Articulus 27
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI UNDECIMI : RESPONDENS AUTEM SOPHAR NAAMATHITES, DIXIT.
FORTI pugili et victorioso athletæ, contra quem successive plures congrediuntur, eo quod priores dejecerit, sanctus Job comparatur. Unde nunc quum duos contra disputando pugnasset, tertius contra eum procedit, atque ab increpatione et contumelia exorditur. Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : Numquid qui multa loquitur, non audiet? id est, decet ut multiloquus verbis suis superfluis finem imponens, curet audire et informari. Aut vir verbosus justificabitur? id est, non decet loquacem reputari justum; imo nec justus, nec sapiens est, quum scriptum sit :1 Vidisti aliquem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est, quam illius correctio.2 Et iterum Salomon ait : In multiloquio non deerit peccatum. Itemque : Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt et reservat in posterum.3 Denique his verbis quasi in communi prolatis, Sophar notat et pungit beatum Job, innuens quod in disputatione hac multiloquus fuerit et verbosus.
Tibi soli tacebunt homines? quasi dicat : Non es tantæ auctoritatis, ut tibi nullus contradicat, aut erroribus tuis resistat. Et quum ceteros irriseris, id est, cum derisu seu aspernatione redargueris, quasi virtuosior ac sapientior eis (disputationes autem rhetoricæ, cujusmodi istæ sunt, cum irrisione adversarii fiunt, secundum Albertum), a nullo confutaberis? tanquam dicat : Nequaquam hoc decet, quum non sis tantæ sapientiæ et virtutis, quin possis confundi, reprobari et vinci : et ego te confutabo. Sophar autem duos amicos et socios suos reputavit derisos a Job, quoniam dixit ante : Considerate semitas Theman, itinera Saba, et exspectate paulisper. Confusi sunt, quia speravi.4 Quare detraxistis sermonibus veritatis, quum e vobis nullus sit qui possit arguere me? Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Sed talia atque similia dixit non ex elatione aut cum culpabili derisione, sed ex caritate, zeloque veritatis, vel cum justa etiam ironia. Subinde equidem licet errantem ac pertinacem deridere, ut corrigatur, ne ceteri decipiantur, quum rationabiliter informari ac corrigi dedignatur.
Consequenter proponit, cur debeat confutari. Dixisti enim : Purus est sermo meus, id est a falsitate et iniquitate alienus et mundus. Quamvis Job formaliter hoc non dixit, æquivalenter tamen aliquid tale asseruit supra : Non invenietis, inquiens, in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. Et mundus sum in conspectu tuo, id est immaculatus coram te, Deus. Hoc (secundum Gregorium) Sophar false imponit beato Job : imo Job dixit oppositum. Nam ait in superioribus : Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum ? Et : Si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Verumtamen, aliqua protulit Job, ex quibus Sophar interpretabatur eum dixisse verbum textus inductum æquivalenter. Superius namque (sicut jam dictum est) dixit : Quare detraxistis sermonibus veritatis, quum e vobis nullus sit qui possit arguere me ? Et alibi : Verebar, ait, omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Sed videtur Job ita sensisse ut Sophar sibi imponit. Nam infra affirmat : Si in manibus meis adhæsit macula : et capitur ibi si pro non. Et denuo : Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea. Et respondendum, quod Job non se dixit venialibus culpis prorsus immunem, imo in illis se fassus est esse culpabilem ; sed a talibus se excusat peccatis, qualia sibi amici sui imposuerunt, putantes eum tam graviter excessisse, quod tantam meruerit adversitatem et plagam.
Deinceps Sophar ostendit se ista loqui non ex rancore, sed amore cum desiderio correctionis ipsius Job, ex zelo quoque divini honoris. Atque utinam Deus loqueretur tecum, id est, te intus instrueret : juxta illud, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Et rursus :5 Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.6 Et aperiret labia sua tibi, id est, per se ipsum tibi aperte et clare panderet veritatem : sicut in prima sua epistola scribit Joannes, Unctio ejus docet vos de omnibus.7 Apostolus quoque ad Timotheum, Dabit tibi Dominus de omnibus intellectum.8 Labia autem Deo metaphorice adscribuntur, sicut lingua et os : quæ in Deo spiritualiter sunt sumenda, et indivise sive identice, suntque intellectus divinus, seu sapientia ejus. Vel, labia Dei sunt opera ejus, in quibus divina relucet perfectio, sicque per ea revelantur divina hominibus.
Ut ostenderet tibi secreta sapientiæ suæ, id est veritates seu notitias sapientiales, quæ naturali ratione investigari et sciri non queunt ab homine. Invisibilia etenim Dei naturaliter cognoscere non valemus nisi per creaturas : quæ quum in infinitum deficiant ab excellentia Creatoris, certum quod plurima nobis incognita manent, quæ in Dei sapientia continentur, et circa Deum consideranda occurrunt : et ita dicuntur secreta sapientiæ Dei, quæ quibusdam ad hoc desuper electis supernaturaliter revelantur. Unde et David Deo humiliter, gratoque animo confitetur :9 Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Amos quoque ait : Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.10
Et quod multiplex sit lex ejus. Lex Dei dupliciter consideratur.11 Primo exemplariter, prout in Deo accipitur ratio sapientialis, qua disponit, regit et regulat cuncta creata : et hæc lex quamvis sit prima, universalis et simplicissima, scilicet omnium comprehensiva et ordinativa, nihilo minus multiplex, distincta et propria appellatur, quoniam usque ad omnia etiam infima ac minima se extendit, universa ordinans et complectens. Unde quidquid inordinate fit et cum culpa quantumlibet parva, a divina lege sic sumpta recedit, dissentit, seu aliquo modo contrariatur, quamvis homo sæpius non attendat. Secundo accipitur lex Dei pro lege divinitus impressa et data, videlicet pro lege naturali et scripta seu evangelica : quæ et ipsa multiplex dicitur, quantum ad particularia præcepta sub ea contenta, et quoniam virtualiter continet multa. Omne quoque peccatum, quantumcumque parvum, prohibet vel dissuadet et punit. Hæc enim lex primo et maxime est de caritate Dei et proximi, in qua utique caritate omnes virtutes virtualiter ac radicaliter continentur. Quum itaque peccatum sit transgressio legis divinæ, non potest plene cognosci, nisi agnoscatur lex Dei : quam qui cognoscit, scit quam difficile et quam impossibile sit purum esse a culpa, quum omne peccatum quantumlibet modicum, sit recessus a lege Dei, quæ omnem inutilem cogitationem, inordinatam affectionem, otiosam locutionem, illicitam operationem, omnemque omissionem culpabilem reprehendit, [et] quum difficillimum sit in nullo horum deficere seu peccare. Quoniam ergo Job dixit sermonem suum purum et vitam innocentem, conclusit Sophar, quod proprietates legis divinæ non nosceret. Ideo optando disseruit : Utinam Deus loqueretur tecum, ut ostenderet tibi quod multiplex sit lex ejus. Tanquam dicat : Tunc, o Job, cautius loquereris, et non ita te coram Deo justificare præsumeres. Sicque verba Sophar sunt valde subtilia, profunda et vera, quoad hoc quod legem Dei dicit multiplicem; sed male hoc applicat ad Job. Hinc et per Osee Dominus ait :12 Scribam eis multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.
Et intelligeres, id est, ex allocutione instructioneque Dei, et ex intelligentia multiplicis legis ejus cognosceres, quod multo minora supplicia pati exigaris a Deo, quam meretur iniquitas tua, id est, citra condignum a Deo plagatus es, et minora condigna induxit adversa quam meruisti. Et in hoc Sophar apertissime contradicit verbis Job, quibus ante jam dixit : Utinam appendentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera; quasi arena maris hæc gravior appareret.13 Frequenter quoque se dixit sine suis percussum demeritis.
Insuper, quod Job secreta sapientiæ Dei perscrutari nequiverit, Sophar deducit. Forsitan vestigia Dei comprehendes ? Deridendo atque negando hoc dicit. Quemadmodum autem vestigia appellamus signa euntis per viam, ex quibus transitus transeuntis et species ejus noscuntur; sic vestigia Dei sunt quædam proprietates vel signa, seu naturæ in creaturis inventæ, ad Creatoris notitiam deducentes, juxta illud Sapientis : Vani sunt omnes homines, quibus non subest scientia Dei, et de eis quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est.14 A magnitudine enim speciei et creaturæ poterit Creator cognoscibiliter videri. Propter quod ad Romanos ait Apostolus : Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, conspiciuntur, sempiternaque virtus ejus et divinitas.15 Nempe effectus suam causam ostendit, quum sit participata similitudo propriæ causæ, eo quod agens simile sibi producat. Prædicta autem Dei vestigia homo in vita hac comprehendere omnia plene non valet : imo nec de vilissimis rebus potest perfectam habere notitiam, ut cur arboris folium sit taliter figuratum, tantæ quantitatis, talis distinctionis, formationis, virtutis. Ideo scriptum est in Ecclesiaste :16 Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Et in Sapientiæ libro : Difficile invenimus quæ in terra sunt; et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore. Quæ autem in cœlo sunt, quis investigabit?17 Sed et in Ecclesiastico habetur :18 Quis sufficiet enarrare opera Dei? Non est minuere, neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei.19
Et usque ad perfectum Omnipotentem reperies, id est, ad plenam et comprehensivam Dei cognitionem perscrutando devenies. Quasi dicat : Impossibile hoc est, quia si etiam cuncta creata perfecte cognosceres, adhuc a plena Creatoris notitia infinite distares. Creaturæ enim in tantum ad Dei perducunt notitiam, quantum de divina perfectione in eis resplendet. Quum ergo a perfecta perfectionis divinæ immensæ repræsentatione deficiant infinite, certum quod ad plenam Dei contemplationem non ducant. Nec Deus in vita hac reperibilis aut cognoscibilis est, quoad quid est, seu comprehensive et per essentiam. Propter quod ait ad Moysen: Faciem meam videre non poteris; non enim videbit me homo, et vivet.20 Denique, illud perfecte cognoscitur, quod tantum cognoscitur, quantum est cognoscibile. Quum ergo Deus incomparabilis, superessentialis, immensus, sit purus et incircumscriptibilis actus, ipsaque veritas illimitata, et ipsum esse plenum, perfectum, interminatum, constat quod sit infinitæ cognoscibilitatis: ideo non nisi ab intellectu infinitæ capacitatis, perspicacitatis seu intellectivitatis, potest perfecte ac comprehensive cognosci secundum hunc modum.
Excelsior cœlo est, et quid facies contra eum, quum cæperit te (nisi pœnitueris) condemnare? Profundior inferno, et unde cognosces? id est, ex qua creatura eum perfecte reperies? Longior terra mensura ejus, et latior mari. His verbis immensitatem majestatis divinæ et incomprehensibilitatem Dei metaphorice sub corporalium rerum nominibus innuit et fatetur. Idcirco ista intelligenda non sunt, quasi in Deo sit aliqua corporalis dimensio aut quantitativa extensio, vel materialis mensura, quum Deus supergloriosus et sanctus sit supersimplicissimus spiritus, mundissima mens, primum et simplicissimum esse. Sed per prædicta insinuatur, quod Deo conveniat incomparabilis celsitudo, omnipotens virtus, spiritualisque magnitudo sine limitante mensura. Propter quod ab homine perfecte cognosci non potest, sed cunctis infinite præeminet, nec mundi hujus circumscribitur aut finitur limitibus. Possent autem per cœlum, infernum, terram et mare, contenta in eis intelligi. De infinitate vero Dei et intelligentia verborum istorum, multa superius dicta sunt.21
Si subverterit omnia, id est, ad nihilum redegerit, sicut ex nihilo ea fecit: quod utique posset secundum absolutam suam potentiam, per solam suæ conservationis subtractionem. Omnia enim incessanter et maxime ab ipso dependent. Propter quod a Sapiente dicitur ei: Quomodo autem22 posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? Unde primo Timæi Plato inducit summum Deum, quem patrem opificemque appellat, loquentem: O dii deorum, natura quidem corruptibiles, mea autem voluntate incorruptibiles! Aristoteles quoque: Ab hoc, inquit, ente dependent cœlum et terra, et tota natura universi. Vel in unum coarctaverit, id est, ad confusum seu inordinatum chaos ea reduxerit: prout aliqui exponunt principium Genesis de mundi creatione, quod primo omnia corporalia fuerunt indeterminata, postea per intervalla dierum distincta; quis contradicet ei? id est, nullus efficaciter contradicere poterit, quia et contradictorem Deus in instanti annihilare posset. Hinc Sapiens dicit Deo:23 Quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? Vel quis dicere ei potest: Cur ita facis? id est, nullus reprehendere potest opus ipsius. Quum enim Deus sit omnipotens, nullus ei valet resistere; quum sit essentialiter ipsa sapientia, errare non potest, nec emendari, increpari seu corrigi; quum sit substantialiter virtus et sanctitas, ipse est principium et mensura omnis virtutis et sanctitatis. Ideo eo ipso quo ipse quid facit, sequitur quod illud sit bene et irreprehensibiliter factum. Unde Isaias asserit: Væ qui contradicit factori suo.24
Ipse enim novit hominum vanitatem, id est facta inania, per quæ a vero ac ultimo beatifico fine impediuntur. Vanitas quoque interdum accipitur, non pro culpa, sed pro quadam generali conditione, concomitante creaturam seu esse creatum, in quantum ex nihilo est. Sic enim ex se competit ei quidam defectus a vero, stabili et incommutabili esse, qui vanitas dicitur. Unde in Ecclesiaste habetur:25 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Et Psalmista: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens.26 Porro, de vanitate culpabili, quæ est inordinatus recessus ab æquitate et veritate, Dominus ait per Jeremiam : Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? Et videns iniquitatem, nonne considerat eam ad judicandum et ulciscendum? quasi dicat : Utique, quia sapientia et justitia Dei id exigunt. Ideo per Sophoniam testatur : Disperdam eos qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non exquisierunt Dominum.
Vir vanus, id est mente aversus a summo, vero et invariabili bono, caducis inhærens, virtutibus carens, vitiis deditus, qui omni luto et stercore vilior est, in superbiam erigitur, id est, mente extollit se ipsum ultra proprium gradum atque mensuram, quasi Creatori suo subdi obligatus non esset, oblitus propriæ infirmitatis, et pericula quibus expositus est, non perpendens. Quum enim a Deo aversus est, vitiorum caligine obtenebratur; et ea quæ habet et quod est, sic adspicit quasi ea a Deo non essent, menteque cæcus, sua et se plus reputat quam sit verum : qui si adverteret quantum per solam suam superbiam vilificetur, sciret et fateretur se indignum a terra portari aut inter homines conversari. Et quasi pullum onagri, id est fetum silvestris asini, qui in deserto, silva seu campo genitus, libere discurrit, nec servire compellitur, nec loro compescitur; se liberum natum putat, id est non obligatum subjici Deo, loro disciplinæ frenari, jugo legis divinæ constringi, sed in propria voluntate libere vult vagari, vivere et peccare : qui etsi verbis dicat se Deo subdi debere, aut per scientiam id agnoscat, operibus tamen negat, quia sic conversatur, ac si se instar pulli onagri liberum arbitretur. De talibus Dominus loquitur in Jeremia :27 A sæculo confregisti jugum, rupisti vincula, et dixisti, Non serviam.
His verbis notat, pungit et reprobat sanctum Job, quia supra jam dixit : Auferat a me Deus virgam suam.28 Loquar, et non timebo eum. Quod Sophar sic sumpsit, quasi Job de pari vellet cum Deo contendere. Ideo subdit : Tu autem firmasti, id est indurasti, cor tuum in malitia, quoniam pertinaciter manes in tua præsumptione, propriique erroris defensione; et expandisti ad eum manus tuas in oratione, quasi innocens esses. Quasi dicat, Talis expansio sive oratio exstat inutilis : prout per Isaiam Dominus ait : Quum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos;29 manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. Qui ergo vult exaudiri a Deo, studeat opera verbis conformare, docilis esse, divinæ voluntati se subdere.
B Hinc Sophar subjungit congruum modum orandi, pœnitendi et redeundi ad Deum. Si iniquitatem, quæ est in manu, id est operatione tua, vel in potestate tua, quantum ad hoc quod libere potes eam dimittere, abstuleris a te, pœnitendo atque cessando a malo præterito seu præsenti, et bonum habendo propositum emendandi in posterum; et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, id est, bona injuste acquisita restitueris. Non enim dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Vel per tabernaculum, designatur familia, quam paterfamilias debet in æquitate servare : nam et pro domesticorum delictis dominus domus quandoque divinitus flagellatur, quoniam negligens est in correctione suorum. Tunc levare poteris faciem tuam corporalem ad cœlum in prece, faciem quoque spiritualem, videlicet intellectum, ad Deum, absque macula culpæ : quæ dividit inter Deum et hominem, et precem facit inexaudibilem, juxta illud Threnorum : Nos inique egimus, et te ad iracundiam provocavimus, idcirco tu inexorabilis es;30 et eris stabilis, mente Deo fortiter adhærendo; nec a medio virtutis tam cito recedes, sed in oratione gratiam te intus corroborantem suscipies : sicut ait Apostolus ad Hebræos, Optimum est gratia stabiliri cor.31 Peccatum autem menti instabilitatem inducit, et ad illicita pronam facit. Ideo scriptum est : Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. Sophar tamen (ut æstimatur) intellexit istud etiam de stabilitate in bonis terrenis, quæ non putavit cuiquam auferri nisi pro culpa. Et non timebis adversariorum incursus. Vel, Non timebis Deum timore servili. In die quoque judicii eris securus : secundum illud Sophoniæ, Dominus in medio tui est, non timebis malum ultra.32
Miseriæ quoque, id est prioris calamitatis et plagæ, quam usque nunc sustines, oblivisceris præ abundantia prosperitatis : quemadmodum Joseph testatur, Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus patris mei.33 Et hæc oblivio dupliciter intelligi potest. Primo, quod prioris adversitatis non erit memoria in gravamen, sed magis in gaudium : quia jucundum est patientibus sustinuisse adversa, dicente Psalmista : Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.34 Secundo, quod memoria talis absorbebitur, ac cessabit per occupationem in abundantia prosperitatis : sicque videtur Sophar jam loqui. Nam subditur : et quasi aquarum quæ præterierunt, non recordaberis, id est, memor non eris prioris adversitatis : sicut homo faciliter obliviscitur pluviæ quæ cecidit, vel fluvii qui cursim transfluxit. Juxta hunc modum loquendi ait Christus : Mulier quum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ;35 quum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium.
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam. Claritas solis in meridie fortissima est, totumque implet hemisphærium. Per hunc ergo fulgorem notatur status floridus, præcipue prosperitatis in bonis animæ et corporis, quem Sophar disseruit Job præfata agenti, in vespera, id est in senectute sua, donandum. Quod consequenter quasi exponit. Et quum te consumptum putaveris, id est per infirmitatem et adversitatem jam defecisse, et protinus moriturum, orieris ut lucifer, id est, grandi decore temporalium fulcieris, et spiritualiter renovaberis, et quasi de novo splendiflue surges ac reflorebis : juxta illud Proverbiorum, Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit36 usque ad perfectam diem. Et habebis fiduciam, id est cordis certitudinem, certamque confidentiam de futuro bono seu præmio post mortem, proposita tibi spe hujusmodi boni, seu spe pietatis ac liberalitatis divinæ : prout ad Hebræos dicit Apostolus, Firmissimum habemus solatium, qui confugimus ad tenendam propositam nobis spem.37
Deinceps subjungit de mercede æquitatis post mortem. Et defossus, id est sepultus, securus ab hostium afflictione dormies requie Sanctorum in limbo patrum, donec per Christum ad patriam Beatorum devenias. Requiesces in spe, donec fruaris et re, et in bonis Dei tandem æternaliter requiesces; et non erit qui te exterreat, quia Beatis et glorificatis nulla potest pœna accidere, suntque perpetuo assecurati de sua felicitate. Et deprecabuntur faciem tuam plurimi, id est, multi tuum patricinium invocabunt, et te ut intercessorem rogabunt : secundum quod viatores soliti sunt Sanctorum implorare auxilium. Unde et supra Eliphaz dixit ad Job :38 Ad aliquem Sanctorum convertere.
Oculi autem impiorum deficient, id est, oculi eorum interiores, bonum optatum post mortem non obtinebunt, quia non pure et vere illud intendebant, sed præsentia præposuerunt futuris ; et effugium peribit ab eis, id est, damnationem non valebunt evadere, quemadmodum loquitur Isaias : Quid facietis in die calamitatis de longe venientis?39 ad cujus fugietis auxilium? Et secundo Machabæorum libro ait vir timoratus : Manum Omnipotentis neque vivus, neque defunctus effugiam.40 Et spes illorum vana et falsa, qua speraverunt non in Deo, sed in re creata, et bonum caducum finaliter quæsierunt. Hæc spes non est theorica virtus, imo nec virtus, sed fallax fiducia : de qua dicitur in Sapientiæ libro, Spes impii tanquam lanugo est, quæ a vento tollitur, et tanquam spuma.41 Hæc itaque spes illorum, est abominatio animæ, id est, abominabilem Deo atque damnabilem efficit animam, estque omni animæ bonæ abominanda.42 Potest quoque exponi de spe quæ est virtus theologica, loquendo de spe informi, secundum quod impii sperant salvari, quum tamen vivant injuste. Definitio autem spei, qua dicitur, Spes est certa exspectatio futuræ beatitudinis, ex gratia Dei et bonis operibus seu meritis proveniens, datur de spe formata.
Postremo, ex præinductis eloquiis Sophar clarissime patet, quod posuit vitam post hanc vitam. Ei enim qui nec corpore nec anima vivit, non competit secure dormire, nec ei promittitur non terreri, nec competit ei ut alii eum exorent; nec Sophar dixisset ad Job, quod post mortem suam plurimi faciem ejus essent deprecaturi, nisi sensisset animam post corpus subsistere, vivere, coronari. Illi quoque qui asserunt, amicos Job non posuisse vitam futuram, exponunt hanc litteram non parum (ut reor) extorte, quemadmodum provide intuenti scripta eorum constabit. Porro S. Gregorius et Albertus Magnus vir ingeniosus, exponunt ista, ita quod Sophar posuit animam immortalem.
Footnotes
-
Prov. xxix, 20. ↩
-
Prov. x, 19. ↩
-
Prov. xxix, 11. ↩
-
Job vi, 19, 20, 25, 26. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Ps. XCIII, 12. ↩
-
1 Joann. II, 27. ↩
-
II Tim. II, 7. ↩
-
Ps. L, 8. ↩
-
Amos III, 7. ↩
-
* esset ↩
-
Osee viii, 12. ↩
-
Job vi, 2, 3. ↩
-
Sap. xiii, 1, 5. ↩
-
Rom. i, 20. ↩
-
Eccle. i, 8. ↩
-
Sap. ix, 16. ↩
-
Eccle. xviii, 2, 5. ↩
-
Eccli. xviii, 2, 5. ↩
-
Exod. XXXIII, 20. ↩
-
Job v, 9; x, 4 et passim. ↩
-
Sap. XI, 26. ↩
-
Sap. XII, 12. ↩
-
Is. XLV, 9. ↩
-
Eccle. I, 2. ↩
-
Ps. XXXVIII, 6. ↩
-
Jer. II, 20. ↩
-
Thren. I, 8. ↩
-
Is. I, 15. ↩
-
Thren. III, 42. ↩
-
Hebr. XIII, 9. ↩
-
Soph.m, 15. ↩
-
Gen.xli, 51. ↩
-
Ps.lxxxix, 15. ↩
-
Joann.xvi, 21. ↩
-
Prov.iv, 18. ↩
-
Hebr. vi, 18. ↩
-
Job v, 1. ↩
-
Is. x, 3. ↩
-
II.Mach.vi, 26. ↩
-
Sap. v, 15. ↩
-
Soph. iii, 15. ↩
Chapter 29 of 72