Skip to the text

Articulus 22

MYSTICA ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI.

SICUT præhabitum est, per Job, quilibet veraciter justus et tribulationibus plenus signatur; per amicos autem ipsius, ficte virtuosi et sapientes in oculis propriis exprimuntur. Talis ergo quicumque, ait ad Job, id est hominem virtuosum afflictum, nec aliquo modo a via justitiæ recedentem, sed veritatem in omnibus docentem et defendentem: Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermonis oris tui? Injustis enim gravia esse solent verba justorum; et dum corrigi nolunt, recte prolata criminantur. Insuper, quum se increpari considerant, increpantem non ex rationis judicio, sed impetu passionis, variisque inordinatis affectionibus loqui testantur; quod item mensuram loquendi aut non perpendat, aut nesciat: imo se ipsos sapientiores ac meliores illo esse aut aperte profantur, aut implicite innuunt, sed et verba loquentis interrumpere solent. Ideo Sapiens ait:1 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.

Numquid Deus supplantat judicium? Prædicti ficte virtuosi et intus vani, ut amplius reputentur et prævalere putentur, aliqua vera et pulchra atque ad Dei excellentiam laudemque spectantia, tamen ad propositum secundum veritatem non pertinentia, jactanter solent proferre, quasi talibus verbis dicta aut facta justorum a quibus reprehenduntur, repugnent, sicut et Baldad egisse hic legitur. Porro, quum Deus essentialiter verus, justus ac sapiens sit, nequaquam supplantat, sed conservat, diligitque judicium, dicente Psalmista: Quia Dominus amat judicium.2 Et Isaias: Deus judicii Dominus.3 Sed quoniam incomprehensibilia sunt judicia Dei, interdum videtur hominibus humanum sensum sequentibus, non desuper unctis, esse supplantatio judicii, quod Deus æquissimo agit aut permittit judicio.4

Etiamsi filii tui, id est discipuli aut subditi seu imitatores, peccaverunt ei, et dimisit eos Deus in manu iniquitatis eorum, ita quod in mortali peccato defuncti sunt, æternaliterque damnati sunt; tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, statim evigilabit ad te. Perversi dum caritative arguuntur, passionate redarguunt, et vitia sibi vere objecta aut similia in arguentem false retorquent. Ne tamen ex passionis ardore loqui cernantur, quasi amorose ad emendationem hortantur, veniamque promittunt. Sed hoc prorsus vitandum est: imo si quispiam etiam non vere reprehendatur, debet patienter audire, et ceteros suos defectus atque excessus advertere, nec reprehendentem pro tunc increpare aut durius alloqui.

Præterea verba hæc Baldad, quamvis beato Job non recte fuerint applicata, nihilo minus secundum se sumpta, venustate ac veritate ornantur.5 Pater enim non portabit iniquitatem filii, nec econtra, ut Ezechiel asserit. Et quantumcumque alii perierint, quamdiu aliquis manet in vita hac pœnitere potest ac veniam adipisci. Primo itaque debet peccator diluculo ad Deum consurgere, id est cito mentaliter pœnitere, et de bonis creatis, caducis et vanis, ad Creatorem suum se vertere per ejus cognitionem et amorem; deinde ad orationes se dare, pro malis delendis et bonis spiritualibus adipiscendis. Oratio quoque est præcipua pars satisfactionis. Tertio debet operationibus virtuosis constanter insistere, hoc est munde et recte incedere, Deoque in sanctitate et justitia deservire: quæ quum impleverit homo, Deus statim evigilabit ad eum, dando quod petit salubriter et constanter ac etiam pro se ipso, juxta illud Isaiæ: Miserans miserebitur tui; ad vocem clamoris tui statim, ut audierit, respondebit.

Postremo, secundum diversas considerationes, dicitur Deus super eumdem dormire et vigilare.6 Super impium enim dormit, in quantum eum relinquit, nec per gratiam visitat: super quem etiam vigilat, in quantum sibi pœnam pro culpa infligit. Propter quod ait per Jeremiam: Sicut vigilavi super eos ut evellerem, sic vigilabo super eos ut ædificem et plantem. Qui ergo cupit divinitus exaudiri, studeat divinæ voluntati per obedientiam conformari, irreprehensibiliter conversari, verbisque opera concordare.7 Alioqui advertat quod scriptum est: Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.8 Quo equidem divinæ voluntati quis conformiorem se ipsum præbuerit, ardentiusque Deum dilexerit, et irreprehensibilius ei servierit; eo erit carior, intimior et familiarior Deo, et eum tanquam amicum carissimum Deus copiose etiam in magnis exaudiet: imo affectum ejus antequam in verba prorumpat, aut incepta compleat, adspiciet et implebit, sicut per Isaiam testatur de talibus:9 Antequam clament, exaudiam eos; adhuc illis vociferantibus, dicam, Ecce adsum.

Et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ:10 id est, corpus tuum (in quo anima tua degit) faciet rationis judicio cum tranquillitate subjectum, ne de cetero more solito militet contra animam atque recalcitret;11 in tantum, ut priora tua fuerint parva, id est, pristina spiritualia gratiarum charismata modica fuerint respectu sequentis tuæ perfectionis: quia, ut ait Salvator, Abundanti dabitur, ut plus abundet;12 et profectus parit profectum, unaque actio virtuosa disponit ad aliam.13 Ideo monet Apostolus: Æmulamini charismata meliora.14 Et iterum: Abundantes in opere Domini semper. Et novissima tua, id est dona gloriæ tibi in patria conferenda, multiplicentur nimis. Deus enim, sicut citra condignum reprobos punit, sic supra condignum electos remunerat. Et quamvis sint quatuor dotes corporis glorificati, et tres animæ, quantum ad principales pertinet dotes illorum, tamen in particulari innumerabilia nobis sunt munera ac gaudia Beatorum. Nam et innumerabiles eis sunt materiæ gaudiorum.

Interroga enim generationem pristinam: id est, testimonio Patriarcharum ac Prophetarum antiqui temporis hoc discere potes. Ideo subditur: Ipsi docebunt te. Prædicta enim verbis illorum probantur. Nam et de abundantia proficiendi in gratia fertur in Psalmo: Ibunt de virtute in virtutem. De exuberantia vero donorum gloriæ rursus ait Psalmista: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos.15 Et in Isaia habetur: Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te.16 His verbis superbi et scioli confunduntur, qui a majoribus aut senioribus suis seu doctioribus discere aspernantur. Qui autem veraciter sapiens est, semper discere cupit, ut probat Cyrillus. Propter quod scriptum est: Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in Prophetis vacabit.

Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut carectum crescere sine aqua? De his herbis et quid designetur per eas, dictum est præcedenti articulo. Quibus etiam verbis consonat in Evangelio Christus, dicens semen aruisse, quia humorem non habuit. Et de homine virtuoso loquitur Jeremias: Erit tanquam lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit quum venerit æstus, id est fervor adversitatis et ignis tentationis; erit enim Deus fiducia ejus.17 De quo in Proverbiis asseritur: Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.18 Itaque, ad manendum in virore virtutum gratiarumque flore, indesinenter egemus pluvia spirituali ac humore cœlesti, videlicet inundatione internæ motionis, directionis, tactusque Spiritus Sancti, cujus actuali motione egemus in omni meritorio actu, dicente Apostolo: Deus est qui operatur in vobis velle et perficere. Ad quem loquitur Isaias: Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es in nobis.19

Non ei placebit, puta injusto atque hypocritæ, vecordia sua. In veritate nihil insanius, nihilque stultius cogitari potest aut vilius, quam Deo non obedire ac subdi; quam Creatorem non diligere, filialiterque timere ac jugiter venerari; quam caduca et vana ista terrena atque carnalia Deo immensæ bonitatis præferre; quam pro humanis laudibus agere prompte, quod pro Dei laude et gloria tædet implere; quam diabolo assentire conversando inique; quam pro his temporalibus, brevibus, carnalibusque deliciis æternam perdere felicitatem; postremo, quam taliter vivere, qualiter mori esset damnabile:20 et tamen sic agunt omnes iniqui. Idcirco prorsus vecordes sunt: tanto utique stultiores, quanto his quæ suæ salutis sunt neglectis, circa sæcularia prudentius occupantur, et corporis opes, decorem et delectationes magis quam animæ quærunt. Sed veniet hora, in qua sero displicebit eis eorum vecordia, quando et dicent illud: Nos insensati vitam justorum æstimabamus insaniam, et finem sine honore. Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.21

Sicut tela aranearum fiducia ejus, id est injusti atque hypocritæ. Quod enim incertissimo fundamento innititur, facillime labitur. Qui ergo in terrenis vanitati subjectis spem figunt, ruent atque peribunt, nec in illis unquam veram quietem invenient. Propter quod Augustinus loquitur Deo: Creasti nos propter te, et inquietum est cor nostrum, donec perveniat ad te. Et Psalmista: Mihi, inquit, adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.22 Innitetur super domum suam, et non stabit. Sic multi in sua progenie, opulentia, mansione confidunt; sed in illis non sortientur salutem, imo per impiam spem pœnam merentur æternam.

Super acervum petrarum radices ejus, id est hypocritæ per scirpum signati, densabuntur, et inter lapides commorabitur. Per petram seu lapidem homo frequenter exprimitur. Itaque hypocritæ et injusti radices, id est occultæ et intimæ cogitationes seu affectiones, ex quibus prodeunt opera, quemadmodum ex radice virgulta, densabuntur super acervum petrarum, id est, abundanter fundantur super hominum favorem ac laudem seu dona: quia ad hæc illorum intentio fertur, et inter hæc commorantur, non Creatori, sed creaturæ placere quærentes: non Deo, sed hominibus cor suum principaliter infigentes: quod est cæcitas detestanda. Nempe, quo Deus benedictus omnibus melior dignior­que consistit, eo plus in omnibus mentem dirigere, affectum firmare, finemque in ipso locare debemus, alia vana et frivola intuitu Dei in infinitum spernentes. Hœc est enim lœtitia viæ, id est conversationis ejus, puta hypocritæ seu injusti, ut rursum de terra alii germinentur, id est, ut eo per mortem sublato, alii sibi similes ei succedant. Carnales enim et sæculares præsentia maxime diligentes, cognatos et caros cupiunt in hoc sæculo promovere, ditare, et superstites sibi in mundana prosperitate relinquere; idque solatiosum est eis, quod suos tales relinquunt, quasi arbitrantes se in suis manere.

Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis. Hoc in die judicii tam particularis quam universalis præsertim implebitur. In die enim generalis judicii omne malum pœnæ et culpæ aufertur electis, omnisque consolatio tollitur reprobis, nec quidquam divini consequuntur auxilii, nisi quod citra condignum torquentur. Interim vero in sæculo isto dona naturæ et bona fortunæ, aliaque diversa beneficia gratiæ gratis datæ, dantur a Deo turnitas respectu durationis vitæ sequentis, minor et brevior est, quam ictus oculi ad innumerabilia et inexplicabilia millia annorum. Non ergo vitam hanc alicujus reputemus momenti, sed ad æternitatis considerationem mens nostra semper feratur.

Footnotes

  1. Prov. xxvi, 16. ↩

  2. Ps. xxxvi, 28. ↩

  3. Is. xxx, 18. ↩

  4. Rom. xi, 33. ↩

  5. Ezech. xviii, 20. ↩

  6. Is. xxx, 19. ↩

  7. Ps. lxxxiii, 8. ↩

  8. Prov. xxviii, 9. ↩

  9. Eccl. xxxix, 1. ↩

  10. Is. lxv, 24; lxviii, 9. ↩

  11. Luc. xiii, 6. ↩

  12. Matth. xxv, 29. ↩

  13. I Cor. xii, 31; xv, 58. ↩

  14. I Cor. xii, 31; xv, 58. ↩

  15. Ps. xxxv, 9. ↩

  16. Is. lxiv, 4. ↩

  17. Jer. xvii, 8, 7. ↩

  18. Prov. xviii, 10. ↩

  19. Is. xxvi, 12. ↩

  20. Philipp. u, 13. ↩

  21. Sap. v, 4, 6. ↩

  22. Ps. lxxii, 28. ↩

Chapter 24 of 72