Skip to the text

Articulus 24

DE MORALITATE ET MYSTERIIS EJUSDEM CAPITULI NONI.

BONÆ ac docilis mentis est, veritati auditæ mox consentire. Perversi autem dum aliquid suis verbis contrarium audiunt, aut contra aliquem disputare exorsi sunt, reluctari non cessant; et sive verum sit sive rectum quod eis objicitur, illud reprobare nituntur: quia non ipsam quærunt ac diligunt veritatem et æquitatem, sed propriam potius voluntatem; et dum persona eis contraria per contrarietatem displicet, vera quæ dicit, non acceptant. Talis ergo sanctus Job non fuit; nec sapientes et justi per ipsum expressi, tales consistunt. Ideo in illorum persona sic ait adversario vera dicenti: Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. Itaque, ad humiliandum nos ipsos plenissime, consideremus immensitatem sanctitatis, perfectionis atque justitiæ Dei nostri; et cernentes quod infinite deficiamus ab eo, pro nihilo reputemus quæ agimus, nec magni simus in oculis nostris.

Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Audiant et formident verba hæc audaces sibi placentes, seque excusare quam accusare paratiores. Advertant quod innumerabilia habent peccata occulta, quæ nec ipsi determinate valent agnoscere. Qui autem contra prælatos suos contendit, quum contra Dei contendat vicarios, sciat se contra Deum contendere. Ideo Deus tempore suo contendet cum eo, quemadmodum ait per Jeremiam:1 Ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi. Unde restat, ut perpendentes quod non valeamus unum respondere pro mille, reconciliari quæramus, misericordiam postulemus, nosque in omnibus reos, et plus quam comprehendere aut exprimere possumus reos humillime fateamur, dicentes:2 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Et iterum: Peccavi super numerum arenæ maris. Ideo orat vir justus:3 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis.

Sapiens corde est: idcirco cordium nostrorum occulta clarissime inspicit; et fortis robore: ideo cognita mala valenter ulciscitur, nec ejus potestati resistitur. Si ergo in nobis est vera atque infusa sapientia, debet ex ea in nobis oriri castus pudor, quo erubescamus in præsentia mentis divinæ omnia lucidissime intuentis, irreverenter et viliter conversari. Ejus quoque omnipotentiam sapienter formidare debemus, quoniam ejus vindictam evadere nunquam valebimus in futuro, nisi jam ei nos humiliter subjiciamus, obediendo omni divino præcepto.4

Quis restitit ei, et habuit pacem? Palam quod nullus. Etenim, eo ipso quo mens creata suo se Creatori opponit, ejusque dispositioni renititur, ejus voluntati dissentit, et contra divina præcepta erigitur : in se ipsa confunditur, inordinationi peccati subjicitur, omnique vera pace privatur, videlicet pace pectoris et pace æternitatis, quamvis interdum pacem carnalem aut temporalem mundanam sortiatur, per quam ad æternam confusionem perducitur. Vera equidem pax creaturæ, est tranquillitas ordinis consistens in debita habitudine inferioris sub superiori, præsertim sub Deo : quam pacem efficit caritas Dei, juxta quod scriptum est, Pax multa diligentibus legem tuam.5 Qui ergo a Deo aversus est, pace caret interna. Porro, qui Deo in cunctis obedit, omnemque suam affectionem, intentionem, actum et delectationem in ipso constabilit, pacem veraciter possidet. De qua ait Apostolus :6 Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris.7 Et rursus : In pace vocavit nos Deus. Itemque :8 Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Sic ergo Deo subdamur, in ipso simplificemur et quietemur, et quidquid occurrerit, aciem mentis in ipso figamus.

Qui transtulit montes : superbos namque et sæculi hujus magnates Deus de vita hac transtulit ad infernum; et nescierunt hi quos subvertit in furore suo : id est, montes hi divinam justitiam non attenderunt, nec suam præviderunt ruinam, qui in rigore divinæ æquitatis subversi sunt per mortem et damnationem perpetuam. Insuper, Nescierunt, id est, causam suæ punitionis, videlicet propriam culpam, non adverterunt. Multi enim pro suis a Deo plagantur excessibus, qui tamen nec in ipsa sua percussione sua vitia recognoscunt, sicut per Isaiam de populo Judæorum prædictum est : Facti sunt in ruinam; non est qui eruat. Quis dedit Israel vastantibus eum? nonne Dominus cui peccaverunt? Ipse combussit eum in circuitu, et non cognovit; succendit eum, et non intellexit.9 De talibus quoque scriptum est in Jeremia : Percussisti eos, Domine, et non doluerunt.10 Tales autem sunt omnes qui murmurant in adversis, et qui nec in extremis veraciter pœnitent.

Qui commovet terram de loco suo, id est, habitatores terræ, prædictorum montium subditos seu ministros, tollit de vita hujus mansionis terrenæ : qui majorum suorum negligentia pereunt, quorum mores sequendo damnantur. Impia namque conversatio prælatorum, maxima causa est damnationis inferiorum, quemadmodum in Jeremia fertur :11 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est. Et in Osee : Attendite hoc, sacerdotes, quoniam laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super montem Thabor.12 Et columnæ ejus, id est prælati et principes reprobi præfatæ plebis subjectæ ac pereuntis : qui columnæ merito essent, quamvis non sint; concutientur admiratione et pœna gravissima. Quum enim viderint in inferno, quam innumerabiles seu multi suo vitioso exemplo perierint, aut sua negligentia pereant in hoc mundo, admirabuntur de damnatione tantorum per suam ignorantiam, atque pro singulis patientur supplicia, quemadmodum Ezechiel Dominus contestatur :13 Sanguinem ejus (scilicet pereuntis) de manu tua requiram.

Qui præcipit soli, et non oritur.14 Sol intelligentiæ atque justitiæ, Christus est : cui Pater, totaque superbeatissima Trinitas præcipit, secundum quod homo est. Secundum quod etiam in prima sua Canonica ait de Christo Joannes, Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum:1516 qui (Paulo testante) interpellat pro nobis. Christus autem secundum humanitatem assumptam, habet in se gratiam capitis, per quam influit membris suis, puta fidelibus, charismata gratiarum : quia (ut Joannes ait) de plenitudine ejus accepimus omnes.17 Hanc autem gratiæ infusionem

Christus, ut homo, secundum superbenedictæ Trinitatis præordinationem æternam præstat et subtrahit. Unde nonnunquam exigentibus hominum culpis, ad Dei præceptum Christus, ut homo, injustis ac intimoratis non oritur, id est, gratiæ dona eis non impertitur, quam electis largitur, juxta id Malachiæ: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, dicit Dominus.18 Hinc Christus disseruit: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.19 Et stellas claudit quasi sub signaculo, id est, Sanctorum et Beatorum suffragia suspendit ab impiis propter eorum excessus, Sanctis inspirans aut jubens, ne orent pro pessimis, quemadmodum etiam loquitur Jeremias:20 Ne assumas laudem et orationem pro eis. Quod et Beatis in patria interdum inspirat. De quibus in Daniele legitur:21 Fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates.

Præterea, nomine solis, donum sapientiæ; per stellas, cetera sex dona inferiora et minus lucentia intelligi possunt. Soli ergo præcipit Dominus, et non oritur: quia et hi qui dono sapientiæ decorantur quantum ad habitum doni, aliquoties actu hujusmodi doni Deo dispensante destituntur, ita ut non ad divinorum contemplationem atque saporem leventur, sed distractionibus involvantur. Habitus quippe virtutum et donorum, ad eliciendum actus meritorios non sufficiunt, nisi per actualem motionem Spiritus Sancti: quæ aliquando pio moderamine etiam electis subtrahitur, et tunc donum sapientiæ eis non oritur, id est, habitus hujus doni in actum suum præcipuum atque splendifluum non procedit. Similiter fit de stellis, id est inferioribus donis, quæ velut sub signeto clauduntur, dum actuum suorum fulgoribus animam non illustrant.

Qui extendit cœlos solus, id est, homines spirituales ac cœliformes, quorum conversatio est in cœlis, extendit mentaliter usque ad summum cœlorum, ut ament Altissimum, sitque thesaurus eorum in cœlis;2223 atque per omnia climata terræ, ut diligant omnes habitantes in orbe terrarum. Caritate nempe quid latius, quæ et amicos et inimicos complectitur, per quam fit ista extensio? Imo hæc ipsa extensio quid est, nisi actualis dilectio? Quam extensionem non efficit nisi Deus, qui habitum caritatis creando infundit, et ad actus ejus elicitos voluntatem creatam movet, incendit et excitat. Nam et solus Deus dicitur immediate in ipsam agere voluntatem, illam ad nutum immutando et afficiendo. Sic quoque extendit ad se et ad viatores ipsos cœlestes cives, quos incessanter tenet extensos et caritate succensos in se et ad omnes electos, etiam viatores. Porro ob hanc caritativam extensionem cantat Psalmista: Et ambulabam in latitudine;24 et, Statuisti in loco spatioso pedes meos.

Et graditur super fluctus maris. Per mare, corda inquieta vitiis amaricata signantur, juxta illud Isaiæ:25 Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Quorum fluctus sunt, perstrepentes cogitationes carnales, instabiles et turbulentæ affectiones, operaque pomposa. Super quos fluctus graditur Deus dupliciter. Primo, per suam infinitam clementiam eos reformando, sedando, tollendo, dum scilicet gratiose mentem vitiosam reformat, convertens mare amarum ac turbidum in aquam quietam ac dulcem, quemadmodum scriptum est:26 Dixit Dominus, Ex Basan convertam, convertam in profundum maris. Secundo, per suam justitiam impiorum importunitatem, inquietudinem et tumorem frenando, puniendo, damnando. De quibus scriptum est: Hi sunt in epulis suis convivantes, sine timore, arbores infructuosæ, bis mortuæ, fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, quibus procella tenebrarum conservata est in æternum.27

Qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas.28 Per Arcturum septem stellis fulgentem, Ecclesia septenario Spiritus Sancti radiosa, exprimitur, quæ instar Arcturi semper circa polum movetur, nec mergi tur : quoniam indesinenter circa Deum immobilem occupatur, ad ipsumque graditur; et tribulationibus agitatur, nec tamen deficiendo occumbit, sed usque in finem sæculi perseverat. Porro, per Orionas hyeme apparentes, designati sunt martyres, qui ebulliente perfidorum tyrannide, ad fidei constantissimam prædicationem quasi sub frigore adversitatis splendide surrexerunt : quorum constantia signum fuit, quod tyrannorum persecutiva tempestas contra Christianos mox graviter desæviret. Insuper, per Hyadas verni seu Maii tempore orientes, et imbrem secum ferentes, intelliguntur confessores atque doctores, qui pacis redeunte quiete et tempestate persequentium mitigata, pluviam divinæ prædicationis fuderunt; ac tanto liberius aqua sapientiæ salutaris corda rigabant fidelium, quo adversariorum insania magis fuit exstincta. Facit etiam Deus et interiora austri, id est sanctos occultos foris non apparentes ac solitarios, qui austro, id est Spiritus Sancti fervore, clariorique luce perfusi sunt, et in abscondito C Domini commorantur, in locis secretis, solitariis et quietis. De quibus ait Psalmista : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum. Qui Deo experimentaliter grata affectuosaque mente proclamant : Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! Hos universos facit Deus in esse naturæ, in esse gratiæ, quos in patria facit in esse gloriæ.

Ps. xxx, 21.

Ibid. 20.

Circa hunc locum scribit Gregorius : Nequaquam Scriptura vanas Hesiodi et Arati atque Callimachi fabulas sequitur, ut Arcturum nominans, extremam septem stellarum caudam Ursæ suspicetur, et quasi Orion gladium teneat, amator insanus. Hæc quippe astrorum nomina, a cultoribus sapientiæ carnalis inventa sunt : quibus Scriptura utitur, ut res quas insinuare appetit, usitatis appellationibus exprimantur.

Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus. Divinæ potentiæ effectus tunc verius atque completius explicamus, dum nos hos non posse plene exprimere profitemur. Ideo ait Psalmista : Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. Ille quippe Deum secundum multitudinem magnitudinis suæ laudat, qui se succumbere in ejus laudis expletione considerat, ut hic dicit Gregorius. Sed in consideratione rerum cur longe extra nos ducimur, qui hoc ipsum quod circa nos et intra nos agitur, sæpius ignoramus? Nam subditur : Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam. De quibus verbis præcedenti articulo satis dictum opinor. Quibus tamen verbis salubriter admonemur, ne unquam inaniter præsumamus, ne insensata securitate laxemur, ne pusillanimiter desperemus. Multi enim ad tempus in gratiarum eminentia fulgent, et paulo post damnabilius ruunt, quia incustoditi fuerunt. Quibus contigit illud Proverbiorum : Prosperitas stultorum perdet illos. Alii ad tempus tentationum duritia deprimuntur, et cito post hoc cautiores exsurgunt, juxta illud Ecclesiastici :29 Qui non est tentatus, quid scit? Vir in multis expertus, cogitabit multa; qui non est expertus, pauca recognoscit.

Ps. cl, 2.

Eccl. xxxiv, 9, 10.

Si repente interroget, id est, inopinatos ac improvisos nos ad sui judicii districtionem vocet; quis respondebit ei, id est, ad singula rationem reddere poterit? Denique Deus interrogat hominem, dum eum ad suæ conscientiæ considerationem reducit, vel interius illustrando, vel exterius per flagella aut beneficia provocando, juxta id Psalmi : Dominus interrogat justum et impium. Tunc vero Deo sufficienter respondet homo, dum in eo nil invenitur, quod juste divinitus reprehendatur : quod nemini accidit, secundum illud Proverbiorum : Quis dicere potest, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Itaque, Deus interrogat, dum duris nos percussionibus pulsat, ut dum mens nostra magna de se in tranquillitate æstimat, se ipsam qualis

Ps. x, 6.

Prov. xx, 9. sit veraciter in adversitatibus ac perturbationibus deprehendat. Vel quis ei dicere potest, Cur ita facis? Ideo opera Creatoris inconsulte discutere non debemus, sed humiliter admirari, certi quod injusta esse non possunt, nec mentis humanæ acies imbecillis penetrare aut capere valet secreta Divinitatis. Hinc ait Gregorius : Rationem de occulto Dei judicio quærere, nihil est aliud, quam contra ejus consilium superbire. Unde in Proverbiis habetur : Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum ;30 sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.

Deus cujus iræ resistere nemo potest. Quo major est divina justitia, et post vitam hanc inflexibilior ejus iracundia; quo item graviorem ac diuturniorem infligit vindictam : eo utique amplius formidare debemus Deum sublimem et benedictum, quanquam ob suam puram bonitatem, immensam amabilitatem, atque paternam ad nos caritatem, potissime sit timendus filiali timore, ne a nobis in aliquo offendatur.31 Sub quo curvantur qui portant orbem. Si rectores mundi, omnesque angelici spiritus divinæ se majestati inclinant, quanto magis nos subditi et pusilli, Domino majestatis immensæ cum profunda humiliatione subdi debemus ?

Quantus ergo sum ego ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? Si sanctus Job homo tantæ perfectionis, hoc dixit, restat ut unusquisque nostrum tanto hoc humilius dicat, quanto se reputat sancto illo inferiorem ; et quo peccando viliores sumus effecti, eo ad alloquendum Deum indigniores nos jugiter arbitremur. Nec sine timore et reverentia, attentione ac diligentia, Deo loqui orando sive psallendo ullatenus præsumamus; sed in hujusmodi locutione simul pensemus eminentiam majestatis divinæ ac vilitatem fragilitatis conversationisque propriæ. Imo, quo major est defectuositas nostra et gravior culpa, eo timoratius cum Deo loquamur, quemadmodum publicanus, qui non audebat oculos levare ad cœlum.32 Hinc Abraham ait : Loquar ad Dominum meum, quum sim pulvis et cinis.33 Qui, etiamsi habuero quidpiam justum, non respondebo, quasi mea æquitate absque divina clementia quærens salvari; sed ut meum judicem deprecabor, ad solam ipsius confugiens pietatem. Non ergo de propriis meritis præsumamus. Hinc enim ait Salvator : Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus ; quod debuimus facere, fecimus.34 Et in Psalmo cantamus : Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. In Domino (inquit) sperate, non in opere vestræ justitiæ, in quo etsi spes aliquo modo habenda sit, principaliter tamen in Deo ponenda est, quemadmodum Osee scribit :35 Misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.

In turbine enim, id est in tempestate mortis seu extremi judicii : juxta illud, Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida ;3637 et, Dominus, in tempestate et turbine viæ ejus. Conteret me, id est damnabit, nisi jam eum ut judicem fuero deprecatus ; et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Posset hoc ex persona generis humani proferri, in quantum pro originali peccato animæ infantium quatuor vulneribus vulnerantur : quæ sunt, concupiscentia in vi concupiscibili, infirmitas in irascibili, ignorantia in ratione, malitia (id est pronitas ad malum) in voluntate. Gregorius vero exponit hoc ex persona infantium non baptizatorum, ante usum rationis morientium. De quibus ait : Unum vulnus eis est, corruptibiles nasci ; aliud, carnaliter mori. Sed quia post mortem æterna quoque mors sequitur, occulto eis justoque judicio etiam sine causa vulnera multiplicantur. Perpetua quippe tormenta percipiunt et qui nihil ex propria voluntate peccaverunt. Si autem Gregorius intelligit hoc, quod et pœnam sensus sustineant, consonat Augustino. Verius tamen, probabilius, atque communius dicunt doctores, quod non habeant nisi pœnam damni, videlicet pro originali peccato, cui in eis non debetur nisi divinæ visionis carentia.38 Præterea multiplicat Deus quotidie vulnera electorum sine causa, id est absque eorum culpa, dum eos tentari, tribulari, fatigari, infirmari permittit seu facit, ut magis proficiant, in gratia crescant, in felicitate abundant, aliosque sua patientia ac virtute ædificent. Unde et Paulo responsum est:39 Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur.

Non concedit quiescere spiritum meum. Quamvis enim interdum justorum mens aliquantulum conquiescat, consoletur et delectetur in Deo, cito tamen occurrent ei variæ causæ virtuosi doloris; nec a labore divini cultus diu quiescere permittimur, virtutum quoque profectui quotidie digne studere debemus.

Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem me ostendero, pravum me comprobabit. Timeant hæc vani et excæcati, qui putant se aliquid esse quum nihil sint: qui accusati seu increpati, pertinaciter se excusant; disciplinati autem, injuriam sibi conqueruntur illatam. O quam parum illuminata, imo quam multum obtenebrata est anima horum; quam modice attendunt suos quotidianos defectus et culpas, omissiones et commissiones culpabiles in cogitatione, affectione, verbo et opere, temporisque perditione ac negligentia agendorum! Denique, quis nostrum valeat numerare distractiones, imperfectionesque suas tempore divinorum? Hinc ergo diligentissime ista pensemus, et adhuc imperfecti ac passionati exsistentes, agamus quod scriptum est de viro perfecto: Justus in principio accusator est sui.40 Nam et Paulus indicibili humilitate fatetur: Venit Jesus Christus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.41

Etiamsi simplex fuero, id est virtuosus, hoc ipsum ignorabit anima mea, donec certificetur a Deo. Certitudinaliter enim scire non possumus, an simus in caritate et gratia, nisi revelatione divina. Verumtamen probabiliter seu conjecturaliter id scire valemus per aliqua signa, videlicet: si verbum Dei libenter audimus:42 qui enim ex Deo est, verba Dei audit; si peccata ratione suæ turpitudinis, et quia offensiva sunt Dei, non solum timore pœnæ, odimus atque vitamus; si ad ea quæ divini sunt cultus, paratos et alacres nos sentimus: quemadmodum enim vita naturæ agnoscitur operatione et motu, sic vita caritatis et gratiæ, præceptorum obeditione, bonorumque exsecutione; postremo si experimur in nobis augeri mundi contemptum, exstirpationem passionum, et cordialem affectum ad Deum, ac zelum honorandi eum in omnibus, trahendique alios ad ejus amorem ac cultum. Si flagellat, occidat semel, id est, per flagella propriam voluntatem et passiones et vitia in nobis mortificet; et non de pœnis innocentium rideat, id est, virtuosos non desinat sine ipsorum profectu affligi, ne per modum ridentis videatur in eorum afflictione secundum se complacentiam quamdam habere.

Terra data est in manus impii. Videmus impios in bonis terrenis amplius abundare quam justos. Vultum judicum ejus operit impius, puta diabolus, sicut expositum est. Porro judices terræ, amore et odio potissime corrumpuntur; interdum vero, timore seu comminatione potentiorum, seu adulatione aut donis injustorum. Sed qui aliorum est judex, debet esse tanquam lex viva, et quasi animata justitia, ut nequaquam ab æquitate et veritate declinet, sed uniformis et constans, regia semper via incedat. Hinc in Deuteronomio Moyses ait: Date ex vobis viros sapientes et gnaros, quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, et ponam eos vobis principes.43 Jethro etiam loquitur Moysi: Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis qui judicent populum.44 Sed heu! jam nimis impletur, quod Isaias asserit: Omnes diligunt munera, sequuntur retributionem.45

Dies mei velociores fuerunt cursore. Secundum Thomam, tendentibus ad aliquem finem tria sunt necessaria. Primo, ut in nullo alio cor suum figant quo retardari possint a fine, sed in ipsum finem festinent. Secundo, ut ea acquirant, per quæ possint ad finem pertingere : quemadmodum volens sanari, necesse est ut quærat remedia quibus sanetur. Similiter qui vult ad Deum venire, oportet ut adipiscatur virtutes, quibus summum bonum consequi queat. Tertium restat, videlicet consecutio finis. Porro de vanitate, labilitate ac brevitate vitæ præsentis, dicta sunt plurima in expositione capituli septimi.46

Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Verbum hoc exhortationem magis quam explanationem requirit. Si ergo beatus Job opera sua tam virtuosa, quæ in volumine hoc scribuntur, sic verebatur, ne scilicet minus devote ac reverenter, minus amorose ac perseveranter ea exsequeretur : quid agendum est nobis, qui tam infirmi sumus in bonis, tam proni ad mala? Nonne tanto plus formidandum est nobis, quo imperfectiores atque ad casum procliviores et propinquiores nos esse cognoscimus? Denique ad hoc quod actio sit veraciter virtuosa, Deoque placita ac meritoria, non sufficit facere bonum, sed ut bene fiat exigitur, puta cum debitis virtutum circumstantiis, hoc est debito loco, suoque tempore, recta intentione, cum debita reverentia, ex divino amore.47 Maledictus enim qui facit opus Dei negligenter. Et qui quærunt proprium commodum seu humanum præconium, suam receperunt mercedem.48 Itaque timeamus actus nostros etiam bonos, ne forte ex nostra imperfectione contemnantur a Deo, ne sine debita alacritate, puritate ac diligentia fiant. Hinc quippe in Ecclesiastico scriptum est :49 Timor Domini corona justitiæ . Quæ utique corona seu filialis timor, omni actui nostro superponenda est semper;50 et quo aliquis Deum sincerius atque ardentius diligit, eo in suis actibus eum inhonorare seu offendere plus veretur. Propter quod scriptum est :51 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Hoc est quod in Proverbiis docetur :52 Omni custodia custodi cor tuum. Et in Michæa : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.53

Delinquenti autem Deus non parcit, sed pœnitenti ac metuenti; nec culpa relinquitur impunita, quia aut homo pœnitens hanc in se punit, aut hanc Deus cum homine seu alio vindicante vindicans percutit.54 Hinc David post confessionem audire mox meruit, Dominus transtulit peccatum tuum : et tamen multis postea cruciatibus afflictus, ac fugiens, reatum culpæ quam perpetravit, exsolvit.55 Nam et Deus piissimus ab electis suis maculas vitiorum temporali solet afflictione detergere. Unde per Malachiam ait :56 Parcam timentibus me, sicut vir parcit filio suo servienti sibi.

Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi ? Frequenter perversi, rancore aut alia passione vel impietate commoti, justos calumniantur, accusant, diffamant; et quantum valent, ad desperationem seu boni cessationem ac animi fractionem inducere moliuntur, gravia eis crimina objiciendo, quemadmodum in Proverbiis legitur :57 Ambulans recto itinere et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. Tunc ergo vir justus consolari et confortare in Domino potest se ipsum, vitæ suæ justitias ad memoriam reducendo, ad gloriam Dei et ad repulsionem peccati, ut dicat : Si autem sic impius sum ut mihi imponitur, quare frustra laboravi, custodiendo quæ Deo sunt placita cum labore, ambulans per arctam viam quæ ducit ad vitam, et in actibus pœnitentiæ me exercens, ita ut Deo dicere possim, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras?5859 Sicque loquitur justus, non quod se frustra æstimet laborasse, sed quia ex verbis calumniantium eum hoc sequitur. Quod quia dici non valet, sequitur illos errare, quia ex vero non nisi verum concluditur.

Neque enim viro qui similis mei est, respondebo. Quoniam ergo Deo omnipotenti et supersapienti sumus in judicio responsuri, quemadmodum ait Apostolus, Omnes nos ante Christi tribunal oportet adstare : quid nobis incumbit, nisi ut ad reddendum rationem de omnibus nos quotidie præparemus, vitam et mores incessabiliter emendemus, ad Dei clementiam confugiamus, apostolicum illud pensantes, Horrendum est incidere in manus Dei viventis ?606162 Risus ergo et levitas, torpor, præsumptio atque securitas immoderata, penitus abscindantur, et impleamus quod scriptum est : In timore Domini esto tota die, quia habebis spem in novissimo.63

Auferat a me virgam suam, id est, rigorem æquitatis in dulcorem pietatis convertat, et disciplinam quam pro peccatis aut alia causa sustineo, in me mitigare dignetur, ne sub onere ruam. Hoc in afflictionibus petere aliquando possumus, præsertim dum diu aut graviter fuimus tribulati, ipsaque pœnæ seu adversitatis magnitudine a virtutum actibus impedimur. Nam, ceteris paribus, aptior est homo ad Dei obsequium ac profectum tempore sanitatis et roboris, quam infirmitatis. Verumtamen in hoc exspectanda est manus Domini longanimiter, patienter et confidenter. Et pavor ejus non me terreat. Moderatus timor diligentiam parit; immoderatus vero, anxietatem et scrupulum excessivum, inquietudinem et plurima proficiendi obstacula. Talem ergo pavorem tollat a nobis Deus, ne scilicet nimium insistamus considerationi divinæ justitiæ ac propriæ infirmitatis, sicque pusillanimes efficiamur; sed ad considerandum infinitam Dei bonitatem et pietatem mentem fideliter erigamus, caritatemque ejus ad nos, et quanta pro nobis Unigenitus Dei assumpsit, fecit ac pertulit : ex qua consideratione concipiamus ad Deum filialem fiduciam, caritativum affectum, fortitudinemque constantem. Nam et Deus potius vult a nobis ut clementissimus pater amari, quam ut rigorosus judex ac dominus formidari. Idque præsertim complacet sibi, ut in ipso filialiter confidamus, dicentes : Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo ? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo ?64 Et item :65 Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Hinc aliqui vituperabiliter scrupulosi, a vero profectu non parum retardant se ipsos, nec sinceram in Deo sortiuntur quietem contemplationisve gratiam.

Loquar ad eum confidenter et amorose, juxta id Psalmi : Sperate in eo omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra ; Deus adjutor noster in æternum.66 Et non timebo eum servili timore : de quo ait Joannes, Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem.67 Qui autem timet, non est perfectus in caritate. Hinc scriptum est :68 Sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso. Et Apostolus ait : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum filiorum, in quo clamamus, Abba (Pater).69 Neque enim possum metuens respondere : id est, habendo servilem timorem, Deo reddere rationem non valeo, nec ejus beneficiis vicem rependere, aut pietati et caritati ipsius per omnia respondere condigna. Qui enim solum serviliter timet, caritatem non habet ; nec aliquid meritorium agit, sed displicet Deo, atque damnatur si taliter moriatur. Quoniam ergo Deus prior dilexit nos, eum reamare tenemur.70 Nec aliter respondere valebimus in divino judicio, quum amor Dei sit vestis nuptialis, quam non habens, obmutuit, et ejectus, in tenebras corruit infernales.71

Footnotes

  1. Jer. 1, 35. ↩

  2. Ps. 1, 5. ↩

  3. Orat. Mannæ. Ps. CXL, 4. ↩

  4. 1 Petr. v, 6. ↩

  5. Ps. cxviii, 165. ↩

  6. Coloss. III, 15. ↩

  7. 1 Cor. VII, 15. ↩

  8. Ephes. IV, 3. ↩

  9. Is. XLII, 22, 24, 25. ↩

  10. Jer. v, 3. ↩

  11. Jer. x, 21. ↩

  12. Osee v, 1. ↩

  13. Ezech. III, 20. ↩

  14. Sap. v, 6. ↩

  15. Rom. VIII, 34. ↩

  16. 1 Joann. II, 1. ↩

  17. Joann. I, 16. ↩

  18. Malach. IV, 2, 3. ↩

  19. Joann. XIV, 31. ↩

  20. Jer. VII, 16; XI, 14. ↩

  21. Dan. XII, 3. ↩

  22. Luc. XII, 33. ↩

  23. Philipp. III, 20. ↩

  24. Ps. CXVIII, 45; XXX, 9. ↩

  25. Is. LVII, 20. ↩

  26. Ps. LXVII, 23. ↩

  27. Judæ i, 13. ↩

  28. *alias Oriona* ↩

  29. Prov. 1, 32. ↩

  30. Prov. xxv, 27. ↩

  31. Nahum 1, 3. ↩

  32. Luc. xviii, 13. ↩

  33. Gen. xviii, 27. ↩

  34. Luc. xvii, 10. ↩

  35. Ps. iv, 6. ↩

  36. Ps. xlix, 3. ↩

  37. Osee xii, 6. ↩

  38. Nahum i, 3. ↩

  39. II Cor. xii, 9. ↩

  40. Prov. xviii, 17. ↩

  41. I Tim. i, 15. ↩

  42. Joann. viii, 47. ↩

  43. Deut. i, 13. ↩

  44. Exod. xviii, 21, 22. ↩

  45. Is. i, 23. ↩

  46. Job vii, passim. ↩

  47. Jer. XLVIII, 10. ↩

  48. Matth. vi, 2, 5, 16. ↩

  49. Eccli. i, 22. ↩

  50. * sapientiæ ↩

  51. Ps. XXXIII, 10. ↩

  52. Prov. IV, 23. ↩

  53. Mich. VI, 8. ↩

  54. II Reg. XV, 13. ↩

  55. Ibid. 14-16; XV-XIX. ↩

  56. Malach. III, 16, 17. ↩

  57. Prov. XIV, 2. ↩

  58. Ps. XVI, 4. ↩

  59. Matth. VII, 14. ↩

  60. Hebr. x, 31. ↩

  61. Rom. xiv, 10; ↩

  62. II Cor. v, 10. ↩

  63. Prov. xxiii, 17, 18. ↩

  64. Ps. xxvi, 1. ↩

  65. Ps. xxxix, 18. ↩

  66. Ps. lxi, 9. ↩

  67. I Joann. iv, 18. ↩

  68. Luc. i, 74, 75. ↩

  69. Rom. viii, 15. ↩

  70. I Joann. iv, 10, 19. ↩

  71. Matth. xxii, 11-13. ↩

Chapter 26 of 72