Skip to the text

Articulus 19

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMI : MILITIA EST VITA HOMINIS SUPER TERRAM.

DOCET beatus Job in hujus capituli exordio, vitam præsentem ordinari ad aliam magis perfectam ; eamque anxietatibus esse plenam, atque ob id rationabiliter appeti posse terminum ejus. Aliqui vero opinati sunt, ipsum Job principium præsentis capituli inducere ad reprobandum errorem Eliphaz, asserentis ultimam hominis felicitatem esse in vita hac, animam quoque rationalem esse mortalem. Verum (ut clare jam ante probatum est, et demum probabitur amplius) illa non fuit opinio Eliphaz : imo in verbis quarti capituli, quæ sibi perhibet desuper revelata, evidenter innuit animæ immortalitatem, atque futuram impiorum perpetuam calamitatem, inter cetera loquens : Et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.1 Itaque verba hujus capituli Job inducit ad suæ declarationem sententiæ, qua intendit defendere, quod justis in vita hac multa contingant adversa sine eorum prævia cul-

C pa ; quod item ad aliam et ipsam vere felicem vitam adspirent. Ait ergo : Militia est vita hominis super terram. Ubi Hieronymus transtulit, Militia, Septuaginta transtulerunt, Tentatio. Sed, ut docet S. Gregorius, sensus redit in idem. Tentatio namque est pugna contra hostes spiritusque malignos ; militia vero exercitium contra adversarios appellatur. Itaque vita bonorum, militia tentatioque vocatur: quoniam contra desideria carnis passionesque animæ, contra mundi vanitates, contra dæmonum suggestiones, omnem quoque impietatem indesinenter ac fortiter præliantur. Unde ob gravitatem ac multitudinem tentationum hominis in hac via, vita ejus non tentationem habere, sed tentatio dicitur, quamvis nonnunquam sine actuali tentatione vivamus, et mente tranquilla Deo sine lucta vacemus. Sed in hoc parva est mora, nisi fortasse viris perfectis ex gratia singulari, qui revelata facie gloriam Domini speculantes, in deiformem transformantur imaginem a claritate in claritatem.2 Circa hoc verbum, sicut et circa cetera sancti Job verba, scribit multa pulchra illuminatus Gregorius: quæ vitandæ prolixitatis causa omitto, et quoniam scripta ejus (ut decet) ubique habentur. Præterea verbum inductum, ipsi Job tanto litteralius competit, quanto passus est duriora, fortioremque habuit contra invisibilem hostem luctam.

Et sicut dies mercenarii dies ejus. Hoc primo ita exponitur: Quoniam vita hominis est militia super terram, propter continuum atque durissimum contra passiones ac vitia prælium; ideo dies ejus comparantur diebus mercenariorum, quorum dies sunt laboribus interdumque tædiis pleni. Ita et dies hominis viatoris graves et anxii sunt, præsertim tempora electorum, quoniam multæ tribulationes justorum.3 Nilque laborosius exstat, quam mentem in vera puritate cordis Deo semper servare, Deum in nullo inhonorare, vanas cogitationes, inordinatas affectiones, viles occupatio-nes, omissiones et commissiones iniquas vitare, abjicere, detestari. Secundo exponitur sic: Quemadmodum mercenarius finem dierum sui laboris desiderat, ut præmium assequatur; sic homo viator hujus optat finem exsilii ac laboris, ut ad æternam beatitudinem perducatur, prout ait Apostolus: Cupio dissolvi et esse cum Christo.45 Et Psalmista: Convertere, anima mea, in requiem tuam. Tertio sic: Quemadmodum mercenarius in alienis rebus seu aliorum bonis laborat, et sibi mercedem adipisci conatur; ita electi nunc in rebus occupantur divinis ac Christi negotiis, et tamen sibi ipsis præmium adipiscuntur.

Denique, quoniam duo homini in vita ista incumbunt, videlicet impedimentis suæ salutis resistere, et suæ beatitudinis accommoda operari: ideo, quantum ad primum, comparat vitam humanam militiæ, cujus est hostibus pacis occurrere; quantum vero ad secundum, diebus mercenarii, cujus est utilia suæ mercedis peragere. Insuper, ex his declaratur vita humana providentiæ subesse divinæ: quia et milites sub duce exercitus militant, ejusque directione aguntur; mercenarii quoque a domino operis inducuntur, ac præmium præstolantur. Rursus, ex his error Eliphaz reprobatur, dicentis tribulationes et pœnas non nisi pro peccatis infligi, nec adversitates majores nisi pro gravioribus culpis. Dux namque exercitus frequenter melioribus magisque strenuis militibus graviora luctamina atque pericula sapien-ter injungit, secundum quod pro communi expedit bono, ut expleto labore, eos amplius veneretur. Similiter paterfamilias interdum melioribus operariis graviores committit labores: quibus, opere consummato, præmia largitur majora. Itaque superaltissimus omnium princeps Deus, sanctus ac sapiens, suos pugnatores electos ac milites meliores, frequenter adversitatis exponit majoribus, efficacioresque operarios fortioribus laboribus applicat, ut in fine, adepto triumpho ac Dei obsequio consummato, sublimius honorentur, abundantiusque munerentur in cœlo.

Deinde beatus Job adducit similitudines ad prædicta. Exempla enim in moralibus quo particulariora ac planiora exstiterint, eo plus instruunt. Moralia quippe circa particularia versantur, quum agere et pati sint suppositorum, secundum Philosophum. Sicut cervus æstu afflictus desiderat umbram, id est locum refrigerativum, quo post laborem et cursum quiescat, sicut et cervus a venantibus agitatus, festinat ad aquæ fluenta, secundum illud Psalmi:6 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum;7 et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, id est moram qua suum obsequium compleat, ut sortiatur mercedem; sic et ego habui menses vacuos, id est, menses annorum quibus vixi, sine consecutione optatæ felicitatis expendi, et affectuose semper ad veram felicitatem futuram, tanquam ad præmium consummatum mentaliter acceleravi; et noctes laboriosas enumeravi mihi, id est, noctes vitæ meæ reputavi, et quasi diu durantes computavi laboribus plenas. Virtuosi enim in noctibus solent meditationibus insudare, futura pensare, pœnitentiæ lamentis insistere, juxta quod scriptum est : Anticipaverunt vigilias oculi mei ; turbatus sum, et non sum locutus. Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui ; et meditatus sum nocte cum corde meo.8 Et iterum : Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum.9 Itemque : Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui.10 Constat quoque quod homines frequenter numerent tempus, quod eis diu durare videtur atque molestum est. Iterum, noctes hujusmodi laboriosæ dicuntur, propter optati boni dilationis difficultatem. Laboriosum etenim esse solet, diu exspectare bonum vehementer cupitum, juxta illud Proverbiorum :11 Spes quæ differtur, affligit animam ; lignum vitæ, desiderium veniens.

Si dormiero, id est, me ad dormiendum posuero, aut parum quievero, dicam, expergefactus, seu præ dolore ac tædio dormire non valens : Quando consurgam ? id est, diei adventum optabo. Qui enim in tristitia atque doloribus est, ad futurum tempus anhelat, in quo se melius habiturum confidit. Et rursum exspectabo vesperam, id est, orto jam die, noctem fieri præstolabor et cupiam. Dolor namque ea quæ adsunt, non permittit placere, optaturque tempus afflictionis finiri. Et replebor doloribus usque ad tenebras noctis, id est, tota die pœnis afficiar. Cujus causam adjecit : Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris, id est, materia et sanie ulcerosa, immunditiisque loci quo sedeo, scilicet sterquilinii, corpus meum circumdatur, impletur ac tegitur, sicut quis veste operitur. Vel, Sordibus pulveris, id est pulverulentis. Sanies enim indurata, scabiem facit : quæ arefacta, in pulverem recidit. Cutis mea aruit et contracta est, id est rugosa effecta ex siccitate. Naturali quippe humore consumpto, et virtute naturali deficiente, caro intus consumitur, forisque siccatur atque rugatur : qui defectus contingit ex senectute, aut infirmitate, vel fame.12 Unde in Threnis de confectis esurie scribitur :13 Adhæsit cutis eorum ossibus eorum ; facta est quasi lignum.

Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur, id est, tempora quibus vixi, celerrime defluxerunt. Nil enim tam cito decurrit ut tempus, in quo nulla est mora, quies aut fixio, sed defluxus continuus. Sic et Ezechias profatur :14 Præcisa est velut a texente vita mea. Et Psalmista : Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.15 Quamvis autem tempus dum præsens est, longum appareat propter adversa quibus homo afficitur, nihilo minus quum fuerit evolutum, ratio intuetur quam breve exstiterit. Et consumpti sunt absque ulla spe, recuperandi tempus præteritum : quod quum fuerit lapsum, idem nequaquam revertitur. Vel, Absque spe, redeundi ad pristinos dies, seu vitam in terra agendam post mortem. Fuit autem Platonis opinio, quod post certa tempora, corrupta in inferioribus istis eodem numero reverterentur : quem errorem sanctus Job pluribus reprobat locis.

Deinde Deum alloquitur : Memento quia ventus est vita mea, id est, duratio temporis qua hic vivo, conformis est vento ob nimiam utriusque fluxibilitatem ac labilitatem et brevitatem ; itemque, quoniam sicut ventus idem non redit, ita vita hominis post mortem ad istum non revertitur statum. Hinc scriptum est : Quæ est vita vestra ?16 Vapor est ad modicum parens, deinceps exterminabitur. Et : Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur.17 Orat autem ut Deus horum sit memor, non quod in Deo cadat oblivio aut recens memoratio, sed quoniam instar obliviscentis se habet, dum quemquam juste relinquit, aut in æternum condemnat, aut peccatis ignoscit. Dum vero aliquem misericorditer juvat, gratiam tribuit, beatitudinemve largitur, per modum recordantis se habet.18 Sicque oramus, ut Deus nostræ fragilitatis ac labilitatis meminerit, id est, illas intuendo, pronus sit ad parcendum ac succurrendum, quemadmodum ait Psalmographus : Recordatus est quoniam pulvis sumus; homo sicut fœnum dies ejus, tanquam flos agri sic efflorebit.19 Et non revertetur oculus meus ut videat bona, id est, ad videnda hujus vitæ bona non redibit post mortem. Nec adspiciet me visus hominis, id est, ab aliis in hoc statu, loco ac sæculo amplius non videbor, quia post mortem huc amplius non revertar. Quibus consonat illud in Isaia, Non adspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis :20 quæ sunt verba Ezechiæ. Sed quum Job post plagam hanc sit ad sanitatem, longamque et prosperam vitam reductus, quomodo protulit verba hæc absque mendacio? Et respondendum, quod naturaliter sanandus non fuit, vel protinus moriturum se æstimavit, vel verba sua retulit ad tempus post mortem suam futurum, sicut expositum est. Oculi tui in me, id est, ab oculis sapientiæ et scientiæ tuæ, o Deus, nusquam nec vivus nec defunctus abscondar, juxta illud Proverbiorum :21 Respicit Dominus viam hominis, et omnes gressus illius considerat. Alibi quoque ait Scriptura : In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos. Et non subsistam diu in vita præsenti. Vel, Non subsistam, quia vita præsens instabilis est. Iterum, Non subsistam, id est, coram tua justitia stare non potero, si secundum rigorem ejus sine admixtione clementiæ examinatus judicatusque fuero.

Sicut consumitur nubes et pertransit. Nubes enim ad altiora suspenditur : densata autem impellitur vento ad discurrendum, et solis calore dissolvitur ac dissipatur, ita quod evanescit, nec eadem numero ultra revertitur. Sic qui descendit ad inferos, id est defunctus, quoad animam, ad aliquem locum inferni descendens : ad quem ante Christi passionem omnes descenderunt, videlicet prout inferi nomine etiam limbus patrum et puerorum, ac purgatorium intelliguntur; quantum vero ad corpus, ad loca sepulcrorum sub terra; non ascendet, id est, ad vitam sæculi hujus et ad statum mortalem non revertetur naturaliter utique, quamvis miraculose fieri possit, sæpeque factum sit. Nec revertetur ultra in domum suam, id est ad pristinas opes ac mansiones; neque cognoscet eum amplius locus ejus, id est, in priori vitæ hujus loco non erit, nec cognoscetur ibidem, nec conspicietur. Dicitur autem locus cognoscere, vel quia confert ad habendam rei cognitionem; vel eo modo, quo tempus dicitur ea facere quæ fiunt in tempore.

His verbis excludit Job errorem ponentium circulationem generationum in inferioribus. Quemadmodum enim in libris de Trinitate et Civitate Dei recitat Augustinus, Platonis opinio fuit, quod post certa annorum curricula omnia ista inferiora ad pristinum statum redirent, ita quod idem Plato in eadem urbe Atheniensi eisdem discipulis esset lecturus, qui olim ibi legerat eis. Quorum ratio una fuit, quoniam inferiora disponuntur secundum cœlestium corporum motum. Unde eadem constellatione et influentia post plurima tempora redeunte, ponebant, eamdem rem numero reparari atque ad pristinum statum reverti. Ad quod etiam quidam hæretici, errorem illum partim sequentes (ut Origenes, qui circa hoc gravissime invenitur errasse in libro Periarchon et alibi, prout S. Hieronymus in suis epistolis protestatur), allegabant illud Ecclesiastæ :22 Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est. Nihil sub sole novum, nec valet aliquis dicere, Ecce hoc recens est. Jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.23 Verum, ut Augustinus exponit, verba hæc Salomonis intelligenda sunt non de eisdem numero, sed specie. Hoc quoque Aristoteles secundo de Generatione, docet et probat, scilicet in circulatione cœlestium corporum idem numero redit, videlicet idem sol, quia in illis per motum non corrumpitur, sed quoad situm solum variatur substantia. In motu autem et circulatione inferiorum, seu generabilium et corruptibilium, non redit idem numero post occasum, sed specie, quia res ipsa corrumpitur. Sicque sententia sancti Job consonat fidei christianæ et Peripateticorum philosophiæ.

Quapropter, id est, quia veritas ita se habet circa vitam humanam, ut dixi, et ego non parcam ori meo, id est, a labore seu actu loquendi ipsum non supportabo; et confisus de ipsa veritatis firmitate, non contracto ore loquar vera quæ restant. Bona namque conscientia et vera sententia præstant fiduciam. Ideo tertio Esdræ libro habetur: Super omnia vincit veritas.24 Et rursus: Veritas invalescit in æternum, et vivit et manet in sæcula sæculorum. Loquar in tribulatione spiritus mei, ita quod ipsa tribulatio instigabit me ad loquendum, atque ex ea sumam loquendi materiam; confabulabor cum amaritudine animæ meæ, id est, causam ipsius inquiram, et (sicut est moris amaricatis) per modum querelæ de ea tractabo. Ipsamque in secreto affabor, considerando qualitatem ipsius.

Deinde alloquitur Deum. Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? Hoc multipliciter explanatur. Primo sic: Numquid tantæ sum fortitudinis sicut Oceanus, et cetus, qui est maximus piscis, quia implesti me maxima afflictione, ita ut instar incarceratorum non habeam consolationem aut exeundi facultatem? quasi dicat, Supra vires et modum gravasti me: eo modo quo ait Apostolus, Supra modum gravati sumus.25 Non quod electos permittat Deus tentari absolute supra quod ferre possunt; sed quia supra communem modum aliquando premuntur, et amplius quam propriis viribus possint. Estque in talibus verbis quodammodo hyperbolicus sermo, ad exprimendum lucidius magnitudinem rei. Secundo exponitur ab Alberto sic: Duo imponebantur beato Job. Primo, quod inquietudine avaritiæ suos semper terminos dilataret, quemadmodum mare, quod effluens operit alia, et refluens attrahit multa. De hoc excusat se, dicens: Numquid mare ego sum? quasi dicat, Non. Secundo, quod subjectos devoraret atque opprimeret. Quod excusans, adjecit: Aut cetus? Nihilo minus sum percussus, quia circumdedisti me carcere. Tertio Thomas exponit, dicendo: Circa creaturas irrationales, quibus non competit meritum aut demeritum, operatur divina providentia, secundum quod competit bono universi. Hinc mare coercet, ne totam terram operiat, ut animalibus et terræ nascentibus remaneat locus; similiter cetum intra Oceanum mare coercet, ne si in alia maria deduceretur, noceret hominibus. Ideo inquirit Job, an simili causa afflictus sit, utpote non ob suum demeritum, sed ob aliquam utilitatem ex sua percussione aliis provenientem; vel, ut ne aliis esset nocivus, si non esset plagatus. Et constat, quod non ideo sit percussus, ne si prosperaretur, aliis adversaretur, quia nec in pristina prosperitate hoc fecit. Una vero suæ percussionis causa fuit, communis utilitas inde proveniens, hoc est ædificatio omnium nostrum, ad patientiam jugiter conservandam.

Insuper, ostendit se circumdatum carcere, id est omni privatum solatio. Si dixero, Consolabitur me lectulus meus, id est somnus qui solet esse in lecto. Somnus enim, quemadmodum balneum ac alia quædam, est relevativus tristitiæ, quemadmodum Augustinus asserit se expertum. D. Somnus quippe et balneum corporalem naturam tristitia deordinatam, ad naturalem statum reformant, ad convenientem quoque processum vitales motus cordis reducunt. Et relevabor loquens mecum in stratu meo: id est, si dixero me habiturum tristitiæ meæ aliquod relevamen ex meditatione seu secreta ad me ipsum locutione in lecto hora quietis, quando anima ad meditandum est aptior, exterioribus sensibus ab actibus suis vacantibus, quietatoque exteriori tumultu atque obstaculo contemplationis. Ipsa equidem meditatio speculativa seu contemplatio, vel sagax ad se ipsum locutio, tristitiam maxime aufert, quia naturaliter delectabilis est veritatis cognitio. Terrebis me, vel effective, vel permissive, per somnia, quæ dormienti apparent; et per visiones, quæ vigilanti ab exterioribus sensibus alienato apparere solent, horrore concuties. Somnia enim similia esse solent præcedentibus cogitationibus in vigilia habitis. Quoniam ergo Job in vigilia, quæ mortis et tristitiæ sunt cogitabat, similibus phantasmatibus inquietabatur in somno. Satan quoque a Deo permissus, movebat (ut creditur) phantasiam beati Job, immittens ei terribilia afflictivaque somnia: sed et infirmitas corporalis cooperatur ad hoc, ut perturbata phantasmata dormienti appareant. Circa quod dicit Albertus: Infirmitas cujus causa intus est, non sinit somniare nisi terribilia, sicut in medicina dicitur, quod in quo collectio apostematis calidi generatur, somniat se flammis succendi; et in quo colligitur hydrops frigidus, somniat se glacie congelari.

Quamobrem, id est, quoniam tot pœnis afficior, omnique consolatione destituor, elegit suspendium anima mea, id est suspensionem influxionis, quæ corpori influit vitam. Ab actu namque et officio suspenditur anima, dum corpori vitam non influit, secundum Albertum. Itaque anima ejus desideravit a corpore separari. Thomas exponit de corporali suspendio, ita quod desideravit mortem quantumcumque abjectam et vilem, quæ vitam tam pœnosam miseramque finiret. Quod etiam secundum deliberatam rationem se optasse designans, adjecit, et mortem, scilicet corporalem, elegerunt ossa mea, id est quæ robustiora in me sunt, ut sunt actus intellectus ac voluntatis: robustiora quippe per ossa significantur. Quomodo autem istud licuerit, dictum est supra.26 Sancti enim aliquando mortem optaverunt ut terminum tribulationis præsentis, et ut ingressum vitæ melioris sequentis, non penitus absolute, sed quantum in ipsis fuit, et dummodo Deo placeret, a quo etiam petierunt tolli a vita hac. De hoc dictum est planius atque completius. Desperavi: non de misericordia Dei et animæ meæ salute, sed, Desperavi, id est, ex causis naturalibus spem convalescendi non habeo. Ideo subditur, nequaquam ultra jam vivam, id est, diu in vita hac naturaliter non durabo. Vel, Non vivam ultra, id est, ad vitam istam mortalem ac animalem post mortem nequaquam redibo.

Porro, quod non simpliciter desperaverit, innuit addens: Parce mihi, vel corpus meum sanando, vel ab eo meam animam separando. Sic et Tobias oravit:27 Fac mecum misericordiam, et præcipe in pace recipi spiritum meum. Et quia ad promerendam Dei clementiam confert potissime humilis propriæ vilitatis ac parvitatis cognitio, subdit, nihil enim sunt dies mei, id est nihilo comparandi, præsertim respectu æternitatis sequentis, cujus comparatione omne tempus est quasi momentum: et nulla est comparatio finiti ad infinitum.

Unde primo Paralipomenon habetur:28 Dies nostri quasi umbra supra terram, et nulla est mora. Specialiter autem Job dicit hoc de se ipso, quia putavit se protinus moriturum, et quoniam dies vitæ suæ pro magna jam parte fluxerunt. Ac si dicat: Tempus est ut corpus sepulturæ tradatur, et anima mea ad limbum patrum transferatur.

Quid est homo, quia magnificas eum? id est, tam vilis ac fragilis creatura est homo, potissime quantum ad corpus et originalem infectionem, seu virium corruptionem per quatuor vulnera ex originali peccato secuta, ut mirum appareat, quod per tua beneficia etiam supernaturalia, in tantum magnificas eum. Aut quid apponis erga eum cor tuum, id est mentis tuæ sapientiam, qua eum et omnia ejus consideras, specialique providentia eum gubernas? quasi dicat: In hoc admiranda est bonitas tua. Nam homo indignus videtur secundum modum prædictum, potissime per comparationem ad infinitam excellentiam Creatoris, et quoad supernaturalem beatitudinem, ad quam Deus hominem ordinavit ac dirigit. Tali utique provisione ac directione Dei indignus est homo, quantum ad naturalia sua : qui vilis est, utpote materia lutum, conditione servus, fortuna instabilis, actu pravus, conceptu immundus, ad vitia pronus, morte doloribus plenus. Simili admiratione divinæ clementiæ, non reprobatione divinæ providentiæ, loquitur Deo Psalmista :29 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? Et rursus : Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam reputas eum? Homo vanitati similis factus est.30

Visitas eum, id est, tuis beneficiis eum adornas, et per angelum dirigis, diluculo, id est a nativitatis et vitæ ac lucis suæ exordio. Itemque, Diluculo, id est spirituali mane, quando gratiæ tuæ illustratione incipis cordis humani tenebras, vitia et errores expellere, internamque diem in mente producere, lucem infusæ sapientiæ illico diffundendo, quemadmodum in Proverbis inducitur : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.31 Hoc diluculum oritur illucescente parum bonitate Dei super hominem. Ad litteram quoque, homines solent diluculo esse ad devotionem plus dediti, quando sensus adhuc sobrii manent, nec cor negotiis occupatur. Unde primo capitulo de sancto Job dictum est :32 Consurgens diluculo offerebat holocausta per singulos.

Et Isaias alloquitur Deum :33 De mane vigilabo ad te. Similiter Ecclesiasticus de sapiente justoque dicit : Cor suum tradet ad vigilandum diluculo, ad Dominum qui fecit illum.34 Ideo dicitur Deus hominem diluculo per inspirationem et motionem Sancti Spiritus visitare. Et subito, id est statim post hoc, probas illum, id est, tentari permittis, et per adversa exerces ac probas, non ut tu eum agnoscas, sed ut homo cognoscat se ipsum, et aliis qualis sit ostendatur; per tribulationes quoque probatus ac virtuosus reddatur. Sic enim orat Psalmista :35 Proba me, Domine, et tenta me. Hinc scriptum est in libro Sapientiæ : Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit eos.36 In Ecclesiastico quoque : Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.37

Usquequo non parcis mihi? id est, cur tam diu differs mihi succurrere, vel miseram vitam hanc terminando, aut ad sanitatem me reducendo? Nec dimittis me ut glutiam salivam meam? id est, nec ad momicum das mihi a doloribus repausationem, sed ita desiccatus sum corpore, exhaustusque viribus, ut salivam aut non, aut vix naturali convenientique modo queam glutire. Et est partim hyperbolica locutio, ad exprimendum magnitudinem suæ pressuræ. Quocirca scribit Albertus : Humidum salivale secundum naturam est, quo omnis sapor nervis gustativis per linguam dispersis infunditur, et quo ad incorporationem glutitur : et est sensus, Dimitte me ut aliquod sapidum vitæ gustem vel glutiam.

Peccavi. Infra sæpe, sed et supra innuit se non peccasse : quomodo ergo nunc ait, Peccavi? Nam infra testatur :38 Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Et respondendum, quod innuit se non peccasse peccato gravi et tantæ afflictionis meritorio, non autem a quotidianis ac venialibus se excusat, quum et Salomon protestetur : Non est homo super terram, qui faciat bonum, et non peccet.3940 Joannes quoque in prima sua epistola : Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.41 Quid faciam tibi, id est ad tuam gloriam et honorem? o custos hominum, id est, Deus, hominum gerens curam atque custodiam : juxta illud in Psalmo, Custodiens parvulos Dominus ;42 et, Nisi Dominus custodierit civitatem.43 Quasi dicat : O Deus, nil condignæ satisfactionis propriis viribus facere valeo, nec sine gratia tua veniam consequi, aut aliquid promereri sufficio.

Quare posuisti, id est, poni et esse seu fieri permisisti, me contrarium tibi, id est tuæ voluntati ac legi per culpam? In omni enim peccato est quidam recessus a rectitudine voluntatis divinæ atque ab ordine sapientiæ Dei, et a dictamine seu doctrina legis naturalis aut scriptæ vel evangelicæ. Porro qui peccat, ponit et facit se ipsum Deo contrarium, dissentientem seu displacentem. Itaque eo modo ponit Deus hominem sibi contrarium, quomodo dicitur hominem indurare, videlicet quoniam gratiam non largitur. Potest et ita exponi: Quare posuisti me contrarium tibi? id est, me quasi adversarium habuisti et ostendisti, dum me tam graviter percussisti. Unde et infra Job loquitur Deo: Sto, et non respicis me.44 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. Et factus sum mihimetipsi gravis, per pœnas quas patior, atque per culpam ex qua dolor et remorsus conscientiæ oriuntur: ipsumque peccatum quasi pondus est aggravans animam. Denique, ex peccato oritur in viribus animæ pronitas ad peccandum, et difficultas in ratione ad refrenandum passiones et vitia sensualitatis: sicque fit homo sibimet gravis, ita quod difficulter recedit a malo, et laboriose efficit bonum.

Hinc ad Hebræos monet Apostolus: Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.45 De aggravatione vero per pœnam ait ad Corinthios:46 Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos vivere.

Cur non tollis peccatum meum in proximum, si quod est, illud per pœnam hanc dimittendo, vel ex tua clementia ignoscendo? Et quare non aufers iniquitatem meam commissam in te? Omnis autem culpa est aliquo modo iniquitas, quia a perfecta æquitate defectus. Et homines virtuosi etiam parva peccata deflent ac reputant quasi magna; sicque loquitur Job. Præterea contuendum, quod tam audenter ac fiducialiter loquitur Deo, non ex elatione, præsumptione, impatientia aut temeraria divinorum judiciorum inquisitione aut reprehensione; sed potius ex quadam pia querela et humili admiratione, imo ex affectionis magnitudine virtuosa. Quasi dicat: Utinam non posuisses me tibi per peccata contrarium, et utinam omnem culpam meam auferres.

Ecce nunc in pulvere dormiam, id est, statim moriar, et in sepulcro quiescam, in pulveremque resolvar. Imo tam cito moriturum me reor, secundum naturalem causarum processum, quod et si mane diei sequentis me quœsieris in hac vita, non subsistam in ea. Loquitur autem Job affectu et more graviter atque letaliter infirmantium et mortem optantium, qui sic proloqui solent: Ego mox moriar. Quod et ideo agit, ut innuat se incertum de vitæ suæ duratione usque ad alteram diem. Rursus, quemadmodum in Scripturis per crastinum diem non semper intelligitur dies proxime sequens, sed interdum tempus cito futurum, ut dum in Genesi ait Jacob, Cras respondebit mihi justitia mea; et in libro Josue, Cras dicent filii vestri filiis nostris; talisque modus loquendi frequens est, maxime in Deuteronomio: ita et nunc per Mane, non necessario intelligitur mane diei proxime imminentis, sed alicujus diei non longe distantis.4748

Postremo, ex dictis eliciuntur tres causæ, cur aliquis nunc affligatur a Deo: prima, quatenus coerceatur ejus malitia, ne aliis sit nociva; secunda, ad hominis probationem, ut virtus ejus manifestetur; tertia, in pœnam peccati.

D

Footnotes

  1. Job iv, 20. ↩

  2. II Cor. III, 18. ↩

  3. Ps. XXXIII, 20. ↩

  4. Ps. CXIV, 7. ↩

  5. Philipp. I, 23. ↩

  6. * servus ↩

  7. Ps. XLI, 2. ↩

  8. Ps. lxxvi, 5-7. ↩

  9. Ps. vi, 7. ↩

  10. Thren. ii, 19. ↩

  11. Prov. xm, 12. ↩

  12. Thren. ii, 19. ↩

  13. Thren. iv, 8. ↩

  14. Is. xxxviii, 12. ↩

  15. Ps. ci, 12. ↩

  16. Jacob. iv, 15. ↩

  17. II Reg. xiv, 14. ↩

  18. Prov. xiii, 12. ↩

  19. Ps. cii, 14, 15. ↩

  20. Is. xxxviii, 11. ↩

  21. Prov. v, 21; xv, 3. ↩

  22. Error Origenis gravis. ↩

  23. Eccle. 1, 9, 10. ↩

  24. III Esdr. IV, 35, 38, 41. ↩

  25. II Cor. I, 8. ↩

  26. Art. xi, circa finem. ↩

  27. Tob. III, 6. ↩

  28. I Par. XXIX, 15. ↩

  29. Ps. viii, 5. ↩

  30. Ps. cxliii, 3, 4. ↩

  31. Prov. iv, 18. ↩

  32. Job i, 5. ↩

  33. Is. xxvi, 9. ↩

  34. Eccli. xxxix, 6. ↩

  35. Ps. xxv, 2. ↩

  36. Sap. iii, 6. ↩

  37. Eccli. xxvii, 6. ↩

  38. Job xxvii, 6. ↩

  39. Eccl. vii, 21; ↩

  40. III Reg. viii, 46. ↩

  41. I Joann. i, 8. ↩

  42. Ps. cxiv, 6. ↩

  43. Ps. cxxvi, 1. ↩

  44. Job xxx, 20, 21. ↩

  45. Hebr. xii, 1. ↩

  46. II Cor. i, 8. ↩

  47. Josue xxii, 24. ↩

  48. Gen. xxx, 33. ↩

Chapter 21 of 72