Articulus 28
DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI UNDECIMI INTELLIGENTIA.
RESPONDENS Sophar Naamathites, dixit: Numquid qui multa loquitur, non audiet? aut vir verbosus justificabitur? Per Sophar signantur sapientes in oculis suis, zelumque Dei habentes, sed non secundum scientiam: qui verba increpatoria, instructoria, et dictis suis obviantia æquanimiter audire non valent; sed pauca verba justorum, quibus ipsi redarguuntur, quasi multa atque superflua criminantur; et prolatores verborum talium reputant vitiosos, atque ut eos juste reprehendere videantur, verba authentica contra eos proponunt. Unde et verba hæc Sophar, in se ipsis vera, notabilia atque moralia sunt, sed indebite applicantur adversus moralem ac sapientem. Itaque, vir verbosus non justificatur, Psalmista dicente, Vir linguosus non dirigetur in terra: quia dum quisque per verba defluit, perdita gravitate silentii, custodiam mentis amittit, secundum Gregorium. Hinc scriptum est in Proverbiis: Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. Et alibi Salomon ait: Qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Et denuo:1 Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est. In Ecclesiastico quoque scriptum est:2 Odibilis est, qui procax est ad loquendum; et: Qui multis utitur verbis, lædit animam suam.3 Denique, sicut vas carens operculo, immunditiis deturpatur;4 sic anima quæ ori suo virtutem silentii non superponit, nec illud tempore congruo clausum tenet, vitiis inquinatur. Porro religiosis et maxime solitariis attendenda sunt ista, quum Jacobus dicat: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.5 Et Isaias ait:6 Erit cultus justitiæ, silentium. Præterea, verbo Sophar quo ait, Numquid qui multa loquitur, non audiet? consonat illud Jacobi:7 Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.
Denique, impatientes, vitiosi et scioli, eos a quibus reprehenduntur, superbos et sui irrisores frequenter existimant. Idcirco in persona cujuslibet talis, reprehensorem suum impie redarguentis, subjungitur: Tibi soli tacebunt homines? et quum ce- teros irriseris, a nullo confutaberis? quasi dicat: Non es talis aut tantus, ut deceat me tacere. Ubi Gregorius ait: Quum vera vox justorum pravorum se auribus admovet, memoriam culpa mordet, et in redargutione vitiorum, quo intus cognitione mens tangitur, foris ad contradictionis studium provocatur. Ferre vocem non valet, quia tacta in vulnere sui reatus dolet; et per hoc quod generaliter contra perversos dicitur, se impeti specialiter suspicatur. Hinc quoque sæpe correptori falsa imponit, sicut et Sophar ait ad Job: Dixisti: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. Quod Job non dixit eo modo quo sibi objicitur.
Insuper, vitiosi ficteque boni, ne ex passione loqui putentur, bona verbo tenus suo correptori aliquando imprecantur, sicut et Sophar ait ad Job: Utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi. Hoc utique nos ex vera caritate optare, orare et dicere his debemus, quos a veritate et æquitate deviare, nobisque improperare videmus. Optare namque debemus, ut eorum corda Deus gratiose illuminet, sanet et salvet. Denique, Deus supersapiens et excelsus, frequenter secretissime et interne loquitur his, qui sinceriter et ardenter diligunt eum; qui toto affectu ei intenti sunt, et ejus amore penitus aspernantur quidquid a Deo impedit mentem; quorum purificata ac stabilita est mens; quorum voluntas in serenum bonitatis affectum conversa est tota; quibus viluit mundus, et quidquid mundanum est; qui in dono sapientiæ fulgent, divinæque lucis radiis perfunduntur, atque ad mysticam theologiam deveniunt, in qua Deus ostendit se menti simplificatæ in ipso, secundum capacitatem illius ad supernaturalem divinitatis contemplationem erigens eam: in qua indicibiliter Deo unitur et fruitur, gustans veraciter quam dulcis sit Deus.8
Hinc subditur, Ut ostenderet tibi secreta sapientiæ. Secreta sapientiæ, intelligi possunt, vel occulti et imperscrutabiles effectus sapientiæ Dei, vel ipsa Dei sapientia infinita, incomprehensibilis, supersecretissima, quoad quid est nobis ignota. Quæ licet sit simplex et una, tamen pluraliter designatur, quum dicitur, Secreta sapientiæ, id est sapientiam in qua omnium secretorum secretissimæ ac sapientissimæ rationes idealiter atque fontaliter continentur: sicque ob diversitatem scitorum seu objectorum creatorum, pluraliter nominatur, sicut in Deo dicuntur plures ideæ.
Itaque secreta sapientiæ suæ Deus nobis revelat dupliciter. Primo, ad suæ sapientiæ contemplationem nos elevando. Secundo, occultorum suorum effectuum secretas rationes in ipso originaliter consistentes, nostræ menti aperiendo, quemadmodum varias rationes incarnationis Christi et ceterorum mysteriorum ejus, sanctis patribus revelavit. Hinc ait Gregorius: Secreta sapientiæ supernæ sunt opera: quum Deus quos creavit, deserit; quum bona quæ præveniendo cœperat, nequaquam prosequendo consummat; quum claritate nos suæ illustrationis illustrat, et tamen permissis carnis tentationibus, cæcitatis tenebris pulsat; quum dona quæ contulit, non custodit; quum et mentis nostræ ad se desideria excitat, et tamen occulto judicio difficultate nos nostræ imbecillitatis angustat. Quæ secreta sapientiæ ejus pauci valent inquirere, sed nullus invenire: quia quod super nos de nobis ab immortali Sapientia non injuste disponitur, justum profecto est ut a nobis adhuc mortalibus ignoretur. Hinc Paulus exclamat:
D O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!9 quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Et in Sapientia habetur:10 Sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de cœlis? Jeremias quoque ait:11 Quis adfuit in consilio Domini, et vidit et audivit sermonem ejus?
Et quod multiplex sit lex ejus. Præter expositionem verbi hujus præcedenti articulo positam, potest hoc ipsum exponi de legis divisione in varias leges. Est enim lex æterna, lex naturalis, lex humana, lex divina seu supernaturalis, quæ dividitur in legem evangelicam atque Mosaicam. Lex quippe æterna, est ratio gubernationis rerum in divina mente consistens. Hæc etenim lex est ratio divinæ sapientiæ, in quantum est directiva actuum ac motuum omnium creaturarum. Unde in libro Sapientiæ scriptum est : Quum sis justus, o Domine, omnia juste disponis.12 Porro lex naturalis, est quædam participatio legis æternæ, naturis rerum creatarum naturaliter indita, per quam unaquæque tendit in proprium finem naturalem, sibi a divina sapientia præstitutum. Sed quoniam rationalis creatura ad supernaturalem felicitatem creata est, indigemus lege supernaturali, per quam de vera et supernaturali beatitudine instruamur, atque de præceptis et actibus perveniendi ad eam, illuminemur. Hæc ergo lex supernaturalis, dicitur lex divina, quæ est mensura et regula actuum humanorum in ordine ad beatitudinem supernaturalem æternam. De qua lege divina ait Psalmista : Lex Domini immaculata, convertens animas. Lex autem humana, est quoddam rationis dictamen, quo diriguntur actus humani in ordine ad finem boni communis. Et hæc lex ex naturali lege progreditur, estque quasi determinatio et explicatio legis naturalis, circa particulares hominum status atque negotia, casus et opera. Quemadmodum enim ratio speculativa ex primis et indemonstrabilibus principiis per se notis elicit varias diversarum scientiarum conclusiones, sic ratio practica ex primis principiis operativis, quæ ad jus seu legem naturalem respiciunt, tendit ad particulariora, inquirendo ac discutiendo quid in certis negotiis sit agendum. Hæ vero particulares dispositiones per rationem inventæ, vocantur leges humanæ. Denique, contingit hominem contra quamlibet harum legum peccare, propter quod fragilitati humanæ difficile est omnem culpam vitare. De hac materia loquitur Thomas pulcherrime in prima secundæ : secundum quem præfata distinctio est inducta.
Et intelligeres, ex consideratione multiplicis legis Dei, quod multo minora exigaris a Deo, quam meretur iniquitas tua. Hoc utique verificatur in nobis. Quo enim legem naturalem, humanam ac evangelicam clarius consideramus atque cognoscimus, eo nos culpabiliores damnabilioresque invenimus. Unde agnoscimus et fatemur, quod minus flagellamur seu quibuslibet adversitatibus exercemur, quam peccando meruimus. Hoc ergo semper pensemus, et in omni tribulatione quantumlibet gravi, constanter et humiliter fateamur, præsertim quum uno peccato mortali æternam meruerimus pœnam inferni. Sicque non murmurabimus in adversis, pensantes illud Judith : Non ulciscamur nos pro his quæ patimur ; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini (quasi servi qui corripimur) ad emendationem, et non ad perditionem nostram, evenisse credamus.1314 Hinc infra dicitur, quod quilibet nostrum ex corde jugiter dicere habet, præsertim dum corripitur aut plagatur : Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.15
Forsitan vestigia Dei comprehendes? Per vestigia Dei, Gregorius intelligit visitationes Dei benignas, quibus ad supernorum contemplationem atque amorem erigimur: quas comprehendere non valemus, quia ubi et quomodo veniant, ignoramus. De hoc dicta sunt plurima super illud, Si venerit ad me, non videbo eum, etc.16 Unde et Salomon ait :17 Quis hominum potest intelligere viam suam?
Et usque ad perfectum Omnipotentem reperies. Secundum beatissimum Dionysium (quibusdam mysticæ theologiæ capitulis et in aliis pluribus locis), dupliciter Deum in hac vita cognoscimus, videlicet per positionem, et per ablationem. Modus autem cognoscendi Deum per positionem, est quidquid perfectionis in creaturis consistit, Deo adscribere tanquam totius perfectionis primo principio. Modus vero cognoscendi per ablationem, est quidquid in creaturis invenitur, negare de Deo, tanquam ab ente omnia in infinitum excedente, et superposito universis per eminentiam infinitam, cui cum creaturis nihil univoce competit. Idcirco, secundum Dionysium, iste cognoscendi modus in divinis est potior primo, ita quod melius veriusque cognoscimus quid Deus non est, quam quid est: imo, quid est, penitus ignoramus. Unde in mysticæ theologiæ theorica visione, quæ est altissima Dei cognitio in hac vita possibilis, mens conjungitur B Deo tanquam omnino incomprehensibili et ignoto, ita quod Deum tanto perfectius cognoscimus, quanto clarius cernimus quod ipse sit penitus invisibilis, incomprehensibilis et ignotus.
Hoc quoque elegantiores noverunt philosophi: scilicet, Plato, prout in libris de Civitate Dei recitat Augustinus. Proclus etiam Platonicus in Elementatione sua theologica subtiliter probat hoc. Sed et auctor libri de Causis, affirmat hoc ipsum. Ideo Omnipotentem perfecte invenire non possumus, sed aliqualiter tantum. Unde in primo Timæi: Genitorem opificemque universi tam difficile invenire, inventum autem impossibile digne profari. Et auctor libri de Causis: Causa prima est super omne nomen quo nominatur, et non pertinet ei diminutio neque complementum. Ea quippe quæ Deo adscribimus, conveniunt ei per modum infinite excellentiorem, quam capere seu comprehendere in vita hac possumus.
Excelsior cælo est: quia incircumscriptus, et angelicis spiritibus incomprehensibilis comprehensione perfecta; profundior inferno: quia hunc subvehit, et malignorum spirituum versutias longe subtilius, quam ipsi putaverant, judicans, damnat. Longior terra mensura ejus: quæ est ipsa æternitas, quæ longior est spiritualiter, quam terra materialiter; et longanimitatem habitantium in terra, patientia suæ longanimitatis exsuperat; et latior mari: quoniam temporalium rerum fluctus sua potestate coercet, circumdat, et cunctis limitibus claudit.
Si subverterit omnia. Interdum, per omnem creaturam, seu per omnia, solus homo seu genus humanum exprimitur, quemadmodum Christus ait: Prædicate Evangelium omni creaturæ;18 et: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Itaque sensus est:19 Si subverterit omnia, id est, homines universos in terra gratia privaverit, ita quod spiritualiter moriantur, et nihil sint quantum ad esse meritorium, eosque perire seu damnari permiserit. Vel in unum coarctaverit, id est, simul collectos, et in unam congeriem adunatos, simul in infernum projecerit, sicut in die judicii projiciendi sunt reprobi; quis contradicet ei? id est, nullus reprehendere posset, quia Deus per suam justitiam nos omnes posset relinquere. Ipse enim novit hominum vanitatem, id est proclivitatem ad malum, atque multiplicem defectuositatem et impietatem. Propter quod ait Psalmista: Filii hominum usquequo gravi corde?20 ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Itemque: Verumtamen vani filii hominum.
Tu autem firmasti cor tuum in malitia. Hæc est confirmatio prava et falsa, quia iniquitas non est firmitas, sed defectus atque debilitas.21 Virtus vero est animi fortitudo. Ideo vera cordis confirmatio, est virtutum possessio, constantiaque mentis in Deo, sicut ait Apostolus: Optimum est gratia stabiliri cor.22 Et ad Ephesios: Confortamini (inquit) in Domino et in potentia virtutis ejus.23 Hinc ait Scriptura: Non roboratur homo ex iniquitate.24 Et Anselmus disseruit: Qui hoc potest quod sibi non expedit, quanto plus hoc potest, tanto infirmior est. Denique, quicumque peccat ex deliberatione, ex certa scientia, ex habitu vitioso, confirmat cor suum in malo, et preces ipsius Deo indignæ sunt, quemadmodum scriptum est in Proverbiis: Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.25
Si iniquitatem abstuleris a te, vere pœnitendo, dignosque pœnitentiæ fructus agendo, et non manserit in tabernaculo tuo, id est cordis cubiculo, conscientiæ domo, vel in corpore tuo, quod quasi tabernaculum animæ est, injustitia, id est, si ab omni inquinamento carnis et spiritus te purgaveris;262728 tunc levare poteris faciem tuam absque macula, id est, Deo mente pura, decora ac splendida te præsentabis, et eris acceptus. Deus namque requirit animam sine peccato, quod solum inimicitiam parit inter Creatorem et creaturam. Et eris stabilis, in judicio rationis: quæ vitiis excæcatur, nutat et ruit. Passiones namque et vitia mentem efficiunt vagam. Eris quoque stabilis in bonitatis affectu in oratione, meditatione, contemplatione: in quibus omnibus tanto stabiliores efficimur, quo amplius, vitiis eradicatis, in caritate et gratia crescimus. Et non timebis timore inordinato, carnali, sæculari, servili: secundum illud Proverbiorum, Justus quasi leo confidens, absque timore erit. Et tamen eodem capitulo scribitur: Beatus homo qui semper est pavidus. Sed hoc de timore ordinato, præsertim casto et filiali, asseritur. Qui enim Deum pure pleneque metuit, nil nisi ipsius offensam et separationem ab ipso veretur, quamvis naturali timore affici possit. Hinc scriptum est: Qui timet Deum, nihil trepidabit.
Miseriæ quoque oblivisceris, id est priores animi tui inquietudines, perturbationes, vitiositates trades oblivioni, ita quod eas per complacentiam animo non revolves, nec talia sicut ante admittes. Denique, Sancti in patria dicuntur malorum vitæ præsentis oblivisci, non quod eorum prorsus immemores sint, sed quia non complacent neque molestant. Unde Isaias loquitur: Oblivioni datæ sunt angustiæ priores. Et quasi meridianus fulgor, id est doni sapientiæ splendor ceteris donis candidior, sicut sol ceteris astris atque planetis præfulget, consurget tibi ad vesperam, id est hora adversitatis, tribulationis seu tentationis: quoniam his malis occurrentibus, per donum sapientiæ te contra ea armabis et prævalebis. Per sapientiam nempe, qua homo sapit quam dulcis est Deus, ac divina degustat, spiritualis vitæ suavitatem experiens, repellit peccata, parvipendit adversa, et constans manet in omnibus.29 Ideo in libro Sapientiæ inducitur: Per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, ab initio.30 Et Ecclesiasticus: Homo (inquit) sanctus in sapientia manet sicut sol; nam stultus mutatur ut luna. Et quum te consumptum putaveris, id est, præ multitudine tentationum et angustiarum animi tui, te quasi jam victum et gratia evacuatum censueris, utpote a pusillanimitate spiritus et tempestate jam pene dejectus; orieris ut lucifer, id est, ingenti divinæ confortationis perfunderis fulgore, et tangente te intus Spiritu Sancto, virtutum indueris decore: ita quod major tibi erit mentis ornatus, morum venustas, ædificationis exemplaritas post tribulationem et tentationem, quam ante, faciente Deo cum tentatione proventum, et post tempestatem faciente tranquillum. Hinc in Isaia promittitur justo: Requiem dabit tibi Dominus, et implebit splendoribus animam tuam.31
Et habebis fiduciam, non solum retributionis æternæ, beatitudinisque supernæ, sed et in omni eventu, in omni adversitate et prece cor tuum fiducialius ad Deum confugiet, constantius stabit, et tutius erit, innitendo pietati divinæ, et de providentia dispositionis ejus sperando. Proposita tibi spe hujusmodi boni a te ipso vel ab alio, ita quod non corrues a spe. Quo enim quis virtuosius vixerit, et pro justitia duriora pertulerit, tanto fit ei major fiducia ac solidior spes de Deo: quia et bona conscientia parit fiduciam, spemque robustam, sicut et mala conscientia est gravida. Propterea in Sapientiæ libro legitur: Ingrati spes tanquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tanquam aqua supervacua.32 Et sequenti ibi capitulo: Quum sit timida nequitia, dat testimonium condemnata. In Proverbiis quoque: Fugit impius nemine persequente; justus ut leo confidit. Hinc Aristoteles ait, quod melioris sunt spei qui bene se habent in divinis. Et Jeremias fatetur: Benedictus qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
Et defossus securus dormies obdormitione mentis in Deo per fruitionem beatificam ejus. Hæc dormitio est perfecta et gloriosa mentis in Deo pausatio, contentatio, quietatio. Requiesces quiete beata in patria, quantum ad animam, corpus vero interim requiescet in monumento:33 quemadmodum breviter et dulciter tangit Psalmista, In pace in id ipsum dormiam et requiescam.34 Hinc S. Cassianus a beatissimo Germano episcopo ad ipsius sepulcrum progresso interrogatus, Quid agis, o frater Cassiane, respondit: Dulci somno perfruor, et adventum Salvatoris securus exspecto. Et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Viatores enim communiter Beatorum subsidia flagitant saltem in generali, quia et una est generalis Sanctorum festivitas. Nominatim vero non invocamus defunctos, nisi quos canonizavit Ecclesia: nisi forte Deo revelante, aliunde constet esse beatos et in patria coronatos.
Oculi autem impiorum deficient ab intuitione gloriæ Dei, quemadmodum scriptum est: Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Deficient quoque oculi illorum interiores, quoniam tenebris erroris erunt repleti, ita ut Deum in æternum blasphement, injustumque reputent. Deficient etiam tristia jugiter intuendo, videlicet dæmones in inferno. Oculi autem eorum exteriores, mœstissima habebunt objecta ineffabiliter afflictiva: imo proprii corporis turpitudo erit eis horrenda.35 Hinc Isaias fatetur: Domine, exaltetur manus tua ut non videant. Ad quod Deus respondet sanctis, zelo justitiæ illud petentibus: Videant, et confundantur zelantes populi.36 Unde Daniel dicit de injustis: Evigilabunt in opprobrium, ut videant semper, haud dubium quin suas miserias.37
Footnotes
-
Prov. xvii, 27. ↩
-
Eccl. xx, 5. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Num. xix, 15. ↩
-
Jacob. 1, 26. ↩
-
Is. xxxii, 17. ↩
-
Jacob. 1, 19. ↩
-
1 Petr. II, 3. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
Sap. ix, 17. ↩
-
Jer. xxiii, 18. ↩
-
Sap. xii, 15. ↩
-
Judith viii, 26, 27. ↩
-
Ps. xviii, 8. ↩
-
Job xxxiii, 27. ↩
-
Ps. ix, 11. ↩
-
Prov. xx, 24. ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Joann. XII, 32. ↩
-
Ps. IV, 3. ↩
-
Ps. LXI, 10. ↩
-
Hebr. XIII, 9. ↩
-
Ephes. VI, 10. ↩
-
Prov. XII, 3. ↩
-
Prov. XXVIII, 9. ↩
-
Prov. XXVIII, 1. ↩
-
Prov. XVII, 10. ↩
-
I Cor. X, 13. ↩
-
I Petr. II, 3. ↩
-
Sap. IX, 19. ↩
-
Is. LVIII, 11. ↩
-
Sap. XVI, 29. ↩
-
Is. xxvi, 10. ↩
-
Ps. iv, 9. ↩
-
Ps. ↩
-
Is. xxvi, 11. ↩
-
Dan. xii, 2. ↩
Chapter 30 of 72