Articulus 20
DE INTELLECTU TROPOLOGICO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI.
GENERALEM hominis conditionem, proprietatem ac statum insinuans sanctus Job, Militia, inquit, est vita hominis super terram. Quicumque ergo veraciter Dei servus est, etiam miles est ejus, et contra adversarios ipsius jugiter præliatur, videlicet contra aciem vitiorum, contra insidias tentamentaque dæmonum: imo adversus omnia quæ Dei sunt offensiva, et veræ salutis impeditiva. Quoniam ergo vita nostra militia est, debemus indesinenter spiritualibus armis esse armati, virtutibus roborati, omnem torporem abjicere, stultam securitatem expellere, ad prælia Dei semper parati consistere, totam in rege nostro Deo altissimo spem firmare, ejus auxilium fideliter implorare, ejus adjutorio ubique inniti, hostibus ejus nullatenus conformari. Sed hæc non sine grandi labore implentur; verum (teste Apostolo) non coronatur, nisi legitime certans.1 Imo frequenter contingit, ut tunc plura proficiendi obstacula nobis occurrant, plura turbantia obvient tam a dæmonibus, quam ab hominibus improbis, dum firmius vitam emendare decrevimus aut cœpimus. Sed non vincamur: quin potius tanto affectuosius recurramus ad Deum, quo sentimus nos importunius impediri ac impugnari.
Et sicut dies mercenarii dies ejus. Circa hoc præcedenti articulo satis dictum videtur. Præterea, væ eis qui viam hanc præsensque exsilium pro patria diligunt; qui æternis atque divinis præferunt carnalia ista vanissima; qui vanis ac frivolis rebus immundissimisque delectationibus magis, quam superdignissimo Deo infinito et incommutabili bono, inhærent; qui in labore hominum non sunt, nec cum hominibus flagellantur;2 qui vitiis non solum non reluctantur, sed et ad explendas concupiscentias suas conantur, ad satisfaciendum propriis voluptatibus operam largiuntur, ad obtinendos mundi honores, divitias, deliciasque intenti sunt. Isti sunt milites diaboli, hostesque Dei, qui pepigerunt pactum cum morte, et cum inferno fœdus inierunt, diabolo in omnibus concordantes:3 ideo tenet eos superbia, proditque quasi ex adipe iniquitas eorum:4 quorum dies non diebus mercenariorum, sed otiosorum, infructuosorum atque ludentium comparantur.
Sicut cervus desiderat umbram, etc., sic et ego habui menses vacuos. Hoc peccator pœnitens dicere potest, qui tempus suum infructuose expendit, sicque menses habuit a bonis operibus vacuos, vanitate et vitiis (quæ nihil sunt) plenos. Ideo ait Ambrosius: Plenitudinem vita justi habet; inanes autem sunt dies impiorum. Porro, quod ait, Sicut cervus desiderat umbram, de homine virtuoso potest exponi, qui propter agilitatem devotissimam ad universa quæ Dei sunt, cervus vocatur; umbramque desiderat, quoniam post tentationis fervorem, operisque sudorem, æternæ felicitatis refrigerium quærit, cum Psalmista proclamans: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Et noctes laboriosas enumeravi mihi.5 Per noctem intelligitur actio vitiosa, tenebris erroris immixta, juxta illud Proverbiorum:6 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruunt. Peccatores itaque noctes habent laboriosas, quia in ipsis eorum vitiosis operibus variæ anxietates, fatigationes, pœnæ et difficultates consistunt. Propter quod in libro Sapientiæ fatentur: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles.7 Quemadmodum enim virtus ex sua natura suavis est, et actus ejus delectat; sic peccatum vel amarum est in se, vel amaritudinem habet adjunctam. Propter quod, Augustino testante, animus inordinatus sibi ipsi pœnalis et gravis est. Unde Ecclesiastes ait: Homini bono dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam;8 peccatori autem afflictionem, et curam superfluam.
Si dormiero, id est, ab actu cessavero, et torporem otiumque admisero, dicam, ipso otio attædiatus: Quando consurgam ab otiositate ad opus? Tanta nempe est humanæ naturæ instabilitas, imperfectio atque varietas, ut nec in otio, nec in opere diu delectabiliter perseveret; sed nunc isto, nunc illo fatigetur, et de uno adspiret ad aliud. Ideo sequitur: Et rursum exspectabo vesperam, id est operationis occasum et corporis repausationem.9 Hinc Ecclesiastes asserit: Cuncti dies hominis doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente quiescit. — Potest quoque ita exponi: Si dormiero, id est, ab exterioribus alienatus, in Deo per contemplationem quievero (juxta illud, In pace in id ipsum dormiam, et requiescam:10 hæc est obdormitio dulcissima in dilecto), dicam intra me verbo affectuoso mentali: Quando consurgam de contemplatione imperfecta hac viæ, ad contemplationem beatissimam patriæ? Tunc enim ad facialem Dei benedicti intuitum vehementius inflammamur, quando hic per contemplationem theoricam mysticæ theologiæ, visionem internam atque amorem flammigerum succendentem, ad ipsum levamur, in ipso suspendimur et vacamus. Tunc equidem delicias patriæ prægustamus, futuram visionem beatificam inchoamus; tantoque amplius ad claram ac immediatam divinæ superinfinitæ pulchritudinis visionem, atque divinæ, immensæ ac superpurissimæ bonitatis dulcedinisque fruitionem completam appropinquamus et dignificamur, quo in via hac ad sereniorem ac amorosiorem ipsius contemplationem provehimur. Deus enim essentialiter interminabiliterque amabilis, quo clarius se ostendit, eo videntem plus attrahit et delectat. Et rursum exspectabo vesperam, id est contemplativi splendoris cessationem: quia in vita ista mens contemplativa in luce theorica et contemplatione deifica jugiter stare non valet, sed ad defectuositatis suæ tenebras cito relabitur. — Præterea, in persona electi, quamvis peccatoris, ita exponitur: Si dormiero, id est, peccatis sopitus jacuero, motuque vitæ ac sensu spirituali privatus exstitero, dicam: Quando consurgam a somno peccati ad virtutum vigiliam? Electi namque emendationem proponunt, quemadmodum Michæas in persona hujusmodi dicit: Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam. Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.11 Et rursus exspectabo vesperam: quia post pœnitentiam rursus metuunt se casuros, imo ad venialium umbras, actualisque illuminationis occasum frequenter labuntur: nam in eodem illustrationis dilectionisque Dei fulgore atque fervore non diu actualiter manent, sed frequentius innovantur et recalescunt.
Et replebor doloribus usque ad tenebras: quia ex hac miserrima instabilitate, defectuositate et lapsu justus vehementer affligitur, ex purissimo Dei amore maxime dolens, quod Creatorem suum supersanctissimum toties inhonorat, offendit, perdit, relinquit, etsi non quantum ad habitum, tamen quantum ad actum: istudque durat usque ad tenebras, id est horam mortis, tenebris angustiarum repletæ. Hinc ait Gregorius: Vult in contemplatione mens stare, sed nequit meditationis gressum figere; nititur, sed infirmitatis suæ lapsibus enervatur.
Induta est caro mea putredine, id est carnalium vitiorum inquinamentis, et sordibus pulveris, id est immunditiis cogitationis terrenæ sive carnalis. Sic et pœnitens ait: Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ a facie insipientiæ meæ:12 quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.13 Cutis mea, id est conversationis meæ superficies apparentiave exterior, aruit, id est, aliis exemplaris et fructuosa non fuit, sed potius scandalizativa, et contracta est, id est plicis duplicitatis et rugis tortuosæ injustitiæ deformata. Verumtamen hæc exponi queunt in bono, ut caro pœnitentis dicatur putredine ac sordibus pulveris quasi vestita, id est præ rigore abstinentiæ ac operum pœnitentiæ naturali vigore aliqualiter destituta, et ab æqualitate harmoniæ aliquo modo corrupta ac infirmata. Inter abstinentiam quippe virtutem acquisitam ac naturalem, et inter abstinentiam virtutem infusam, ista distinctio assignatur, quod ad abstinentiam naturalem pertinet tantum accipere alimenti, quantum expedit ad naturalia opera rationis exsequenda, atque ad bonam vitæ naturalis habitudinem in corpore conservandam; ad abstinentiam vero infusam spectat, etiam aliquid necessariorum abstrahere corpori, propter recompensandum ejus in alimentis aliisque excessum, et ut Christo concrucifigatur, aut per hoc plus gratiæ mereatur. Quo facto, cutis aret atque contrahitur, ita quod pallore ac macie, quæ sunt signa amoris, homo afficitur. Sic enim ait Psalmista : Ossa mea sicut cremium aruerunt; a voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.14
Quapropter, id est, quum tanta sit generis humani ac mea calamitas in malis culpæ meæ, et ego non parcam ori meo, id est, propriam vilitatem ac vitia propalare et sacramentaliter confiteri non desinam; sed sponte et copiose me accusabo et humiliabo, ne vulnera animæ meæ intus abscondite permanentia, periculosius, imo et incurabiliter, putrefiant, quum dicat Scriptura : Qui abscondit scelera sua, non dirigetur;15 qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Loquar in tribulatione spiritus mei, verba divina ac consolatoria proferendo : quemadmodum Jacobus edocet :16 Tristatur aliquis vestrum? oret æquo animo et psallat. Nam et hoc tribulationem tristitiamque internam diminuit, si foris per verba ordinata erumpat : intus etenim permanens clausa, plus cruciat. Hinc primo Regum sancta Anna fatetur : Ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum.17 Confabulabor cum amaritudine animæ meæ, comparando eam ad ea quæ passi sunt Christus et martyres ac alii sancti, quorum comparatione nullius est ponderis, faciliterque suffertur. Confabulabor quoque cum ea, ex qualitate meæ afflictionis seu pœnæ, considerando qualitatem et multitudinem peccatorum meorum. Vexatio namque dat intellectum :18 ideo multi infirmitatibus deprehensi, pensant, confitentur ac deflent vitia sua. Unde tribulatio vitæ præsentis, inter maxima Dei munera computatur : et nisi hæc esset, paucissimi salvarentur, sicut et S. Brigitta sibi asserit revelatum.
Deinde anima ad contemplationis libertatem patriamque cœlestem anhelans, subjungit : Numquid mare ego sum aut cetus? secundum expositiones præhabitas; quia circumdedisti me carcere, id est corruptibili corpore me gravante ac deprimente, suisque indigentiis, infectionibus ac motibus, mille contemplandi impedimenta præbente, quemadmodum Plato comprobat in Phædone. Corpus enim quoad multa, carceri assimilatur. Propter quod orat vir sanctus : Educ de custodia (vel, ut alia habet translatio, de carcere) animam meam ad confitendum nomini tuo.19 Itaque viris heroicis seu divinis molestum est diu in carcere isto teneri, atque a felicitate differri.
Si dixero, Consolabitur me lectulus meus, id est cordis cubile seu cogitatio ejus secreta, contemplationisve quies, et relevabor a gravitate afflictionis meæ, loquens mecum in stratu meo, id est intus considerando ea per quorum attentionem minuitur dolor; terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Quemadmodum enim homines timorati in die atque vigilia intente perpendunt districtum Dei judicium, angustias mortis, æternum illud intolerabile metuendissimumque supplicium, et quam supergravissimum sit a divino vultu in æternum repelli;20 sic talia frequenter in somno et visione seu imaginatione nocturna eis non sine pavore occurrunt. Porro, ut scribit Gregorius, Somnia interdum ventris plenitudine vel inanitate, aliquando vero illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando autem revelatione, aliquando cogitatione simul et revelatione generantur. Prima duo genera omnes in nobis multoties experimur. Porro ex illusione nascuntur, dum ab hoste occulto, scilicet diabolo, ingeruntur. Propter quod scriptum est in Ecclesiastico : Multos errare fecerunt somnia.21 In Levitico quoque :22 Non augurabimini, nec observabitis somnia. Quod vero ex illusione simul et cogitatione interdum procedant, constat ex eo quod Salomon asserit :23 Multas curas sequuntur somnia. Quod autem vicissim ex revelatione sint, patet in somniis Joseph.24 Postremo, quod nonnunquam ex prævia cogitatione simul et revelatione oriantur, probatur per id quod Daniel somnium Nabuchodonosor regis interpretans ait : Tu, rex, cœpisti cogitare in stratu tuo, quid esset venturum post hæc; et qui revelat mysteria Deus, ostendit tibi quæ futura sunt.25
Quamobrem, id est, quum tantæ sint meæ afflictiones, elegit suspendium, id est mentis elevationem ad alta, anima mea, ut ab inferioribus per considerationem suspensa, divinorum contemplationi intenta sit, quorum contemplatio contemplationisque delectatio, corporalium obliviscatur dolorum, et delectetur in Deo : quod fortissimum contra dolores exstat remedium. Siquidem quo anima actui unius potentiæ fortius est intendens, eo aliarum actus virium minus advertit. Et mortem ossa mea, id est, virtutes animæ meæ carnis mortificationem vivificam elegerunt : quemadmodum ait Apostolus : Mortificate membra vestra super terram.26 Caro enim et membra salubriter mortificantur, dum a propriis inclinationibus voluptatibusque frenantur, atque ab omni inordinato usu jugiter compescuntur. Sic namque et Christus jubet oculos erui, manus et pedes (si nos scandalizent) abscindi.27 Salubrius autem est tempore adversitatis, infirmitatis et afflictionis omnem carnalem delectationem et consolationem contemnere, atque in solo Deo refrigerium quærere, quam ad mitiganda adversa consolationem carnalem admittere, sicut fatetur Psalmista :28 Renuit consolari anima mea, memor fui Dei, et delectatus sum. Ideo subditur : Desperavi, id est, in exterioribus et terrenis nullam fiduciam habui, quia hæc totis præcordiis sprevi, cum Psalmista decantans :29 Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Parce mihi, id est, peccatis meis ignosce; nihil enim sunt dies mei : juxta sensum præhabitum. Virtuosi etenim viri, quo verius, quo clarius divina et summa cognoscunt, eo subtilius terrena despiciunt : ideoque præsentis vitæ dies nil esse conspiciunt, quoniam illuminatos mentis suæ oculos in æternitatis consideratione defigunt.30
Verum, quoniam pars ista hujus capituli in Officiis defunctorum pro lectione assumitur, intuendum quid ad animas defunctorum in pœnis remedialibus exsistentes, pro quibus dumtaxat oratur, ista pertineant, et quomodo applicari his valeant.31 Itaque in persona hujusmodi animæ loquens Job, ait : Parce mihi. Anima namque in purgatorii pœnis consistens, postulat sibi parci, ne quantum meruit puniatur, sed secundum divinæ magnitudinem pietatis sibi de pœna quid remittatur, etiam per Ecclesiæ militantis suffragia, sed et per preces ac merita Beatorum. Nihil enim sunt dies mei, id est, tempora quibus temporaliter vixi, penitus transierunt, nec habeo tempus merendi, ita quod me ipsam nequeo adjuvare.
Insuper talis anima loquitur Deo : Quid est homo, quia magnificas eum? id est, quum tantæ sit fragilitatis, mirum quod opera ejus tam rigorose ac seriose advertis, judicas atque ulcisceris, quasi magnum aliquid sit : quem etiam per dona naturæ, per munera gratiæ, per dotesque gloriæ miro modo magnificas. Aut quid apponis erga eum cor tuum? sibi de necessariis quantum in te est providendo, et omnia ejus opera interiora ac exteriora diligentissime usque ad minimum quadrantem examinando ac judicando. Ideo ait Psalmista :32 Dominus sollicitus est mei. Verumtamen, non obstante hominis naturali imperfectione, præsertim quantum ad corpus, non injustum, sed penitus justum est, hominem sic curari, gubernari, judicari et præmiari a Deo, in quantum ratione ornatus est atque ad Creatoris sui imaginem factus, inter bonum et malum valens discernere, et quod placeat, libere potens eligere. Non enim dedit homini rationem, nisi ut ea utatur ; liberumque arbitrium, nisi ut malis et falsis abjectis, veris ac bonis inhæreat : quod faciens, dignus est laude et præmio ; omittens vero et oppositum agens, pœnam meretur. Exigit quoque sapientia et justitia Dei, ut unicuique quod meruit rependatur. Propter quod ait Psalmista ad Dominum : Numquid vane constituisti omnes filios hominum ?33 Unde de insipientibus sapiens quidam scribit : Æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationnem vitæ ad lucra compositam, et oportere undecumque acquirere.34 Præterea anima taliter loquitur admirative, ad provocandam Dei clementiam ad parcendum. Nam et in verbis his, quo amplius propriam naturam humiliat, eo plus Dei majestatem insinuat.
Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Hoc præcedenti articulo satis explanatum videtur. Visitatio autem Dei in Scripturis interdum in bono accipitur, scilicet pro beneficii impensione, quemadmodum in Luca : Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ.35 Quandoque in malo, videlicet pro justa ultione, ut dum per Sophoniam Dominus perhibet : Visitabo super viros defixos in fæcibus suis ;36 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur. Denique probat Deus hominem tempore mortis, judicans qualiter vixit ; atque deinceps per purgatorii ignem probat eum, qui sine mortali decedit, non plene mundatus, sicut probatur aurum in igne fornacis.37 Rursus, lumen gratiæ se habet ad lumen gloriæ, sicut aurora ad diem. Ideo Deus visitat eum diluculo in præsenti, id est, radio gratiæ suæ mentem ejus perfundit ; subito autem hunc probat, quoniam vita tribulationibus plena est.
Usquequo non parcis mihi? id est, heu quod tam diu me punis et differs a gloria ! Gloriæ quippe dilatio, animabus in purgatorio pœnalissima est atque gravissima. Imo gravior omni pœna sensibili vitæ præsentis, prout Thomas super quartum Sententiarum pulchre declarat. Sunt enim hujusmodi animæ vehementer affectuosæ, atque in caritate, et circa spiritualia tantum intentæ, in magno quoque tormento. Hinc breve tempus eis videtur longissimum. Ideo verba hæc querulosa proferunt voce. Nec dimittis me, a suppliciis evolare aut recreari, ut glutiam salivam meam? id est, caritatem aut sapientiæ donum, quibus ornata sum, ad beatificæ fruitionis saporem deducam. Quemadmodum enim saliva corpus humectat et sapidum efficit cibum, sic caritas et sapientia ceteras virtutes saporosas efficiunt, atque gratioso fluento has rigant : quæ glutiuntur, dum ad intimum mentis saporem in patria admittuntur ; interim vero quasi aridæ sunt et absque sapore. Vel istud est parabolica locutio, ad insinuandum vehementiam purgatoriarum pœnarum.
Peccavi : ideo juste hæc patior, imo et citra condignum affligor. Hinc ista non loquor quasi tuæ derogans æquitati. Quid faciam tibi, o custos hominum? id est, jam per me satisfacere nequeo, mereri nil valeo, pro injuria quam tibi exhibui, recompensare nil possum. Itaque alios audi pro me, et quo impotentior ego sum, eo pietas tua ad parcendum sit pronior. Quare posuisti me contrarium tibi? id est, doleo quod me te offendere permisisti ; nec in hoc te, sed me ipsum accuso, quoniam juste me taliter reliquisti. Verbum istud, sicut et cetera, in præcedenti articulo plenius habentur exposita. Et factus sum mihimetipsi gravis. Spiritus qui in purgatorio puniuntur, eo sibi ipsis sunt graviores, quo intensiori pœna premuntur. Dolent quoque de peccatis præteritis et Dei offensa, quia in caritate persistunt; hoc tamen dolore nil promerentur, quum non sint in statu merendi, qui terminatur in morte, sicut et via peregrinationis istius. Hinc (secundum Damascenum) quod angelis fuit ruina, hoc hominibus est mors.
Cur non tollis peccatum meum quantum ad pœnam, quod ante recessum a corpore abstulisti quantum ad culpam seu maculam vel obligationem ad pœnam æternam? Sic enim per contritionem deletum est, sed plene satisfactum non est. Ista sunt verba vehementis, dolorosi et amorosi simul et querulosi affectus: quæ magis pensanda sunt secundum intentionem mentalem, quam juxta sonum verborum. Ecce nunc in pulvere dormiam, id est, in venialibus meis, quantum ad debitum pœnæ manebo donec me liberes; vel, In pulvere, id est loco pœnali terreno; vel, In pulvere, id est mei ipsius humiliatione ac supplici veniæ affectione. Et si mane me quœsieris, id est, si cito vel quocumque tempore matutino me ad judicandum requisieris, seu tibi offerri præceperis, meque secundum rigorem justitiæ judicare volueris, non adjuncto dulcore clementiæ, non subsistam, id est, coram te stare et tuæ districtionis pondus ferre nequibo: ideo ad tuam pietatem confugio.
Postremo, dum ista pro defunctis proferimus, affectuose atque intente agere id debemus, pensantes ineffabilem pœnarum eorum acerbitatem, vehementissimumque affectum quo sibi cupiunt subveniri; impotentiam quoque ipsorum, quoniam sibi ipsis non valent succurrere; itemque multiplicem, quem inde consequimur, fructum. Quum enim ex caritate pro eis quid agimus, non dubium quin vitam meremur æternam et caritatis ac gratiæ incrementum, aut certe ad tale incrementum aliquo modo disponimur. Defunctis autem seu animabus eorum nihil horum possumus promereri, quum non sint in statu proficiendi in caritate seu gratia; sed solum meremur eis pœnarum minorationem seu abbreviationem, et ex consequenti gloriæ accelerationem. Idcirco nobis ipsis per talia meremur vitam æternam, et caritatis ac gratiæ incrementum. Verumtamen, quo ex puriori Dei et proximi caritate egerimus ista atque similia, utpote non ad proprium commodum, sed ad Dei honorem ac gloriam, proximorumque salutem respicientes; eo amplius promeremur etiam nobis ipsis, ac crescimus. Idem equidem opus ex caritate procedens, est meritorium et satisfactorium: meritorium, quia ex caritate; satisfactorium, propter laborem adjunctum. Sicque prodest defunctis per applicationem ad eos: quibus etiam tanto plus prodest, quanto intentio atque dilectio amplius diriguntur ad ipsos. Nec dubium quin et animæ tales quum ad felicitatem pervenerint, orent fideliter pro oratoribus suis.
D Merito quoque lectiones Officii pro defunctis, ex libro Job sumptæ sunt, qui de generali resurrectione præ ceteris Prophetis evidentius vaticinatus censetur.
Footnotes
-
II Tim. II, 5. ↩
-
Ps. LXXII, 5. ↩
-
Is. XXVIII, 15. ↩
-
Ps. LXXII, 6, 7. ↩
-
Ps. XLI, 2. ↩
-
Prov. IV, 19. ↩
-
Sap. V, 7. ↩
-
Eccle. n. 26. ↩
-
Eccle. , 23. ↩
-
Ps. iv. 9. ↩
-
Mich. vii, 8. ↩
-
Ps. xxxvii, 6, 8. ↩
-
Eccle. ii, 26. ↩
-
Ps. ci, 4, 6. ↩
-
Prov. xxviii, 13. ↩
-
Jacob.v, 13. ↩
-
1 Reg. 1, 16. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
Ps. cXLI, 8. ↩
-
Ps. ci, 4, 6. ↩
-
Eccli. XXXIV, 7. ↩
-
Lev. XIX, 26. ↩
-
Eccle. V, 2. ↩
-
Gen. XXXVII, 7, 9. ↩
-
Dan. II, 29. ↩
-
Coloss. III, 5. ↩
-
Matth. XVIII, 9, 8. ↩
-
Ps. LXXVI, 3, 4. ↩
-
Ps. LXXXIII, 3. ↩
-
Ephes. I, 18. ↩
-
De lectionibus Officii defunctorum. ↩
-
Ps. XXXIX, 18. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 48. ↩
-
Sap. XV, 12. ↩
-
Luc. I, 68. ↩
-
Soph. I, 12, 9. ↩
-
Sap. III, 6. ↩
Chapter 22 of 72