Skip to the text

Articulus 26

DE MYSTICO EJUSDEM CAPITULI DECIMI INTELLECTU.

DUM menti nostræ divinæ dulcedinis sapor gratiosus infunditur, ipsaque mens summæ, puræ, ac immensæ bonitatis amore ignitur, omne mox desiderium vitæ præsentis exstinguitur, delectatio carnalis in tædium vertitur. Vir itaque afflictus et justus, cupiens dissolvi et esse cum Christo, dicat: Tædet animam meam vitœ meœ, in hac corruptibili carne, ubi a divinæ lucis beato ac desideratissimo adspectu impedior. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, quoniam centena millia contemplationis obstacula ingerit. Hinc clamavit Apostolus: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?1 Et Psalmista: Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo.2 Tot quoque defectus culpabiles omni die illabimur, quibus Deum aliqualiter inhonoramus, ut non immerito de vita hac tanto plus attædiemur, quanto plus in Divinitatis sancto amore fervemus. Et quid mirum, si esse in vita et exsilio attædiemur, atque ad patriæ accendamur ingressum, si tamen veraciter viatores consistimus?

Denique, dum gratia operante cœperit ita præsens vita vilescere, Creatorisque amor menti dulcescere, restat ut quidquid in se reprehensibile perpendere poterit, fortiter arguat et accuset ac corrigat. Ideo sequitur: Dimittam adversum me eloquium meum, id est, in omnibus reprehendam me ipsum. In multis enim offendimus omnes; et justus in principio accusator est sui. Scriptum est: Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino.3 Ei autem qui culpam suam excusat, Dominus ait per Jeremiam: Judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi.4 Prima etenim via post culpam redeundi ad Deum, est propriam iniquitatem cognoscere, quam in confessione debemus præcipue adversum nos manifestare, non sine pudore peccati, et cum interno dolore quod inhonoravimus Deum. Ideo additur:5678 Loquar in amaritudine animœ meœ: id est, in pœnitentiali dolore et ex vera contritione peccata mea fatebor, non nudis verbis me accusando, ut illi qui ex consuetudine quadam mente arida confitentur, et lugenda quasi lætantes aut fabulam recitantes pronuntiant. Quo autem confitens majorem habet de suis peccatis pudorem et cordialiorem dolorem, eo plus dimittitur ei, etiam de pœnis peccati, plusque sortitur de gratia ad vitandum deinceps peccata, et prosequendum opera bona.

Dicam Deo supplici mente: Noli me condemnare, sed peccatis ignosce, gratiam tribue, confer salutem. Si autem quis oret non condemnari ex privato amore, quo sicut amat delicias, sic fugit tristitias, seu solo servili timore pœnarum, non est magnum, imo nec meritorium, quum radix merendi sit caritas Dei infusa, supernaturalis, gratuita, ita quod nullus actus est meritorius, nisi imperetur a caritate, quæ vita est animæ. Si autem quis postulet non damnari desiderio felicitatis æternæ, meritorium quidem est, si ex caritate procedat, ita quod plus quæratur ac intendatur Dei honor et gloria, quam proprium præmium; sed non est perfectum, quia mens reflectitur ad se ipsam, propter quod non est ibi purus et non reciprocus amor, sed partim reflexus. Porro si quis poscat non condemnari, solo sincero amore exsistendi cum Deo et laudandi eum, [cum] filiali timore separandi ab ipso, maxime meritorium est atque perfectum. Tali ergo affectu hoc deprecemur : alias magnum non esset. Siquidem nullus tam vitiosus est, qui non cupiat non damnari. Indica mihi, id est, revela mihi, o Deus, omnium judex justissime, cur me ita judices in hac vita, id est, quare me nunc tot adversitatibus imples, tribulationibusque circumdas : an scilicet hoc fiat ad meum profectum, et ut per præsentis vitæ flagella evadam futura supplicia; an forte idcirco mecum occulto sic agis judicio, quatenus hæc mea tribulatio sit futuræ damnationis inchoatio. Nempe (ut ait Gregorius) duobus modis judicat Deus hominem in hac vita : quia aut per mala præsentia irrogare jam tormenta sequentia incipit, aut tormenta sequentia præsentibus flagellis exstinguit. Rursus, quibusdam justis contingit, ut exemplo beati Job, omni se diligentia coram Deo custodiant, et de mortalibus sibi conscii non sint, nihilo minus graviter tribulentur. Illi ergo verba hæc dicere queunt eo sensu, quo præcedenti articulo de sancto Job litteraliter fuerunt exposita. Iterum, si quis justus dire afflictus, quamvis aliquando se peccasse testetur, nesciat tamen pro quo excessu specialiter puniatur, Deum potest orare ut sibi indicare dignetur, cur seu pro qua causa culpabili taliter visitetur.

Præterea, si quis nimia pusillanimitate tentetur, aut immoderata scrupulositate laboret, aut desperatione tangatur : quasi periturus sit, etiamsi fecerit quod in se est, et debita sua impleverit; aut quod prædestinatus non sit, ideo salvari non valeat : talis confortet se ipsum, et animetur in Deo, fiducialiterque loquatur ad ipsum : Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum? quasi dicat, Non utique. Imo spero in tua pietate, o Domine, quod quum sim opus tuum, et ad tuam imaginem similitudinemque creatus, quantum in te est, non velis nec permittas me perire, sed speranti, timenti et invocanti paternaliter subvenire digneris. Sic et Isaias orat :9 Ecce, respice, opera manuum tuarum, et populus tuus omnes nos. Et consilium impiorum adjuves? id est, non utique bonum tibi videtur, ut adversarios meæ salutis, qui sunt præsertim invisibiles hostes, adjuves ad perdendum me; sed gratiam tribues resistendi, per angelum meum mihi succurres, per meritum passionis Christi, per preces Sanctorum, nec ultra vires me tentari permittes. Invisibilium autem hostium incessabile consilium, studium, exercitium est, animarum impedire salutem, et nos suæ damnationis consortes peragere. Quibus tanto ferventius ac robustius reniti debemus, quo noscimus eos contra nos malitiosius, invidiosius, incessabiliusque conari. Hæc vero resistentia quid est, nisi Deum jugiter invocare, se ipsum in omnibus penitus humiliare, et quæ Deus requirit, obedientialiter observare?

Præterea, si post grandem in spiritualibus profectibus prosperitatem, post præcipuam aliquam devotionem aut anagogicam contemplationem, ferventissimamve affectionem in Deo, contigerit nos subito gratiæ dispensativam suspensionem incurrere, gravem tentationem incidere, magnam animi ariditatem pati, aut forte (quod absit) per culpam graviter labi; redeundo ad cor, dicamus Creatori, quasi pie conquerendo, fiducialiter blandiendo, humiliter exorando, pristinam gratiam implorando, quod sequitur : Manus tuæ, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu, id est, quidquid sum et habeo in corpore ejusque membris, in anima ejusque viribus, tu mihi dedisti; et tamen sic repente præcipitas me ab alto contemplationis ac spiritualis perfectionis in ima vanæ imaginationis, internæ sterilitatis, diabolicæ tentationis? aut labi permittis in vitia propriæ fragilitatis, quasi factura tua non essem, et quasi tibi non esset cura de tuis effectibus? quasi dicat : Istud mirum videtur, non tamen injustum censetur. Sic et Psalmista affirmat : Poculum meum cum fletu miscebam a facie iræ indignationis tuæ, quia elevans allisisti me.10 Istud etiam dici posset ab eo, qui in magnam corporis infirmitatem rerumque damna, et a statu sublimi ad inopiam deveniret. Ex litterali autem sensu istorum, impiissima impuri Manichæi confutantur figmenta, dicentis, hæc inferiora operaque naturæ in corporum productione ac formatione, nequaquam esse a bono Deo, quem nominat Deum lucis, sed a principio tenebrarum, puta diabolo.

Deinde videndum quomodo quæ sequuntur, de interiori homine (scilicet anima) possint exponi. Memento, quœso, id est, paternaliter ignoscendo, celeriter succurrendo, ostende te memorem seu immutabiliter cognoscentem, quod sicut lutum feceris me, id est, animam meam luto assimilasti, gratiæ tuæ fluenta in eam fundendo, ut spiritualiter irrigata fructificet, sicut in terram funditur imber de cœlo ut germinet. Anima quoque ad Sancti Spiritus influxionem se habet, quemadmodum terra ad pluviæ perfusionem. Propter quod ait Psalmographus: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Nam sicut terra sine aqua seu pluvia sicca exstat et infructuosa, sic anima sine influentia Spiritus Sancti. Insuper, sicut lutum a Deo facta est anima, quoniam intellectualitas non est pura in ea, sed terrenæ sensualitati permixta, quemadmodum flamma candelæ superius clara est, inferius autem fumosa. Rursus anima, ob ejus ad carnalia concupiscentias ac vitia carnis, non immerito similis fertur luto. Et in pulverem reduces me. In pulverem reducitur anima, non quod substantialiter corrumpatur, aut vitam naturæ amittat; sed quia nonnunquam post divinorum charismatum irrigationem, propriæ infirmitati relinquitur et siccatur, vel peccando spiritualiter moritur vitam gratiæ amittendo. Hoc ergo vir justus loquitur, non simpliciter asserendo, sed caute timendo: quia dum homo in donis gratiæ prosperatur, timere debet de casu, quemadmodum ait Apostolus: Qui stat, videat ne cadat. Ecclesiasticus quoque dicit: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum.

Ps. cxlii, 6.

I Cor. x, 12.

Eccl. xi, 27.

Nonne sicut lac mulsisti me? id est, sicut extrahitur lac de corpore bruti, sic animam meam eduxisti de vanis mundi affectibus ad novam conversationem teneritudinis spiritualis, ut spiritu mentis renovata, vetera vitia deserat, atque in donis Spiritus Sancti quotidie recenter crescat ac floreat: juxta illud ad Corinthios, Licet is qui foris est noster homo, corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Hinc Petrus hortatur in prima sua Canonica: Deponentes omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Et sicut caseum me coagulasti: id est, caritatis coagulo menti meæ infuso, animam meam spiritualiter adunasti, constrinxisti, firmasti ut caseum, ne per multa vagetur, et peccando pereffluat, sed tibi summo bono, quod solum necessarium est, simplificata firmiter semper inhæreat, in te suos affectus omnesque actus reducat et figat. Hoc facit Deus electis, qui grata mente ei decantant: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me. Hinc anima amorosa fatetur in Canticis: Ordinavit in me caritatem. Nam et hæc divinæ pietatis munera gratiosa justus sibi narrat a Deo collata, humiliter, non jactanter, ut gratias referat, custoditus consistat, seque beneficiorum Dei memorem esse declaret. Hoc quippe ad perfectionem requiritur, ut homo dona sibi præstita recognoscat, dicente Apostolo: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Postremo, est et coagulatio mala, quæ est induratio in peccato, quemadmodum ait Scriptura de impiis: Coagulatum est sicut lac cor eorum.

Ephes. iv, 23.

II Cor. iv, 16.

I Petr. ii, 1, 2.

Luc. x, 42.

Ps. lxxii, 24.

Cant. ii, 4.

I Cor. ii, 12.

Ps. cxviii, 70.

Pelle et carnibus vestisti me: quoniam anima ad cœlestia ac divina suspirans, corruptibili corpore ejusque necessitudinibus ac motibus circumvallatur. Ossibus, id est virtutum firmitatibus, et nervis, id est virtutum et donorum connexionibus, compegisti me: id est, animam meam confortasti, et tibi junxisti, ac mystico Christi corpori cohærere fecisti. Virtutes namque et dona Spiritus Sancti sunt concatenata, ac animam in Deo firmantia, incorporantia quoque corpori electorum. Vitam gratiæ et misericordiam, id est supernaturalia varia dona, tribuisti mihi, in Baptismo, et post lapsum in Pœnitentia, imo quotiescumque post peccatum mortale conversus sum. Quoniam enim ad supernaturalem finem (qui est visio Dei per speciem) creatus est homo, indiget supernaturalibus mediis, quibus finem hunc sortiatur, quum necessè sit fini media proportionari. Hæc autem supernaturalia media sunt, gratia gratum faciens, virtutes infusæ ac dona: quæ rite misericordiæ appellantur, quoniam ex supermunificentissima Dei pietate penitus gratis ac misericordissime dantur, quemadmodum ad Titum ait Apostolus:11 Non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit; et ad Ephesios: Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur.12

Et visitatio tua custodivit spiritum meum. Non solum indigemus gratia præveniente, sed etiam subsequente et consummante. A Deo namque est omnis boni inchoatio, conservatio et consummatio. Vitam virtuosam ipse in nobis incipit, prosequitur, terminat. Itaque, Visitatio tua, id est tu ipse clementer me visitans, seu pietatis tuæ subsidium, custodivit spiritum meum: quia quamdiu mansit in esse vitaque gratiæ, hoc fuit, te eum custodiente, tuaque dona in eo conservante ac perficiente. Non enim minus, sed plus dependent omnia gratiæ dona, spiritualiaque charismata a Deo, quam dies a sole, seu splendor a luce: et tamen, si ad momentum sol cessaret diem, aut lux fusam claritatem conservare, nonne dies et claritas talis subito esse desinerent? Sic si per momentum Deus conservationem seu custodiam suam abstraheret, quidquid spiritualis fuerit perfectionis, subito disperiret. Hinc orat Psalmista: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi;13 et: Visita nos in salutari tuo.14 Rursusque asserit: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.15 Ex quo clarissime innotescit, quantum nos humiliare, quantum Deo regratiari, quantum inanem et fatuam in nobis ipsis gloriationem aspernari debemus, præsertim quum ipsemet beatissimus Jeremias testetur: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos.16

Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.17 Quum Deum pro aliqua gratia speciali deposcimus, et diversa quæ eum ad miserendum ac audiendum inclinent, orando commemoramus, videlicet quæ ad propriam pertinent fragilitatem, præcedentia quoque beneficia pietatis divinæ, nec tamen ad libitum exaudimur, imo diu differimur; tunc Deus quasi celat in corde suo quæ dicimus, quoniam instar non advertentis se habet.18 Sed tunc nequaquam frangamur aut diffidamus, sed perseveranter precemur, dicentes quod subditur: Scio quia universorum memineris, qualiter scilicet sperantibus et constanter orantibus promisisti: Petite, et dabitur vobis. Itaque cuncta advertis, nec minima affectio aut verbi prolatio tuam effugit memoriam: ideo fiducialiter usque in finem te invocabo, præsertim quum in Evangelio Christus locutus sit: Si vos quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se?19 Denique ipse jubet se exorari: et hoc quare, nisi quia paratus est exaudire?

Si, pro quia, peccavi tibi, id est ad tuæ sanctitatis injuriam, ad tuæ majestatis inhonorationem, et contra tuam voluntatem. Siquidem, tibi soli peccavi, et malum coram te feci.20 Quod utique non sine cordiali dolore fateri et fari debemus, eo quod tam immensæ celsitudinis Dominum, tam superclementissimum Patrem, tam incomparabilem benefactorem, toties et tam dire offendimus.2122 Et ad horam pepercisti mihi, non statim te ulciscendo: juxta illud Joelis, Benignus et misericors est Dominus, et præstabilis super malitia. Et in Psalmo: Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.23 Cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? id est, cur permittis me nunc recidivare? cur gratiam abstinendi a culpis non tribuis? cur me præteritorum vitiorum impuris memoriis aut delectationibus desinis inquinari? Quod totum non divinam pietatem reprehendendo, sed propriam calamitatem deflendo profertur, et eo quod Deus permittit nos a dæmonibus impugnari ac superari. Pati tamen Deo improprie seu metaphorice constat adscribi. In tantum quoque puritas nostra, omnisque virtus ac meritum dependent a Deo, ut quum vitiis sordidamur, nec pœnitemus, dicamur a Deo indurari, et ipsum non pati ut puri simus, dicamus. Sic nempe Isaias scribit: Tu, Domine, quare nos errare fecisti de viis tuis, indurasti corda nostra, ne timeremus te?24

Et si impius fuero, væ mihi est: id est, æterna damnatio imminet, nisi pœnitentiam egero, secundum illud Isaiæ: Væ impio in malum; retributio enim fiet ei. Et si justus fuero, non levabo caput, id est, mentem superbiendo, præsumendo, inaniter gloriando, non erigam, sed tibi tanto subjectior ero, quo gratiosius egeris mecum, et tibi gratus esse conabor, Apostolicum illud attendens: Gratia Dei sum id quod sum. Et denuo: Quid habes quod non accepisti? Ideo ait Psalmista: Vanum est vobis ante lucem surgere. Et Baruch: Anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva, dat gloriam Domino.25 Vel, Non levabo caput, quoniam justi variis adversitatibus in hac vita premuntur, dicente Apostolo: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur. Hinc in Threnis scriptum est: Inundaverunt aquæ super caput meum; et in

Psalmo: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.26 Sciens equidem Deus quam fructuosum sit ferre adversa, tribulationibus exerceri, donat hæc suis electis in vita præsenti. Ideo subditur, saturatus afflictione, id est dolore interno de propriis ac proximorum peccatis, de exsistentium in purgatorio pœnis, de imperfectione animæ meæ, de gloriæ dilatione. Itemque, Saturatus afflictione, id est adversitatum angustiis. De qua saturatione fertur in Psalmo: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte. Et iterum: Cibabis nos pane lacrimarum.27 Itemque tertio Regum libro:28 Sustentate Michæam pane tribulationis et aqua angustiæ. Et miseria, qua plena est vita ista. Miseria tamen magis proprie competit malis culpæ, quibus plena est vita impiorum, quam malis pœnæ, quibus plena vita est bonorum, quemadmodum in Threnis perhibetur: Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.29

Reversusque ad me per gratiæ confortationem, per caritatis inflammationem, per mentis meæ illuminationem, mirabiliter me crucias desiderio te videndi clare, sicuti es in te ipso, qui in propriæ lucis puritate pulchritudinis es immensæ, et serenitatis supergratissimæ, dulcedinisque prorsus interminatæ. Ideo, quanto te nunc ardentius amo, clariusque contemplor, eo plus provocor, æstuo, suspiro te videre per speciem, ita ut amore jam langueam: qui languor cruciatum habet mirabilem, et inexpertis frigidisque ignotum. Insuper, quo Deum sincerius contemplamur, et ejus amore plus inflammamur, eo de nostris peccatis, id est de Dei offensa, præcordialius mirabiliusque torquemur: qui dolor omnem pro temporalibus damnis ortum excedit dolorem. Et mirum quod cor nostrum non rumpitur præ dolore, quod Deum creatorem nostrum unquam offendimus, imo et quotidie heu! toties miserrimi inhonoramus. Potissime autem cruciari debemus (si tamen vera caritate ardemus) de malo statu, casu, divisione Ecclesiæ, de prælatorum ejus impia conversatione, de multorum religiosorum, sacerdotum et clericorum detestabili vita scandalis plena; Deumque jugiter, affectuosissime ac devotissime implorare pro piissima reformatione in omnibus, ad gloriam Salvatoris. Adhuc mirabiliter cruciantur electi, Christo mentaliter compatiendo, ejus vestigia cruciformiter imitando, in actibus se pœnitentiæ exercendo, in jejuniis, disciplinis, vigiliis.

Instauras testes tuos contra me. Quamvis testes Dei sint angeli sancti, et prædicatores electi, doctoresque virtuosi, et omnes qui fide et opere pro Deo, pro fide et æquitate loquuntur, quemadmodum per Isaiam Dominus ait, Vere vos testes mei; et in Actibus Christus Apostolis loquens, Eritis (inquit) mihi testes usque ad ultimum terræ: tamen hoc loco, testes intelligi possunt spiritus maligni, qui contra iniquos testimonium perhibent veritati, et aliquando ad accusandum electos justitiam Dei allegant. Hos testes Deus contra bonos instaurat, dans eis licentiam impugnandi electos: in qua pugna dum vel in toto vel partim triumphant, ad accusandum bonos instaurantur. Imo, quantum Deus nos peccare permittit, tantum illi contra nos instaurantur. Et multiplicas iram tuam, gratiam tuam multis justo judicio subtrahendo: propter quod intime doleo, secundum quod subditur, et pœnæ militant in me, id est invalescunt. Quo enim anima corpore dignior est, eo de ejus periculo amplius quam de corporis qualibet infirmitate contristari debemus. Præterea, quoniam multæ tribulationes justorum, multiplicatio iræ et militatio pœnarum in homine virtuoso, intelligi possunt varia ejus afflictio: quanquam talis afflictio in electis non proprie ira Dei dicatur, sed opus clementiæ ejus, aliqualiter tamen ira est, in quantum est in ultionem peccati, et quoniam propter pœnæ acerbitatem ira videtur. Unde et Christus ait in Psalmo ad Patrem: In me transierunt iræ tuæ.

A Denique, principium hujus capituli quidam in persona animæ in purgatorio exsistentis exponunt, præsertim quum lectiones Officii defunctorum ex hoc loco partim sumantur. Verumtamen littera ad hoc proprie applicari non valet, saltem pro magna parte; nec oportet ideo ista de anima tali exponi, quia pro eis leguntur, sicut et psalmi qui pro defunctis leguntur, in illorum persona non proprie exponuntur, et pro maxima parte exponi non possunt. Nihilo minus lectiones et psalmi hujusmodi pro defunctis leguntur, quoniam specialiter tractant de animabus, et his quæ earum causam necessitatemque respiciunt, et de fragilitate conditionis humanæ, quæ commemoratur ad impetrandam Dei pietatem ac veniam. Aliqua quoque continentur in eis, quæ in defunctorum persona seu animæ in purgatorii potestate , congrue exponuntur ac proferuntur. Præterea, quod in capituli hujus exordio scribitur, Tædet animam meam vitæ meæ, anima in purgatorio non proprie loquitur de se ipsa, nisi forte loqui dicatur in persona defuncti, cujus anima fuit ipsa. Sæpe enim totum pro parte, et econtrario ponitur: ut quum dicimus, Petrus apostolus est in cœlo; vel, Sancte Petre, ora pro nobis. Breviter ergo tangam hujusmodi expositionem, quoniam quosdam delectat: quæ tamen ex præhabitis elucescit.

Tædet animam meam vitæ meæ, id est, animam quæ ego sum, seu me quæ anima sum, tædet in his vivere pœnis, propter earum acerbitatem, et desiderio gloriæ, a qua nihil retardat me nisi reatus culpæ, id est obligatio ad tormenta propter peccata, quia nondum condignas sustinui pœnas. Dimittam adversum me eloquium meum, id est, ea intellectualiter dicam seu cogitabo, quæ me ipsam contristant, affligunt, culpabilemque demonstrant; me quoque accusabo atque deflebo. Pœnitet enim in purgatorio exsistentes, quod peccaverunt, quoniam inavertibiliter manent in caritate. Loquar in amaritudine animæ meæ, id est in propria hac mea affli-

De animabus in purgatorio detentis. in purgatorio positæ

Is. xliii, 10.

Act. i, 8.

Ps. xxxiii, 20.

Ps. lxxxvii, ctione me ad loquendum intellectuali locutione movente. Dolor enim incitat ad loquendum, quia per verba evaporando seu erumpendo, quodammodo minoratur; et tanto minus anima percipit unum, quo plus intendit ad aliud.

Dicam Deo: Noli me condemnare. Hoc videtur animabus in purgatorio non convenire, quum sint certæ de gloria; quædam tamen (ut dicitur) sunt incertæ de hoc, quia sic pœnis addictæ sunt, ut nesciant an finaliter sint salvandæ an condemnandæ: quæ utique optant non condemnari, idque precantur secundum quod oratio est interpres desiderii. Proprie tamen orare eis non competit, prout oratio est meritoria seu impetrativa, quum non sint in statu merendi, sed viam finiverunt, nec valent juvare se ipsas. Verum quod ait, Noli me condemnare, potest sic improprie explanari, id est, noli me in pœnis his tam dire punire, quasi essem damnata. Indica mihi, cur me ita judices, id est, tam graviter punias. Dicunt aliqui, quod animæ purgatorio deputatæ, interdum ex magnitudine suæ pœnæ arbitrantur se ultra condignum et sine admixtione misericordiæ cruciari, quoniam plus attendunt acerbitatem pœnæ quam sentiunt, quam peccati sui enormitatem seu quantitatem. Ideo petunt sibi indicari divinitus, pro qua culpa sic torqueantur. Sed non videtur, quod æstiment Deum esse injustum, vel ejus judicium esse perversum: quod sequeretur, si putarent eum punire ultra condignum. Verumtamen esse potest, quod magnitudo pœnæ impediat aliqualiter in eis rationis judicium, et scientiæ usum diligentemque considerationem, ita ut eis appareat, quod Deus nimis seu plurimum rigorose puniat eas, sic quod admirative dicant verba inducta, quærendo sibi causam apertius insinuari. Tanquam dicant: Mirum videtur, o Domine, quod tam horribiliter nos affligis.

Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum, etc.? Quidam exponunt hoc per modum quæstionis et affirmationis, quasi anima in purgatorio sita, ad tantum per pœnas devolvatur errorem, ut putet Deum sui esse calumniatorem et oppressorem: quod nequaquam putandum est. Ideo sciscitatur hæc atque sequentia, ita ut neget sic esse, sicut expositum est. Itaque dicit hæc ad provocandum misericordiam Dei, juxta expositionem inductam. Denique subditur, et consilium impiorum adjuves? id est, numquid tibi bonum videtur, ut dæmonum coopereris consilio, qui me ad hoc tentaverunt, quatenus me ad pœnas istas perducerent, imo et ad infernales, si potuissent et permisisses? Verumtamen, istud aliquo modo affirmative potest exponi. In hoc enim Deus consentit illis tortoribus, ut peccatrix anima puniatur; sed non eo modo consentit id fieri, quo dæmones illud exoptant. Ipsi enim crudeliter perversoque fine hoc exsequuntur seu cupiunt, quod Deus juste et fine laudabili præcipit fieri.

Numquid oculi carnei tibi sunt? Istud usque ad id, quum sit nemo qui de manu tua possit eruere, interrogat ac denegat anima, ut fateatur Deum perfectæ infallibilisque scientiæ, nec posse in judicando errare, secundum intellectum expositum.

Insuper ait: Manus tuæ, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu. Jam litteralis et mystica expositio lectionis istius præhabita est. Quomodo autem animæ in purgatoriis pœnis detentæ ista conveniant, ex præinductis expositionibus satis reor patere. Sed percurrendo, modicum addam. Itaque anima seu spiritus rationalis, quum sit simplex et incorporeus, non est aliquod totum integrale, nec corporalem habet circuitum; sed est quid totum essentiale in suo ordine, et totum potestativum quantum ad naturales vires, seu potentias quas habet in se permanentes: sicque se totum dicit creatum a Deo, et in circuitu spirituali formatum, quia ejus essentia est finita, atque a Deo determinata seu limitata, qui in numero, pondere et mensura constituit universa.30

Et sic repente præcipitas me? id est, per mortem corporalem a terra in locum purgatorii projicis, et igni alligas ad torquendum, variisque vilitatibus pœnalibus subjicis, quem ad tuam imaginem condidisti. Tanquam dicat: Hoc miserabile est, mirabile, miserationeque dignum.

Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me. Quomodo totum residuum hujus lectionis de anima exponitur, quantum ad dona gratiæ sibi collata, jam patuit: in qua expositione B. Gregorium pro magna parte secutus sum. Potest quoque totum exponi in persona spiritus seu animæ rationalis in purgatorio constitutæ, quantum ad dona naturæ sibi collata. Itaque anima talis ad provocandum Dei clementiam, propriam allegat declivitatem et fragilitatem, ex qua inerat sibi magna proclivitas ad peccandum, magna demum infirmitas ad resistendum: ex quibus alleviatur culpa et excusatur, etsi non in toto, tamen a tanto. Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, id est similem vili materiæ. Ut enim philosophi dicunt, præsertim Averroes, sicut se habet materia prima in ordine entium, ita intellectus animæ rationalis in ordine intellectualium substantiarum. Unde quemadmodum materia prima secundum se est infimum entium et pura potentia, atque principium transmutationis et motus, sic anima rationalis in ordine intellectualium substantiarum est infima, et in principio sui est sicut tabula rasa, in qua nihil est scriptum. Estque naturaliter multum instabilis, vaga et labilis. Propter quod Deus piissimus magnam cum ea patientiam habet in vita ista, atque in purgatorio misericorditer agit cum ea, tam per se ipsum quam per comprehensores ac viatores multipliciter ei subveniens.

Et in pulverem reduces me, id est, per pœnas has ad nihilum rediges, non ut essentialiter non sim, sed ut pœnis oppressa pro nihilo me reputem, meque profunde humiliem ac tibi prosternam in locis istis terrenis pœnalibus. Juxta quem modum pro parte ait Psalmista: Humiliata est in pulvere anima mea.31 Et rursus: Ego ad nihilum redactus sum, et nescivi.32 Præterea, quasi in pulverem reducitur anima talis, quando post consolationem et altam considerationem, quas habet interdum ex visitatione angelica aut Sanctorum, ut pie putatur, mox visitatione tali cessante, ad cogitationes affectionesque varias quasi ad pulverem rapitur: non tamen ab ultimo fine unquam suum avertit affectum, sed cogitando prorsus instabilis est, et varia cupit remedia. Nonne sicut lac mulsisti me? id est, ad esse novum ac tenerum quasique lacteum, eduxisti de utero simul cum corpore, cui me per creationem infudisti: in quo sub infantilibus annis tam imperfectæ exsistentiæ fui, quod ob corporis indispositionem, fluxibilitatem, mollitiem, ratione uti non potui; et sicut caseum me coagulasti, tempore pueritiæ, dando mihi tunc aliqualem rationis et virtutum corroborationem, quum cœpi inter bonum et malum, inter verum et falsum discernere, sicque instar casei a pristina instabilitate ad cohærentiam boni ac veri attingere. Pelle et carnibus vestisti me, ita quod fui forma, motor, ac habitator infectæ ac fragilis carnis, ex qua ad multa illicita inclinabar, a spiritualibus sæpius impediebar; ossibus et nervis compegisti me. Ossa ista, intelligi possunt fortiores animæ vires, in quibus superbenedictæ Trinitatis imago relucet, videlicet intellectus, voluntas, memoria; nervi autem, vires organicæ, quæ manent in anima separata tanquam in radice. Istis compingitur anima, id est conjungitur, in quantum est totum potestativum, continens in se vires has, tanquam quasdam partes.

Vitam intellectualem, non vegetativam aut sensitivam dumtaxat, et misericordiam tribuisti mihi, id est cetera quibus in naturali vita indigui, de quibus mihi in corpore misericorditer providisti; in purgatorio quoque hoc, quo affligor, mihi clementer multoties subvenisti. Et visita- tio tua, id est adsistentia gratiosa, custodivit spiritum meum, id est superiorem animæ portionem, scilicet intellectum et voluntatem: præsertim in hora mortis, quando gravior periculosiorque tentatio solet accidere; quando et anima propriis viribus minime valet resistere, etiam ob corporalem illum dolorem gravissimum, rationis judicium debilitantem non parum, nisi gratiæ adsit auxilium. Unde tunc amplius indiget divinitus adjuvari, ne tentationibus superetur, et in mortali culpa decedat, sed in gratia tunc persistat ac separetur. Hæc autem custodia summe necessaria est, et maxime fructuosa, quia in ea dispositione seu affectione, qua per mortem anima recedit a corpore, permanet in æternum. Hinc si in caritate et gratia separetur, manet inavertibiliter conversa ad Deum; si vero in mortali culpa quis moriatur, manet anima ejus inconvertibiliter a Deo aversa. Propter quod asserit Damascenus: Quod angelis est ruina, hoc hominibus est mors. Angeli namque æternaliter manent in eo affectu, in quo vel ceciderunt, vel Deo in principio adhæserunt. Quod in Ecclesiaste Salomon innuens: Si ceciderit (inquit) lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.33 Quotidie igitur Deum devotissime deprecemur, quatenus in illa hora visitatio ejus paterna atque piissima spiritum nostrum custodiat, ne succumbat tempore mortis.

Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. Lectio ista minus proprie, quam præcedentes, videtur de anima purgatorio adjudicata, posse exponi. Animæ enim quæ ibi sunt, quum sint in certa beatitudinis exspectatione, quam indicibiliter cupiunt, non optant non esse, nec eis competit de utero ferri ad tumulum, sicut mox subditur: Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. Sed et dies vitæ earum perpetui sunt, ut dicere eis non congruat, quæ post pauca sequuntur: Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Denique certæ sunt, quod ad infernum nunquam devenient, sicque eis non competit quod postremo adjicitur: Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, etc. Verumtamen, auxiliante Spiritu Sancto, quantum ipse donaverit, exponenda sunt de hujuscemodi anima.

Itaque, spiritus rationalis in purgatorio constitutus, querula voce ad insinuandum pœnarum suarum acerbitatem, loquitur B Creatori: Quare de vulva eduxisti me? Quod ait, non quasi anima sit educta de potentia materiæ, ut dixit Alexander peripateticus, vel quasi sit ex traduce, ut finxit Apollinaris hæreticus; sed quoniam corpori intra maternum uterum clauso per creationem infunditur, et simul cum eo inde educitur. Itaque ait: Quare de vulva eduxisti me? tanquam dicat: Melius mihi esset non esse, quam in pœnis his æternaliter permanere. An vero animæ in gravioribus purgatorii pœnis detentæ, aliquando tormentorum suorum vehementia sic opprimantur, vincantur, obtenebrentur, ut quantum in ipsis est, potius velint prorsus non esse, æternamque beatitudinem nunquam acquirere, quam taliter diu seu absque scitu finis sui supplicii cruciari, affirmare non audeo. Idcirco sequentia textus verba ad hunc sensum non applicabo.

Qui utinam consumptus essem: non amittendo esse et vivere naturale, aut vitam caritatis et gratiæ, in qua sum; sed amittendo quod per culpam effectus sum, ut scilicet consumatur et pereat in me id, quo a gloria differor: quod est reatus seu obligatio ad pœnam. Sic namque dicitur aliquis abnegare, relinquere, mortificare se ipsum, non exstinguendo in se esse naturæ, sed malum culpæ, quemadmodum etiam Christus jubet manum, pedem, oculum scandalizantem, eruendum et projiciendum.34 Atque Apostolus: Mortificate (inquit) membra vestra quæ sunt super terram.35 Sic in Evangelio ait Salvator:36 Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Salomon quoque : Verte impios, et non erunt. Præterea, Apostolus sic consumptus : Vivo, ait, jam non ego, vivit vero in me Christus.37 Ne oculus me videret, id est, ne quis me in tantis suppliciis cerneret.

Fuissem quasi non essem : id est, si malum culpæ seu debitum sustinendi purgatorii pœnas, fuisset ante mortem consumptum in me, ita quod a culpa et pœna absolutus fuissem ac liber; tunc utique fuissem in gloria statim post egressum a corpore; quasi non essem, id est, sic quod non essem in pœnis : ut Quasi, dicat veritatem, non similitudinem tantum; et quod sequitur, de utero translatus ad tumulum, non separatim, sed conjunctim legatur cum clausula præcedente, qua dicitur, Fuissem , ut sit sensus : Fuissem in gloria, sic quod non essem translatus de utero, id est de terra (secundum quod supra ait Job : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc;38 sicque Ecclesiasticus dicit : Grave jugum super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium), ad tumulum, id est ad subterraneum seu bassum ac tetrum purgatorii latibulum, quo abscondor, detineor et affligor.39 Sic quippe Salvator asserit divitem in inferno sepultum.40 Et in Ezechiele reproborum sepulcra in inferno posita referuntur, quum dicitur : Loquentur potentissimi robustorum de medio inferni. Ibi Assur et omnis multitudo ejus;41 in circuitu illius sepulcra ejus, cum his qui descenderunt in lacum.

Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Hoc anima loquitur sciscitando ac desiderando, ut dies quibus in purgatorio erit, qui respectu æternitatis in patria breves sunt, celeriter finiantur, quatenus concupitam beatitudinem sortiatur. Dimitte ergo me, id est, relevamen aliquod mihi pœnæ hujus concede. Aliquoties enim animæ in purgatorio exsistentes, aliquam consolidationem suscipiunt ex visione angelica, et per suffragia eis exhibita, seu alio modo. Ut plangam spirituali ploratu paululum dolorem meum, quem habeo, non solum ex pœna sensus qua crucior, sed et ex pœna damni qua a gloria divisor. Porro, ut tactum est, ex vehementia acerbitatis pœnarum purgatorii, animæ consistentes in eo, frequenter a libero usu rationis seu diligenti proprii status consideratione impediri creduntur : ex quo fit, ut ex immoderato dolore, planctum (ut patuit) impediente, se ipsas expedite ac ordinate nequeant deplorare, magnitudine tormentorum quasi absorptæ. Hinc cupiunt, ut pœnis quas patiuntur, clementer per intervallum aliquod relevatis, deflere propriam queant calamitatem. Unde ob defectum usus rationis in condemnatis, Salomon in Ecclesiaste hortatur : Quodcumque potest manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia, erunt apud inferos quo tu properas.42 Hujuscemodi tamen rationis defectus, longe minor est in purgatorio quam inferno. Siquidem in purgatorio positæ animæ, jugiter manent in caritate, et per consequens habent septem dona Spiritus Sancti, omnesque virtutes caritati connexas. Quicumque enim habet caritatem, habet et dona Spiritus Sancti, saltem secundum aliquem gradum, quemadmodum Thomas et Bonaventura ceterique doctores concorditer scribunt. Propterea, in purgatorio sitæ, per donum sapientiæ, in aliqualem divinorum considerationem, et per donum scientiæ, in proprii status attentionem possunt utcumque, pœnis earum moderatis, procedere.

Antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, etc. Hoc anima in purgatorio collocata precatur, non quod post fletum præfatum sit unquam in infernum lapsura, sed quoniam certum est, quod post hujusmodi planctum nunquam in tartarum ruet : sicut a Matthæo narratur, quod Joseph non cognovit beatissimam Christiferamque Mariam, donec peperit Filium suum primogenitum.43 In Psalmo quoque Pater loquitur Christo :44 Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.45464748

Postremo, verba hæc quibus infernalis locus describitur, diligentissime sunt pensanda ac intime formidanda. Itaque oculis mentis proponamus teterrima illa tartari loca, horridum chaos inferni, profundissimas foveas gehennales;49 desperationis illius ineffabilem amaritudinem perpendamus, sempiterna tormenta, inexstinguibilem, æstuantissimum ignem. Imaginemur quam intolerabile nobis esset, per unum diem in ardenti fornace jacere : quomodo ergo poterimus gehennale incendium æternaliter tolerare? Væ infelicissimis amatoribus sæculi hujus. Beati vero qui in hoc mundo lugent se ipsos.50 De his infernalibus pœnis scriptum est in Apocalypsi : Cruciabitur iniquus igne et sulfure, et fumus tormentorum ejus ascendet in sæcula sæculorum.51 Et, ut loquitur Isaias, ignis damnatorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur.52 Ibi, ut ait Salvator, erit fletus et stridor dentium. Taliter ergo vivamus, ac si per diem jam in inferno adfuissemus, pœnasque illas experti essemus : imo sic eas frequenter imaginemur, quasi eas præsentialiter intueremur.53

Footnotes

  1. Rom. vii, 24. ↩

  2. Ps. cxli, 8. ↩

  3. Ps. xxxi, 5. ↩

  4. Philipp. 1, 23. ↩

  5. Jer. u, 35. ↩

  6. Prov. xviii, 17. ↩

  7. Jacob. iii, 2. ↩

  8. Sap. 1x, 15. ↩

  9. Is, LXIV, 8, 9. ↩

  10. Ps. CI, 10, 11. ↩

  11. Tit. m, 5. ↩

  12. Ephes. ii, 8, 9. ↩

  13. Ps. XVI, 8. ↩

  14. Ps. CV, 4. ↩

  15. Ps. CXXVI, 1. ↩

  16. Jev. x, 23. ↩

  17. Jer. x, 23. ↩

  18. Matth. VII, 7. ↩

  19. Luc. XI, 13. ↩

  20. Ps. L, 6. ↩

  21. Ephes. ii, 8, 9. ↩

  22. Tit. iii, 5. ↩

  23. Ps. cii, 10. ↩

  24. Is. LXIII, 17. ↩

  25. Baruch ii, 18. ↩

  26. Ps. LXVIII, 3. ↩

  27. Ps. XLI, 4. ↩

  28. Ps. LXXIX, 6. ↩

  29. Thren. III, 28, 30. ↩

  30. Sap. xi, 21. ↩

  31. Ps. XLIII, 25. ↩

  32. Ps. LXXII, 22. ↩

  33. Eccle. xi, 3. ↩

  34. Marc. ix, 42, 44, 46. ↩

  35. Coloss. iii, 5. ↩

  36. Luc. ix, 24. ↩

  37. Galat. ii, 20. ↩

  38. Job 1, 21. ↩

  39. Eccl. xl, 1. ↩

  40. Luc. xvi, 22. ↩

  41. Ezech. xxxii, 21, 22, 24. ↩

  42. Eccle. ix, 10. ↩

  43. Matth. 1, 25. ↩

  44. Ps. cix, 1. ↩

  45. Matth. i, 25. ↩

  46. Job i, 21. ↩

  47. Galat. ii, 20. ↩

  48. Prov. xii, 7. ↩

  49. Eccli. i, 1. ↩

  50. Matth. v, 5. ↩

  51. Apoc. xiv, 10, 11. ↩

  52. Is. lxvi, 24. ↩

  53. Matth. viii, 12; xiii, 42, 50; xxii, 13; xxiv, 51; xxv, 30. ↩

Chapter 28 of 72