Skip to the text

Articulus 29

DECLARATIO CAPITULI DUODECIMI : RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT.

RESPONDENS autem Job, dixit: Ergo vos soli estis homines? Job sciens tres suos amicos contra se concordare, respondendo in hujus capituli principio ipsi Sophar, omnes tres pariter atque æqualiter reprobat, dicens: Ergo vos soli estis homines? id est, tam sapientes estis in oculis vestris, tamque jactanter loquimini, quasi ceteri homines comparatione vestri bruta consisterent, vobisque tantum veritas esset nota. Et vobiscum morietur sapientia? quia si vos soli estis homines, sequitur quod morientibus vobis, non permanebit sapientia in hoc mundo.1 Unde hoc verbo Job non intendit asserere, quod homine moriente, ejus sapientia moriatur, sed manet in anima immortali, quamvis forte in damnatis diu non maneat. Nec obstat illud Apostoli, Sive scientia destruetur.2 Non enim intelligitur hoc de destructione habitus scientialis, aut cujuslibet actus ejus, sed de modo sciendi. Aliqui textus habent, Moratur, vel, Moretur sapientia: et tunc interrogative exponitur, ut sit sensus: An vobiscum manet seu maneat sapientia, quæ est divinorum cognitio? Et intendit quod non. Unde infra testatur, Absit ut sapientes vos reputem: quod intelligendum videtur de sapientia erroribus non permixta. Quamvis enim amici Job fuerint viri plurimum eruditi, et in Dei notitia quadam instructi, nihilo minus in aliquibus erraverunt circa divina, et circa providentiam atque justitiam Dei, videlicet quod Deus non puniret quempiam, nisi pro sua culpa, et quod justis in vita hac temporalis prosperitas semper divinitus donaretur.3 Ea quoque si in communi vere et sine errore cognoverant, ad sanctum Job erronee applicabant.

Porro, secundum Thomam, sicut ex verbis amicorum Job perpenditur, tota eorum intentio circa tria versatur. Primo enim studebant sublimia loqui de Deo, extollendo ejus sapientiam, potentiam, æquitatem, ut per hoc eorum causa rectior videretur. Secundo, talia dogmata ad quædam falsa applicabant, quod scilicet propter justitiam homines temporaliter prosperarentur, et propter peccata hic tribularentur. Tertio, ex his redarguebant Job quasi iniquum, eo quod fuit tam dire percussus.

Et mihi est cor, id est intellectus, sicut vobis: ideo vos soli non estis homines, sed etiam ego. Nec inferior vestri sum in divinorum notitia, in virtute et vita. Non præsumptuose hoc ait, sed zelo veritatis ex caritate, ut amicorum exstirpet errorem, reprimatque jactantiam. Virtuosi enim sua interdum bona commemorant ad gloriam Dei, utilitatemque proximi. Sic et Paulus ait: Non arbitror me aliquid minus fecisse a magnis Apostolis.4 Itemque: Plus omnibus laboravi. David quoque absque superbia dixit ad Dominum: Fecisti me spectabilem præ cunctis hominibus super terram. Imo Job verba hæc cum magna protulit discretione, dicente Gregorio: Quis nesciat quantum beati Job vita atque scientia, amicorum ejus vitam scientiamque excedat? Sed ut eorum superbiam corrigat, inferiorem esse se negat, et ne humilitatis suæ limitem transeat, superiorem esse se tacet. Quis enim hæc quæ nostis, ignorat? Nonne multa alta ac difficilia sciverunt et protulerunt amici Job, quæ communis homo ignorat? Et respondendum, quod Job non intendit asserere, quod omnia amicis suis cognita essent et aliis omnibus nota, sed principalia ista, quæ jam de excellentia Dei et aliis quibusdam similitudinibus et proprietatibus naturalium fuerunt locuti.56 Idcirco notanter ait, Quis hæc quæ nostis, etc. Omnibus enim faciliter constare potest, quod Deus sit in omni perfectione altissimus. Vel Job loquitur non de omnibus absolute, sed de omnibus disputationi huic præsentibus.

Qui deridetur ab amico suo, sicut ego a vobis tribus meis amicis derideor, quasi ista ignorem quæ omnibus patent, et quasi divinæ justitiæ derogem, invocabit Deum, ut sibi clementer adsistat, et ne per impatientiam cadat. Qui enim se conspicit despici, quasi impellitur ut ad Deum confugiat, qui mœstorum et afflictorum ac pauperum est misericordissimus patrocinator, quemadmodum scriptum est: Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.7 Et quod ait, Invocabit Deum, non loquitur asserendo, quasi omnes derisi sic faciant, quum multi tales per impatientiam indignentur et irascantur. Sed dicit hoc exhortando seu consulendo, ut sic faciant. Quo enim videmus nobis plura aut fortiora peccandi incitamenta occurrere, eo seriosius ad Deum debemus recurrere, ipsum deposcere, in ejus protectione quiescere.

Et exaudiet eum: quia tanta est misericordia superbenignissimi Dei, ut quo orator fuerit despectior, infirmior, indigentior, eo plus inclinetur hunc exaudire. Propterea dicit: Invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me.8 Rursus, quo Deus videt hominem plus contemni, irrideri, opprimi, injurias pati, eo pronior est ei succurrere, secundum quod ait: Cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum, et glorificabo eum. Ideo dicit Gregorius: Hos elegit Deus, quos despicit mundus. Imo ipse Apostolus fassus est: Quæ stulta sunt (inquit) mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi et contemptibilia elegit Deus.9 Denique, ubi deest auxilium hominum, potissime solet adesse divinum, præsertim si fideliter et constanter quæratur, dicente Psalmista: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me;1011 Dominus autem assumpsit me. Amici autem qui vere amici sunt et virtuosi, amicum suum non derident, sed erranti condolent; et si valent, succurrunt. Hoc enim exigit caritas, et sapientia docet hoc, quum dicat Apostolus: Qui stat, videat ne cadat.12 Et denuo: Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum portare, et non nobis placere.13 Alium vero, et præsertim amicum, ex contemptu aut superbia deridere, non est parvum peccatum. Sed et qui proprium imperfectum considerat, non faciliter quemquam deridet.

Deridetur enim justi simplicitas, id est simplex et innocens conversatio, a callidis et dolosis præsentia et terrena æternis et futuris bonis præferentibus. Quemadmodum enim sapientia sæculi, stultitia a Deo et ejus electis fidelibus reputatur;14 sic vera sapientia electorum et Dei, ab amatoribus hujus mundi insipientia judicatur. Hinc religiosi a carnalibus contemnuntur, et qui mundo renuntiant, religionemque intrant, vel humili vestitu inter homines gradiuntur, mundanis cordibus delirare videntur. Unde quarto Regum, principes Israel, viso filio prophetarum ab Eliseo ad Jehu directo, dixisse leguntur ad Jehu: Quid venit insanus iste ad te? Idcirco, in Proverbiorum libro scribitur:15 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.16 Sed aliud est judicium Dei, aliud hominum, prout in Proverbiis tangitur: Abominatio est Domino omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.17 Postremo, sicut justorum simplicitas a dolosis et callidis deridetur, sic ceteræ virtutes ab his qui contraria habent vitia, irridentur, ut a lubricis castitas, a cupidis liberalitas. Unde in Ecclesiastico fertur: Abominatio superbo humilitas, et exsecratio diviti pauper.18

Hinc subditur: Lampas contempta apud cogitationes divitum, id est simplicitas justi: quæ lampas vocatur per claritatem suæ virtuositatis, et quoniam aliis lucet præbendo exemplum, ardet quoque per caritatem accensa, sicut lampas oleo infusa; quæ tamen apud cogitationes divitum spernitur, quia ab his qui in temporalibus finem sibi constituunt, tanquam stulta inutilisque contemnitur. Tales enim non reputant ea, nisi ad quæ ipsi potissime afficiuntur; eos vero qui talia spernunt, abominantur ut insensatos. Unde in Evangelio scriptum est, quod Scribæ et Pharisæi, prædicante contra avaritiam Christo, deridebant eum, dicentes: Insanit; quid eum auditis? Parata ad tempus statutum, id est disposita revelari et coronari a Deo in die judicii particularis seu universalis divinitus præordinato, quemadmodum ait Apostolus:19 Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium;20 et tunc laus erit unicuique a Deo. Hinc in Sapientiæ libro scriptum est: In tempore erit respectus illorum, puta justorum.21 Nunc enim est tempus meritorum et demeritorum; postea erit tempus præmiorum.

Abundant tabernacula prædonum, quoniam domos suas spoliis implent et opibus, et audacter provocant Deum, id est, sine timore et remorsu Deum offendunt, alios opprimendo ac spoliando. Tales enim, quum in profundum venerint peccatorum, contemnunt et indurantur;22 sicque consuetudine peccandi seu vitiosis habitibus excæcantur, ut malum judicent bonum, et bonum reputent malum. Ideo, Audacter provocant Deum, quia sine conscientiæ suæ remorsu perpetrant mala. Isti potissime sunt, a quibus deridetur justi simplicitas. Quibus dicit Isaias: Væ qui dicitis bonum malum, et malum bonum. Ad quos itidem Dominus increpatorie loquitur:

Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis?23 Quum ipse dederit omnia in manibus eorum.24 Hoc ideo dicit, quia tam potestas qua prædantur, quam opulentia sequens, sunt a Deo. Potestas quippe nocendi non est nisi a Deo;25 sed mala voluntas et potestatis abusio sunt a se ipso. Propter quod dixit Salvator Pilato:

Joann. xix, 11.

Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi esset datum desuper. Vel ideo dicitur Deus omnia dedisse in manus prædonum, quia frequenter Deus per tales ulciscitur peccata prædatorum, ita quod tradit eos et bona eorum prædonibus; sed prædones nihilo minus peccant, quoniam impio fine et ex cupiditate crudeliter agunt. Præterea, verbis his Job aperte reprobat errorem amicorum suorum, dicentium opes dari merito justitiæ, quum sceleratissimi abundent divitiis.

Consequenter ostendit non esse difficilia, quæ amici pro magno jactabant se scire de Deo, et specialiter alloquitur ipsum Sophar, qui præcedenti capitulo arguit contra Job. Nimirum interroga, id est, diligenter considera, jumenta, et docebunt te, id est, materiam sciendi tibi præbebunt, materialiter inducendo te ad veritatem agnoscendam de Creatore: juxta quem modum irrationalia et inanimata dicuntur Deum benedicere atque laudare. Interroga quoque et volatilia cæli aerei, in quo volant, et indicabunt tibi, materialiter tibi veritatem monstrando, ut dictum est de jumentis. Proprie autem jumenta vocantur domestica bruta, hominum necessitati servientia. Jumenta quippe quasi juvamenta dicuntur. Loquere terræ, eam considerando et de ea disputando, et respondebit tibi, sicut de aliis dictum est. Et narrabunt pisces maris: imo et ipsum mare, omnisque creatura, si fuerit considerata, testabitur quod ipsa sit ens per participationem, ideoque necesse sit ponere ens per essentiam, a quo fluxerint universa: quod Deum vocamus.

Propter quod subditur: Quis ignorat, si ordinem universi rerumque naturas ac proprietates, modum, speciem, ordinem, seu numerum, pondus et mensuram consideret, quod hæc omnia manus Domini, id est omnipotentia Dei, fecerit? Omnia nempe confitentur, pandunt, respondent Ps. xcix, 3. se facta, atque concorditer clamant: Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quid enim est quælibet creatura, nisi radius Creatoris, in

Dan. iii, 57-81; Ps. cXLVIII, 3-5, 7-10. qua tanquam in effectu causa et artifex Deus relucet? Propter quod Isaias dicit: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc. Et in Ecclesiastico: Gloria Domini plenum est opus ejus. In cujus manu, id est potestate, est anima omnis viventis sub homine. Deus enim omnia in esse conservat, omnibus providdet; et dum voluerit, mori seu deficere quævis permittit. Ideo cantat Psalmista: Avertente te faciem tuam, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. Et spiritus universæ carnis hominis, id est, omnis anima rationalis in manu est Dei, quantum ad esse naturæ, gratiæ et gloriæ. Unde Daniel impio dicit: Deum qui habet flatum tuum in manu sua, non glorificasti. Et Daniel rursus dixit de Deo: Juxta voluntatem suam facit tam in virtutibus cœli, quam in habitatoribus terræ.

Deinde ostendit, quod ex sensibilium cognitione, et per experientiam quamdam homines ad Dei cognitionem deveniant. Nonne auris verba dijudicat? id est, aures per vim auditivam in eis plantatam verba audiendo, ea discernunt, voces et sonos distinctim percipiendo. Nam et delectantur in sono convenienti ac dulci, et affliguntur in objecto disconvenienti. Hinc ait Gregorius: Quinque sensus corporis in omne quod sentiunt et discernunt, virtutem discretionis et sensus a cerebro trahunt. Basilius quoque: Concava, inquit, est auris, ut profunde recipiat; sordibus cholericis infecta viscosis, ut teneat; tympano arido perfecta, ut facile sentiat; quieto aere plena, ut nullus tumultus impediat. Et fauces comedentis, in quibus est sensus gustus, saporem dijudicant. Cibum enim contritum et undique tactum, quantum ad saporem, discernunt. Facit autem mentionem de auditu et gustu, quia auditus est sensus disciplinæ, secundum Philosophum. Per auditum enim plura discuntur, quam per alium sensum. Gustus vero est perceptivus alimentorum, quæ ad vitæ conservationem necessaria sunt.26

Is. XL, 2

Eccl. xi, 16.

Ps. ciii, 5

Dan. v, 1

Ibid. IV, 1

B

C

D

Hoc idem Eliu infra dicit: Auris verba dijudicat.

In antiquis est sapientia: quod potissime verum est de sapientia acquisita per studium et laborem. Antiqui enim plura audierunt, legerunt, consideraverunt; nec ad sapientiam naturalem et philosophicam addiscendam aptus est homo, nisi prius addiscat scientias naturales inferiores. Sapientia autem ad contemplationem, prudentia vero ad practicam pertinet. Hinc subditur, et in multo tempore, id est, in his qui longe vixerunt, est prudentia, quæ est recta ratio agibilium, et per experientiam longam addiscitur. Unde et juvenes quum sint passionum sectatores, ad prudentiam minus sunt apti: quia non bene judicant de agendis, passione rationem obnubilante. Hinc in Ecclesiastico habetur: Quam speciosa veteranis sapientia et consilium! Corona senum multa peritia. Et alibi: Qui non est expertus, pauca recognoscit. Hinc quoque insipientia in senibus maxime vituperabilis indecensque consistit, sicut prætacto Ecclesiastici capitulo fertur: Tres species odivit anima mea: pauperem superbum, divitem mendacem, et senem fatuum et insensatum. Porro secundum Albertum, Job tacet de scientia: quia scientia est de rebus necessariis ac demonstrabilibus, ad quas unum est medium; et hoc juvenes facilius vident quam senes.

Insuper tangit Job quid homines ex sensatis atque expertis de Deo addiscant. Apud ipsum est sapientia et fortitudo, id est, in Deo est sapientia, qua se ipsum et cuncta cognoscit, ceteraque disponit ac ordinat, et ipse est sapientia sua. Ipse quoque est sua potestas, qua cuncta creavit, et quæcumque placent, exsequitur. Et ipse habet consilium. Secundum Damascenum, consilium est ignorantis naturæ, quia consilium proprie sumptum, includit alicujus non sciti inquisitionem: sicque non competit Deo. Sed quum ei adscribitur, secluditur a ratione consilii quidquid est imperfectionis; et quod perfectionis in eo est, Deo superexcellenter adscribitur. Consilium ergo competit Deo, in quantum nil agit præcipitanter et sine idonea ratione, sed cuncta agit cum provida dispositione. Unde secundum Gregorium, consilium Dei est immobilis definitio de agendis: et sic in Scripturis frequenter adscribitur Deo, sicut in Psalmo: Consilium autem Domini in æternum manet. Et in Isaia Deus testatur: Consilium meum stabit. In Actis quoque Petrus affirmat, Christum consilio et præscientia Patris traditum. Et intelligentiam, id est purum simplicemque intuitum universorum. Vel, Intelligentiam, id est cognitionem eorum quæ non fuerunt, nec sunt, nec unquam erunt. Theologi enim ponunt in Deo duplicem notitiam, utpote notitiam simplicis visionis, qua noscit ea quæ fuerunt, sunt, vel erunt; et notitiam simplicis intelligentiæ, qua inspicit infinita quæ facere posset, nec tamen unquam fecit, facit aut faciet.

Si destruxerit, auferendo ab homine esse naturæ vel gratiæ, aut regna seu alia quælibet dissipando, nemo est qui ædificet, id est, nullus destructa poterit reparare, Deo nolente, aut non cooperante, seu virtutem non dante. Si incluserit hominem carcere captivitatis, seu cujuslibet molestia adversitatis: unde superius Job dixit ad Dominum, Circumdedisti me carcere; nullus est qui aperiat contra Dei voluntatem. Si continuerit aquas pluviales aut fluviales, ne terram humectent, omnia siccabuntur, id est, terrarum spatia in superficie sicca fient, et fructus arescent. Aliquæ autem terræ rigantur aqua pluviali, aliquæ aqua fluviali. Propter quod in Deuteronomio Moyses ait ad Israelem: Terra quam ingredieris, non est sicut terra Ægypti, ubi jacto semine aquæ ducuntur irriguæ; sed montuosa est et campestris, de cœlo exspectans pluviam. Si emiserit eas super terram cum impetu et abundantia nimiis, ut in diluvio, subvertent terram, habitatores ejus interimendo, terræ nascentia corrumpendo, et glebas plurimas consumendo, vel etiam ædificia dirimen-

Ps. xxxii, 11.

Is. XLVI, 10.

Act. II, 23.

Job VII, 12.

Deut. XI, 10, 11. do. Itaque guttatim quasi per rivulos facit aquam moderanter descendere. In quibus omnibus sapientia et potestas Dei monstrantur. Hinc infra habetur : Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum.

Apud ipsum est fortitudo et sapientia.27 Hoc sequitur atque concluditur a posteriori ex memoratis effectibus. Hinc Daniel : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum, quia sapientia et fortitudo ejus sunt.28 Ipse novit et decipientem, et omnem ejus astutiam, pravitatem atque processum, et eum qui decipitur, qua simplicitate vel ignorantia decipiatur. Aliter enim judex hominum justus et perfectus non esset, nisi inter virtuosos ac vitiosos discerneret. Hoc (ut apparet) Job interserit, quoniam vidit amicos suos partim a dæmone, partim a se ipsis deceptos, in tantum ut sic arguerent contra eum.

Adducit consiliarios in stultum finem. Dupliciter facit hoc. Primo, quia nonnunquam acutos consules justo judicio privat industria consiliandi, ita ut fini ab eis intento contraria veniant. Sicque Isaias dicit : Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. David quoque secundo Regum precatus est :29 Obsecro, Domine, infatua consilium Achitophel.30 Secundo, exponitur de consiliariis impiis et obtusis, qui suis vitiis divina directione privantur, prout tertio Regum legitur accidisse filio Salomonis, qui inexpertorum juvenum sequens consilium, finem sortitus est stultum.31 Et judices in stuporem, ita ut quid agere debeant, non advertant, nec inquirere valeant. Deus enim variis modis considerationem rationis in eis impedire juste sapienterque potest, ita ut ipsi de sua hebetudine obstupescant, et in stuporem versi, ad judicia proferenda inepti sint. Hinc Isaias dicit : Dat scrutatores secretorum quasi non sint; judices terræ velut inane facit.

Circa hæc Thomas scholastice scribit, quod sicut Deus scit principia speculativarum scientiarum, et conclusiones ordinemque eorum ad invicem;3233 non tamen ex principiis cognitionem conclusionum accepit, sed omnia puro ac simplici intellectu cognoscit : ita in operativis scit finem, et ea quæ sunt ad finem, et quæ viæ ad diversos fines obtinendos expediant ; non tamen vias seu media ex finibus exquirit, sicut nos dum consiliamur. Quemadmodum ergo in Deo dicitur esse ratio, in quantum cognoscit ordinem principiorum ad sequentia, non tamen ei convenit investigare per modum rationis, ut in nobis ratio facit ; ita apud Deum dicitur esse consilium, non per modum inquisitionis, sed per modum absolutæ ac simplicis cognitionis. Denique, profunditas consilii ex duobus perpenditur. Primo, dum quis subtilitate sui consilii adversarios suos consiliarios ad hoc deducit, ut ad inconvenientem finem deveniant : et quantum ad hoc, ait de Deo, Adducit consiliarios in stultum finem. Secundo, dum quis subtilitate sui consilii adversarios suos ducit ad hoc, ut ignorent quid agere debeant : sicut efficax disputator respondentem ducit ad hoc, sicque convincit, ut contradicere seu respondere nil queat. Et quoad hoc, ait de Deo : Et judices in stuporem. Quod consequenter quasi exemplariter manifestat.

Balteum regum dissolvit, id est, reges expugnari facit, ita quod regali balteo spoliantur; et præcingit fune renes eorum : quia adversarii qui eos vicerunt, vili cingulo eos præcingunt virtute divina, sicut in Isaia Deus Cyro promisit : Ego, inquiens, ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo. Ducit sacerdotes inglorios, id est, solita gloria quam habere solent a populo, eos privat, dum et ipsi simul cum regibus seu alias, voluntati hostium exponuntur, quemadmodum scripsit Osee :34 Attendite hoc, sacerdotes, quia vobiscum judicium est; et : Ruent in iniquitatibus suis. Sic et Amos in libro suo loquitur Amasiæ sacerdoti :35 Tu in terra polluta morieris. Jeremias quoque : Propheta, inquit, et sacerdos abierunt in terram quam ignoraverunt :36 quando videlicet in Chaldæam captivi abducti sunt.

Et quam irreverenter Chaldæi tractaverunt sacerdotes Judæorum, Jeremias in Threnis deplorat. Et optimates, id est superiores in plebe, melioresque consules, supplantat, ita quod inutilia promunt consilia, et vincuntur, prout Amos de Deo asserit: Qui deridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert; itemque: Optimates capita populorum, nunc migrabunt in capite transmigrantium.

Commutans labium veracium, id est, linguam eorum mutans a veritate ad loquendum mendacia: quod Deus non facit directe et effective, sed permissive, dum eos falli permittit, vel lumen naturale in eis propter eorum culpam obtenebrat, vel gratiam tollit: quemadmodum de philosophis ait Apostolus ad Romanos, quod Deus illis revelavit, videlicet lumen naturalis rationis præstando, per quod ad Dei notitiam ex creaturis perducti sunt; et postea addit, quod dicentes se sapientes esse, stulti facti sunt, quia videlicet propter eorum elationem, vanamque gloriam, naturale lumen in eis Deus offuscari permisit, ita quod innaturalissima docuerunt atque fecerunt, sicut ibidem Apostolus scribit. Denique, in Regum libro ait Michæas propheta, quomodo spiritus dixit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus, scilicet regis Israel. Illi tamen non reputantur fuisse veraces. Juxta hunc modum loquens Dominus in Ezechiele: Propheta (inquit) quum erraverit, ego Dominus decepi prophetam illum. Et doctrinam senum auferens, dum senes propter eorum demerita vera sapientia privat, sicut et cor Salomonis tempore senectutis legitur infatuatum. Aliquando etiam propter subditorum peccata, tollit ab eis doctrinam senum, juxta quod ait Ezechieli: Linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.

Effundit despectionem super principes, id est, contemptos efficit eos, et honore præsidentiæ privat sæpe propter eorum excessus, prout in Nabuchodonosor factum tur, quemadmodum per Isaiam Pater loquitur Christo: Dedi te in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. Unde et Thomas dicit: Umbra mortis, ignorantia vel stultitia esse videtur, quum per cognitionem viventia a non viventibus maxime distinguantur. Producit ergo umbram mortis in lucem, dum ignorantibus sapientiam tribuit, vel sapientes, quorum sapientia fuit ignota, sapientes esse ostendit.

Qui multiplicat gentes, per nativitatem quotidie, juxta illud in Psalmo: Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Multiplicat quoque gentes per diversitates nationum, terrarum, linguarum, quemadmodum post diluvium in constructione turris Babel, confudit labium universæ carnis, prout in Genesi legitur: Descendit Dominus ut videret civitatem et turrim quam ædificaverant filii Adam, et dixit: Ecce unus est populus et labium unum omnibus. Venite ergo, et confundamus ibi linguam eorum. Et divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras. Et perdit eas, per diversa genera mortis, puta per pestilentiam, famem, gladium, et per bestias terræ, seu aliam speciem mortis. De quibus ait in Ezechiele frequenter: Quod si misero in eos quatuor judicia mea pessima, id est quatuor pœnas has judiciales et malas malitia pœnæ, non culpæ, imo et pessimas, quia valde acerbas. Et subversas in integrum restituet , id est, ad priorem statum numerumque reducet, non easdem numero, sed specie. Propter quod ait in Deuteronomio: Ego occidam, et ego vivere faciam. Et in Baruch scriptum est: Exterminati sunt, et alii in loco eorum surrexerunt.

Qui immutat cor principum populi terræ, id est, intellectum et voluntatem dominorum et principum ad libitum suum movet, alterat, afficit et disponit, vertendo et inclinando corda illorum ad omne complacitum sibi, ita ut cogitent et velint quæ Deus inspirat, quidquid antea aliter disposuerint atque decreverint, juxta illud Proverbiorum: Cor regis in manu Dei est; quocumque voluerit, vertet illud. Ex quo innotescit, sapientiam Dei intima cordium intueri. Unde primo Regum de Saule conscribitur: Immutavit ei Deus cor aliud. Et decipit eos, id est, falli permittit, illuminationem suam juste subtrahendo, sicut in Ezechiele scriptum jam retuli; ut frustra incedant, id est, inaniter tendant ad finem intentum, per invium, id est per falsitatis et impietatis opera atque consilia, per quæ ad finem non perducuntur optatum, sicut per Jeremiam dicitur Sedeciæ regi: Seduxerunt te, et prævaluerunt adversus te omnes viri pacifici tui.

Palpabunt, id est, periculose, timide et dubiose incedent, quasi certum ac sanum consilium non habentes, quasi in tenebris ignorantiæ, in quibus vere sunt, et non in luce veritatis atque justitiæ. Vel, Quasi in tenebris, id est, sicut ambulantes in tenebris solent palpare, ne se lædant aut pedem offendant. Hoc dicitur quantum ad eos, qui ex ignorantia errant et peccant. Quantum vero ad eos, qui errant seu peccant ex passione judicium rationis ligante et contenebrante circa particularia agenda vel omittenda, ne cognitionem universalem quam habebant vel habent, ad talia applicent, sed mala judicent bona, juxta illud Proverbiorum, Omnis via viri recta sibi videtur: quantum (inquam) ad hos, subditur, et errare eos faciet a luce veritatis et rectitudine æquitatis, quasi ebrios, in quibus ratio per ebrietatem et passiones eam sequentes, maxime impeditur. Hoc autem facit Deus, quia permittit, ut loquitur Isaias: Quare nos errare fecisti de viis tuis? Itemque Psalmographus: Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. Unde in Proverbiis inducitur: Via impiorum tenebrosa: nesciunt ubi corruunt.

Ex omnibus istis effectibus probatur profunditas sapientiæ atque subtilitas consilii Dei, qua omnia quæ in rebus humanis reputantur excelsa, perducuntur in stul-

Is. xlii, 6, 7.

Ps. xi, 9.

Gen. xi, 5-8.

Ezech. xiv, 21. alias restituit

Deut. xxxii, 39.

Baruch ni, 19.

Prov. xxi, 1.

I Reg. x, 9.

Jer. xxxviii, 22.

Prov. xxi, 2.

Is. lxiii, 17.

Ps. cvi, 27.

Prov. iv, 19. tum finem sive stuporem. Quod ex libris historialibus sacræ Scripturæ, præsertim ex libris Judicum, Regum et Paralipomenon, clarissime potest pensari ex his, quæ ibi de regibus ac principibus, eorumque præliis recitantur: quæ, nisi quis providentiam Dei attenderet, incredibilia viderentur.

Footnotes

  1. Job xxvii, 5. ↩

  2. 1 Cor. xiii, 8. ↩

  3. Jer. xvii, 7. ↩

  4. II Cor. xi, 5. ↩

  5. I Par. xvii, 17. ↩

  6. I Cor. xv, 10. ↩

  7. Ps. ix, 35. ↩

  8. Ps. xlix, 15. ↩

  9. I Cor. i, 27, 28. ↩

  10. Ps. xxvi, 10. ↩

  11. Ps. xc, 15. ↩

  12. Cor. X, 12. ↩

  13. Cor. XV, 1. ↩

  14. Cor. III, 1. ↩

  15. 1 Reg. IX, 1. ↩

  16. Prov. XIV, 1. ↩

  17. Id. III, 32. ↩

  18. Ecc. XIII, 1. ↩

  19. Joann. x, 1, 8, 10, 12, 13, 20. ↩

  20. 1 Cor. IV, 5. ↩

  21. Sap. III, 6. ↩

  22. Prov. XVIII, 3. ↩

  23. Is. III, 15. ↩

  24. Is. V, 20. ↩

  25. * manus ↩

  26. Eccli. xi, 16. ↩

  27. Job xxvi, 8. ↩

  28. Dan. II, 20. ↩

  29. Is. XIX, 11. ↩

  30. II Reg. XV, 31. ↩

  31. III Reg. XII, 8-19. ↩

  32. Is. XL, 23. ↩

  33. Jer. XIV, ↩

  34. Is. XLV, ↩

  35. Osee v, 1 ↩

  36. Amos 17. ↩

Chapter 31 of 72