Skip to the text

Articulus 25

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI DECIMI : TÆDET ANIMAM MEAM VITÆ MEÆ.1

Job 1x, 27, 35.

CIRCA præcedentis capituli finem aliqua dixit Job, ex quibus insinuavit causas quasdam, ex quibus inclinabatur ad loquendum de suis doloribus. Nunc ergo sumpta ex divina pietate loquendi fiducia, prosequitur inchoatum de suo dolore sermonem, et dispositionem suam internam, angustiamque declarat.

Tædet animam meam vitæ meæ in sæculo isto et corruptibili corpore meo, id est, tædet me vivere in hoc mundo. Non autem optavit anima sancti Job prorsus non esse, nec alicubi vivere, quia hoc impatientiæ et desperationis fuisset; sed ob pœnarum suarum et adversitatum gravitatem ac multiplicitatem, itemque desiderio quietioris vitæ in limbo patrum, et ne ex magnitudine tribulationis tandem a patientia caderet ac Deum offenderet, desideravit separari a corpore et esse in limbo præfato, in exspectatione certa adventus Christi beatitudinisque supernæ. Sic namque tædium habere de vita præsenti, est licitum et aliquando laudabile. Nam et de Christo scriptum est: Cœpit Jesus pavere et tædere. Qui alio loco disseruit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu patiar vos? Apostolus quoque: Supra modum (inquit) gravati sumus, ita ut etiam tæderet nos vivere; sed et ipsi intra nos responsum mortis habuimus.2 Si quis autem propter adversa sic tristaretur, quod absolute et solum ex tristitia desideraret etiam secundum rationem non vivere: hoc impatientiæ esset, quum patientiæ sit passionem tristitiæ moderari, ne limites exeat rationis, vel hominem vincat. Absolute quippe loquendo, melius et desiderabilius est esse et vivere in tribulationibus vitæ præsentis, secundum quod3

Marc. xiv, 33.

Ibid. 1x, 18.

11 Cor. 1, 8, 9. æquanimiter tolerantur intuitu Dei propter felicitatem futuram, quam prorsus non esse nec vivere, imo et quam esse in purgatorio, saltem eo modo quo aliqui ibi sunt, quorum pœna omnem vitæ hujus pœnam transcendit; nec dubium quin melius, quam in inferno. De hac re dictum est plenius in expositione capituli tertii.

Art. 1x, circa finem.4

Dimittam adversum me eloquium meum, id est, verba effundam quæ sunt vitæ meæ contraria, quoniam dico me mortem (quæ vitæ contraria est) desiderare. Loquar in amaritudine animæ meæ, id est, amaritudine mea durante, et exsistens in ea, loquar ut loqui solent afflicti. Loquar quoque in amaritudine animæ meæ, id est, secundum quod amaritudo hæc me ad loquendum inclinat, dicamque verba meæ amaritudinis ostensiva, non tamen passionem irrefrenate sequendo, sed sub rationis directione manendo. Hoc est quod septimo dixit capitulo: Loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ. Sic et primo Regum sancta Anna dicebat: Ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens.56

Job 11, 11.

1 Reg. 1, 16.

D Dicam Deo, suppliciter exorando: Noli me condemnare, ne de pœnis his temporalibus deducar ad pœnas graviores æternas. Consequenter causam suæ punitionis inquirit, alloquens Deum. Indica mihi, id est, per revelationem internam seu exteriorem, seu alio modo tibi placente, fac me cognoscere, cur me ita judices, id est, tuo judicio tantis pœnis addicas aut infestari permittas: hoc est, causam hujus pœnæ cupio scire, an scilicet pro culpa purganda, an pro virtute probanda, aut aliis ostendenda percussus sim.

Deinde fatetur, quod non ita quærit hanc causam, quasi putet quod Deus injuste hæc egerit. Numquid bonum tibi naturaliter bono ac sapienti, in quo nec malum, nec error esse potest, videtur, si calumnieris per astutiam sive malitiam, et opprimas per potentiam aut violentiam, me opus manuum tuarum, id est creaturam scientiæ tuæ practicæ, potestatisque omnium productivæ? quum causa intellectualis naturaliter diligat suum effectum, conservet et protegat, in quantum est suus effectus: quod etiam in irrationalibus cernitur. Et numquid bonum tibi videtur, ut et consilium impiorum adjuves, cooperando talibus in oppressione injuriationeque innocentium? Et per impios intelligi possunt tam invisibiles, quam visibiles justorum persecutores. Itaque, hæc atque sequentia sic quærit, ut neget.

Unde consequenter fatetur, quod non sit taliter judicatus, seu absque culpa percussus ex ignorantia Dei. Numquid oculi carnei tibi sunt? id est, non utique oculos habes carnales secundum divinitatis naturam. Aut sicut videt homo, et tu vides ? id est, non ita cognoscis et inspicis cuncta quæ fiunt, ut homo, qui quum sensibus utatur corporeis, interiora et secretissima intellectus et voluntatis non intuetur. Ideo judex homo ex defectu cognitionis veritatis aliquando innocentem condemnat, aut per tormenta veritatem ab eo extorquet: quæ Deo simplicissimo nequaquam conveniunt, quum ipse sit supersapientissima mens, in qua universorum rationes, ideæ et species certitudinalissime æternaliterque relucent. Propter quod omnia quantumcumque secreta, in se ipso superclarissime intuetur. Propter quod primo Regum ait: Non juxta intuitum hominis ego judico. Homo enim videt quæ parent; Dominus autem intuetur cor. Homo quoque per visum carnalem non bene discernit vel percipere nequit, quæ plurimum distant, aut in tenebris sita sunt; sed talia Deo certissime innotescunt, secundum quod per Jeremiam loquitur: Numquid Deus e vicino ego sum, et non Deus de longe? Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum?

Numquid sicut dies hominis dies tui? Non utique, quum dies hominis, id est, quibus homo subsistit, vivit, cognoscit, sint successivi, temporales et breves; sed dies Dei sunt æternales, imo unus dies æternus et ipsa æternitas, in qua nulla vicissitudo, nulla successio, sed unum nunc, æternum, fixum, non fluens: et omnia ista sunt unum, scilicet ipse Deus æternus, cujus mensura ponitur ipsa æternitas, secundum nostram considerationem, quum in re Deus benedictus sit omnium mensura, efficienter mensurans, non mensurata. Et anni tui sicut humana sunt tempora? id est, anni tui non assimilantur humanis temporibus ratione prædicta. Ponitur autem in Deo dies et annus, seu anni et dies, non quod in ipso consistat pluralitas, prius, posterius, majus aut minus; sed quia æternitas omnem diem omneque tempus complectitur, comprehendit seu continet. C Hinc ait Psalmista: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

Quoniam autem dies et anni hominum sunt successivi, homines quoque successive in eis ad cognoscendum veritatem proficiunt, quod immutabili ac perfecto Deo non congruit;7 ideo subditur, ut quæras iniquitatem meam in Deum commissam, per flagella seu testes, et peccatum meum in proximum, scruteris, per discursum et inquisitionem, quasi non omnia uno simplicissimo videres intuitu. Et scias, per hujusmodi vias, quia nihil impium fecerim, id est tam enorme atque mortale, quo tam gravem plagam meruerim; facias quoque ista libera quadam tyrannide, quum sit nemo qui de manu tua possit eruere, id est, qui me de tua potestate queat eripere, quum sis omnipotens et potestatis immensæ. Quasi dicat: Hoc tibi non competit, nec sic in innocentium suppliciis delectaris, præsertim quum sint opera tua tibi naturaliter dilecta: prout in Sapientia scriptum est, Diligis omnia quæ sunt, et nihil alias videbis8

1 Reg. xvi, 7.

Jer. xxiii, 23, 24. odisti eorum quæ fecisti. Siquidem quantum ad id quod habent a Deo, amantur ab eo.

Hinc subditur : Manus tuæ, id est sapientia et potentia tua : quæ licet sint idem in re atque in te, tamen pluraliter manus dicuntur, quoniam ratione distinguuntur, et propter diversitatem effectuum; vocanturque manus, quoniam sunt principia operationis ad extra : sapientia, tanquam dirigens; potentia, tanquam exsequens. Propter quod scriptum est : Omnia in sapientia fecisti. Et in Jeremia :9 Domine Deus, ecce tu fecisti cœlum et terram in fortitudine tua magna.10 Domine, fecerunt me: quia animam meam creaverunt, imo et corpus meum, quantum ad primordialem materiæ ejus productionem. Prima namque materia non nisi per creationem producta est. Et plasmaverunt me totum in circuitu, id est, undique in corporis gyro seu superficie formaverunt, membra aptando, corpus organizando, et usque ad debita incrementa ac lineamenta perducendo. Quemadmodum enim res differunt formis specificis, ita et suis figuris, ut asserit Commentator : ideo utrumque Deo adscribitur. Hanc tamen formationem facit Deus per causas secundas naturales et medias. Propter quod ait Philosophus : Homo generat hominem et sol. Corpora namque cœlestia materiam ad formæ receptionem suis influentiis motibusque disponunt : quod tamen (ut tactum est) Deo tanquam primo causali principio principaliter debet adscribi. Sic secundo Machabæorum libro, legitur venerabilis illa septem fratrum mater, filiis suis dixisse : Nescio quomodo in utero meo apparuistis. Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego compegi; sed est mundi Creator, qui formavit hominem, quique omnium invenit originem.11 Denique bona dispositio corporis, donum est Dei, et magna præparatio ad virtutes : quia (ut ait Albertus, sequens in hoc Averroem) commensuratio apta membrorum, indicat habilitatem ad justitiam; bona complexio, habilitatem ad temperantiam ; robur corporis, habilitatem ad fortitudinem; spiritus vigor et claritas sensuum, habilitatem ad prudentiam.

Et sic repente præcipitas me? Hoc admirando profatur, tanquam dicat : Quum tam sapienter ac diligenter effeceris me secundum corpus et animam, mirum quod tam improvise et subito a vigore, sanitate et prosperitate, quibus præfulsi, me dejicis, et per pœnas ita consumis. Unde infra ait :12 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum. Denique ista atque sequentia profert se humiliando, ut Dei ad se clementiam provocet.

Memento, quœso, o Domine, qui proprie nunquam obliviisceris, neque de novo reminisceris : sed per modum reminiscentis, precor, te habe, fragili creaturæ misericorditer succurrendo, cujus quasi oblitus videris, quum eam tam dire flagellas ; quod sicut lutum feceris me. Lutum enim fit ex terra humori contemperata, dum scilicet aqua terræ miscetur. Sic corpus humanum ex elementis terræ et aquæ consistit, et sua mollitie, immunditia, humiditate non parum luto assimilatur. Rursus, quemadmodum lutum res exstat fragilissima, sic et caro humana. Idcirco Apostolus corpora nostra vocat vasa fictilia, quæ sunt valde fragilia : Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus.13 His insuper verbis, sanctus Job tangit primam hominis constitutionem, alludens ei quod scriptum est in Genesi : Formavit Deus hominem de limo terræ.14 Hinc quoque Isaias ait : Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster es tu, et opera manuum tuarum omnes nos.15 Sed et in Jeremia Dominus loquitur :16 Sicut lutum in manu figuli, ita et vos in manu mea. Itaque carnis fragilitatem divinæ objicit pietati, dicendo : Memento, etc. Tanquam dicat : Carnis infirmitatem considera, et sic culpam dimitte, pœnamque relaxa.

Et in pulverem reduces me, id est, corpus exanimatum per resolutionem convertes in pulverem. In ea enim fit resolutio, ex quibus est compositio. Ideo corpus sumptum ex terra, in minutissimas terræ partes naturaliter resolubile exstat : quod tamen Deo adscribitur tanquam primæ causæ et institutori totius naturæ, præsertim quum in hominibus mors corporis et resolutio ejus sint pœnæ originalis peccati, dicente Apostolo : Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.17 Et alibi :18 Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors. Unde primo parenti post transgressionem Dominus dixit :19 Pulvis es, et in pulverem reverteris.

Consequenter tangit ordinem in naturali hominis generatione. Nonne sicut lac mulsisti me? In hominis enim generatione, primo est resolutio seminis, quod est superfluum alimenti, sicut et lac, estque album instar lactis. Circa quod scribit Albertus : Semen quum sit superfluum quartæ digestionis, primo est sicut lac, et mulgetur per vim generativæ potentiæ de omnibus membris. Itaque operationem naturæ, videlicet generativæ virtutis, attribuit Deo, quemadmodum actio instrumenti adscribitur principali agenti : et quantum ad corporis propagationem in seminis destitutione, dicit quod Deus mulserit eum; quia videlicet ordinatione divina hoc fit, quod natura quasi mulgendo eliciat semen ex suis latibulis.

Et sicut caseum me coagulasti? In hominis namque generatione, occurrit secundo ipsa compactio massæ corporeæ in utero mulieris; et ita se habet semen viri ad materiam quam femina administrat in generatione hominis, aliorumque animalium, sicut se habet coagulum ad lac in formatione casei. In semine autem viri ponitur vis activa seu formativa. Hinc ait Albertus : Gutta viri conjuncta guttæ feminæ, vaporabiliter ingreditur eam sicut spiritus in corpus; et virtute formativa comprehendit eam atque coagulat, sicut coagulum vaporabiliter ingreditur in lac, et coagulat ipsum, prout sextodecimo de Animalibus ait Philosophus. Unde in Threnis, ubi nostra translatio habet, Nitidiores lacte, Septuaginta transtulerunt, Sicut lac coagulati sunt.20 Sic ergo, quoad corporis formationem, me, o Deus, per naturæ operationem quasi caseum coagulasti, id est, quasi lac uniri coegisti. Coagulum quippe a cogendo nomen sortitur, quoniam cogit lac coadunari seu coagulari.

Pelle et carnibus vestisti me. In hominis generatione, tertio occurrit membrorum distinctio, quorum robur et consistentia ex nervis ossibusque dependet. Membra autem vitalia interiora, ut hepar, cor, stomachus, pelle et carnibus velut vestibus operiuntur, ne effluant, aut eorum appareat fœditas : imo et caro ob hanc causam tegitur pelle, secundum Hieronymum super Ezechielem. Propterea dicit Albertus : Tertium opus seminis viri in gutta feminæ, est pellem circumducere, ne spiritus evaporet, sed lustrans universo per circuitum operator spiritus pulset ad vitam. In carne autem quartum opus est, quam vis formativa circumducit, ut sensus diffundatur in ea. Porro, de his in quibus robur corporis est, et per quæ cetera sibi cohærent, subjungit : Ossibus et nervis compegisti me, id est, membra mea pariter conjunxisti. Ossa enim carnem sustentant, ne per suam mollitiem decidat. Nervi vero per totum corpus expansi sunt.

Vitam, id est formam vitalem, videlicet animam rationalem vitæ meæ conjunctam [tanquam] formale principium, et misericordiam, id est supernaturalia munera gratiarum seu varia beneficia gratiæ gratis et misericorditer datæ, tribuisti mihi : quoniam corpore sufficienter disposito, Deus animam rationalem creando infundit. Thomas et alii quidam, per misericordiam loco hoc intelligunt naturale seminarium virtutum et scientiarum nobis innatum, de quo in regula sua scribit Basilius : Innatus enim est animæ habitus principiorum tam speculabilium quam operabilium. Et ex seminario tali quidam naturaliter dispositi sunt ad hanc virtutem, quidam ad illam. Job vero ad pietatem eminenter dispositus fuit, prout infra testatur :21 Ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero egressa est mecum.22 Et visitatio tua, id est beneficiorum tuorum largitio, gratiarum influxio, clemens conservatio, custodivit spiritum meum, id est, animam meam conservavit in vita hucusque et necessaria victui tribuit; me quoque a peccatis retraxit, et in gratia conservavit. Quod etiam Deus partim per angelorum facit custodiam. Quemadmodum autem in Scripturis dicitur Deus a quibusdam recedere, quoniam gratiam abstrahit eis, sic fertur visitare atque accedere dona sua præstando.

Omnia hæc sanctus Job introduxit, ad insinuandum quod omnia quæ in homine sunt, Deo sint nota, et ad impetrandum misericordiam ejus ex propriæ fragilitatis et imperfectionis confessione. Itemque, ad innuendum quod homo tam fragile vas, sustinere non valet regulam indeclinabilis justitiæ; sed, ut quinto Ethicorum docet Philosophus, Hominum rectorem necesse est uti regula ædificationis Lesbiæ: quæ est terra, in qua nullus lapis dolabilis est ad regulam rectam. Incolæ vero illius, ne careant ædificiis, faciunt plumbeam regulam, ut ubi lapis non dolatur ad regulam, regula curvetur ad lapidem; et ubi non fuerit enormis curvitas, sustineatur. Sic inter homines oportet leges regiminis remitti ad infirmitatem humanam, et quod enormiter distortum non est, tolerare.

Deinde fatetur in Deo oblivionem proprie dictam non esse. Licet hæc celes in corde tuo, id est, notitiam horum quæ jam commemoravi, quasi intra te abscondas, dum eam verbis non pandis, nec per opera monstras; sed ita me affligi permittis, quasi creatura tua non essem, aut quasi dire peccassem, vel quasi tantæ fragilitatis naturaliter non consisterem; tamen scio quia universorum memineris, id est, omnium actualem notitiam habes, nec præteritorum immemor usquam efficeris.

Si peccavi: quod ait, vel ad insinuandum quod enormiter non peccavit, vel ad fatendum quod venialibus non caruit: quoniam tertio Regum Salomon loquitur, Non est homo super terram, qui faciat bonum et non peccet;23 et ad horam pepercisti mihi, id est, non statim quum peccassem, me punivisti, sed paternaliter distulisti donec correxi; cur ab iniquitate mea olim commissa, cujus dilata fuerat pœna, mundum me esse non pateris? id est, cur me nunc tanquam justum non desinis impunitum, sed peccata quæ ego deflevi et emendavi, mihi modo imponis, et me quasi maculosum per tantam plagam ostendis? Per hoc probat, quod pro suis peccatis non sit ita percussus. Quod etiam probat deinceps, quia justis atque injustis communiter adversa vitæ præsentis eveniunt. Et si impius fuero, væ mihi est: quia tunc damnationem promereor, et juste hæc patior; et si justus fuero, non levabo caput, id est, adversitatibus istis non sublevor, et (ut apparet) non relevabor, nisi forte in morte. Vel, Non levabo caput, id est, me contra tuam æquitatem et dispositionem non erigam, me justificando in tuo conspectu, teque reprehendendo. Saturatus afflictione et miseria, id est pœnis et calamitate repletus multiplici, quia despectus ab omnibus, et rebus nudatus ac sobole.

Et propter superbiam meam, si me opposuero tuo judicio, quasi leænam capies me, id est, retiaculis suppliciorum me undique angustabis atque circumdabis, quemadmodum leæna in foveam lapsa, per industrias capitur. Quia (ut narrat Gregorius) in ejus via fit fovea, in qua pecus ponitur: quod videns leæna, desiderio ejus se in foveam projicit. Fovea autem facta est profunda et angusta, ut in eam leæna cadere queat, sed exsilire non valeat. Sicque venatoribus eam desuper ictibus lanceisque vexantibus, ipsa in arcam seu caveam prope foveam a venantibus factam seu positam, vectibus fortissimis circumpositam ac ligatam, cogitur fugere et se ipsam comprimere, quia resistere nequit: sicque conclusa, cum vectibus elevatur et capitur. Reversusque, non per tuam mutationem, sed per pœnarum mearum innovationem, mirabiliter me crucias doloribus animæ et corporis, et in somno atque vigilia, diu quoque continuando meas afflictiones.24

Instauras, id est, renovas et confortas, testes tuos contra me, id est amicos meos, qui videntur et esse se jactant testes tuæ veritatis: quoniam contra me tuam defendunt justitiam velut contra blasphemum, et per pœnas meas videris testimonium verbis eorum conferre, eosque in suo contra me exercitio confirmare. Et multiplicas iram tuam, id est punitionem quæ esse videtur ira tua, seu ex rigore tuæ justitiæ emanare. Hanc enim multiplicem facis in me. Et pœnæ militant in me, id est, pœnæ istæ te permittente mihi inflictæ, me impugnant et vulnerant, sicut milites hostes invadunt. Hoc plenius elucidatum recordor in expositione sexti capituli, ubi Job ait: Sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum;25 et terrores Domini militant contra me. In hoc equidem libro, quia rhetorice scriptus est, et disputative procedit, eadem sententia frequenter aliis verbis repetitur, sicut in disputationibus rhetoricisque fieri solet codicibus; et præsertim in sermonibus dolorosis et affectuosis, in quibus amor et dolor renovant spiritum ad resumendum quæ dicta sunt. Tales autem sunt sermones beati Job. Quod etiam ex passu immediate sequenti fit evidens. Nam subditur:

Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. Hoc enim est quod supra ait:26 Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii?27 Sic quoque quod subditur, Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum, ibidem aliis verbis ita exprimitur: Sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. Quoniam ergo verba hæc tertio capitulo diffuse atque prolixe exposita sunt, et prætacta nunc hujus capituli verba ad intelligendum plenarie difficillima sunt, nec paucis verbis ibi præhabita hic repeti possunt; idcirco prolixitatem devitans, ad expositionem tertii capituli legentem remitto: nam et Gregorius ita facit. Verumtamen verbum istud, Fuissem quasi non essem, non tam clare patet ex eo, quod tertio capitulo dicitur, Sicut abortivum absconditum non subsisterem, sicut quod ait hic, Quare de vulva, etc., ex eo quod scribitur ibi, Quare non in vulva mortuus sum? Idcirco particula ista jam exponenda est breviter. Fuissem quasi non essem: id est, si in utero matris obissem, nec vivus inde fuissem eductus, fuissem quasi non essem, id est, esse meum tam breve et occultum, fuisset pro nihilo reputatum; nec mala hæc sustinerem, imo immunis essem a vitæ hujus miseriis, quasi nunquam fuissem, seu quasi prorsus non essem. Sed quomodo hæc licite ac rationabiliter dici possint, in expositione tertii capituli requiratur.28

Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? id est, utique dies mei restantes, qui pauci sunt, præsertim comparatione perpetuitatis sequentis, cito finem habebunt, præteribunt seu defluent. Unde septimo capitulo dixit:29 Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei.30 Et iterum: Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque spe.31 Ad litteram quoque hoc dixit, quoniam propter acerbitatem dolorum suorum putavit se protinus moriturum, nec naturaliter longa sibi vita in sæculo isto restabat.

Dimitte ergo me, id est, paulisper me respirare concede, et ab afflictionis hujus magnitudine modicum cessa, eamve tempera, ut plangam paululum dolorem meum, id est, adversitates et pœnas quæ mihi evenerunt et insunt, aliqualiter seu moderanter deplorem, quum et fletus sit alleviativus interni doloris, ut sæpe expositum est. Quasi dicat: Tanta est plagarum mearum acerbitas, ut præ pœnarum vehementia lacrimas fundere nequeam. Hinc ait Gregorius: Sicut moderata afflictio lacrimas exprimit, ita immoderata subducit: quæ mentem afflicti absorbens, sic ejus considerationem impedit, ut flendo æstimare non possit quid ferat: mentem namque quasi insensibilem reddit ac induratam.

Antequam vadam per mortem de sæculo et corpore isto, et non revertar ad statum vitæ præsentis corruptibilem ac mortalem: secundum quod septimo dixit capitulo: Non revertetur oculus meus ut videat bona;32 nec adspiciet me visus hominis. Et infra:33 Semitam (inquit) per quam non revertar, ambulo. Ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, id est infernum: ad quem ante Christi passionem omnes etiam justi descenderunt, secundum quod infernus late accipitur, prout comprehendit limbum patrum, in quo justi in tenebris, non tamen in sensibilibus pœnis, fuerunt. Unde et Jacob ait in Genesi: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et infra beatus Job:34 In profundissimum infernum descendent omnia mea. Porro infernus dicitur terra tenebrosa ex utriusque lucis carentia, scilicet spiritualis et corporalis, secundum Albertum; vel ex carentia claritatis visionis beatificæ ac divinæ. Dicitur demum operta mortis caligine, id est ipsa caliginosa morte, puta æterna damnatione, quæ in Apocalypsi dicitur mors secunda. Estque contraria vitæ gloriæ, imo et vitæ gratiæ, quamvis non vitam perimat naturæ.35 Vel, Mortis caligo, est teterrima illa obscuritas, mortem corporalem secuta, videlicet mœror, desolatio, seu desperatio sempiterna. Thomas autem, per caliginem mortis, intelligit originale peccatum, mortem inducens, quod in damnatis manet, quoad hoc quod damnum patiuntur illius peccati.

Terram miseriæ, per abundantiam, quia in ea est plenitudo totius calamitatis, et sensibilium pœnarum acerbitas perhorrenda, et tenebrarum horribiliorum ac palpabiliorum quam fuerunt tenebræ Ægypti, de quibus scriptum est in Exodo:36 Factæ sunt tenebræ horribiles atque palpabiles in terra Ægypti. Denique aer qui in inferno est, spissus, teter, inconvenientissimusque consistit; et ignis infernalis (secundum Gregorium) calorem habet et concremat, lucem non habet nec radiat. Nam de reprobo præcipit Christus:37 Projicite eum in tenebras exteriores. Verumtamen, aliqui satis probabiliter dicunt, et Thomas super quartum Sententiarum hoc tenet, quod ignis inferni modicum luminis habet, lucens tantumdem, ut in miseriis exsistentes possint se mutuo videre corporaliter, scilicet resumptis corporibus: quod non ad pœnæ relevamen, sed ad ingens calamitatis spectat gravamen, quia et corpora reproborum horribilissimi, turpissimi, atque mœstissimi erunt adspectus. Nihil ominus, in aliquibus locis inferni potest esse mera obscuritas. Insuper, infernus terra tenebrarum vocatur, propter actualia peccata quibus involvuntur damnati.

Ubi umbra mortis, id est mœstissima habitudo mortiformisque vita, quæ similitudo est mortis, quoniam sic affliguntur, ac si jugiter morerentur: propter quod mortem exoptant, et Deum vitæ fontem blasphemant. Vel, Umbra mortis, secundum Albertum, designat imagines timidis occurrentes in pœnis, juxta id Sapientis: Personæ tristes illis apparentes, pavorem illis præbebant.38

Et nullus ordo virtutum, sed conturbatio conscientiæ et confusio vitiorum. Nam omne bonum honestum detestantur ac odiunt, suntque prorsus aversi a Deo ordinis auctore fontano, atque totius honestatis fontem supermundissimum indicibiliter odiunt, et ejus beatitudini inæstimabiliter invident. Idcirco, inter eos nullus est ordo laudabilis, sed inordinatio consummata.39 Verumtamen objici potest, quoniam (teste Apostolo) quæ sunt a Deo, ordinata sunt.Damnatorum autem supplicia a Deo infliguntur. Denique quod inordinatum est per culpam, ordinat Deus per pœnam, et dedecus injustitiæ ordinat et reformat decore suæ justitiæ, et juxta mensuram peccati est mensura supplicii, juxta quod scriptum est in libro

Sap. vi, 9. Sapientiæ: Fortioribus fortior instat cru-ciatus. Et in Apocalypsi: Quantum glori-ficavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quanto equidem voluntas creata plus sibi ipsi contra divi-nam voluntatem indulsit et satisfecit, tan-to plus sustinere compellitur contra pro-priam affectionem. Sed jam ad ista est data responsio. Non enim idcirco in in-ferno dicitur nullus ordo, quia tormenta eorum ordinata non sint secundum dicta-men sapientiæ, exigentiamque justitiæ Dei excelsi; sed quoniam mentibus damnato-rum summa inest pravitas, confusio, vi-tiosa aversio, inordinatissima ac turbulen-tissima vita. Propter quod divinus Diony-sius scribit, quod in dæmonibus sit amens furor, irrationalis concupiscentia et phan-tasia proterva. Hinc ait Gregorius: Ipsa supplicia per Dei justitiam ordinata, in mentibus damnatorum ordinata non sunt. Dum enim damnatus quisque foris igne succenditur, intus cæcitatis igne voratur, et in dolore positus, interius exteriusque confunditur, ut sua confusione deterius crucietur.

Sed sempiternus horror inhabitat: quo-niam pœnas quas sciunt se in æternum passuros, dolorose sentiunt ut præsentes, et pœnaliter horrent ut futuras: sed et se ipsos abhorrent, et corporum suorum deformitatem turpitudinemque cernentes, resurrectione peracta, vehementer stupe-bunt atque horrebunt: turpiora siquidem corpora illa erunt, quam fuerunt quando pro media parte a vermibus erant corrosa. Præterea, dæmonum adspectus horribilis-simus erit damnatis, et unus alteri gravis erit ad intuendum. Hinc super Apocalypsim ait Albertus: Damnati non tantum affligentur in corpore ab igne inferni, quantum eorum mens affligetur ex hoc quod damnationem illam mœstissimam perpendet æternaliter duraturam. Grego-rius quoque hic ait: In hoc sæculo flam-ma quæ succendit, illuminat; in inferno autem ignis qui cruciat, obscurat. Hic metus amittitur, quum tolerari cœperit quod timebatur; illic vero dolor dilaniat, et pavor angustat. Horrendo igitur modo erit tunc reprobis dolor cum formidine, flamma cum obscuritate. Quamvis autem Gregorius supra jam dixerit ignem infer-nalem nequaquam lucere, jam tamen post verba inducta subjungit, et verba præha-bita quasi exponit: Illic ignis et ad con-solationem non lucet, et tamen ut magis torqueat, ad aliquid lucet. Nam sequaces [suos] secum in tormentis reprobi, flamma illustrante, visuri sunt, ut amplius tor-queantur.

Postremo, cordibus imprimenda et ve-hementer timenda sunt ista, sicque viven-dum est nobis, ne ad tantam miseriam pertrahamur, ne ad tristissimam illam mansionem perpetuo deputemur, ne into-lerabilissima illa tormenta æternaliter to-lerare cogamur. Unde ad evadendum illa supplicia, patiamur libenter quidquid mo-lestiæ, quidquid adversitatis in isto sæculo occurrit sive infligitur. Pensemus quam male sit eis, qui ibi jam detinentur; et Deo præcordialissime regratiemur, quod toties atque tam diu nobis pepercit, nec du-dum in tartarum nos projecit, quum jam multos damnaverit, qui minus quam nos peccaverunt. Idcirco, quidquid potest ma-nus nostra, instanter ac fervide operemur.40

Footnotes

  1. Job ix, 27, 35. ↩

  2. II Cor. i, 8, 9. ↩

  3. II Cor. ix, 18. ↩

  4. Art. xi, circa finem. ↩

  5. I Reg. i, 16. ↩

  6. Job vii, 11. ↩

  7. Ps. ci, 28. ↩

  8. Sap. xi, 25. ↩

  9. Ps. ciii, 24. ↩

  10. Jer. xxxii, 17. ↩

  11. II Mach. vii, 22, 23. ↩

  12. Job XVI, 13. ↩

  13. II Cor. IV, 7. ↩

  14. Gen. II, 7. ↩

  15. Is. LXIV, 8. ↩

  16. Jer. XVIII, 6. ↩

  17. I Cor. xv, 22. ↩

  18. Rom. v, 12. ↩

  19. Gen. u, 19. ↩

  20. Thren. iv, 7. ↩

  21. Job xxxi, 18. ↩

  22. Gen. iii, 19. ↩

  23. Eccle. vii, 21. ↩

  24. III Reg. viii, 46; ↩

  25. Job vi, 4. ↩

  26. Job vii, 11. ↩

  27. Job iii, 11. ↩

  28. Art. XI. circa finem. ↩

  29. Job vii, 16. ↩

  30. Ibid. 16. ↩

  31. Ibid. 6. ↩

  32. Job VII, 7, 8. ↩

  33. Job XVI, 23. ↩

  34. Gen. XXXVII, 35. Job XVII, 16. ↩

  35. Apoc. XX, 14. ↩

  36. Exod. X, 21, 22. ↩

  37. Matth. XXII, 13; XXV, 30. ↩

  38. Sap. XVII, 4. ↩

  39. Rom. XIII, 1. ↩

  40. Eccle. ix, 10. ↩

Chapter 27 of 72