Articulus 30
DE TROPOLOGICA EJUSDEM CAPITULI DUODECIMI INTELLIGENTIA.
RESPONDENS autem Job, dixit: Ergo vos soli estis homines? Job contra veritatis a se prolatæ adversarios disputans, figurat quemlibet justum ac sapientem, vera ac justa disputando seu alio modo tuentem, et culpabiles increpantem:1 qui si viderit aliquos nimis de suo ingenio confidentes, de sua scientia præsumentes, et ceteros velut indoctos superbe seu aspernanter affantes, zelo Dei increpatorie dicere potest eis: Ergo vos soli estis homines? Quod etiam quilibet devotus abbas, prior, decanus, dicere potest, si in suo conventu viderit aliquos proprio sensui nimium innitentes. Tanquam dicat: Nolite tantum præsumere de vestra industria, ratione, scientia. Nam, ut ait Gregorius, Quisquis præire se ratione omnes existimat, scilicet omnes de suo consortio, vel omnes simpliciter, quid aliud quam solum se esse hominem putat? Per rationem quippe homo a brutis secernitur. Hinc vere sapientes et humiles, alieno magis quam proprio credere solent judicio, et præsertim superiorum suorum judicio contradicere perterrentur. Unde Romanos monet Apostolus: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos.2 Itaque, dociles ac dirigibiles simus, propriæ mentis imbecillitatem pensemus; et quam modica sunt quæ scimus, respectu eorum quæ ignoramus, sagaciter ponderemus. Alioqui formidandum, ne verificetur in nobis illud Isaiæ:3 Sapientia tua et scientia tua decepit te.
Insuper, talibus sciolis subsannatorie dici potest ex caritate, ut corrigantur confusi: Et vobiscum morietur sapientia? hoc est, nolite ita de vobis sentire; nolite putare, quod vos solos Deus illuminet, quod intra vos tantum loquatur, quod Sol sapientiæ alibi quoque non splendeat: præsertim quum dicat Apostolus, Quis scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? Et denuo: Per humilitatem superiores invicem arbitramini. Postremo, etsi quis docior sit aliis eruditione humana, nihilo4 minus pie credat, quod alii plus eo abundant sapientia atque scientia, in quantum sunt dona Spiritus Sancti: quæ tanto plus abundant in unoquoque, quanto perfectior exstat in caritate et humilitate. Et mihi est cor sicut vobis. Hoc præsertim superior dicere potest inferiori superbienti de sua scientia. Nec inferior vestri sum: imo superior tanquam Christi vicarius: idcirco mihi credere et deferre tenemini propter ejus, cujus circa vos gero vices, reverentiam et personam. Contra rebelles equidem potest et debet prælatus suo tempore auctoritatem prætendere, ut refrenentur eorum elatio, et formident.
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum. Hujus verbi recordemur, si contigerit nos a confratre et proximo, præsertim ab aliquo specialiter caro, derideri. Tunc itaque non irascamur, non indignemur, non reddamus malum pro malo; sed indulgeamus ex animo, et erranti condoleamus: quod si culpabiles fuerimus, emendemus. Itaque Deum tunc invocemus, orando pro irrisore et pro nobis, ut simul in vera caritate crescamus. Denique, alium deridere non est leve peccatum, quum scriptum sit in libro Proverbiorum: Illusores Deus deludet.5 Deridetur justi simplicitas. Quo aliquem virtuosiorem et Christo in omni paupertate, persecutione, patientia, abjectione, humilitate et sancta simplicitate conformiorem adspicimus; eo hunc cordialiter plus amemus, reputemus ac veneremur, tanquam Dei electum, et Sancti Spiritus templum. Nec eos qui sæculo sunt abjecti, vilipendamus: imo potius eos qui in mundo hoc prosperantur, deliciantur, et impie conversantur, secundum quod tales sunt, justo zelo spernamus; personam tamen amemus, et pro ipsa affectuose precemur, pensantes nos quoque tales dudum potuisse fuisse, nisi Dei nos prævenisset clementia: qua abstracta, adhuc tales efficeremur. Hoc plane spectat ad virum justum, secundum id Psalmi: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus;6 timentes autem Dominum glorificat.
Lampas contempta. Recte justus seu ejus simplicitas lampas vocatur, propter virtutum splendorem. Nam et Apostolis loquitur Christus: Vos estis lux mundi.7 Et ad Philippenses scribit Apostolus: In medio nationis perversæ lucetis sicut luminaria mundi.8 De Christo quoque Isaias inducit: Egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.9 Sic Christi justi justorum simplicitas a Judæis deridebatur, dicentibus: Homo vorax, potator vini, amicus peccatorum.10 Quem et Herodes illudens, induit veste alba, milites purpura.11 Sed hi justorum contemptores, in die judicii dicturi sunt illud libri Sapientiæ:12 Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem sine honore:13 quomodo ergo computati sunt inter filios Dei?
Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum. Prædo intelligi potest omnis peccator, præsertim superbus, qui gloriam et honorem soli Deo debita ac solvenda, appetit et usurpat. Omnis quoque peccator debitum Deo subtrahit cultum; et quæ Dei sunt, in suum redigit usum ac commodum, quasi a Deo creata sibique data ab illo non essent. Nam, ut ait S. Hilarius, Sicut a Deo est quidquid habemus et sumus, ita in Dei honorem et cultum expendere omne illud debemus. Qui ergo pro libitu proprio utitur membris suis et sensibus, viribus, rebus et opibus, magnam committit fraudem, grande furtum, vitiosam rapinam. Verumtamen tales temporalibus sæpe abundant; sed vitiis magis exuberant, et audacter provocant Deum, sicut et omnes intimorati et vitiosi, divini judicii rigorem non perpendentes: quorum contenebrata est mens, ut immensa pericula, quibus circumdati sunt, non advertant, nec caveant, neque formident. De quibus dicit Ecclesiastes: Quia non cito profertur contra malos judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.14 De quorum quolibet fert Psalmista: Dixit injustus ut delinquat in semetipso; non est timor Dei ante oculos ejus.15 Hi sunt qui quum Deum offenderint, et concupiscentiæ damnandæ satisfecerint, pro eo quod pœnitere et erubescere mox deberent, gaudent, jactant, propalant talia se fecisse: quod est peccatum gravissimum. De quibus scribitur in Proverbiis: Lætantur quum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.1617 Isaias quoque: Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.
Hæc ergo faciunt, non obstante quod ipse Deus dederit omnia quæ habent et sunt in manibus eorum, id est in eorum libertate ac potestate, ut de his Creatori suo sponte servirent, propter quod eum merito amarent et honorarent in omnibus; sed ingrati et excæcati sunt prorsus. Quod etiam in divitibus magis contingit, quia superbiores esse consueverunt, et sensualitatem foventes, Deum ac spiritualia non advertunt, secundum illud Deuteronomii: Incrassatus est dilectus, et recalcitravit;18 dereliquit Deum factorem suum.
Interroga jumenta, id est ingenio tardiores, et docebunt te; et volatilia cæli, id est contemplativos, doctos, ingeniosos. Loquere terræ, id est carnalibus terrena sapientibus, et respondebit tibi. Et narrabunt pisces maris, id est animo vagi, curiosi, instabiles. Omnes hi concorditer sciunt, dicunt, respondent quod subditur: Quis ignorat, quod hæc omnia manus Domini fecerit? Quod enim unum sit omnium rerum causale principium, omnes jam boni et mali, litterati et simplices, norunt.
Nonne auris verba dijudicat? Hoc de interioribus auribus accipi potest, quæ verba vocalia, mediante sensu exteriori et sensu communi ac imaginatione, percipiunt, noscunt et judicant. Verba autem mentalia, quæ intellectus intra se profert, immediate advertunt atque discernunt. Verba vero interna, quæ Deus per se ipsum vel per angelos loquitur animæ, per illuminationem supernam audiunt, noscunt, dijudicant, juxta illud Zachariæ:19 Angelus loquebatur in me. Et in Psalmo: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Sed, proh dolor! multi sunt qui internam Dei et angeli allocutionem advertere nolunt; qui divinæ inspirationi resistunt; qui bonis inclinationibus ac admonitionibus renituntur, diabolicis vero suggestionibus præbent consensum. Et fauces comedentis, saporem. Fauces sunt angustæ fistulæ gutturis, per quas jam gustus signatur. Est autem et gustus interior, qui est ipsemet intellectus, cui omnium exteriorum sensuum nomina adscribuntur et competunt, secundum diversas rationes, ut ex verbis Basilii patuit præcedenti articulo.20 Hic ergo gustus intellectualis sapit, discernit et masticat spiritualem saporem veritatis atque virtutis; gustat et experitur, quam dulcis est Dominus, secundum quod veritas prima ac bonitas summa se ei ostendit, infundit, conjungit magis aut minus. Ad quam degustationem ac gustus dijudicationem hortatur, qui ait: Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus.21 Quum vero hic gustus sic sapit et judicat, experimentaliter sciens, quantum spiritualis dulcedo omnem carnalem transcendat; tunc intellectus reficitur, cujus cibus est veritas, virtus, omnisque spiritualis perfectio. De qua comestione et refectione ait Sponsus cœlestis: Comedi favum meum cum melle meo; et rursus: Comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini, carissimi.
In antiquis est sapientia.22 Sapientia vero spiritualis interna, et quæ donum est Spiritus Sancti, dicitur in antiquis:23 quia eo ipso quo habent hanc cum eminentia seu abundantia quadam, ita ut per eam vitam suam et mores in omnibus ordinent et componant, senes rite vocantur, etiamsi tempore juvenes sint: senes, inquam, probitate atque valore, juxta illud libri Sapientiæ: Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata.24 Cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Unde de S. Agnete scribit Ambrosius: Infantia computabatur in annis, sed erat senectus mentis immensa. Apud ipsum est sapientia et fortitudo. Nam apud Patrem est Verbum et unigenitus Filius ejus, de quo loquitur Paulus, Prædicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam;25 de quo ait Johannes, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Ipse habet consilium quo disponit sua, et intelligentiam qua inspicit nostra.26
Si destruxerit, nemo est qui ædificet. Destruit Deus intellectualem creaturam, spiritualiter quidem, non essentialiter, dum vel gratiam non infundit, aut infusam non conservat, sed perdi permittit, sicut de impiis et dolosis ait Psalmista:27 Destrues illos, et non ædificabis eos. Qui autem ita destructus est, reparari non potest, nisi a Deo, qui solus gratiæ est collator atque creator. Si incluserit hominem, id est, intra cæcitatis impietatisque suæ caliginem angustari permiserit, vel peccati ac dæmonum captivitati tradiderit, seu intra conscientiæ suæ remorsum ac carcerem comprehensum tenuerit, ita ut vitia sua abscondat, et confitendo non exeat; nullus est qui aperiat infelicissimam hanc clausuram, id est, qui mentem de captivitate ista educat ad libertatem virtutum, ad gratiæ lucem, ad latitudinem caritatis, ad patriam felicitatis.28 Hæc enim non efficit nisi Deus. Unde in Apocalypsi legitur : Apoc. III, 7. Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David : qui claudit, et nemo aperit; aperit, et nemo claudit. Postremo, si incluserit quempiam in inferno, nunquam poterit salvandus educi.
Si continuerit aquas, id est gratiarum charismata, doctrinæ fluenta, prædicationisque verba. De quibus loquitur Isaias : Is. XII, 3. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Prov. XVIII, 4. Salvatoris.29 Salomon quoque : Torrens undans, fons sapientiæ. Itemque : Aqua profunda, verba ex ore viri.30 Omnia siccabuntur, id est, omnium corda spiritualiter arefient, infecundaque erunt. Si enim Deus ista abstraxerit, omnis decor, ubertas et fructus mentis humanæ depereunt. Propter quod ait vir sanctus Deo : Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Ps. CXLII, 6. Ibidem.
Si emiserit eas, id est, si dona hæc gratiarum infuderit mentibus, subvertent terram, id est, corda terrena vincent, et quantum ad esse impietatis, destruent, peccata expellent. Hæc est subversio bona et annihilatio desideranda, ut homo desinat esse sui, et incipiat esse Dei, exstirpato amore privato, atque divino amore sibi infuso. Matth. X, 39; Joann. XII, 25. Unde ait Salvator : Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam æternam custodiet illam. Vel sic : Si emiserit eas, id est, cum magna abundantia dona ista infuderit, subvertent terram, id est, facient hominem a se ipso deficere, viribus suis destitui, ut patet in raptu et ecstasi. Propter quod ait Psalmista : Defecit caro mea et cor meum. Et Jeremias : Factus est sermo Domini in corde meo, quasi ignis exæstuans, et defeci, ferre non sustinens. Interdum quoque contingit, ut quis ex nimia copia gratiæ sibi clementer infusæ spiritualiter intumescat, præsumat, incautus reddatur, et alios spernetur : sicque terra subvertitur, quia homo in terra degens, ex subita gratiarum abundanti infusione occasionaliter labitur. Ideo Deus non semper
Ps. LXXII, 26. Jer. XX, 8, 9. dat statim quod petitur, sciens quid nobis magis expediat; vultque ut paulatim crescamus, ne postea gravius corruamus.
Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Justos atque electos Deus noscit notitia non solum simplicis intuitionis, sed etiam approbationis. Reprobos vero et pravos nescit notitia approbationis, quos noscit notitia intuitionis, prout talibus ait Salvator : Nescio vos;31 discedite a me, operarii iniquitatis. Præterea, invisibilem hostem nos quotidie decipientem Deus agnoscit, attendens ejus fortitudinem, calliditatem, experientiam, crudelissimam intentionem, infatigabilem importunitatem, et quod videns nos, a nobis videri non possit. Noscit autem et nos, qui ab illo decipimur, pensans quam fragiles, infirmi, ignarique simus : ideo non permittit nos ultra vires I Cor. X, 13. tentari. Paratus est suffragari, deceptis pronus est misereri, calamum conquassatum non conterit, linumque fumigans non exstinguit.32 Si ergo tentatione dejecti fuerimus, non pusillanimes efficiamur, non desperemus; sed ad Dei clementiam protinus cum omni humilitate atque fiducia properemus, imperfectum nostrum pensantes, et in sola Dei clementia jugiter confidentes.
Adducit consiliarios in stultum finem. Invisibiles hostes multiformiter inter se consulunt, quomodo hominem, præcipue qualiter justum quemquam decipiant : quorum consilia Deus adducit ad stultum finem, quia sive prævaleant, sive succumbant, totum cooperatur eis in majorem miseriam. Et frequenter per studia quibus conantur justum ad damnationem pertrahere, occasio sunt præclarioris profectus in eo, beatitudinisque majoris.33 Diligentibus equidem Deum electis omnia cooperantur in bonum. Insuper, consiliarii intelligi possunt prædicatores atque doctores, salutis consilia proponentes : qui, dum exigentibus suis culpis, in tantum divinitus relinquuntur, ut propriis perversitatibus contenebrati, spiritualia, divina, æterna prædicent doceantque propter terrena, temporalia et caduca, in finem utique stultum ducuntur, media fini, vilia optimis præferentes. Et judices in stuporem. Hoc fit, dum Deo juste sinente, principes et prælati alios judicaturi, non rationem, sed passionem sequuntur, vel gratia discernendi inter bonum et malum privantur, aut alio modo a rectitudine justitiæ obliquantur : sicut Michæas dicit de quibusdam, Principes ejus, puta Jerusalem seu Israel, in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant.
Mich. m, 11.34
Balteum regum dissolvit. Reges, spiritualiter omnes sunt qui rationis aguntur imperio, et carnem cum sensualitate rationis in cunctis subdunt judicio : quorum balteus est castitas seu continentia. De castitate enim loquitur Christus : Sint lumbi vestri præcincti. Et de Christo vaticinans Isaias : Erit (inquit) justitia cingulum lumborum ejus. Dum ergo continentes seu justi, propter inanem suam gloriam, aut spiritualem superbiam vel aliam causam, a continentia ad vitia carnis vel consensum ad ea, delectationemve de eis in cogitatione conceptam labuntur, vel a justitia ad injustitiam dejiciuntur, balteus regum dissolvitur. Denique, per spiritualem superbiam inanemque gloriam, meretur homo potissime a castitate ad immunditiam carnis, et ab æquitate ad iniquitatem corruere. Hinc humilitas castis præcipue necessaria est atque servanda, dicente Ambrosio : Necesse est ut quanto castior virgo, tanto humilior sit. Et præcingit permissive fune, id est vili carnis delectatione ac fœtido iniquoque opere, renes eorum, id est corporis membra, ita ut interior et occulta ipsorum impuritas, foris per facta obscena omnibus innotescat. Ad quod illud Isaiæ
Luc. xii, 35.
Is. xi, 5. spiritualiter pertinet : Erit pro zona funiculus. Et de impio Salomon ait in Proverbiis : Funibus peccatorum suorum constringetur. Porro S. Thomæ de Aquino, in adolescentia sua angeli sancti locuti sunt : Præcingimus te cingulo castitatis.
Ibid. m, 24.35
Ducit sacerdotes inglorios. Heu ! quam dolorose et copiose hoc modo impletur, dum multi sacerdotes et clerici propter vitiosissimam suam ac lubricam vitam ab omnibus contemnuntur, diffamantur, et debita bonis sacerdotibus, imo et ordini sacerdotii gloria privantur ac inhonorantur ! Denique, gloria sacerdotum est spiritualis profectus subditorum suorum, quemadmodum discipulis suis Thessalonicensibus scribit Apostolus : Quæ est spes nostra et gaudium aut corona gloriæ? Nonne vos in adventu Domini ? Dum igitur sacerdotes subditos suos verbo et opere non informant, nec ad salutem quantum in eis est, pertrahunt, inglorii fiunt, et detestabiles Deo ; nec faciem ejus feliciter intuebuntur, quemadmodum Joseph in persona Christi locutus est fratribus suis Patriarchis, pastorum personam gerentibus : Non videbitis faciem meam, nisi adduxeritis fratrem vestrum minimum vobiscum. O quam despectissimi tales coram summo Judice apparebunt ! Præterea, bonis sacerdotibus ac prælatis potissima gloria est, subditorum vita salubris, sicut in tertia sua Canonica scribit Joannes : Majorem ho-
I Thess. II, 19.
Gen. XLIV, 23.
III Joann. 4. rum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes. Verumtamen qui veraciter sapiens est, præsertim si de subditorum aut laicorum seu inferiorum sit numero, sacerdotibus honorem et gloriam sacerdotio debita debet impendere intuitu Dei, et pro reverentia sacramentali, juxta illud Ecclesiastici : In tota anima tua time Deum, et sacerdotes illius sanctifica. Nam et Paulus ad Romanos ait : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Et Petrus admonet etiam dyscolis dominis obedire. Postremo, Paulo testante, qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni sunt.36
Eccl. VII, 31.
Rom. XIII, 1.
I Petr. II, 18.
I Tim. V, 17.
Et optimates supplantat, dum justo judicio desinit eos de primatu seu præsidentia inaniter gloriari, voluptatibus subjici, vitiis superari, atque ob hæc æternæ eos deputat pœnæ, juxta illud Sapientiæ : Judicium durissimum in his qui præsunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter patientur tormenta. Et Jeremias ait : Adspergite vos
Sap. VI, 6, 7.
Jer. XXV, 34.
Prov. V, 22. cinere, optimates gregis, quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et cadetis quasi vasa pretiosa.37
Effundit despectionem super principes, et eos qui oppressi fuerant, relevat. Hoc specialiter exponi potest de populo Judæorum atque gentilibus. Judæi enim ante Christi adventum præ cunctis populis præclariores et principales fuerunt, gentiles vero innumerabilibus vitiis erroribusque oppressi. Unde secundo Regum David loquitur Deo : Quæ est gens in terra ut populus tuus Israel ?38 Et Moyses ait ad plebem
Israel : Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.39 Super hunc populum, quoniam Christum negavit et crucifixit, effudit Deus despectionem, auferendo eis spiritualia gratiæ bona, ita quod permanent excæcati usque in finem mundi, dicente4041
Apostolo : Pervenit super eos ira Dei usque in finem. Quod et David prænuntians : Furor, inquit, iræ tuæ comprehendat eos. Insuper abstulit eis corporalia bona, videlicet propriam terram, regnum et maximam partem eorum interimens per Romanos, secundum illud Danielis : Non erit ejus (videlicet Christi) populus, qui eum negaturus est ; et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio.42 Gentiles autem Deus per evangelicam prædicationem a suis erroribus relevavit, gratia decoravit, et Christo incorporavit, quemadmodum in Isaia Pater ait de Christo : Ecce testem populum dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus.43 Talibus namque scribit Apostolus, loquens Ephesiis : Vos qui aliquando longe fuistis a Deo, nunc prope facti estis in sanguine Christi.44 Præterea oppressos adversitate, mœrore, angustia, Deus communiter relevat, per internæ consolationis infusionem, per angelicam inspirationem, per piorum hominum allocutionem, per tribulationis terminationem, seu alio modo, sicut in Tobia dicitur :45 Et post fletum consolationem infundis. Et in Psalmo :
Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde.
Qui revelat profunda de tenebris. Occulta namque et difficillima legis ac Prophetarum oracula, Christus per se et per apostolica documenta nobis lucide patefecit, tenebras (id est varias veritatum circumvolutiones) detegens et illustrans : ad quod designandum tempore Passionis scissum est velum templi a summo usque deorsum.46 Et producit in lucem umbram mortis, id est, rigorem legis, mortem corporalem pro peccato infligi jubentis, in lucem miserationis et mansuetudinis serenitatem convertit. In lege enim sæpissime scribitur : Qui fecerit hoc vel hoc, moriatur seu lapidetur. Christus autem peccatoribus confessionem præcepit, confitentibus remissionem gratiamque promisit.4748
Qui multiplicat gentes, augendo Ecclesiam seu plures convertendo ad fidem vel vitam virtuosam :49 quod in primitiva Ecclesia maxime implebatur, juxta illud Actuum : Dominus augebat quotidie qui salvi fierent in id ipsum.50 Unde et Christus ait in Psalmo : Annuntiavi, et locutus sum ; multiplicati sunt super numerum. Et perdit eas : quod dupliciter accipi potest. Primo, de optima perditione, qua electos suos variis permisit necari suppliciis. De qua perditione in Isaia legitur : Justus perit, et non est qui recogitet ; et viri misericordiæ tolluntur, et non est qui intelligat.51 Secundo, de perditione mala, qua occulto et justo judicio permisit credentes variis vitiis atque erroribus deperire. Et subversas in integrum restituit : quia vel eos qui corruerunt per culpam, reduxit ad gratiam et vitæ integritatem ; vel loco pereuntium posuit alios, quos per suam salvavit clementiam, et reparavit ac reformavit Ecclesiam.
Qui immutat cor principum populi terræ : vel effective inclinando illud a malo ad bonum, secundum illud Apostoli : Deus operatur in vobis et velle et perficere.52 Tertio quoque Regum Salomon orat : Inclinet corda nostra post se, ut ambulemus in omnibus viis ejus.53 Vel permissive facit hoc
Deus, dum cor subverti permittit atque entiæ suæ inscrutabilem profunditatem, corruere a bono in malum, vel a malo in pejus: quod etiam in ceteris hominibus inferioribus efficit Deus, secundum sapiunum pie convertens, alterum juste relinquens. Cetera patent ex præcedenti articulo.
Footnotes
-
I Cor. u, 11. ↩
-
Rom. xu, 6. ↩
-
s. XLVII, 10. ↩
-
Philipp. ii, 3. ↩
-
Prov. III, 34. ↩
-
Ps. XIV, 4. ↩
-
Matth. V, 14. ↩
-
Philipp. II, 15. ↩
-
Is. LXII, 1. ↩
-
Matth. XI, 19. ↩
-
Luc. XXIII, 11. ↩
-
Marc. XV, 17. ↩
-
Sap. V, 4, 5. ↩
-
Eccle. VIII, 11. ↩
-
Ps. XXXV, 2. ↩
-
Prov. II, 14. ↩
-
Is. III, 9. ↩
-
Deut. XXXII, 15. ↩
-
Zach. II, 3. ↩
-
* Gregorii ↩
-
Ps. XXXIII, 9. ↩
-
Cant. v, 1. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Sap. IV, 8, 9. ↩
-
1 Cor. I, 23, 24. ↩
-
Joann. I, 1. ↩
-
Ps. XXVII, 5. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Prov. ↩
-
Prov. XVIII, 4. ↩
-
Luc. XIII, 27. ↩
-
Is. XLII, 3. ↩
-
Rom. VIII, 28. ↩
-
Mich. iii, 11. ↩
-
Ibid. iii, 24. ↩
-
Eccli. vii, 31. ↩
-
Ps. xxxiii, 19. ↩
-
II Reg. vii, 23. ↩
-
Deut. vii, 6. ↩
-
Ps. lxviii, 25. ↩
-
I Thess. ii, 16. ↩
-
Dan. ix, 26, 27. ↩
-
Is. lv, 4. ↩
-
Ephes. ii, 13. ↩
-
Tob. iii, 22. ↩
-
Matth. xxvii, 51. ↩
-
Exod. xix, 12; xx i, passim ; ↩
-
Lev. xx, passim. ↩
-
Ps. xxxix, 6. ↩
-
Act. ii, 47. ↩
-
Is. lvii, 1. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
III Reg. viii, 58. ↩
Chapter 32 of 72