Skip to the text

Articulus 23

DECLARATIO CAPITULI NONI : ET RESPONDENS JOB, AIT : VERE SCIO QUOD ITA SIT.

Et respondens Job, ait : Vere scio quod ita sit, sicut tu, o Baldad, dixisti (præcedenti capitulo), scilicet quod Deus non supplantat judicium, nec pervertit quod justum est, et quod non justificetur homo compositus, id est comparatus, Deo :1 hoc est, homo quantumlibet justus, comparatione infinitæ justitiæ Dei, justus non est, quia in infinitum a divina justitia deficit et occumbit. Ideo, sicut respectu divini esse, divinæque lucis et sapientiæ Dei, esse creatum est tanquam non esse, et lux creata non lucet, sed quasi caligo censetur, sapientia quoque humana velut stultitia reputatur; ita comparatione divinæ justitiæ, humana justitia est tanquam injustitia quædam. Majus equidem offuscat quod minus est. Rursus, justitiæ nostræ in vita præsenti multæ injustitiæ, id est veniales culpæ, miscentur :2 in tantum, ut asserat Isaias, Tanquam pannus menstruatæ, universæ justitiæ nostræ. Idcirco, ad increatam supermundissimam atque immensam Dei justitiam, quid est nisi injustitia quædam? Præterea, quum Deus ob suam superinfinitam dignitatem ac sanctitatem dignus sit reverentia infinita, palam quod omnis cultus et honor quem ei impendimus, et amor quo eum diligimus, distent in infinitum ab honore atque amore, quibus ipse incomprehensibiliter dignus est. Idcirco justitia qua colimus eum, imo et qua Beati colunt eum in patria, distat immense a plenitudine justitiæ, qua Deus dignus est coli, quantum est ex parte ipsius. Hinc omnis mentis creatæ justitia per comparationem ad Deum, prorsus in infinitum occumbit. Ideo merito orat Psalmista, et cum illo semper orare debemus : Non intres in judicium cum servo tuo, Ps. CXLII, 2. Domine (utpote secundum rigorem meræ justitiæ judicando : non enim oramus nullatenus judicari a Deo, quum hoc derogaret divinæ justitiæ; sed ut misericorditer judicet nos), quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Porro, quod ait Job, Non justificetur homo compositus Deo, Eliphaz quoque dixit :3 ideo Job illud concedit, quia superius ad hoc nihil respondit.

Si voluerit homo contendere cum eo, id est ex æquo litigare aut disceptare cum Deo, hoc est, si voluerit probare justum se esse, absolute loquendo, vel quantum ad Deum, non poterit ei respondere unum pro mille, id est, nec in uno seu minimo poterit se excusare ex mille defectuositatibus seu peccatis saltem venialibus, quæ Deus potest ei objicere. Et ponitur hic numerus determinatus pro indeterminato; loquiturque de homine secundum communem ejus conditionem et statum. Idcirco istis non obstat, quod Virgo beata ex singulari gratia nulli fuit peccato obnoxia. Insuper, Thomas exponit hæc sic : Non poterit ei respondere unum pro mille, id est, nulla determinata numeri specie seu mensura metiri aut exprimi potest, quantum divina justitia excedit humanam. Millenarius namque, quum sit maximus numerus qui apud nos proprium nomen habet (ceteri enim numeri majores per replicationem minorum numerorum promuntur, ut duo milcommuniter simplicibus et malignis. Deus namque in sua bonitate immensa iniquos conservat in esse, et pluit super bonos ac malos, solem faciens oriri super justos atque injustos :4 imo interdum malignis et pessimis de præfatis bonis plura divinitus conferuntur, quam electis et virtuosis, dum illos Deus prosperari permittit, istos autem instanter castigat. Præterea, quoniam Deus in vita præsenti flagellare et purgare solet electos per reprobos, ut electi purgati salventur, reprobi autem flagellantes juste damnentur; ideo Deus frequenter porrexit malignis manum, id est auxilium et triumphum adversus electos, ut patet in libris Judicum, Regum et Machabæorum. Sed quantum ad consecutionem felicitatis æternæ, non porrigit manum malignis ac reprobis, quos relinquit, quanquam variis modis eos quantum in se est, ad emendationem moveat et hortetur, per inspirationem secretam, per angelorum custodiam, per devotorum prædicationem, per miracula et Scripturas, per impressionem synderesis, ac per naturalis judicium rationis. Sed et malignis qui prædestinati sunt, porrigit manum tempore æternaliter præordinato, ita quod in caritate et gratia moriuntur. Sed et malis reprobis, interdum ex miseratione divina confertur gratia veræ contritionis; sed finaliter in ea non permanent. Unde malignis reprobis non præstatur finale auxilium consequendi salutem.

Donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. Quod item in judicio plene complebitur in unoquoque electo jam afflicto, per sanctum Job designato, qui tunc pereuntibus reprobis in mente et corpore, omni gaudio perfundetur, quemadmodum ait Salvator : Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.5 Et iterum : Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.6 Hinc per Malachiam Dominus ait electis : Egrediemini, et salietis quasi vituli de armento, et calcabitis impios.7 Hic est risus ex spirituali lætitia nascens, de quo in Proverbiis legitur : Ridebit in die novissimo. Est autem et risus dissolutionis atque lasciviæ, de quo asserit Christus :8 Væ vobis qui ride tis, quia plorabitis et flebitis.9 De quo scriptum est in Jacobo : Risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.10 Porro, quod ait, Donec impleatur, etc., non est intelligendum, quod ore Sanctorum risu impleto, Deus postea porrigit manum malignis. Unde per Donec, excluditur tempus usque ad illud, non autem duratio sequens, sicut in Psalmo :11 Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, etc. Itemque : Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum.12

Postremo, etiam sæpe in vita præsenti post gravem tentationem seu quamlibet diram tribulationem, electi quadam ineffabili consolatione ex occulta Sancti Spiritus visitatione piissima recreantur, magis plane quam verbis queant exprimere. Propter quod Paulus fatetur Corinthiis :13 Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra. Et Psalmista devotissime loquitur Deo : Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te !14 Et rursus : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.1516 Dicit autem Gregorius : In æterna patria quum justorum mens in exsultatione rapitur, lingua in laudis canticum elevatur : qui quoniam tantum vident, quantum exprimere nequeunt, in risu jubilant. Ex quo sentire videtur Gregorius, quod in patria erit laus vocalis.

Et tabernaculum, id est ædificatio terrenæ prosperitatis, impiorum non subsistet. Dum enim molem divitiarum, turrim honoris, consistorium deliciarum, contra paupertatem, tristitiam et depressionem vitæ præsentis sibi construere moliuntur, simul cum suis vanitatibus ruunt atque damnantur, juxta id Psalmi : Dejecisti eos dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem ? Subito defecerunt ; perierunt propter iniquitatem suam.17 Quod si interdum diu videantur florere, hæc tamen diulia, decem millia, mille millia); ideo pro dupliciter dicitur aliquis Deo resistere.18 Primo, ei dissentiendo: sicque iniqui, quorum affectiones et operationes sapientiæ ac justitiæ Dei difformes sunt atque contrariæ, Deo rebelles seu resistentes dicuntur.1920 Secundo, divinæ voluntati seu Deo volenti renitendo, ita quod eam ab effectu impediat:21 sicque nulla creatura potest Deo resistere. Divina enim voluntas, ut in Deo accipitur pro ipsa ejus volitione ut aliquid fiat, nullatenus impeditur, sed semper infallibiliterque impletur, quemadmodum in B Isaia Deus testatur:222324 Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.25 Hinc scriptum est alibi: Non est qui possit tuæ resistere voluntati.2627 Et in Jeremia:28 Quis similis mei? et quis sustinebit me?29 dicit Dominus. Et quis est iste pastor qui resistat vultui meo? Deus nempe in infinitum fortior est cunctis creatis. Ideo ejus voluntati hoc modo acceptæ, nullus valet resistere, sed conantem resistere Deus mox impedit et superat: sicque turbatur desiderio suo frustratus, qui resistere nitebatur, ut patuit in Herode volente Christum occidere.30 C Ideo talis pacem non habet.31 Hinc Salomon loquitur: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.32 Qui vero secundum primum modum Deo resistentes dicuntur, vera, interna, spiritualique pace privantur, quum pax talis sit tranquillitas ordinis, et quies mentis in Deo. Ideo in Isaia fertur: Non est pax impiis, dicit Dominus.33 Insuper contingit hominem acquirere pacem, impotentiori vel æquipotenti resistendo; sed a potentiori non solet quis pacem obtinere resistendo, sed ei cedendo, seque illi humiliter subjiciendo. Unde cum Deo omnipotente ac supersapiente non valet quis pacem habere, nisi se ei subjiciat. Deinde potentiam Dei per ejus effectus declarat. Qui transtulit montes, id est, dejecit, destruxit, vel ad alia loca transposuit, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo, id est, tam repente id fecit, quod prævideri non potuit ab his, qui circa vel supra montes morabantur;3435 atque per mondupliciter dicitur aliquis Deo resistere. Primo, ei dissentiendo: sicque iniqui, quorum affectiones et operationes sapientiæ ac justitiæ Dei difformes sunt atque contrariæ, Deo rebelles seu resistentes dicuntur. Secundo, divinæ voluntati seu Deo volenti renitendo, ita quod eam ab effectu impediat: sicque nulla creatura potest Deo resistere. Divina enim voluntas, ut in Deo accipitur pro ipsa ejus volitione ut aliquid fiat, nullatenus impeditur, sed semper infallibiliterque impletur, quemadmodum in Isaia Deus testatur: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.36 Hinc scriptum est alibi: Non est qui possit tuæ resistere voluntati. Et in Jeremia: Quis similis mei? et quis sustinebit me? dicit Dominus. Et quis est iste pastor qui resistat vultui meo? Deus nempe in infinitum fortior est cunctis creatis. Ideo ejus voluntati hoc modo acceptæ, nullus valet resistere, sed conantem resistere Deus mox impedit et superat: sicque turbatur desiderio suo frustratus, qui resistere nitebatur, ut patuit in Herode volente Christum occidere. Ideo talis pacem non habet. Hinc Salomon loquitur: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Qui vero secundum primum modum Deo resistentes dicuntur, vera, interna, spiritualique pace privantur, quum pax talis sit tranquillitas ordinis, et quies mentis in Deo. Ideo in Isaia fertur: Non est pax impiis, dicit Dominus. Insuper contingit hominem acquirere pacem, impotentiori vel æquipotenti resistendo; sed a potentiori non solet quis pacem obtinere resistendo, sed ei cedendo, seque illi humiliter subjiciendo. Unde cum Deo omnipotente ac supersapiente non valet quis pacem habere, nisi se ei subjiciat.

Deinde potentiam Dei per ejus effectus declarat. Qui transtulit montes, id est, dejecit, destruxit, vel ad alia loca transposuit, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo, id est, tam repente id fecit, quod prævideri non potuit ab his, qui circa vel supra montes morabantur; atque per montium translationem exstincti sunt in rigore divinæ justitiæ, quæ per montium translationem eorum peccata sic ulta est.373839 Præterea, juxta Thomam, montium translatio dupliciter fit, scilicet: miraculose ad fidei confirmationem, prout ait Salvator in Evangelio: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti, Tolle, et jacta te in mare, et obediet vobis.40 Secundo fit naturaliter. Omne enim quod naturaliter generatur, tempore determinato corrumpitur. Quum ergo generatio montium sit naturalis, quandoque naturaliter destruuntur. Quorum destructio fertur translatio, quia cum quadam translatione partium ipsorum fit montium: et de hac naturali translatione videtur Thomæ sanctus Job loqui. Potius tamen reor, quod de miraculosa translatione loquatur, quia in illa evidentius divina potestas ostenditur; et quoniam addit, Quos subvertit in furore suo. Miraculosa namque translatio montium, ad peccatorum vindictam magis ordinatur et fit, quam naturalis. Naturalis quoque translatio montium, non videtur tam subitanea, ut nulla præcedant indicia, quibus homines admoveantur ad fugam. Generatio quippe et corruptio fiunt cum dispositionibus præviis.41

Qui commovet terram de loco suo: quia in terræ motu tam naturali quam miraculoso, terra secundum aliquas sui partes de loco suo movetur, juxta id Psalmi:42 Qui respicit terram, et facit eam tremere. Terra autem secundum se totam, de loco suo nunquam movetur, sed manet immobilis, vel tanquam centrum mundi, quemadmodum ab Ecclesiaste inducitur: Generatio præterit, et generatio advenit; terra vero in æternum stat.4344 Et columnæ ejus concutientur. Quod accipi potest de montibus, qui sunt velut columnæ super terram fundatæ; vel de inferioribus terræ partibus, quibus superiores videntur inniti, sicut columnis structura innititur. His consonat illud Ecclesiastici: Ecce cœlum et cœli cœlorum, abyssus et universa terra, et omnia quæ in eis sunt, in conspectu Dei commovebuntur, montes simul et colles et fundamenta terræ;45 et quum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.46 Naturalis autem terræ motus, causatur ex vaporibus terræ inclusis, egressum petentibus. Deus vero interdum speciali ex causa supernaturaliter movet terram, sicut in Christi passione ac resurrectione.47

Qui præcipit soli, et non oritur, id est, per circulum suum non movetur: quemadmodum tempore Josue factum est, quando sol stetit in medio cœli, spatio unius diei.48 B Luna quoque tunc tanto tempore stetit immota. Ita exponit Albertus. Thomas exponit sic: Non oritur, id est, claritas solis hominibus non apparet, interposito aere nebuloso. Et stellas claudit, id est, visui hominum occultat, quasi sub signaculo aliquam rem tegente. Sic enim per interpositionem nubium stellæ clauduntur. Cui concordat illud in Psalmo: Qui operit cœlum nubibus.49 Est quoque consuetudo, præsertim in libris propheticis, ut luminaria cœli obscurari, et non oriri seu operiri dicantur, non propter mutationem in eis effectam, sed dum homines in aliquam præcipuam labuntur tristitiam, ita quod hominibus ad consolationem non lucent. C

Sic quippe in Isaia scribitur: Stellæ cœli et splendor earum non expandent lumen suum; obscuratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.5051 Quod totum illico dicitur propter Babylonis destructionem, de qua ibi ad litteram sermo est. Simili modo scriptum est in Joele: Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.5253 Quod dicitur ibi propter vastitatem Jerusalem a Chaldæis. In Ezechiele quoque Dominus loquitur regi Ægypti: Operiam, quum exstinctus fueris, cœlos, et nigrescere faciam stellas ejus;54 solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. Omnia luminaria cœli mœrere faciam super te. Denique, in Exodo scriptum est, qualiter tribus diebus fuerunt tenebræ horribiles atque palpabiles in terra Ægypti, itaque tunc sol non oriebatur Ægyptiis.55 In Actis quoque fertur, quemadmo-56

Act. xxvii, 20. dum nec sol nec sidera apparuerunt multis diebus, his qui cum Paulo erant in navi. Postremo, Deus omni creaturæ, etiam inanimatæ et irrationali præcipere dicitur, et illa obedit: quia potentia quædam obedientialis ei innata asseritur, qua Creatori obedit. Hinc Christus mari et ventis præcepit, loquens ad mare, Tace et obmutesce, ut legitur in Marco.57

Qui extendit cœlos solus, id est, sine cujusquam adjutorio seu cooperatione dedit cœlestibus orbibus magnitudinem, certamque quantitatis mensuram seu sphæricam quam habent figuram, secundum sapientiæ suæ inscrutabile profundissimumque decretum. Unde ait Psalmista: Extendens cœlos sicut pellem.58 Et Isaias scribit: Qui extendit velut nihilum cœlos, et expandit illos sicut tabernaculum ad inhabitandum. Ex quibus quorumdam philosophorum ac hæreticorum, dicentium omnia corporalia ab aliqua mente creata esse producta, non immediate a Deo, error confunditur. Nam et Ariani dixerunt Christum puram esse creaturam, et nihilo minus universa creasse. Cujus oppositum hoc loco et infra clarissime edocetur. Et graditur super fluctus maris, id est, instar gradientis atque calcantis subjicit eos suæ sapientiæ dispositioni, suæque voluntatis imperio, ne terminos sibi præfixos egrediantur. Quemadmodum enim ambulans super aliquid, pedibus illud suis substernit; sic Deus sua virtute fluctus maris ad libitum suum reprimit, mitigat et compescit, dicente Psalmista: Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.59 Simili modo scriptum est in Michæa: Dominus calcabit super excelsa terræ.

Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas. Per Arcturum, Albertus intelligit polum arcticum ac principium frigoris. Thomas vero ait, quod Arcturus sit quædam constellatio in cœlo, quæ dicitur Ursa major, et habet septem stellas claras, quæ nobis nunquam occidunt, sed semper circumeunt polum septentrionalem seu arcticum. Idem asserit Glossa super illud Amos: Facientem Arcturum et Orionem. In Mammotractu quoque Bibliæ fertur: Arcturus est signum septem stellis in axe lucens, et semper versatur, nunquamque mergitur: quod sæculares Currum appellant. Itaque horum aggregatio siderum, vocatur Arcturus.

Orion60 vero seu Oriona, dicitur constellatio quædam nota ac evidens ob magnitudinem suam et claritatem, partim exsistens in Tauro, et partim in Geminis. Quidam vero affirmant, quod sit signum ante Tauri vestigia fulgens. Porro, Hieronymus super Amos dicit, quod Orion hieme oritur, suoque ortu tempestates signat et excitat. Cui concordans Gregorius: Oriones, inquit, in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, et ortu suo tempestates excitant, maria terrasque perturbant. Unde (secundum quosdam) Orion dicitur quasi Urion, ab urina, id est ab inundatione aquarum. Ex quibus patet, cur in libro Meteororum dicat Philosophus, quod Orion sit indiscretus atque difficilis. Postremo, Albertus scribit hoc loco: Orion constellatio est versus meridiem, lucens sub Sagittario, et sole existente in Sagittario ortu cosmico sive mundano; estque principium hiemalis tempestatis, dum frigidum movet ad elementorum commixtionem, ut inspissentur elementa ad generationem. Verba hæc intricata, et a prædictis partim discrepantia mihi videntur.

Præterea, secundum Thomam, Hyades, stellæ quædam sunt, in pectore Tauri consistentes, suntque multum notabiles visu. Huic dicto saltem partim concordat, quod alii dicunt, hanc esse constellationem in fronte Tauri, vernali tempore orientem. Gregorius quoque testatur: Juvenescente verno, Hyades ad cœli faciem prodeunt, atque illius signi inhærent initiis, quod sapientes sæculi Taurum appellant. Græco autem nomine hyados pluvia dicitur, et Hyades a pluviis nomen acceperunt, quoniam ortæ, procul dubio imbres ferunt. Hinc ait Albertus: Hyades dicuntur a Græco hydor, quod est aqua, et sunt stellæ quæ dicuntur caput Tauri; oriunturque ortu cosmico in Maio, qui etiam Maius, quasi madidus, dicitur, et movent humidum generationis ad nativitatem et germen.

Et interiora austri, id est abscondita et secreta, quæ sunt circa partem cœli australem seu meridionalem, videlicet stellas quæ ibi sunt circa polum antarcticum, qui simul cum astris sibi propinquis manet nobis (in parte septentrionali locatis) semper invisibilis et occultus, interior et depressus. Circa quod scribit Thomas: Illis qui sub æquinoctiali habitant, si tamen aliqui ibi habitant, uterque polus conspicuus est, quum horizon eorum ad rectos angulos æquinoctialem secet, sicque oportet ut transeat per utrumque polum æquinoctialem. Recedentibus autem ab æquinoctiali, et accedentibus versus polum septentrionalem, elevatur super horizontem polus septentrionalis, et deprimitur polus australis, secundum mensuram elongationis ab æquinoctiali. Hinc nobis non potest esse conspicuus, nec stellæ ei vicinæ. Albertus quoque hic ait: Interiora austri dicuntur, quia sub axe sphæræ in polo antarctico nobis in quarta aquilonaris terræ habitantibus deprimuntur. Unde Lucanus:

Hic vertex nobis semper sublimis, at illum Occultum Styx atra tegit.

Et stellæ ibi positæ, principium sunt caloris: propter quod infra habetur, Nonne vestimenta tua calida sunt, quum perflata fuerint Austro?61

Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus.62 Hoc ipsum supra locutus est Eliphaz:63 quod ibidem diffuse expositum est, idcirco pertranseundum. Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam. Hoc aliqui sic exponunt: Si venerit ad me per suam gratiam, seu gratiæ infusionem, non videbo eum, hunc adventum percipiendo; si abierit, gratiam subtrahendo, non intelligam hujusmodi subtractionem: quoniam nescit homo an amore vel odio dignus sit, ut in Ecclesiaste habetur.64 Sed circa hanc expositionem, cui secundum unam interpretationem concordat quod ait Salvator, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat, dubitationes occurrunt.65 Frequenter etenim homo scit se peccare mortaliter: et tunc utique certus esse potest, quod Deus ab ipso recedat, et gratiam subtrahat. Rursus, dum adultus baptizatur recta intentione, scit se gratiam adipisci, et Deum per gratiæ infusionem ad se venire. Denique aliqui sic rapiuntur ad Deum, sicque inflammantur in eo, et ad mysticam theologiam sic elevantur, quod certissimi sunt se divinitus visitari, supernaturali dulcedine affici, in Deum sincerissime absorberi, quemadmodum sanctissimi viri sibi sæpius contigisse humiliter grataque mente suis in scripturis fatentur. Apostolus quoque affirmat: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.66 Itemque: Ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus.67

B Ad ista atque similia arbitror respondendum, quod verba inducta, uno modo queunt secundum modum prætactum exponi, ita ut verbis consonent Salomonis. Sed tunc universaliter ita exponi non valent, sicut nec verba Salomonis inducta. Multis quippe infusa est gratia cum certitudine absoluta, ut ipsi Apostoli Spiritum Sanctum ac ejus charismata, multique alii, de quibus in Actibus Apostolorum narratur, cum clarissima certitudine susceperunt.68 Sic et ipsi ac alii innumerabiles viri perfecti, in vita hac certi fuerunt se esse in caritate et gratia, seu dignos amore. Unde etiam sine hæsitatione cupiebant dissolvi, et esse cum Christo. Et Paulus de se, ceterisque ait Apostolis:69 Nos ipsi primitias Spiritus habentes. Præterea, vitiosi publicis intenti sceleribus, sciunt dignos se odio.70 Itaque verba Job ac Salomonis intelligenda sunt secundum communem legem, cursum atque processum, secundum quem nescit homo certitudinaliter an dignus sit amore. Verumtamen, ex singulari munere pietatis divinæ, interdum simul cum visitatione Dei et gratiæ infusione, datur a Deo certitudo de gratiosa Dei præsentia, seu pio ejus adventu, sive per exteriora quædam indicia, vel angelicam apparitionem, vel inspirationem internam, seu revelationem occultam.71 Itaque, quod ait, Si venerit ad me, etc., non est sic intelligendum, quasi semper sic sit, sed quia frequenter sic accidit tam sancto Job, quam ceteris viris perfectis. Aliquibus tamen imperfectis semper sic potest accidere, atque quamplurimis in tota sua vita ita contingit.

Hinc etiam Thomas istud particulariter exponit, dicendo: Ad rectorem rerum humanarum pertinent tria: primo, suis subjectis præcepta justitiæ ac alia beneficia dispensare; secundo, actus eorum examinare; tertio, culpabiles pœnis subjicere. In his tribus ostendit Job divinæ sapientiæ profunditatem. Primo, quod tam profunde atque subtiliter subditis suis sua beneficia providet, quod etiam recipientibus ea incomprehensibile est: et hoc est quod ait, Si venerit ad me, non videbo eum. Deus namque ad hominem venire asseritur, quum ei beneficia sua largitur; et recedere ab eo, quum beneficia aut protectionem subtrahit ei. Interdum autem contingit, quod Deus tribulationes aliosve spirituales defectus electis provenire permittit ad procurandum eorum salutem: sicque venit ad eos, et tamen ipsi eum non vident, quoniam beneficium ejus non percipiunt, nec attendunt. Quibusdam vero quædam beneficia manifesta non subtrahit, quæ tamen in eorum perniciem vergunt: sicque recedit ab eis, ita quod eum non intelligunt abeuntem. Ista expositio Thomæ fundatur in verbis Gregorii hic scribentis: Homo sæpe iram putat, quod gratiæ donum est; et sæpe quod divinæ districtionis ira est, gratiam æstimat. Et consequenter Gregorius horum declarationem prosequitur clarius multo quam Thomas. Albertus insuper ita exponit: Si venerit ad me, in aliquo effectu gratiæ vel naturæ apparens, non videbo eum, supple, perfecte: quoniam Deus effectum infinite excedit. Si abierit, effectum subducendo, non intelligam ubi sit.

Deinde ostenditur profunditas sapientiæ Dei examinatione actuum humanorum. Si repente interroget, id est, vitam hominis discutiendo, rationem totius conversationis suæ ab eo requirat, quis respondebit ei? id est, nullus poterit sufficienter respondere de se ipso præsumens, aut suæ æquitati innitens, præsertim si secundum solum rigorem justitiæ judicetur. Signanterque addit, Repente, quia si respondendi spatium detur, potest homo pœnitendo peccata delere. Verumtamen, quidam in hac vita sunt viri heroici seu perfecti, qui etiam dum moriuntur, mox evolant: qui et si repente ad Dei judicium deducantur, respondere idonei sunt, quia et pro venialibus satisfecerunt. Propter quod in Sapientiæ libro habetur: Justus si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Unde quod ait, Quis respondebit ei, intelligi potest esse dictum ad insinuandum quam pauci sint tales. Vel generaliter intelligendum est, juxta sensum prætactum, quia et justi misericorditer judicantur ac coronantur. Vel quis dicere ei potest rationabiliter et impune, Cur ita facis? opera Dei dijudicando aut reprobando vel præsumptuose scrutando? Nullus omnino, quum Deus sit judex altissimus, a quo appellare, nec licet, neque possibile est, fons virtutum, mensura veritatis, et regula æquitatis. Ideo dicit Apostolus: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Scriptumque est in Isaia: Væ qui contradicit factori suo. Numquid dicit lutum figulo suo, Quid facis?

Sap. IV, 7.

Rom. IX, 20.

Is. XLV, 9.

Deus cujus iræ resistere nemo potest. Si iræ Dei nemo resistere potest, quomodo in Exodo Dominus loquitur Moysi, Dimitte me ut irascatur furor meus contra eos? Et postea legitur Deus precibus Moysis esse placatus. In Ezechiele quoque Dominus protestatur: Quæsivi virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam. Denique, in Numeris Dominus loquitur Moysi: Phinees filius Eleazari avertit iram meam a filiis

Exod. XXXII, 10, 14.

Ezech. XXII, 30.

Num. XXV, 11.

Israel, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. Cui consonat illud in Psalmo: Et stetit Phinees, et placavit;72 et cessavit quassatio. Multaque talia possent commemorari.

Et respondendum, quod ira Dei designat vel divinæ æquitatis rigorem, videlicet ipsam Dei rigorosam justitiam, quam Paulus apostolus severitatem absque trepidatione appellat, vel Dei vindictam.73 Ira igitur Dei primo modo accepta, inflexibilis est, quum sit ipsemet justus et invariabilis Deus. De quo primo Regum fertur:74 Porro Triumphator in Israel non parcet, et pœnitudine non flectetur. Et in Numerorum libro:75 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur; nec ut filius hominis, ut mutetur. Sic igitur iræ Dei in se ipsa et secundum se, nullus valet resistere, quin quidquid decrevit et vult, faciat: est enim omnipotens. Propter quod ait Psalmista: Quo ibo a spiritu tuo, etc.?76 Vel certe ira Dei designat divinæ justitiæ districtam ultionem: cui etiam nemo valet resistere propria potestate, et nisi quantum Deus voluerit atque præstiterit.

Auxilio autem gratiæ Dei possumus Deum placare, ejusque iram exstinguere, peccata diluere, et omnem justam vindictam per ejus clementiam et pœnitentiam nostram evadere. Ex quo innotescit concordantia et intelligentia omnium auctoritatum istarum, et verbi beati Job nunc introducti.

Postremo, quum juxta Senecam ira viri moralis ac probi sit maxime ponderanda ac devitanda, quæ tamen aliquando irrationabilis esse potest atque injusta: quanto magis ira supervirtuosissimi omnipotentis Dei, quæ nec injusta nec irrationabilis esse valet, est metuenda, vitanda, placanda? Ideo orat vir sanctus:77 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.

Sub quo curvantur, id est, sub cujus majestate humiliantur, qui portant orbem, id est angelicæ potestates: per quas ecclesiastica hierarchia nunc gubernatur, secundum Dionysium, totaque corporalis creatura administratur, secundum Augustinum, tertio de Trinitate; quæ sapientia providentiali, et virtute deiformi, atque regiminis sui cura orbem portant, sustentant, et suo in cursu seu profectu conservant hunc mundum et homines. De horum spirituum incurvatione scriptum est in Apocalypsi: Omnes angeli stabant in circuitu in conspectu throni, et ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum. In cœlesti etenim curia, plenissime adimpletur quod ait Scriptura:78 Quanto major es, humilia te in omnibus. Quo namque superni cives ac spiritus altioris sunt ordinis, eo reverentialius parent, atque profundius se Deo subjiciunt, prosternunt, humiliant: præsertim quia quo altioris sunt chori, eo divinæ majestatis incircumscriptibilem dignitatem ac lucem clarius intuentur, hincque profundius se ei inclinant.

Eccl. iii, 20. ni cives ac spiritus altioris sunt ordinis, eo reverentialius parent, atque profundius se Deo subjiciunt, prosternunt, humiliant: præsertim quia quo altioris sunt chori, eo divinæ majestatis incircumscriptibilem dignitatem ac lucem clarius intuentur, hincque profundius se ei inclinant.

Denique, orbem portantes, intelligi possunt principes et prælati, in sæculo isto aliis præsidentes, quorum est alios paternaliter ferre, imbecillitates eorum portare, et ipsos in omnibus providentialiter sustentare:79 propter quod tales vocantur aliorum columnæ. Qui curvantur sub Deo: quemadmodum scriptum est, Adorabunt eum omnes reges. Hinc princeps Græco nomine basileos appellatur, id est a basis, quod est fundamentum, et laos, quod interpretatum est populus, quasi basis populi sibi subjecti. Potest et ita exponi: Sub quo curvantur, id est, dejecti et a propria altitudine fracti humiliantur, qui portant orbem, id est superiores superbe se erigentes, qui alios in sua habent potestate ac manu, et ferunt eos quo volunt: qui primo deficient, juxta id Sapientis, Judicium durissimum in his qui præsunt fiet; et, Potentes potenter tormenta patientur.80 In Ecclesiastico quoque Sapientia ait:81 Superborum et sublimium colla propria virtute calcavi.

Quantus ergo sum ego ut respondeam ei? id est, quum tales ac tanti se Deo sic subdant, et ab ejus excellentia tam immense deficiant, ego nequaquam sufficio ei in districto examine respondere, nec ad omnia rationem proferre secundum rigo-

Is. LXIV, 6. rem justitiæ. Sic enim universæ justitiæ nostræ essent multipliciter, imo et ineffabiliter defectuosæ, ut pannus utique menstruatæ. Et loquar verbis meis, id est ex proprio sensu formatis, cum eo, quasi ex æquo et contentiose, seu ejus judicia nimis audacter scrutando? Verumtamen, affectuosis precibus, devotisque laudibus, possumus et debemus jugiter alloqui Deum; et in hoc distributa est nobis a Deo dignitas præamanda, quod indesinenter licitum nobis est cum Deo adorando habere colloquium : in quo et divinæ majestatis infinita monstratur dignatio. Qui, etiamsi habuero quidpiam justum, id est, quamvis fuero justus, non respondebo, id est, ad respondendum secundum rigorem justitiæ me exhibere non audeo Deo, sed misericordiam peto, quia et mea justitia comparatione justitiæ Dei, nullius momenti potest censeri. Hinc dicit Gregorius : Omnis humana justitia, injustitia esse convincitur, si districte judicetur. Ideo subditur,

Ps. CXLII, 2. sed meum judicem deprecabor, dicens : Non

Ps. XVIII, 13. intres in judicium cum servo tuo, Domine;

Dan. IX, 18. et : Ab occultis meis munda me, quia in tua clementia potius quam in mea spero justitia : juxta id Daniel, Neque in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.

Et quum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam. Loquitur sanctus Job in persona sui ipsius, aliorumque justorum graviter afflictorum, qui frequenter tempore suæ angustiæ preces fundunt ad Deum, ut releventur seu alia consequantur, quæ quandoque eorum saluti vel non proficiunt, vel minus proficiunt. Unde in talibus Deus tanquam piissimus pater ac sapientissimus medicus audit eos aliquando ad profectum, non autem ad votum. Id equidem dat, quod scit eis finaliter magis prodesse, quamvis ipsi ita non putent. Sicque salubrius ac paternalius audit eos quam ipsi desiderant; nec tamen exauditos se credunt, quia votum suum non consequuntur. Iterum, sæpe con- tingit hoc virtuosis, ut post altam cœlestium contemplationem, ferventem in Deo affectionem, præcipuam sanctæ devotionis alacritatem, subito tentationibus agitentur, vanis et frivolis cogitationibus impleantur, vitiosis passionum motibus impugnentur : in tantum, ut ipsi vehementer mirentur, quomodo post tantam in Deo serenitatem tantis repente caliginibus involvantur. Hinc ergo eorum mens ex ipsa sua alternatione et mutabilitate fit trepida, atque per hæc quæ nolens patitur, repulsam se suspicatur, suasque preces abjectas, quibus in præhabita serenitate stabiliri, imo et perfici exoravit.

Insuper, Deus servos suos frequenter ignorantibus eis exaudit, et gratiam concupitam insensibiliter ipsis infundit; multotiesque largitur, quod vix credebant se sortituros, quoniam ipse supergloriosus Deus, infinite ac naturaliter bonus, abundantia pietatis suæ merita supplicum excedit et vota. Nihilo minus Deus frequenter ita suos exaudit, quod non solum credunt et sciunt, imo et magnifice experiuntur se exauditos, dicentes, gratias referendo cum Psalmista : Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ ; et item : Benedictus Dominus qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

Ps. XXVII, 6.

Ps. LXV, 20.

Deinde aperit causam, cur dixit, Non credo quod exaudierit vocem meam. In turbine enim, id est adversitatum inquietudine angustiarumque tenebris, conteret me, id est, dire affliget, et quasi consumet, quum tamen oraverim relevari; et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa, id est sine culpa mea, vel sine causa mihi nota, non tamen penitus absque causa. Hoc ait beatus Job, quia semel sibi sic accidit, et ignoravit an adhuc sibi tale quid esset futurum : magisque dixit hoc, quia sic fieri potuit sine derogatione divinæ justitiæ, quam quia ita evenit. Nec enim legitur Job post hanc plagam durius aut iterato percussus. Non concedit quiescere spiritum meum. Hoc ait, quia hæc sua dolorosa percussio cito sanata non est, sed diu duravit, ita quod anima ejus a doloribus multis diebus non quievit. Et implet me amaritudinibus, id est pœnis animæ et corporis, dum et causam percussionis meæ ignoro, et de relevamine spem certam non habeo, imo et de gravioribus plagis formido. Hæc eadem dixit Job supra :82 quæ ibi sunt plenius explanata.

Si fortitudo quæritur, robustissimus est. Imo in infinitum universis et singulis fortior, tanquam Omnipotens, cujus incircumscripta essentia est sua illimitata potentia : idcirco judici Deo contradicere non præsumo, nec me ei opponere audeo. Si æquitas judicii in judice quæritur, nemo audet pro me testimonium dicere : id est, tunc Deus tam justus mox invenitur, quod ipso me accusante, nullus audet me excusare, quum certum sit, Deum omnibus esse veriorem ac justiorem ; qui etiam solus cordium novit secreta, nec alii ea agnoscunt, nisi in quantum ipse eis revelat. Verumtamen, angeli sancti pro animabus virtuosis seu bonis hominibus testimonium perhibent coram Deo, tam in vita eorum quam in judicio; sed hoc contra dæmones accusantes seu adversantes, non contra Deum dijudicantem.

Si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Nonne sicut et ante prætactum est, sanctus Job in omni hac disputatione contra suos amicos justum se esse affirmat, defendit, et probat? Unde et infra habetur :83 Omiserunt autem viri isti respondere Job, eo quod sibi justus videretur. Quomodo ergo nunc ait, Si justificare, etc. ? Et respondendum, quod verbum istud tripliciter potest exponi. Primo, Si justificare me voluero, id est justum affirmare, Deo judicante oppositum. Ita exponit Albertus, et Thomas. Secundo, Si justificare me voluero, id est, ab omni peccato prorsus immunem me dixero. Tertio, Si justificare me voluero, coram Deo, seu comparatione ipsius, os meum condemnabit me, id est, verba oris mei iniqua me condemnabilem facient tanquam mendacem. Os enim quod84 mentitur, occidit animam, ut dicit Sapiens. Et alibi scriptum est :85 Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Quod autem Job non fuit a venialibus prorsus immunis, sæpe jam patuit, quum de talibus præsertim Jacobus protestetur : In multis offendimus omnes ;86 et Joannes : Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.87 Si innocentem ostendero, id est, si probavero quod nulli nocuerim, vel malo exemplo, vel damni illatione, pravum me comprobabit, id est præsumptuosum et mentientem : quod intelligi potest tripliciter, prout in expositione præcedentis particulæ claruit.

Etiamsi simplex fuero, simplicitate virtutis, et exclusione duplicitatis ac dolositatis : sicut diffuse elucidatum est in pertractatione primi capituli ; hoc ipsum ignorabit anima mea. Hic rursus dubitatio oritur, quomodo verum sit hoc, quum jam supra tam frequenter constanterque dixerit se sine sua culpa percussum. Et respondendum, quod ob varias causas, præsertim ob instabilitatem et varietatem motuum affectionumque animæ, nescit homo an amore an odio dignus sit, juxta sensum præhabitum, nisi in quantum Deo revelante certitudinaliter noverit amore se dignum.88 Talis autem revelatio seu certificatio non semper actualiter adest viris sanctis. Idcirco, pro tempore quo talis assecuratio eis non datur, absolutam certitudinem non habent de hoc, quod sint digni amore, quamvis hoc conjecturaliter ac probabiliter sciant : et ita nunc loquitur Job. Et tædebit me vitæ meæ, partim ex hac ignorantia, quia inter causas quibus fit justis vita hæc tædiosa, ita quod ad aliam adspirant, una hæc est, quod quamvis virtutibus studeant, atque quotidie contra vitia laboriose compugnent, nihilo minus manent incerti an amore Dei sint digni, nisi (ut dictum est) desuper certificentur. Unde vita hæc anxietatibus plena est. Quomodo autem liceat tædium habere de vita hac, in expositione capituli tertii patuit.89

Unum, id est præcipue quoddam, est quod locutus sum, supra disputando contra Eliphaz : et quid sit illud, subjungit, et innocentem et impium ipse consumit : quod tripliciter accipi potest. Primo, quia tam justi quam impii communiter mortem patiuntur, quæ a Deo est, habente imperium seu potestatem vitæ et mortis, prout in Sapientia scribitur. Qui in Deuteronomio testatur : Ego occidam, et ego vivere faciam. Mors autem est viventis quædam consumptio. Secundo, quia tam justos quam pravos Deus in vita hac adversitatibus, pœnis, et tribulationibus attenuat et fatigat, ita ut et corpore per maciem consumantur, sicut sancto Job contigit. Tertio, quoniam Deus immensitate suæ justitiæ non vitiosos dumtaxat, sed et virtuosos superat infinite, ita ut comparatione Dei etiam innocentes inveniantur defectuosi, nec divinæ æquitatis possint ferre rigorem, nisi misceatur effectus clementiæ, prout clarius dictum est. Unde in Exodo Moyses loquitur Deo : Nullus per se apud te innocens est. Ex quibus Job reprobat opinionem amicorum suorum pro sola culpa pœnam a Deo infligi dicentium : cujus oppositum asserit se dixisse, et adhuc firmiter sustinere.

Si flagellat90, id est, quia Deus per quotidianas tribulationes justos incessanter in hac vita exercet, ita ut fateantur, Quoniam propter te mortificamur tota die ; occidat semel, id est, justis brevem imponat adversitatis finem, et non tam diuturna eos morte afficiat. Hoc enim (ut superius expositum est) justi aliquando licite orant desiderio futuræ quietis, et ex timore, ne pondere adversitatis ad impatientiam ruant, aut aliquo modo Deum offendant. Necesse est autem ad intelligendum verba beati Job, considerare proprietatem hominis in maximis constituti doloribus, qui cordis sui pandit affectum, tamen sub regula rationis, et sub conditione implicita, dummodo scilicet Deo sic placeat, quoniam afflictus, quantum in se est, ita cupit. Et non de pœnis innocentium rideat, id est, per modum ridentis se habeat, permittendo eos diu sine eorum culpa affligi, ac si Deus in ipsa eorum afflictione secundum se complacentiam quamdam haberet: quod tamen benignissimo Deo non competit, sed tyrannis sævissimis. Deo quippe innocentium pœnæ placent, non secundum se, sed propter fructum ex eis sequentem, et finem a supersapiente Deo intentum, qui diligentibus se electis omnia facit cooperari in bonum. Verumtamen, quamvis Deus de innocentium pœnis non rideat, nihilo minus orat Job, ut nec per modum ridentis se habeat, id est, ut eis finem cito imponat: quod intelligendum est juxta expositionem capituli tertii. Interdum nempe hoc licite postulatur, sicut et Moyses dixit: Obsecro ut interficias me, ne tantis malis afficiar.

Cur autem hæc dixerit, subdit. Terra data est in manus impii, id est, homines habitantes in terra traduntur diabolo ad tentandum, et impii ejus dominationi subduntur, quemadmodum ad Timotheum scribit Apostolus: Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Unde diabolum Christus principem mundi appellat. Apostolus quoque spiritus malignos vocat mundi rectores, id est hominum mundanorum, qui diabolicas suggestiones sequuntur, et non Spiritu Dei, sed spiritu infernali aguntur. Hinc in Apocalypsi scribitur: Væ terræ et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam. Attamen non sic data est terra in manus impii, ut liceat diabolo pro libitu suo homines infestare, sed tantumdem quantum a Deo permittitur.

Vultum, id est intellectum, qui est vultus interior hominis, judicum ejus, id est eorum qui judicant habitantes in terra, operit, id est, impius iste diabolus excæcat, ita quod judicando indiscrete et vitiose se habent. Excæcat quippe eos, tam per se ipsum, suis videlicet tentamentis eos a veritate et æquitate multipliciter abducendo, phantasiam perturbans, et varias deceptionis causas ministrans. Insuper, eos excæcat per

Sap. XVI, 13. Deut. XXXII, 39. Exod. XXXIV, 7. Ps. XLIII, 22. Job VI, 9, 10.

Rom. VIII, 28. Art. XI, circa finem. Num. XI, 15. II Tim. II, 26. Joann. XII, 31; XIV, 30. Ephes. VI, 12. Rom. VIII, 14. Apoc. XII, 12. homines malos, quos instigat ad hoc, ut adulatione, comminatione, donis, dolis aut aliis modis judicum mentes corrumpant. Talibus judicibus dicitur in Sapientia: Audite et discite, judices terræ: quoniam data est vobis a Deo potestas, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur; quoniam quum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum in his qui præsunt fiet.91 Postremo, his verbis sanctus Job suos notat amicos, quod quum judices essent hominum sibi subjectorum, veritatem tamen a se prolatam atque probatam, dæmone cooperante, non susceperunt, sed reprobaverunt, in suis erroribus pertinaces.

Quod si ille non est, quis ergo est? Hoc dupliciter valet intelligi, secundum quod dictio hæc, Ille, duplicem potest facere demonstrationem seu relationem. Si enim referatur ad impium, cujus manui data est terra, iste est sensus: Si ille, puta diabolus, non est causa prædictorum malorum in judicibus terræ, quis ergo est causa illorum malorum? quasi dicat, Nullus. Non quia homines, dæmone secluso, errare non possent neque peccarent; sed quia ad tantam impietatem non devenirent, ut asserit Origenes. Si vero quod ait, Ille, referatur ad Deum, de quo principalis sermo præcessit, qui et terram diabolo secundum sensum inductum donavit, iste est sensus: Si ille, scilicet Deus, non est gubernator vitæ humanæ et dator terræ in manus iniqui, quis ergo est qui innocentem et impium sic consumit? quasi dicat: Oportet primam horum causam ad Deum reducere, ita quod dæmon justum nequit affligere, nisi Deo sinente.

Sanctus Thomas, libri hujus expositor inclytus et subtilis, quantum ad litteralem pertinet sensum, verba nunc introducta ad sensum alium, isto (ni fallor) difficiliorem trahit et applicat, eo quod dicat amicos Job non posuisse vitam post hanc vitam. Quod quia non reor, ab expositione ipsius in multis declinare compellor, quanquam multa scholastica valde utilia scribat ad prosequendum suum intentum, videlicet ad declarandum, quod liber iste sic litteraliter possit exponi, ut amici Job dicantur non posuisse vitam post hanc vitam. Mihi tamen apparet, quod verius certiusque elucidari queat ad litteram, dato quod posuerunt vitam futuram, seu animam rationalem consistere immortalem. Porro, Lyra in expositione libri hujus in tantum sequitur Thomam, ut expositione ejus videatur quasi quoddam excerptum ex Thoma.

Consequenter tangit causam quamdam tædii hujus vitæ, ejusque labilitatem, et quod in ea non consistat felicitas. Dies mei velociores fuerunt cursore, id est, celerius præterierunt, quam cursor possit percurrere. Dies namque sine interpolatione pertranseunt; cursor autem in cursu pedem figendo, quietibus cursum seu motum intercipit, quoniam inter duos motus semper mediat quies, ut probat Philosophus. Fugerunt, id est, continuo defecerunt: quia in tempore, sicut in ceteris successivis, idem est esse et fieri; et non viderunt, visione perfecta et fruitiva, bonum, id est, id quod vere et per essentiam bonum est, scilicet Deum, cujus comparatione nil aliud bonum, quemadmodum Veritas ait:92 Nemo bonus nisi Deus. Vel, Non viderunt bonum fixum et stabile in hac vita, in quo fuerit mihi vera felicitas. Porro tempori adscribitur, quod fit in eo, vel accidit his qui in tempore sunt: sicque nunc ait, Non viderunt bonum, id est, ego in eis exsistendo bonum non vidi. De qua visione loquitur Deus ad Moysen:93 Non videbit me homo, et vivet. Et alibi scriptum est:94 Deum nemo vidit unquam.

Pertransierunt quasi naves poma portantes, id est multum velociter, quoniam navis poma deferens, cum festinantia ducitur, ne et poma lædantur sive putrescant: et sicut hujusmodi navis bono odore ac fructibus plena est, sic utique dies Job fructuosi fuerunt, ut sanctæ famæ odore respersi. Sic in Sapientia inducitur: Transierunt omnia illa tanquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam: cujus quum præterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus.95 Sicut aquila volans ad escam: quæ cito provolat ad cadaver dum fame urgetur. Cui consonat illud Sapientis: Aut tanquam avis quæ transvolat in aere, nullum invenitur argumentum itineris illius.96 Et Christus testatur:97 Ubi fuerit corpus, congregabuntur aquilæ.

Quum dixero, Nequaquam ita loquar, id est, quum ex aliquibus causis motus, proposuero non taliter loqui de mea calamitate, præsentique vitæ molestia, commuto faciem meam, id est, novam quamdam dispositionem vultus incurro: quia ex variis animæ considerationibus, affectionibus, atque propositis facies diversimode coloratur, disponitur, seu mutatur, nunc pallens, nunc rubens, nuncque albescens: quod in afflictis, contristatis, et plura cogitantibus solet accidere; et dolore torqueor: quia ex hoc quod dolor interior per verba et signa aut gesta non exprimitur, nec erumpit, plus aggravatur, quoniam quasi intra se clausus violenter tenetur; dum vero præfatis modis foris ostenditur, quasi per quamdam evaporationem minoratur. Nec immerito torqueor: nam verebar omnia opera mea, id est, in omnibus timorate me habui, et actus meos cum formidine feci, ne in eis te Deum offenderem, et pœnam incurrerem: sciens quod non parceres delinquenti, id est peccanti peccato omissionis sive commissionis, quia culpam non relinquis inultam, nec ignoscis peccanti nisi pœniteat. Pro omni autem peccato quædam pœna infligitur, quia et ipsa pœnitentia est dolor de peccatis interior, et pro peccato fit satisfactio. Hinc secundo Paralipomenon scriptum est:98 Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Et alibi:99 Beatus homo qui semper est pavidus. Et: Sapiens in omnibus metuit. Quod de filiali ac casto timore potissime verum est.100 Christus quoque in Evangelio comminatur: Nisi pœnitentiam egeritis, omnes simul peribitis.101 Et in Josue libro habetur: Deus sanctus et fortis, æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris.102

Si autem et sic impius sum, id est tantæ impietatis, ut vos amici mei mihi imponitis, ita quod enormitate vitiorum meorum tantam plagam meruerim; quare frustra laboravi? id est, infructuose atque inaniter, tam sollicite peccare vitavi, adipiscendisque virtutibus studui: quod dici non potest, quia quicumque debitam diligentiam adhibet, faciens quod in se est, ut peccata devitet, gratiamque suscipiat, talis juvatur a Deo, et virtuosus efficitur, et quod petit a Deo, si perseveret in bono incepto, sortitur. Propter quod secundo libro Paralipomenon fertur:103 Non dissolvantur manus vestræ; erit enim merces operi vestro. Et in libro Sapientiæ:104 Bonorum laborum gloriosus est fructus.

Sed ne ista jactanter et præsumptuose dicere videatur, seque coram Deo nimium justificare, proinde subdit, alloquens Deum: Si lotus fuero quasi aquis nivis, id est, quamvis valde diligenter me a peccatis meis per contritionem, confessionem, satisfactionem, et lamenta pœnitentiæ purgavero, sicut linteum aqua nivea clarius emundatur, quum aquæ nivis sint subtiles magisque penetrativæ, et bis ablutæ dicuntur; et fulserint velut mundissimœ manus meœ, id est, actiones meæ præcipuo decore virtutum apparuerint splendidæ et ornatæ, ita ut in suo genere sint perfectæ; tamen sordibus intinges me, id est, maculatum ostendes et multis imperfectionibus offuscatum, comparatione tuæ claritatis et æquitatis immensæ: ad quam comparata nostra justitia, velut injustitia reputatur, ut sæpius dictum est. Unde per Isaiam Dominus ait: Ego contaminavi principes sanctos.105 Venialibus quoque culpis viri perfecti quotidie aliqualiter inquinantur, et ipsis eorum actibus virtuosis multæ imperfectiones atque defectus miscentur. Denique, quantumcumque dilectionis aut cultus Deo impenderint, infinite minus est dilectione, veneratione et cultu, quibus Deus est dignus. Ideo judicium misericordia temperatum, eis est necessarium.

Et abominabuntur, id est, abominabilem reddent et demonstrabunt, me vestimenta mea, id est opera: quæ licet hominibus videantur pura, sublimia, et perfecta, tamen coram Deo imperfecta et contemptibilia comprobantur, si secundum immensitatem divinæ justitiæ judicentur, ut ex præhabitis innotescit. Præterea, opera hominis vestimenta ejus dicuntur, quoniam ornamenta sunt animæ opera virtuosa, et instar vestis agentem circumdant et muniunt contra adversarias potestates. Unde in Canticis dicitur: Exui tunicam meam, quomodo induar illam?106 Et in Apocalypsi loquitur Christus: Qui non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis.107 Sic et Judas in sua scribit Canonica: Odientes eam quæ carnalis est, maculatam tunicam.108 Sed et Salvator: Veniunt (inquit) ad vos in vestimentis ovium.109 Thomas, per vestimenta, intelligit opera exteriora, quæ hominem abominantur quando exteriora opera virtuosa apparent, et tamen interiori puritati non correspondent, dum scilicet cor intus impurum est. Exteriora equidem opera virtutum, sunt velut signa interioris virtutis. Idcirco, si mens intus pura non est, exteriora opera quæ justitiam prætendunt, ei non competunt.

Neque enim viro qui similis mei est, respondebo: id est, idcirco coram Deo me justum asserere non præsumo, quamvis mihi de mortali non sim conscius culpa, quia in divino judicio habeo respondere non homini mortali, mihi in natura, statu et culpa simili, sed Deo immortali et omnipotenti. Hinc ipso me sordibus intingente, non audeo reclamare, quamvis contra homines arguens, justum me asseram. Nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri, id est, non tali habeo respondere, qui simul mecum coram judice tertio altiore, illum et me judicante, possit adsistere, sed Deo, quem judicare nullus valet, quia nec auctoritate, nec sapientia altior illo quis est. Quum ergo a judicio Dei appellare non queam, restat ut me ei prorsus subjiciam. Ideo sequitur: Non est qui utrumque valeat arguere, scilicet Deum et me: quia licet ego argui possim, Deum tamen nullus potest arguere, quum ipse sit sapientior infinite; et ponere manum suam, id est potestatem, in ambobus, puta in Deo et me: quia nullus tantæ potentiæ est, ut Deum compescere possit, aut vincere seu impedire a prosecutione suæ sententiæ.

Auferat a me virgam suam, id est plagam istam pœnosam: et pavor ejus de futura percussione, vel timor reverentialis conceptus ex consideratione majestatis divinæ, non me terreat terrore dejiciente. Loquar, fiducialiter veritatem positionis meæ tuendo, et non timebo eum timore servili seu immoderato, actum rationis impediente, sed confidenter quod verum est defensabo; nec Deum quasi adversantem seu increpantem formidabo, imo ut patrem amabo. Denique vehemens dolor corporis seu animæ, excessivusque timor, actum rationis impediunt, sicut et ceteræ passiones intensæ. Animam etenim inquietant ac turbant. Ad actus autem rationis interiores, quies et pax potissimum prosunt. Sed et vehemens occupatio mentis circa unum aliquem actum sive objectum, impedit atque diminuit eam circa alios actus. Hinc Job petit ut Deus auferat a se plagam inductam, et terrorem quo timuit Deum temperare dignetur, quatenus libera et tranquilla mente veritatis inquisitioni contemplationique vacet.

Propterea subditur: neque enim possum metuens respondere, id est, excessive timendo, per ipsum timorem, præsertim ut est passio appetitus sensitivi, a consideratione, et per consequens a rationabili locutione impedior, ita ut nec Deo nec homini respondere valeam expedite atque sagaciter. Nam et timor tremorem facit in corpore, qui cito monstratur in locutione. Imo tremor ex timore, est primo in corde, prout cor est quid corporale, quod dicitur primum vivens in animali et ultimum moriens.110111 Deinde hic tremor maxime apparet in voce, propter vicinitatem cordis ac vocalis arteriæ. At vero corporalis transmutatio, quæ est in passione timoris, est contractiva spirituum et caloris, et retractiva eorum ad interiora. Unde in timentibus propter frigiditatem naturæ ipsi spiritus ingrossantur, calor quoque propter phantasiam debilitatis a corde dispergitur. Ob hæc timentes tremere solent; et si loquuntur, non fortiter, sed cum tremore loquuntur. Similiter est de his, qui in maximis sunt constituti doloribus, quibus multa loqui solet esse molestum. Verumtamen moderatus timor ad actum rationis disponit, et bene consiliativum facit, secundum Philosophum: quoniam parit diligentiam, et animum facit intentum, stultam quoque aufert securitatem et dissolutionem infrenem.

Footnotes

  1. Job VIII, 3. ↩

  2. Is. LXIV, 6. ↩

  3. Job IV, 17. ↩

  4. Matth. v, 45. ↩

  5. Luc. vi, 21. ↩

  6. Matth. v, 5. ↩

  7. Malach. iv, 2, 3. ↩

  8. Prov. xxxi, 25. ↩

  9. Luc. vi, 25. ↩

  10. Jacob. iv, 9. ↩

  11. Ps. cix, 1. ↩

  12. Ps. lxx, 18. ↩

  13. II Cor. i, 5. ↩

  14. Ps. xxx, 20. ↩

  15. Ps. xciii, 19. ↩

  16. Ps. xciii, 19. ↩

  17. Ps. lxxii, 18, 19. ↩

  18. Ps. civ, 8. ↩

  19. I Petr. v, 6. ↩

  20. Apoc. xx, 4. ↩

  21. Ps. cxxxviii, 16. ↩

  22. Hebr. x, 31. ↩

  23. Galat. vi, 3. ↩

  24. Eccli. vn, 5. ↩

  25. Is. xlvi, 10. ↩

  26. Esther xiii, 9. ↩

  27. Esther xiii, 9. ↩

  28. Prov. xxviii, 14. ↩

  29. Jer. xlix, 19. ↩

  30. Rom. xvi, 27. ↩

  31. Matth. n. ↩

  32. Prov. xxi, 30. ↩

  33. Is. lvi, 21. ↩

  34. Ps. lxxii, 3. ↩

  35. Rom. xiii, 2. ↩

  36. Is. xlvi, 10. ↩

  37. Is. lvii, 21. ↩

  38. Matth. ii. ↩

  39. Eccli. vii, 5. ↩

  40. Matth. xvii, 19; xxi, 21. ↩

  41. * admoncentur ↩

  42. Ps. cm, 32. ↩

  43. Eccle. 1, 4. ↩

  44. Eccle. i, 4. ↩

  45. Eccle. xvi, 18, 19. ↩

  46. Eccli. xvi, 18, 19. ↩

  47. Matth. xxvii, 51; xxviii, 2. ↩

  48. Josue x, 13. ↩

  49. Ps. cxlvi, 8. ↩

  50. Is. xiii, 10. ↩

  51. Is. xiii, 10. ↩

  52. Joel ii, 10. ↩

  53. Joel ii, 10. ↩

  54. Ezech. xxxii, 7, 8. ↩

  55. Exod. x, 21, 22. ↩

  56. Ps. cii, 32. ↩

  57. Marc. iv, 39. ↩

  58. Ps. ciii, 2. ↩

  59. Ps. lxxxviii, 10. ↩

  60. Amos v, 8. ↩

  61. Job XXXVII, 17. ↩

  62. * incomprehensibia ↩

  63. Job V, 9. ↩

  64. Eccle. IX, 1. ↩

  65. Joann. III, 8. ↩

  66. I Cor. II, 12. ↩

  67. Rom. VIII, 16. ↩

  68. Act. VIII, 17, 18. ↩

  69. Philipp. I, 23. ↩

  70. Rom. VIII, 23. ↩

  71. * incomprehensibilia ↩

  72. Ps. cv, 30. ↩

  73. Rom. xi, 22. ↩

  74. 1 Reg. xv, 29. ↩

  75. Num. xxiii, 19. ↩

  76. Ps. cxxxviii, 7 et seq. ↩

  77. Ps. vi, 2; xxvii, 2. ↩

  78. Apoc. vii, 11. ↩

  79. Ps. lxxxi, 11. ↩

  80. Sap. vi, 6, 7. ↩

  81. Eccl. xxiv, 11. ↩

  82. Job vi, 3, 4, -12. ↩

  83. Job xxxii, ↩

  84. Sap. i, 11. ↩

  85. Matth. xii, 37. ↩

  86. Jacob. iii, 2, ↩

  87. I Joann. i, 8. ↩

  88. Eccle. ix, 1. ↩

  89. Art. xi, circa finem. ↩

  90. Job i, 1. ↩

  91. Sap. vi, 2. i-6. ↩

  92. Marc. x, 18. ↩

  93. Exod. xxxiii, 20. ↩

  94. Joann. i, 18. ↩

  95. Sap. v, 9, 10. ↩

  96. Ibid. 11. ↩

  97. Matth. xxiv, 28. ↩

  98. II Par. xix, 7. ↩

  99. Prov. xxviii, 14. ↩

  100. Eccl. xviii, 27. ↩

  101. Luc. xiii, 3, 5. ↩

  102. Josue xxiv, 19. ↩

  103. II Par. xv, 7. ↩

  104. Sap. iii, 15. ↩

  105. Is. xlii, 28. ↩

  106. Cant. v, 3. ↩

  107. Apoc. m, 4. ↩

  108. Judæ 23. ↩

  109. Matth. vn, 15. ↩

  110. Matth. vii, 15. ↩

  111. Apoc. iii, 4. ↩

Chapter 25 of 72