Skip to the text

Articulus 21

EXPOSITIO CAPITULI OCTAVI : RESPONDENS AUTEM BALDAD SUHITES, DIXIT.

EXPOSITORES communiter dicunt, Gregorius quoque et Thomas id sentiunt, quod tres isti amici Job, concorditer sentiebant, quod Deus in vita præsenti nulli homini infligat pœnam, nisi pro illius culpa. Hoc et ego aliquando sensi, quod scilicet concordabant in hoc, atque ob id putabant beatum Job divinæ derogare justitiæ, quia se dixit absque suo peccato plagatum, imo innocentem se esse ac justum, et nihilo minus flagellatum. Unde contra hoc tota eorum disputatio principaliter occupari videtur. Verumtamen, quum expositionem Alberti vidissem, incidi circa hoc dubitationem. quarti

Ait namque Albertus in principio expositionis capituli tertii : Eliphaz ponit, quod gubernatio divina in rebus humanis est secundum merita, et quod bonis bona, et malis mala eveniant; sed quod aliquando lateat hominem, mala esse opera sua, et quod propter vilitatem naturæ homo sine peccato esse non possit. Propter quod dicit : Nihil in terra fit sine causa. Et : In angelis suis reperit pravitatem :1 quanto magis qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ? Porro Baldad ponit, quod gubernatio non sit secundum merita, sed secundum ordinem optimum felicitatis humanæ. Et ideo, si Deus aliquando bonis mala pœnæ infligit, hoc in fine bonis multiplicibus recompensat; et si malis bona concedit, hoc fit ut justior sit eorum damnatio. Idque sonat in verbis suis. Nam dicit : Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, donec impleatur risu os tuum. Præterea Sophar ponit, quod gubernatio Dei sit secundum solam ejus voluntatem, et illa quærenda non est, quia ab homine non potest cognosci.2 Ideo dicit : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? et : Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?34 Post hæc inducitur positio Eliu, qui cum tribus prædictis concordat, et maxime cum positione Sophar. Ideo dicit, quod Deus conteret multos et innumerabiles, et illius causa quærenda non est;5 et non addit ad hanc intentionem, nisi quod per mediatorem vel per se ipsum aliquando instruit, qualiter humana divinis debeant concordare. Et ideo dicit, Si fuerit angelus loquens pro eo unum de millibus; et quod per noctem erudit corda virorum et instruit disciplina.6 Gloriatur tamen de sapientia sua, quod hoc invenit post alios, et illam laudat in nubibus et fulgure.

Hæc scribit Albertus loco jam nominato. Quibus, quantum ad ea quæ narrat de positione Baldad, obviare videtur quod in principio expositionis octavi capituli introducit, dicendo : Baldad convenit cum

Eliphaz, quod mundus regitur secundum ordinem justitiæ : quod est retributio pro meritis. Sed addit duo, scilicet quod peccans, per pœnitentiam resurgere potest et judicium Dei effugere ; item, quod si Deus aliquando punit in damnis vel rebus, dummodo punitus pœniteat, patienterque agat, multipliciter Deus recompensat in remuneratione pœnitentis. Ecce hoc loco subdit Albertus, quod secundum Baldad mundus regitur secundum ordinem justitiæ, quod est retributio pro meritis ; superius vero asseruit, quod secundum Baldad gubernatio non fit secundum merita. Denique quod hic ait, ipsum Baldad duo addere positioni

Eliphaz, scilicet quod peccans, per pœnitentiam resurgere, judiciumque Dei effugere potest, non videtur posse defendi :7 quia et ipse Eliphaz hoc ipsum apertissime fassus est, dicens : Beatus homo qui corripitur a Domino. Increpationem ergo Domini ne reprobes : quia ipse vulnerat, et medetur. Totumque residuum illius capituli pertinet ad hoc. Secundum quoque quod Albertus affirmat ipsum Baldad superaddere positioni Eliphaz, ipse Eliphaz tangit, dicendo : Scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et progenies tua quasi herba terræ. Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Non intentione reprobandi Albertum Magnum hæc scribo, sed ut veritas elucescat : et is cui placet tenere Albertum, verba ejus resolvat, quæ mihi irresoluta videntur.

Job v, 17, 18.

Ibid. 24-26.

Itaque, cum B. Gregorio sanctoque Thoma id sentio, quod amici Job concorditer tenuerunt pœnam pro sola culpa infligi. Unde unanimiter arguunt contra Job, oppositum affirmantem. Diversis tamen argumentis utuntur, quamvis ad eamdem tendant conclusionem. Unde non sequitur, quod diversæ inter se fuerint opinionis ob id, quod varias habent assertiones ac multiplicia media seu multiformes præmissas : hoc quippe quotidie in disputationibus ita se habet ; et in prosecutione præsentis capituli atque sequentium clare patebit, amicorum sancti Job unam esse opinionem circa providentiam Dei ac regimen universi.

Postremo, aliqui expositiones suas litterales pro magna parte fundant in hoc, quod amici Job non posuerunt vitam post hanc vitam, sed animam rationalem esse mortalem. Quod dictum, superius evidenter ex verbis amicorum Job improbatum recordor, evidentiusque pelletur, nec aliquam (quantum capio) apparentiam habet. Nihilo minus textus sicut hucusque expositus est, ita deinceps, præstante Spiritu veritatis, litteraliter exponetur.

Itaque Baldad post Eliphaz principalis, Ibid. iii-vii. audita assertione beati Job, et objectione

A Eliphaz, responsione quoque Job ad verba Eliphaz, reputans objectionem Eliphaz concludentem, responsionemque Job insufficientem, imo insipientem et inconvenientia non parum augentem, nunc objicit contra Job, volens dicta Eliphaz confirmare. Itaque dicitur : Respondens autem, id est proportionate (ut sibi apparuit) loquens ad verba Job, Baldad Suhites, dixit : Usquequo loqueris talia præsumptuosa, ad tui justificationem, divinæque æquitatis derogationem spectantia, utpote quod sine tuo demerito sis percussus a Deo, et diei nativitatis tuæ maledixisti ? quasi dicat : Periculose et pertinaciter verba multiplicas. Et spiritus multiplex sermonis oris tui ? Spiritus quandoque pro ira seu indignatione accipitur, quandoque pro anima. Dupliciter ergo hoc verbum exponitur. Primo sic : Spiritus sermonis oris tui, id est ira seu indignatio vel impatientiæ passio, ex qua tua procedit locutio, est multiplex, magna, perseverans et varia ; et nunc de isto, nunc de illo turbaris, ex turbationeque loqueris. Ita secundum Glossam, accipitur spiritus in Genesi, ubi Dominus loquitur : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est. Potest tamen ibidem spiritus aliter sumi. Secundo sic : Spiritus sermonis oris tui, id est mens seu anima tua, quæ prorupit in verba præhabita, est multipliciter passionata, divisa, distracta, non in Deo simplificata ac recollecta. Ideo frivola profers et inordinata, non condependentia. His verbis consonat, quod infra ait contra Job Eliphaz : Docuit iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.

Gen. vi, 3.

Job xv, 5.

Numquid Deus supplantat, id est, præcipitat aut opprimit, judicium, id est sententiæ prolationem seu æquitatis effectum judicando non recte ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ? quasi dicat : Nequaquam ; et tamen ex verbis tuis, o Job, hoc infertur, quoniam dicis te sine tua culpa percussum. Justum autem est unicuique reddere quod meretur. Si ergo justus et innocens es plagatus, contra justitiam fecit Deus. Ex hoc elicitur, quod Baldad concordavit cum Eliphaz, opinando quod Deus non nisi pro culpa infligeret pœnam; et etiam, quod non intellexit profunditatem verborum Job, quibus præcedentibus duobus capitulis, præsertim in principio capituli septimi, oppositum docuit. Ideo argumentum Baldad non procedit. Quamvis enim justum sit pro culpa pœnam infligi, non tamen semper est contra justitiam, infligere pœnam pro alia causa quam pro culpa, videlicet pro gratiæ incremento, pro gloriæ cumulo, pro bono communi, quod est proximorum ædificatio. Nec ratio justi consistit solum in hoc, ut retribuatur pro meritis; sed et in aliis multis salvatur ratio justi. Nam et Deus tam bonus et pius est, ut justum sit eum peccatoribus misereri. Ipse quoque tam sapiens est, ut justum sit eum justos adversitatibus exercere ad majorem eorum profectum, et pro bono communi fidelium. Unde hoc modo omnia argumenta amicorum Job carent vera syllogistica forma. Estque in eis fallacia aliqua; sed apud minus peritos prima facie quamdam apparentiam sortiuntur. Et nonnunquam superficialiter sumpta, rationabiliora apparent quam verba Job; sed secundum intentionem loquentium sumpta, longe aliter inveniuntur.

Etiamsi, id est quamvis, et quia (secundum mentem hujus Baldad), filii tui peccaverunt ei, id est contra Deum, et dimisit eos in manu, id est in vigore et actu, iniquitatis eorum , permittens eos usque ad horam mortis peccare, atque in actu et intenso affectu impietatis deprehendi ac obrui, quando videlicet erant pariter epulantes; tu tamen si diluculo, id est cito seu tempestive, consurrexeris ad Deum, id est, a terrenis, imis ac vitiosis affectibus mentem tuam ad Deum levaveris per veram contritionem: juxta id Ecclesiastici, Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem, subito enim veniet ira illius;8 et Omnipotentem fueris deprecatus pro remissione tuorum excessuum; si mundus mente a cogitationibus vanis et affectionibus passionum inordinatis, et rectus, id est justus in conversatione, incesseris, id est, per viam hujus peregrinationis ad futuram beatitudinem ambulaveris, non declinando ad dexteram aut sinistram; statim evigilabit ad te, id est, cito exaudiet te, seque tibi gratiosum præbebit per modum vigilantis, qui tibi in tuis adversis quasi dormiens fuit, solita beneficia sua subtrahens tibi:9 juxta id Psalmistæ, Exsurge, quare obdormis, Domine? Hinc in Joanne habetur: Si quis cultor est Dei, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.10 Et pacatum reddet tabernaculum justitiæ tuæ, id est domum et familiam tuam, tuæ justitiæ merito tibi donandam, ita quod pax erit tibi et cunctis tuis opibus atque domesticis; in tantum, ut priora tua, id est divitiæ et familiæ, quas aliquando habuisti, fuerint parva, comparatione sequentium bonorum tibi dandorum, et novissima tua, id est bona tibi in ultima tua ætate præstanda, multiplicentur nimis, id est, valde abundant. Quamvis autem ista Baldad promissio in ipso Job fuit impleta, quantum ad hoc, quod post maximam adversitatem ad maximam reductus est in hoc sæculo prosperitatem; universaliter tamen vera non est, nec in his qui pro suis plagantur peccatis, neque in his qui sine prævio suo demerito affliguntur: nam de utroque genere percussorum istorum multi usque ad mortem permanent in adversis.

Insuper Baldad dictum suum nititur confirmare communi testimonio seniorum, et per scripta ipsorum. Interroga enim generationem pristinam, id est antiquam atque præteritam, non illos qui diu defuncti sunt alloquendo, sed dicta et scripta seu gesta eorum legendo; et diligenter investiga patrum memoriam, id est memorabilia facta; vel ea quæ eorum recordationibus continentur, quærendo ab his quid eorum occurrat memoriæ circa hæc: sicque de patribus adhuc viventibus loquitur Baldad. Juniores autem a senioribus eruditionem sumere debent, quemadmodum in Deuteronomio habetur :11 Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi ;12 majores tuos, et dicent tibi. Et Ezechias loquitur Deo :13 Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Unde Ecclesiasticus docet : Ne te prætereat narratio seniorum, et ipsi enim didicerunt a patribus suis :14 quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dabis responsum. Hesterni quippe sumus, id est heri nati, intelligendo per Heri, tempus non diu præteritum : sicut per Cras, frequenter exprimitur tempus post pauca futurum. Et loquitur sic, ad insinuandum brevitatem vitæ præsentis. Et ignoramus quæ diu elapsa sunt, quia pauca conspeximus; et ea quæ scimus, minima sunt comparatione eorum quæ ignoramus; præsentisque brevitas vitæ non sinit nos omnia discere. Unde sacerdotes Ægypti gentiles dixerunt Soloni adhuc minus decrepito : Non est in vobis (scilicet Græcis) ulla cana scientia; ut habetur primo Timæi. Hincque subjungitur, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram, id est instabiles, celerrime transeuntes, juxta illud Sapientiæ : Transibit vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur.15 Umbræ enim transitus est tempus nostrum.

Ipsi docebunt te verbo scripto aut memorabili facto; loquentur tibi, per se, vel per scripta quæ reliquerunt, et de corde suo proferent eloquia, id est non ficte aut false, sed ex corde pandent quod verum est, utpote quod dicta a me in isto capitulo, vera sint. Porro, sapientes de corde loquuntur, videlicet ex præmeditatione sagaci, et circumspecte;16 stulti autem, de ore, juxta quod Ecclesiasticus inducit : In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. Verba autem hæc Baldad, quibus asserit pristinos et antiquos suæ assertioni consentientes, vera non sunt, si de vere sapientibus intelligantur, quamvis illis temporibus et ante multi fuerunt opinionis ejusdem cum amicis Job, scilicet Deum non infligere pœnam nisi pro culpa; quodque pœnitens rediret in vita hac ad prosperitatem terrenam.

Consequenter Baldad dicta sua confirmat per similitudinem in naturalibus rebus compertam. Numquid vivere vita vegetativa, id est, crescere, florere, durare, potest scirpus, id est juncus, absque humore? Indiget enim indesinenter humore saltem sub terra latente. Circa quod scribit Albertus : Quoniam scirpus absque omni nodo est, nihil habet in quo stet nutrimentum ipsius. Idcirco non viret, nisi continue trahat humorem. Nodus enim in calamo vel planta ad hoc est, ad quod est stomachus vel intestinum, quod dicitur involutum in homine vel animali, ut ibi stet et inde dirigatur nutrimentum ad membra, nec cogatur continuo sollicitari pro nutrimento. Intenditque dicere, quod Job fuit sicut scirpus extra virens, et intus vanus, continue sumens humorem seu nutrimentum per avaritiam. Aut carectum crescere sine aqua? quasi dicat, Non nisi in aqua crescit : quia loca aquosa requirit. Carectum vero proprie dicitur locus, quo crescit herba, nomine carex; sed hic pro ipsa herba accipitur, quæ acuta atque durissima fertur. Unde Albertus : Carectum (inquit) gladiolus est, qui etiam nodum non habet in foliis, et viret extra, intusque vanum est ; et per eamdem causam, qua scirpus, esse nequit sine continuo tractu humoris et aquæ; dilatatur quoque in foliis : quod scirpus non facit.

Quum adhuc sit in flore, id est vigore atque virore scirpus sive carectum, nec carpatur manu, id est, violenter non extrahatur de terra, ante omnes herbas arescit, id est citius aliis per subtractionem vel defectum humoris aut aquæ. Præterea, secundum Albertum, scirpus verum non habet florem, sed loco floris in summitate sui emittit virgulas parvas et breves. Carectum quoque est duplex, videlicet majus et minus : majus, in extremis folii planum et lene est ; minus autem, dentatum et asperum, valdeque incisivum, ut falx metentis : et hoc non carpitur manu, quia secaret manum carpentis seu capientis. Et intendit, quod Job ita odivit correptionem, alias vivere quod tangi manu corripientis non potuit :1718 ad tactum enim conturbatur, qui correptionem non sustinet.

Sic viæ, id est operationes et studia, omnium qui obliviscuntur Deum, vel ejus non reminiscendo, vel ejus mandata non observando. Aliqui enim frequenter legunt, loquuntur, audiuntque de Deo, et tamen ei non obediunt, nec habent ejus memoriam amorosam, formatam et efficacem. Ideo dicuntur eum obliti, quemadmodum Deum non cognoscere asseruntur, qui mandatis ipsius non obsequuntur. Et spes hypocritæ, qui aliud intus abscondit, aliud forinsecus exhibet, peribit, id est, optato bono frustrabitur, aut certe cito privabitur : quod sicut sine humore non potest subsistere scirpus sive carectum, sic impia conversatio, vanaque spes damnabuntur, et non valent diu florere, eo quod careant rore gratiæ cœlestis, et aqua sapientiæ salutaris, fecundatione et irrigatione donorum Spiritus Sancti. Ideo dicit Psalmista : Iter impiorum peribit.19 Et iterum : Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum. In Ecclesiaste quoque habetur : Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus; sed quasi umbra transeant, qui non timent faciem Domini.20 Et Sapiens : Spes impii tanquam lanugo est, quæ a vento tollitur ; et quasi spuma, et tanquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.21

Non ei placebit vecordia sua, id est, Deo non placebit, imo et maxime displicebit vecordia, id est insania seu insipientia hypocritæ, cujus hæc insania est, quod in operibus ex genere bonis magis quærit hominibus placere quam Deo, laudem humanam quam divinam, commodum temporale quam fructum æternum. Ideo in Proverbiis scriptum est : Qui vanus et vecors est, patebit contemptui.22 Vel, Non placebit ei, id est hypocritæ, sua vecordia : quia dum viderit se optatis bonis fraudari, et ob suam vanitatem damnari, displicebit sibi insipientia sua, in quantum est meritoria pœnæ quam horret. Hinc in libro Sapientiæ impii dicunt : Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis?23 Transierunt omnia illa tanquam umbra. Et sicut tela aranearum, quæ debilis est et parvo motu destruitur, fiducia ejus: quia (ut dictum est) spes ejus peribit, et vanis rebus innititur, atque æternis suppliciis punietur. Hinc loquitur Psalmista Deo: Propter iniquitatem corripuisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus.24 Et Isaias : Opus eorum opus inutile ; telas araneæ texuerunt.25

Innitetur super domum suam, id est, in divitiis, sobole, familia, ceterisque ad se pertinentibus temporalibus rebus, spem suam constituet. Quocontra scriptum est : Quis ambulat in tenebris ? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. Et non stabit, id est, spes talis eum non figet in bono, sed corruet ipse cum sua fiducia, quia non innititur stabili fundamento, videlicet summo et incommutabili bono, sed rebus caducis. Propterea scriptum est in Jeremia : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus : erit enim quasi myricæ in deserto.26 Fulciet eam, id est, domum suam muniet contra adversa, et non consurget, id est, nec ipse, nec domus ejus ad veram ac stabilem prosperitatem perveniet.

Humectus videtur (supple, scirpus), id est humore aqueo irrigatus, antequam veniat sol, humorem exsiccans, viriditatemque auferens, et in ortu suo, id est statim in ortu scirpi, germen ejus, id est fructus ejus nulli usui aptus, egreditur , quia celeriter crescit et fructificare videtur. Vel, In ortu suo, id est, sole oriente, germen ejus egreditur, id est, perit solis calore loca paludis siccante : siquidem humidum aqueum insipidum, faciliter epotabile atque siccabile est a sole. Per hæc intendit, quod simili modo impius seu hypocrita prosperatur et floret, antequam superveniat ei æstus adversitatis, seu fervor divini judicii, qui per solem notatur : quo veniente, falsa perit prosperitas, et latens egredietur aperitur impietas. Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, id est, radices scirporum in locis petrosis ac humidis multiplicabuntur, ita quod plurimi scirpi ibi concrescent, et inter lapides commorabitur, id est, scirpus manebit in hujusmodi locis lapidosis ad tempus.

Si absorbuerit eum de loco suo, id est, si quis extraxerit scirpum de loco quo stat, ut eum alibi plantet, negabit eum, et dicet: Non novi te, id est, scirpus negabit extrahentem, et dicet ei, Non novi te, id est, alibi non crescam sicut intendis, nec tibi consentiam. Itaque negat et dicit hæc non verbo, sed facto, non formaliter, sed materialiter: quemadmodum in Scripturis, inanimatis actus adscribuntur vitales, ut ibi:27 Valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent: sicque Deum laudare dicuntur. Vel sic: Negabit eum, id est, scirpum negabit locus ejus, et dicet, Non novi te, id est, mihi amplius non poteris implantari. Hæc est enim lætitia viæ ejus, id est lætitia naturalis processus seu proprietatis scirpi, ut rursum de terra alii germinentur, id est, ut ipso extracto, non idem ipse rursum nascatur, sed alii similes specie sibi succedant. Sicque lætitia metaphorice adscribitur scirpo, secundum quod unicuique rei corruptibili appetibile est perpetuari in simili sibi secundum speciem, ut ait Philosophus. Per ista intendit, quod impius per mortem sublatus, non revertetur ad vitam hanc, sed oblivioni tradetur, et alii in loco ejus succedent: ex quibus principaliter intenta concludit.

Deus non projiciet simplicem, id est, veraciter virtuosum, et mente in Deo simplificatum, qui in omnibus intentionem suam figit in Deo, talem utique Deus non spernit nec deserit; nec porriget manum, id est auxilium, malignis: quod in tantum verum est, o Job, quod experieris hoc in te ipso, si pœnitentiam egeris. Ideo subdit, donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo, id est, tantam prosperitatem susceperis, quod tanta erit tibi inde jucunditas cordis, quod redundabit in corpus. Sicque ridebis, et ineffabili quodam gaudio perfunderis, ita quod mentis lætitiam exprimere labiis non valebis. Jubilus autem essentialiter inest menti, sed per redundantiam in corpore ponitur. Denique, quamvis vera sint verba hæc secundum sanum piumque sensum, non tamen secundum loquentis intentionem. Baldad quippe inducit hæc contra Job, ad insinuandum quod Deus non desinit virtuosum adversitatibus exercere, sed a talibus eum tuetur; et quod impiis non det in vita hac prosperitatem saltem notabilem, seu magnam et longam: cujus oppositum constat ab initio sæpius contigisse. Verum est tamen, quod Deus non projicit simplicem, quantum ad spiritualia gratiæ bona, nec quantum ad talia, porrigit manum malignis in malitia sua manentibus, juxta illud Proverbiorum:28 Longe est Dominus ab impiis.

Qui oderunt te, induentur confusione, et tabernaculum, id est opulentia seu prosperitas, et quidquid ad bona domus pertinet, impiorum non subsistet stabiliter, sed auferetur eis ac disperibit, secundum opinionem amicorum Job, quanquam secundum veritatem frequenter contingat, impios usque ad mortem, in omni terrena prosperitate florere, imo usque ad ultimam senectutem.

D Ideo quoque Baldad de hypocrita mentionem induxit, quoniam propter plagam quam vidit in Job, putavit eum non virtuosum fuisse ac simplicem, sed duplicem animo atque hypocritam: quod et alii duo, imo et Eliu, putaverunt; tamen ante hanc plagam tenuerunt eum pro viro eximie virtuoso.

Footnotes

  1. Job v, 6; iv, 18, 19. C ↩

  2. Job viii, 20, 21. D ↩

  3. Job xi, 7, 10. ↩

  4. Ibid. xi, 7, 10. ↩

  5. Job xxxiv, 24. ↩

  6. Job xxxiii, 23, 15, 16; xxxiii, 6-22; xxxvii, 2-24. ↩

  7. Job viii, 5-7. ↩

  8. Eccli. v, 8, 9. ↩

  9. Ps. XLIII, 23. ↩

  10. Joann. IX, 31. ↩

  11. Deut. xxxii, 7. ↩

  12. * habitaculum * alias ut si ↩

  13. Is. xxxviii, 19. ↩

  14. Eccl. viii, 11, 12. ↩

  15. Sap. ii, 3, 5. ↩

  16. Eccl. xxi, 29. ↩

  17. Eccli. xxi, 29. ↩

  18. Eccli. viii, 11, 12. ↩

  19. Ps. I, 6; IX, 18. ↩

  20. Eccle. VIII, 13. ↩

  21. Sap. v, 15. ↩

  22. Prov. XII, 8. ↩

  23. Sap. v, 8, 9. ↩

  24. Ps. XXXVIII, 12. ↩

  25. Is. LIX, 6, 5. ↩

  26. Jer. XVII, 5, 6. ↩

  27. Ps.LXIV,14. ↩

  28. Prov. xv, 29. ↩

Chapter 23 of 72