humani, juxta illud Isaiæ, Disciplina pacis nostræ super eum;18 ebibit spiritum meum: quia per pœnæ illius acerbitatem vere mortuus fuit Christus, per separationem animæ ejus a corpore, quamvis utrumque manserit Verbo unitum.

Insuper, verba inducta possent exponi de quocumque innocente ac justo, gravissime afflicto, non vitæ suæ demerito, sed propter probationem ipsius et patientiæ demonstrationem, ad aliorum ædificationem, atque ob incrementum sui profectus ac felicitatis: quod in multis electissimis factum constat martyribus. Sed quia ex præinductis clarissime innotescit, quomodo ad hoc valeat littera applicari, pertranseo, ad difficilioraque propero.19

Numquid rugiet onager quum habuerit herbam? Per onagrum designatur plebs gentilis indomita, voluptatique dedita, cujus non parva pars exspectavit Christum venturum, sicut et Job et patriarchæ gentilium cum subditis ac discipulis suis. Qui populus quo Christi adventum magis optavit, eo ipsius dilationem dolorosius tulit. Quum vero per apostolicam prædicationem evangelicam legem sortitus est, Christo unitus, et gratiæ ac sacramentorum ejus particeps factus, non rugiit, sed lætus effectus est, habens herbam, id est incarnationis dominicæ gratiam et virtutem, seu Christum dulcissimum, qui testatur : Caro mea vere est cibus.20 Aut mugiet bos, id est populus Judæorum, jugo legis assuetus ac subditus, ad Judaismum proselytos colligens, sicque per corda eorum vomerem legis trahens, quum ante præsepe plenum steterit, id est, Christum corporaliter præsentem agnoverit, sibi in lege diu promissum, jamque in ea positum ac oblatum? Quod de electis Judæorum reliquiis accipi congruit, qui Christi adventum cordialiter optaverunt, eumque præsentem viderunt, aut venisse crediderunt cum ingenti lætitia. Idcirco non mugierunt tristantes, sed psallebant gaudentes. Denique, de discipulis suis dixit Christus Judæis incredulis : Numquid lugere possunt filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus?2122 Itaque, præsepe fuit Scriptura veteris Testamenti, seu lex, quæ sine Christo vacua fuit, et ipso incarnato repleta est. Aut poterit comedi, id est mente sumi ac masticari, insulsum, id est vetus Testamentum, seu lex et Scriptura ipsius ad litteram intellecta, non spiritualiter sumpta? Non utique. Sic enim non reficit, sed occidit, dicente Apostolo :23 Littera occidit, Spiritus autem vivificat. Sal ergo litteræ legis, est intelligentia spiritualis : qua si fuerit Scriptura illa condita, erit salubriter refectiva. Aut gustare aliquis potest, quod gustatum, affert mortem? Hoc plane rationabiliter et scienter non fit proprio motu gustantis, quanquam aliqui martyrum venena pro fide potaverint. Mysticus igitur sensus est, quod sanctorum Prophetarum vaticinium secundum litteræ superficiem sumptum, frequenter mortiferum esset : ideo taliter gustari non debet.

Deinde Job tanquam vivum membrum Ecclesiæ, voce ejus subjungit : Quæ prius, id est ante Christi adventum, tangere nolebat anima mea, videlicet veteris Testamenti cibum seu documentum, nunc, post Christi passionem, per apostolicam prædicationem, præ angustia pœnitentiæ et amoris, cibi mei sunt, id est mentis meæ refectiones. Hoc Ecclesiæ ex gentibus collectæ est competens. Potest nihilo minus de conversa electaque Synagoga exponi, quæ Unigenito Dei nondum incarnato ac passo, contempsit gentiles, nolens eis communicare aut jungi, quemadmodum loquitur Petrus gentilibus :24 Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo accedere aut conjungi ad alienigenam. Unde et post quidam conversi Judæi, locuti sunt Petro : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum eis?25 Postea autem, misso Spiritu Sancto, orsi sunt sancti Apostoli prædicare gentilibus præ angustia æstuantis amoris, incorporaveruntque eos sibi, et de eorum conversione atque salute mente refecti sunt non mediocriter deliciose.

Quis mihi det ut veniat petitio mea, et quod exspecto, tribuat mihi Deus? et qui cœpit, ipse me conterat, etc. ? Juxta sensum, quo præcedenti articulo verbum hoc de sancto Job exstat expositum, intelligi potest de quocumque justo in gravissimis tribulationibus constituto, qui timore offendendi Deum et tædio malorum culpæ sæculi hujus, desiderioque visionis beatificæ summi Dei, cupit dissolvi, et tribulationem sibi inflictam continuari ac ingravescere, quousque auferatur de vita præsenti. Sic nempe dixit Apostolus : Infelix ego homo, quis me liberabit de cor-

Ps. cxix, 5. pore mortis hujus?26 Et Psalmista: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est. Iterum accipi potest de contritione bona et succisione salubri, qua Deus per gratiam et virtutes conterit in nobis, quod a nobis ipsis habemus et sumus, videlicet peccata nostra, passiones et vitia: sicque spiritualiter atque vitaliter mortificemur, et nos ipsos relinquamus ac abnegemus, ut ab alto elationis succisi, ad propriæ parvitatis humilia descendamus; ipsa quoque flagella paternæ castigationis Dei libenter feramus, in quantum sunt criminum sanativa; imo in vita hac corrigi peroptemus, ne æternaliter cruciemur. Hinc ait Gregorius: Sancti viri cum de occulta erga se dispositione Dei suspecti sunt, prospera pertimescunt, tentari appetunt, flagellari desiderant, quatenus incautam mentem metus et dolor erudiat, ne in hac peregrinatione hoste ex insidiis erumpente, sua eam securitas deterius sternat. Ps. xxv, 2. Hinc ait Psalmista: Proba me, Domine, et Ps. xxxvii, 18. tenta me. Itemque: Quoniam ego in flagella paratus.

Ideo subditur, et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat. Electi quippe quum peccasse se norunt, nec tamen ob hoc adversa perpessos se meminerunt, pavore tabescunt et æstuant, ne eos in æternum deseruerit gratia, quos in præsenti non custodit culpæ suæ punitio aliqua; timent ne ultio quæ differtur, gravior in fine servetur: ideo nunc paterna castigatione feriri desiderant. Nec contradicam sermonibus Sancti, Dei me corripientis, impatienter ferendo, murmurando aut male loquendo, sed gratias referam in adversis. Unde in Threnis legitur: Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum. Nos iniqua egimus, et ad iracundiam provocamus Dominum. Rursusque scriptum est:27 Thren. m, 39, 40, 42. Sapiens non murmurabit correptus.28

Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam tormenta vitæ futuræ? Ideo in præsenti cupio emendari. Aut quis finis meus, ut patienter agam? id est, nulla est ratio habendi patientiam plenam in pœnis inferni, quum non sit spes evadendi, nec exspectatio alicujus finis beati, cujus intuitu solet in adversis patientia conservari. Nec fortitudo lapidum, fortitudo mea, nec caro mea ænea est. Multi jam dignos pœnitentiæ fructus agere renuunt, religionem intrare verentur, dicentes se pati dura non posse jejunia, vigilias, disciplinas, ceteraque similia abhorrentes: qui utinam passibilitatem ac teneritudinem suam prudenter intuerentur, per comparationem ad futura pravorum supplicia. Sicque pensantes quam ineffabiliter graviora sint illa præsentibus pœnis, viriliter aggrederentur arctam viam salutis, omneque exercitium pœnitentiale ac virtuosum.

Ecce non est auxilium mihi in me: id est, propria virtute seu naturali fortitudine, aut per sola et nuda dona naturæ salvari non valeo; a peccatis purgari, meritorie operari, dæmonibus reluctari sine supernaturali Dei subventione et dono gratioso non queo. Itaque nullus de se præsumat, nemo sibi bonum quod agit aut habet, adscribat; sed totam suam fiduciam ponat in Deo, qui ait per Osee: Perditio tua ex te, in me tantummodo auxilium tuum. Et Christus loquitur: Sine me nihil potestis facere. Denique Apostolus, Fiduciam, inquit, talem habemus ad Deum:2930 C. Joann. xv, 5. II Cor. m, 4, 5. non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Jeremias quoque loquitur Deo: Scio, Domine, quia non est D. Jer. x, 23. hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos. Necessarii quoque mei recesserunt a me. Hoc dicere potest is, a quo amici ejus tempore necessitatis aut indigentiæ avertuntur, manum adjutricem non porrigentes, sive in spiritualibus, sive in corporalibus bonis. Sic nempe ait Psalmista: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Ps. xxxvii, 12. Atque Apostolus: In prima mea defensione omnes me dereliquerunt. Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini

Osee xiii, 9.

Joann. xv, 5.

II Cor. m, 4, 5.

Jer. x, 23.

Ps. xxxvii, 12.

II Tim. iv, 16. derelinquit. Hoc de omni proximo intelligi potest. Omnem etenim proximum tanquam amicum et fratrem, imo sicut nos ipsos amare tenemur, eique auxiliari quando ratio dictat, dum scilicet locus, tempus et causa requirunt : quod qui omittit, præceptum caritatis transgreditur, non faciens alteri sicut vellet fieri sibi.

Fratres mei præterierunt me, non condolendo aut succurrendo. Tempore quo fuerint dissipati, id est peccato corrupti, corde divisi, ab integritate virtutum collapsi, peribunt perpetuo : juxta id Osee, Divisum est cor eorum, nunc interibunt ;31 et ut incaluerint, fervore passionum, videlicet iræ, impatientiæ, indignationis seu concupiscentiæ, solventur de loco suo, id est, impetum passionis sequentur, nec stabiles erunt in ratione, in qua homo debet quasi in loco quiescere. Unde scriptum est in Isaia : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.32 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum. Hoc omnibus versutis et callidis, duplicibus, adulatoribus ac simulatoribus competit, qui dum aliud mente intendunt, aliud verbis actibusve ostendunt, involutis gressibus gradiuntur et se ipsos a vero virtutum profectu impediunt : imo instar cancri retrogrediuntur, in tartarumque labuntur. Propter quod subditur : Ambulabunt in vacuum, et peribunt. De talibus Jeremias inducit : Sagitta vulnerans, lingua eorum ; in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.33 Recti ergo et plani sint gressus nostri, quoniam scriptum est :34 Deus proteget gradientes simpliciter.

Considerate semitas Theman, itinera Saba, et exspectate paulisper. Per Theman, quod interpretatur Auster, qui dissolvit afflata teporibus membra, animi remissio designatur. Itaque considerandæ sunt semitæ Theman, id est actus remisse viventium, qui Deo negligenter serviunt cum tepore ; ut agnitis eorum dispendiis atque periculis, Domino fervide obsequamur, pensantes quod loquitur Deus : Scio opera tua, quia nec calidus es, neque frigidus ; et nunc quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.35 Porro, per Saba, quod interpretatur rete, significantur dolosi, qui aliis deceptionum modos extendunt et moliuntur insidias, capiuntque intra rete suæ versutiæ innocentes ac simplices. Contra quos Isaias asserit : Fraudulenti vasa pessima sunt. Ipse enim cogitationes concinnabit ad perdendos mites in sermone mendacii.36 Et in Psalmo : Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.37 Tales docet Salomon esse vitandos : Fili, inquiens, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.38 Si dixerint, Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra ; ne ambules cum eis. Horum damnationem videbimus, si paululum præstolemur.

Confusi sunt, quia speravi. Dum reprobi et perversi bonos turbare, a via virtutum retrahere, ab animi constantia impedire nituntur, exhilarantur, si quod moliuntur, ad effectum perducunt : juxta id Psalmistæ, Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero.39 Dum vero quis tota mente in Deo confidit, nec ab animi tranquillitate dejicitur, confunduntur tanquam spe sua frustrati. Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. Hoc in persona cujuslibet justi profertur, quem iniqui aggressi subvertere nequiverunt, ideo erubescunt.

Nunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis. Vitiosi, qui Deum non amant, neque in prosperis eum verentur, frequenter quodam servili concutiuntur timore, dum aliquem, præsertim suorum propinquorum seu amicorum justorum, viderint horribiliter plagatum, molestatum aut cæsum : quos justus vir tribulatus redarguit, quod non in prosperis quoque Deum formidant, nec eum ex timore filialiter timent. Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? Substantia impiorum, mundana atque carnalis prudentia dicitur : quam justus, ab eis non petit, sed aspernatur, nec per eam consolari dignatur. Vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Virtuosi ab invisibilibus ac visibilibus hostibus impugnantur. Scientes vero reprobam vitam pravorum, non quærunt eorum suffragio ab invisibilis hostis tentatione salvari. Et quoniam eos non timent qui corpus occidunt, dum fides vel justitia exigit, parati sunt a visibilibus inimicis occidi, nec quærunt de eorum tyrannide erui. Docete me, et ego tacebo. Multoties carnales, pigri ac passionati putant et jactant se melius scire et sanius sapere, quam virtuosi ac fervidi : unde præsumunt eos arguere ac docere. Quibus justus vereque sapiens ironice zelo æquitatis respondet : Docete me. Quasi dicat : Aut vere me informate, aut ab insipienti instructione cessate.

Quare detraxistis sermonibus veritatis? Tales equidem verba virtuosorum irrationabilia vanaque arbitrantur, quum dicat Apostolus : Animalis homo non percipit quæ sunt Spiritus Dei. Ideo detrahit verbis verissimis, asserens ea aut non vera, aut non recta intentione prolata.40 Et dum videt se ratione justum superare non posse, ad increpationes et exprobrationes convertitur, inaniterque verba multiplicat.41 Ideo sequitur : Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Ceterum, quomodo sequentia textus verba ad moralitatem valeant applicari, ex præcedenti articulo facillime consideratur.

B

Footnotes

  1. Is. LIII, 6. ↩

  2. 1 Petr. II, 24. ↩

  3. Ps. LXVIII, 5. ↩

  4. Is. LIII, 4. ↩

  5. Joann. I, 29. ↩

  6. Rom. vii, 23. ↩

  7. 1 Petr. ii, 11. ↩

  8. Galat. v, 16, 17. ↩

  9. Hebr. x, 31. ↩

  10. Prov. xxviii, 14; xiv, 27. ↩

  11. Joann. xviii, 30. ↩

  12. Luc. xxiii, 2. ↩

  13. Matth. xxvi, 66. ↩

  14. Hebr. v, 7. ↩

  15. Matth. xxvi, 39, 42, 44. ↩

  16. Marc. xv, 34. ↩

  17. Is. liii, 8, 10. ↩

  18. Ibid. 5. ↩

  19. 1 Petr. ii, 11. ↩

  20. Joann. vi, 56. ↩

  21. Marc. II, 19. ↩

  22. Matth. IX, 15; ↩

  23. II Cor. III, 6. ↩

  24. Act. x, 28. ↩

  25. Act. XI, 3. ↩

  26. Rom. VII, 24. ↩

  27. Thren. iii, 39, 40, 42. ↩

  28. Eccli. x, 28. ↩

  29. Joann. xv, 5. ↩

  30. II Cor. iii, 4, 5. ↩

  31. Osee x, 2. ↩

  32. Is. LVII, 20. ↩

  33. Jer. IX, 8. ↩

  34. Prov. II, 7. ↩

  35. Apoc. III, 15, 16. ↩

  36. Is. XXXII, 7. ↩

  37. Ps. V, 7. ↩

  38. Prov. I, 10, 11, 15. ↩

  39. Ps. XII, 5. ↩

  40. 1 Cor. 11, 14. ↩

  41. Matth. x, 28. ↩

Chapter 20 of 72