Skip to the text

Articulus 31

ELUCIDATIO CAPITULI TERTIDECIMI: ECCE OMNIA HÆC VIDIT OCULUS MEUS, ET AUDIVIT AURIS MEA.

NUNC particularius sanctus Job descendit ad reprehensionem et informationem amicorum suorum. Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea: id est, prædictos in præcedenti capitulo divinæ sapientiæ ac omnipotentiæ effectus circa homines, corporalibus oculis vidi in se vel in aliquo signo, vel per visum exteriorem ad eorum cognitionem deveni; auribus quoque ea ex aliquorum relatu, fama vel instructione percepi; et intellexi singula, per diligentem mentis considerationem, imo potius per divinam illuminationem. Secundum scientiam vestram et ego novi, nec inferior vestri sum. Hoc est quod circa præcedentis capituli principium ait, Et mihi est cor sicut vobis, nec inferior vestri sum:1 quod qualiter non superbe aut præsumptuose, sed humiliter ac discrete sit dictum, ibi expositum est.2

Sed tamen ad Omnipotentem loquar, ipsum laudando, orando, causamque meam ei ut judici proponendo, et cor meum coram eo cum debita modestia effundendo: juxta illud Threnorum, Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui. Sic et Abraham disseruit: Loquar ad Dominum meum, quum sim pulvis et cinis. Et disputare cum Deo cupio: non ejus gesta seu judicia temerarie dijudicando, sed veritatem humiliter inquirendo, et percussionis meæ causam plenius investigando, de modo quoque providentiæ ejus, et processu regiminis vitæ humanæ loquendo. Sic quippe discipulus disputat cum magistro, non ut reprehendat, sed ut informetur;3 et rationes se moventes proponit, ut a magistro solvantur. Sic etiam Jeremias ait: Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum.4 Prius vos ostendens fabricatores, id est artificiosos compositores, mendacii, id est falsi sermonis: quoniam multa mihi crimina imposuistis, ut vestras defendatis erroneas opiniones circa providentiam Dei, putantes nullum puniri a Deo, nisi pro sua culpa.5 Sic et in Jeremia dicitur de quibusdam: Docuerunt linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent, laboraverunt.6 Et cultores, id est amatores, tractatores, seu veneratores, perversorum dogmatum, quibus asseritis non infligi pœnam, nisi pro culpa, et justis temporalem prosperitatem in vita hac tribui, impiis autem adversa: cujus oppositum sæpe contingit, et supra partim probatum est, infra vero a beato Job clarius efficaciusque probatur.

Atque utinam taceretis, cessando a defensione errorum vestrorum: quia quo magis loquimini, eo insipientiam majorem ostenditis. Ideo subditur, ut putaremini esse sapientes. Sapientis enim est, docilem, taciturnum, corrigibilem esse, non loquacem aut in sensu proprio pertinacem. Ideo, si taceretis, videremini sapientes, sapientioresque essetis quam nunc; et tamen non essetis simpliciter sapientes, propter vestras erroneas opiniones. Hinc in Proverbiis legitur: Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est.78 Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur.9

Audite ergo correptiones meas. Quia ex caritate vos arguo de excessu verborum, de falsitate intellectus, de pravitate affectus. Sic et Sapientia ait in Proverbiis : Convertimini ad correptionem meam ;10 en proferam vobis spiritum meum. Et judicium labiorum meorum, id est, judicium reprobationis, quo per veram prudentiam errare vos judico, idque per labia mea denuntio, attendite, non statim ex indignatione verba mea more impatientium aversando, sed ea sapienter pensando. Porro, secundum Gregorium, bene primo ponit correptionem, deinde judicium : quia nisi per correptiones primus stulti tumor deprimatur, nequaquam per intelligentiam judicium justi cognoscitur.11

Numquid Deus indiget vestro mendacio? id est, ad defensionem suæ justitiæ non ei necesse est ut vos proferatis mendosa, asserendo nullum a Deo flagellari, nisi pro propria culpa : ex quo ultra proceditis ad falsam innocentium atque justorum accusationem, quum tales adspiciatis affligi ; ut pro illo loquamini dolos, id est versutas ac fraudulentas propositiones ad colorandum vestra mendacia. Denique, veritas non eget mendacio, sicut nec virtus peccato ; et quod probari non valet nisi per falsas præmissas, verum non est. Quum vero quis aliquam falsitatem probare et defensare conatur, fraudulentis uti mediis solet. Ita amici Job, ut suam assertionem defenderent, ipsumque Job comprobarent injustum, cautelose egerunt, extollendo divinam perfectionem, et ostendendo humanam defectuositatem : ex quibus concluserunt beati Job impietatem, quasi Deus per gratiam præservare hominem non posset a ruina per culpam.

Numquid faciem ejus accipitis? id est, in judicio isto, quo inter Deum et me judicatis, illum laudando, me condemnando, faciem Dei seu Deum ubique præsentem et omnia intuentem, approbatis et justificatis per inordinationem in judicio devitandam, quæ vocatur personarum acceptio, et fit, dum quis manifestam alicujus justitiam negat seu despicit, intuitu magnitudinis alterius partis. Quum ergo amici Job manifestam ejus justitiam negarint, eumque damnarint solo intuitu divinæ justitiæ, quoniam secundum dogmata sua videre non poterant, quomodo salva divina justitia, ipse Job juste a Deo flagellaretur nisi culpæ suæ demerito ; videbantur faciem seu personam Dei accipere. Nam et præinducta magnifica de majestate, æquitate et sapientia Dei, quasi blandiendo, propter hoc disserebant, ne Deus videretur injustus innocentes plagando. Hinc subditur : et pro Deo judicare nitimini, id est, judicando conamini Deum justificare per quæcumque media et falsa ? quod Deo non placet, quoniam falsitas displicet ei jugiter propter se ipsam, quum sit obliquatio atque recessus a veritate.

Porro Gregorius exponit hæc aliter, dicens : Faciem Dei accipere, est auctoritatem ipsius in judicando assumere, hoc est, quasi divina auctoritate seu in persona Dei, per modum quo judicat Deus, ferre judicium. Deus enim sic judicat, quod ipse nil reprehensibile in se habet, quod ab aliquo judicetur : sicque, secundum Gregorium, amici Job ejus opera reprehenderunt, ac si ipsi reprehensibile nihil haberent. Insuper, pro Deo judicare, est alterius defectus sine compassione discutere et damnare : quod amici Job videntur fecisse, quia dure et invective locuti sunt contra eum. Dicit autem Gregorius : Illius solius est peccata hominum sine compassione discutere, qui ex naturæ suæ omnipotentia nescit peccare. Homines vero justi quum pravorum facta redarguunt, suæ semper infirmitatis conscii, eos etsi exterius sæviendo, tamen interius compatiendo redarguunt.

Aut placebit vester inordinatus processus in judicando, ei quem celare nihil potest, id est Deo omnia infallibiliter cognoscenti? Interdum enim alicui placet causæ suæ defensio, quamvis sit injusta, vel quamvis fiat per media inordinata, quoniam nescit causam suam esse injustam, aut media illa quibus defenditur, esse distorta: quod in Deo omnia contuente locum nequit habere. Aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis, id est callidis contra me processibus, ut putet vos ordinate suam causam contra me defensare? sicut interdum aliquis simplex putat suam causam esse injustam, ideoque non cupit eam defendi; sed ab advocatis persuadetur ei, quod causa sua sit justa, sicque petit ut defendatur. Sed Deus cujus sapientiæ non est finis aut numerus, sic falli non potest.12

Ipse vos arguet de vestra inordinata disputatione adversum me: sicut et infra ultimo capitulo patet. Qui enim Deum per falsa commendat, non solum ei non placet, sed insuper displicet, pœnam meretur, et Deo qui veritas est, adversatur, quemadmodum ad Corinthios scribit Apostolus: Invenimur (inquit) et falsi testes Dei (videlicet si resurrectio mortuorum non est), quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitavit Christum:13 quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. Nempe quidquid veritati contrariatur, divinitus reprobatur. Quoniam in abscondito, id est cordis occulto, faciem ejus accipitis: secundum sensum præhabitum; ita quod vobis conscii estis, vel saltem essetis, si advertere veritatem velletis, quod judicando inter Deum et me, accipitis faciem ejus: quia justitia mea vobis et omnibus nota fuit, sicque per falsam mei accusationem defenditis Dei justitiam.

Statim ut se commoverit, non per suæ naturæ aliquam variationem, sed per potestatis suæ processum in actum exteriorem, id est, mox quum exercere cœperit ultionem. Juxta hunc modum loquendi, Plato dixit primum motorem moveri. Et Aristoteles Platonem super hoc arguens, verba ejus, non mentem, impugnat. Nam et beatissimus Dionysius ait primo de Divinis nominibus capitulo: Omnes Patre moto illuminationes descendunt. Vel humano modo loquitur Job de Deo, quoniam homo vindicaturus, ira seu aliqua affectione intra se movetur, et sic in ultionem progreditur. Turbabit vos, per pœnam infligendam, ita quod pacem et tranquillitatem, in qua nunc esse et contra me disputare videmini, ex levi etiam percussione perdetis, qui reprehenditis me quod propter plagam hanc maximam sum turbatus. Et terror ejus, id est timor quem ex consideratione Dei et suæ vindictæ concipietis, vel terribilis ejus majestas, irruet super vos, id est, corda vestra deprimet ita, quod alia seu graviora tormenta timebitis: et hoc dicitur, nisi pœnituissent, sicut sequentia.

Memoria vestra comparabitur cineri, id est, cito cessabit et auferetur, quemadmodum cinis faciliter tollitur, cessat et perit. Sed quomodo verum est hoc, quum usque in præsens per totum mundum tam communis sit virorum istorum memoria, præsertim quum liber hic legitur? Et respondendum, quod loquitur eis tanquam errantibus: sicque eorum memoria cito deperiit, non quasi omnino non manserit, sed quia non mansit ad bonum seu ad laudem eorum, quomodo justorum memoria dicitur permanere, juxta illud Proverbiorum: Memoria justi cum laudibus; nomen impiorum putrescet.14 Et in Psalmo: In memoria æterna erit justus.15 Et de impiis: Periit (inquit) memoria eorum cum sonitu.16 Et redigentur in lutum, id est vilem materiam, cervices vestræ, anima a corpore separata, quando corpora vestra putrefient et incinerabuntur.

Consequenter Job contra amicos disputaturus, et eorum falsa dogmata destructurus, audientiam petit. Tacete paulisper: quia diu tacere, impatientiæ vestræ esset molestum; ego quoque non inordinate protraham verba; ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit, id est, quod ratio dictaverit esse dicendum, non ad quod inclinaverit passio: et ita succinctus ero in verbis.

Quare lacero carnes meas dentibus meis? id est, cur corpus meum dire affligo instar eorum qui præ fame carnem suam manducant? Ut enim præhabitum est in expositione secundi capituli, pœnam plagæ sibi inflictæ Job auxit, saniem testa radendo, quod fuit quædam corporis laceratio, atque in sterquilinio residendo. Juxta hunc modum David concinit: Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. Et in Michæa Dominus ait de impiis: Qui comedunt carnem populi mei. Et animam meam porto in manibus meis, id est, morti expono me ipsum, et animam meam separationi a corpore, quemadmodum quod fertur in manibus, exponi videtur raptoribus. Job autem (ut sæpius patuit) mortem optavit. Porro, per hoc quod anima alicujus dicitur esse seu portari in manibus, designat Scriptura aliquod magnum seu manifestum mortis periculum, seu propinquitatem aut dispositionem ad necem. Unde Jephthe reversus de bello: Posui, inquit, animam meam in manibus meis. De David quoque primo Regum, Jonathas dicit: Posuit animam suam in manibus suis, et percussit Philistæum.1718

Ad hanc quæstionem respondet: Etiamsi occiderit me, corporaliter usque ad mortem vexando, in ipso sperabo, quod miserebitur animæ meæ, et per præsentes tribulationes a futuris æternis eripiar atque salvificer. Ac si dicat: Præinducta verba de carnium laceratione non dixi, nec me ita afflixi mortemque petii, ex desperatione, ut mihi imponitis, quum propter nullam adversitatem quantumlibet gravem et magnam, sim desperaturus. Nam, ut ait Apostolus, Spes non confundit.1920 Et Psalmista loquitur Deo: Sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. Vel, Si occiderit me, id est, spiritualiter occidi permiserit me: quod fit, dum Deus sinit hominem mortali obrui culpa; in ipso sperabo, quod pœnitenti indulgeat, gratiamque faciat abundare, ubi abundavit iniquitas:21 nec ex præsumptione hoc dico, vel sine meritis me vere atque salubriter sperare existimo. Ideo subditur: Verumtamen vias meas, id est cogitationes, affectiones, locutiones et opera, quibus quasi per medium iter tendo ad ultimum finem ac patriam, in conspectu ejus arguam, id est, coram Deo examinabo ac reprehendam, detestando ac emendando quidquid in eis reprehensione dignum conspexero.22 Imo, etsi sine peccato notabili fuerint viæ hæ, tamen comparatione sanctitatis ac majestatis divinæ, nullius momenti sunt, nihilque satis rectum est, secundum Albertum.

Hujus felicis reprehensionis fructum subjungit: Et ipse erit salvator meus, id est dator veræ salutis, quam non tollit nisi peccatum. Propter quod ait Isaias: Iste omnis fructus, ut auferatur peccatum. Qui enim cordialiter se accusat, pœnitet et emendare proponit, remissionem culpæ, infusionem gratiæ, adeptionem gloriæ promeretur. Hinc ait Psalmista: Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Apostolus quoque: Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Hoc itaque vere, non ficte, agam. Non enim veniet in conspectu ejus, id est, Deo per complacentiam non apparebit, non ei placebit, neque ab eo consequetur salutem, veniendo ad clarum Dei conspectum, omnis hypocrita: qui aliud intus est, utpote impius, aliud foris ostendit, quia virtuosum se simulat: id est, nullus talis in conspectu Dei sic veniet, nisi pœniteat. Unde Christus tam sæpe ait in Evangelio: Væ vobis, hypocritæ. Itemque: Nolite fieri sicut hypocritæ. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Et in hoc verbo notat Job suos amicos, qui foris justitiam videbantur defendere ac zelari, quum intus pleni essent erroribus.

Audite auribus mentis et corporis sermonem meum, et ænigmata, id est obscuritates seu difficultates in meis latentes sermonibus, percipite auribus vestris: quæ diligentissimam considerationem requirunt. Vel, Ænigmata, id est figurativas locutiones vel similitudines, quibus probo quæ dico. Hoc etenim spectat ad sapientem, secundum illud Proverbiorum: Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientium et ænigmata eorum.23

Si fuero judicatus a Deo vel quocumque judice justo, scio quod justus inveniar. Hoc (secundum Thomam et quosdam) non dicit Job de justitia vitæ, quia jam dixit, Vias meas in conspectu ejus arguam;24 sed de veritate doctrinæ, de qua judicialiter contendebatur. Deus autem infra ultimo capitulo, dat sententiam pro Job, ipsum laudando, quod recta et recte locutus sit coram se. Verumtamen intelligi potest de justitia vitæ, præsertim quum tantæ justitiæ in conversatione fuerit Job, ut Deo teste non fuerit ei similis in terra, homo simplex et rectus.25 Ad hoc autem quod homo justificetur a Deo, non oportet quod nunquam peccatum mortale incurrerit, aut nullum habeat veniale: quum et Paulus26 tam dire peccaverit, et Spiritu Sancto recepto postea, non prorsus ab omni veniali fuit immunis;27 sicut nec ceteri Apostoli, nec Joannes Baptista, propter quod dixit ad Christum: Ego a te debeo baptizari.28 Sed sufficit quod sine mortali peccato sit, et de venialibus saltem in communi doluerit. Talis autem fuit beatus Job. Unde et nunc dicit se certum, quod justus invenietur, præsertim ab his peccatis, quæ sibi ab amicis suis imponebantur. Sed quomodo potuit certus esse de isto, quum superius jam dixerit: Si justificare me voluero, os meum condemnabit me;29 etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea? Sed hujus solutio ex dictis ibidem est evidens. Deo enim revelante scire hoc potuit; et variis modis dicitur aliquis justus seu justificari, ut patet ex dictis. Denique injustus pœnitendo fit justus.

Quis est qui judicetur mecum, id est, contra me disputans, judicetur a Deo an ipse veram justamque teneat partem, an ego? Veniat, id est, me accedat. Sic et in Isaia dicitur: Quis est adversarius meus?30 accedat ad me. Quis contradicit mihi? stemus simul. Quare tacens, falsitati non contradicendo, consumor, id est, graviter intus affligor, et morti propinquo? Justo equidem zelo contra amicorum errores atque mendacia incitabatur, atque ad defendendum veritatem accendebatur: ita quod dolor intus manens inclusus, amplius augebatur; per verba autem quasi evaporans, alleviabatur. Sic ait et Isaias:31 Væ mihi, quia tacui. Tempus enim loquendi, et tempus tacendi, ut Salomon protestatur.32 Defendenda autem est veritas atque justitia, juxta illud Ecclesiastici: Pro anima tua non confundaris dicere verum.33 Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia.

Duo tantum ne facias mihi, id est, duo mala pœnalia et disputationis ac responsionis impeditiva, non mihi, o Deus, infligas; et tunc a facie tua non abscondar, id est, a collatione tecum disputativa non me abscondam, nec abstraham, sed tecum fiducialiter disputabo. Porro, quod ait, Non abscondar, non ita intelligit, quasi aliquis (absolute loquendo) possit se a Deo abscondere, qui æternaliter, invariabiliter et superclarissime omnia intuetur; sed quoniam homo, quantum in se est, se conatur abscondere Deo, dum ei apparere seu loqui refugit et formidat. Unde et Adam loquitur Deo: Vocem tuam audivi, et timui, et abscondi me.34 Jonas quoque surrexit ut fugeret a facie Domini in Tharsis.35 Manum tuam longe fac a me, id est, potestatis tuæ hanc quam patior plagam seu pœnam aufer a me, et formido tua, id est timor de te conceptus, timor, inquam, de futuris suppliciis, non me terreat. Siquidem duo hæc, scilicet dolor vehemens de malo præsenti, et formido intensa de malo pœnali futuro, actum impediunt rationis. Hoc est quod supra dixit Job:36 Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat; neque enim possum metuens respondere. Præterea quod ait, facie tua non abscondar, consonat ei quod in Joanne scriptum est: Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.37 Siquidem veritas non quærit angulum, sed falsitas et peccatum. Hinc qui bonæ conscientiæ securitate aut confidentia est armatus, non se subtrahit aut abscondit a Deo ac luce virtutis*, sed quem conscientia sua remordet, secundum illud Joannis :38 Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.*394041

Consequenter ostendit se paratum in disputatione cum Deo habenda ad actum opponentis, et insuper ad actum respondentis, quasi indifferens ad utrumque, et Deo quasi dans optionem : non quod velit objicere ad reprehendendum, sed ad veritatis notitiam adipiscendam, ut dictum est plenius. Unde ista sunt verba bonæ fiduciæ et familiaritatis cum Deo, non ex superbia aut præsumptione, quasi velit de pari cum Deo contendere. Voca me, id est, jube me apparere ad respondendum, et ego respondebo tibi pro posse, rationem pro veritate reddendo, et vera quæ dixi defendendo ; aut certe loquar, proponendo et inquirendo quæ movent me, et tu responde mihi, me instruendo ac certificando de dubiis.

Responde mihi, quantas habeo iniquitates et peccata ; scelera mea atque delicta ostende mihi. Hic sanctus Job, in disputatione quam cum Deo aggreditur ut instruatur ab eo, assumit personam proponentis seu opponentis. Præterea, quoniam amici ejus sibi a principio imposuerunt, quod pro suis peccatis esset percussus, imo pro gravibus excessibus esset tam graviter cæsus, ideo Deum primo deposcit, ut eum de hac re plenius doceat. Responde mihi, id est, mihi te, o Deus, sciscitanti ostende per inspirationem occultam seu angelicam revelationem, quantas, id est quam intensas, graves seu magnas, habeo iniquitates, ut amici mei calumniantur. Quasi dicat : Si, ut illi affirmant, pœna non infligitur nisi pro culpa, ita quod ista supplicia pro meis peccatis sustineo, tunc utique valde graves habeo iniquitates : quia pro majori culpa infligitur major pœna ; ego autem gravissime sum plagatus. Hæc ergo humiliter sciscitatur, ad excludendum falsam suæ flagellationis causam, quam amici ejus asserebant esse ipsius iniquitatem ; et etiam, ut clarius desuper illustretur. Et peccata. Quædam peccata fiunt in proximum, quæ hic designantur per iniquitates ; quædam in se ipsum, ut vitia gustus et tactus, quæ ipsius peccantis personæ et corpori maxime nocent, quæ jam per pecata notantur ; quædam fiunt directe in Deum, quæ sunt contra tria præcepta primæ tabulæ, ut sunt infidelitas, blasphemia, sacrilegium, odium Dei : et ista vocantur scelera, quasi accusatione dignissima. Rursus, præcepta divina duplicia sunt, scilicet affirmativa : et contra hæc sunt peccata omissionis, quæ hic dicuntur delicta, quasi derelicta, quia in eis homo omittit et negligit quod Deus fieri jubet. Alia sunt præcepta negativa : contra quæ sunt pecata commissionis, in quibus homo agit quæ fieri Deus prohibuit, ut quum ait : Non occides. Petit itaque Job, ut si hujusmodi mala habuerit, vel de eis (si quæ habuit) non pœnituerit, sibi a Deo pandatur.4243

Deinde ex caritatis fiducia querulose interrogat : Cur faciem tuam abscondis ? id est, pietatis tuæ respectum, consolationem relevamenque subtrahis, quantum ad hoc quod permittis me gravissimis animæ corporisque doloribus affici, nec me pro relevamine deprecantem exaudis. Hinc infra etiam ait : Sto, et non respicis me ; clamo ad te, et non exaudis me :44 mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. Hinc subdit, et arbitraris me inimicum tuum ? id est, ita affligis me, quasi impius essem, et per consequens inimicus tuus, qui odisti omnes qui operantur iniquitatem :45 juxta illud Sapientiæ, Odio sunt Deo impius et impietas ejus.46 Hoc est quod supra jam dixit :47 Quare posuisti me contrarium tibi ? Verumtamen, absolute loquendo, Deus tempore afflictionis hujus non abscondit faciem suam a Job, nec eum sibi adversarium arbitrabatur : imo gratiosissime eum adspexit ac conservavit in anima, paternaliter castigavit in corpore, illuminavit et spiritu prophetico decoravit in mente. Sic loquitur more afflictorum, qui verba doloris sui expressiva solent effari.48

Deinceps ad provocandum clementiam Dei, hoc est ad impetrandum ejus auxilium, inducit verba humanam fragilitatem infirmitatemque signantia. Contra folium quod vento rapitur, id est in me et ad meam afflictionem, qui folio quod vento impellitur, similis sum: quia res sum labilis atque infirma; et ut folium vento movetur, sic ego variis cogitationibus, affectionibus, tentationibusque impellor et feror seu moveor; juxta id Isaiæ: Cecidimus quasi folium universi; iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos; ostendis potentiam tuam, qua me faciliter dejecisti atque vicisti. Quasi dicat: Potestas tua quum sit immensa, importabilis mihi est; nec decens videtur, ut eam in tam infirma ac fragili creatura ostendas. Ista sunt verba misericordiæ provocativa, non reprobativa operationis seu dispositionis divinæ.

Et stipulam siccam persequeris, id est, me veteranum instar stipulæ per ætatem et infirmitatem siccatum, graviter impetis et invadis, continuando plagas tuas in me. Denique homo in juventute assimilatur herbæ virenti, in senectute autem stipulæ siccæ. Quemadmodum vero Job, ita et alii viri virtutum, præsertim in tribulationibus constituti, infimis ac vilibus rebus se comparant, prout primo Regum David ait ad Saul:49 Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? Canem mortuum persequeris, et pulicem unum. Sic quoque secundo libro Regum, Miphiboseth loquitur David regi:50 Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei? Certum est autem, quod homines tribulati ea libenter allegant, quæ aliquo modo possint eis pro relevamine cooperari. Ita et Job divinam potentiam atque humanam imbecillitatem commemorat, ut quasi ratiocinando concludat, quod deceat Deum homini misereri: sicut si robustissimus pugil aut gigas projecisset puerulum in terram sub pedibus suis, deceret ut eum pie erigeret.

Scribis enim, id est, memoriter tenes, sicut quod scriptum est firmiter manet, contra me, id est ad mei gravamen, amaritudines, id est culpas diu præteritas, quæ ad amaritudinem ultionis perducunt, et suo remorsu quem pariunt, mentem affligunt. Nam et animus inordinatus sibi ipsi solet esse pœnalis. Vel, Amaritudines, id est pœnas amaras, quas mihi (sicut præordinasti) inflixisti; quas in me quoque efficis perdurare, quemadmodum durat verbum scriptum, non dictum. Unde et infra loquitur Deo:51 Signasti quasi in sacculo delicta mea. Et dixit supra:52 Sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum.

Præterea advertendum, quod Job loquitur affectu dolentis, qui vocabulis sæpe improprie utitur, magisque loquitur secundum id quod ratione doloris aut foris apparet, quam secundum id quod in occulto veritas habet. Unde flagellatio Job, a Deo pie pro illius profectu permissa, non fuit proprie persecutio, sed exercitatio atque probatio, purgatio, gratiarumque auctio. Similiter Deus non scripsit contra eum ipsius peccata, de quibus pœnituit: quin quoad culpam ea pœnitenti statim indulsit. Sed pœnam interdum reservat in posterum: sicque (ut ante aliqualiter tactum est) una causarum percussionis Job fuit, ut a pristinis culpis, etiam quoad pœnam, eriperetur in sæculo isto. Illa tamen causa non fuit principalis, neque præcipua: quia et ipse Job satisfecisse ante percussionem suam credendus est, quamvis forte non penitus plene. Propter quod subdit: et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ, id est, per infirmitatem hanc meam vis me (ut videtur) usque ad mortem affligere, propter peccata mea in adolescentia mea commissa, tanto tempore mihi pœnam reservans. Quod nimis rigorosum apparet, eo quod adolescentia fluxibilis sit, instabilis ac lasciva: propter quod in Ecclesiaste habetur, Adolescentia et voluptas vana sunt. Hinc peccatis illius ætatis facilius indulgendum censetur.5354

Posuisti in nervo pedem meum, id est, spirituales pedes meos, videlicet cordis affectum et intentionem, operumque processum, tua lege frenasti, et sub jugo disciplinæ ligasti, ne huc illucque libere ac injuste vagarer et prævaricarer, sicut pedes incarceratorum ligantur in nervo atque compedibus. Hæc est maxima misericordia Dei, qua suos electos a pravis itineribus retrahit, a peccatis refrenat, et per semitas sibi placentes deducit, juxta illud Sapientis : Justum deduxit Dominus per vias rectas.55 Et in Psalmo : Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me.56 O quam beati sunt, qui hoc ex sententia dicere habent, horumque verborum gustant virtutem ! qui utique omne bonum quod habent, Deo devotissime gratissimeque adscribunt, dicentes id Psalmi : Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum, id est ob sui ipsius propriam benignissimamque bonitatem. Verumtamen verbum hoc aliter potest intelligi, eritque sensus : Posuisti, etc., id est, plaga tua gressus meos velut quodam nervo seu cippo arctasti, ita quod præ infirmitate progredi nequeo. Unde superius dixit : Circumdedisti me carcere.

Et observasti, id est, diligenter considerasti ad judicandum ac præmiandum, omnes semitas meas, id est interiores actus animæ meæ in cogitando, appetendo, atque similibus ; et vestigia, id est exteriora opera seu processus, pedum meorum, tam corporalium quam spiritualium, scilicet affectionum et intentionum seu consiliorum, ex quibus opera proficiscuntur, considerasti.57 Quum enim semitæ dicantur strictiora itinera, recte per eas actus interiores signantur, qui subtiliores sunt, efficaciusque atque directius ducunt ad Deum, quam opera exteriora, in quibus non est ratio meriti neque demeriti, nisi ex interioribus actu et habitu.5859 Hinc de Deo ait Psalmista : Qui intelligit omnia opera eorum.60 Et rursus : Scrutans corda et renes, Deus. In Proverbis quoque habetur :6162 Respicit Dominus viam hominis, et omnes gressus illius considerat. Imo, tam distincte atque plenissime Deus universos hominum actus perpendit, judicat, numerat, ut et corporalium pedum, ceterorumque membrorum usum, progressum, cunctaque gesta observet, in quantum ex deliberata ratione procedunt. Sic enim sunt vel meritoria, vel demeritoria, præsertim quum secundum probabilem positionem, quam et Thomas defendit, in actibus humanis non sit indifferens, ita quod omnes actus hominis, qui ex rationis deliberatione procedunt, qui proprie actus humani vocantur, sunt vel meritorii vel demeritorii : sicque singuli sub providentia cadunt divina. Propterea Jeremias inducit : Fortissime ; magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu, cujus oculi aperti sunt super omnes filios Adam.63

Grandis ergo et maxima nobis ratio est bene vivendi, quum ante oculos strictissimi Judicis cuncta cernentis, nilque impræmiatum relinquentis, cuncta agamus, et quæ agenda sunt omittamus. Ideo ait Psalmista : Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.

Qui quasi putredo consumendus sum, id est instar putredinis redigendus in vermes et in cineres, quantum ad corpus meum : secundum illud Ecclesiastici, Quum moritur homo, hereditabit serpentes, et bestias, et vermes.64 Et quasi vestimentum quod commeditur a tinea. Quemadmodum enim tineæ de vestimento nascuntur, et illud corrodunt : sic corpus ante mortem consumitur a naturali calore velut a tinea ; post mortem vero de ipso corpore vermes gignuntur, a quibus corroditur, juxta quod in Isaia legitur :65 Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. His verbis denuo suam fragilitatem fatetur, ut tanto sit ei Deus clementior, quanto ipse se fragiliorem veraciter recognoscit. Quasi dicat : Pene mirum videtur, quod creaturam tam fragilem sic indesinenter observas, tam districte judicas ac graviter punis.

Qui autem a judice est percussus, appetitque ab eo curari, omnia illa libenter commemorat et ei proponit, ex quibus aliqua videtur posse persuasio elici aut ratio sumi, ad obtinendam judicis propitiationem atque optatam salutem aut sanitatem.66 Denique, juxta industriam hanc subjungit, pandendo hominis fragilitatem, defectuositatem, miserabilitatem in ejus ingressu, progressu, egressu : ingressu, inquam, in mundum hunc per nativitatem ; progressu, per vitæ extensionem seu continuationem ; egressu de mundo, per mortem.

Itaque quod de se singulariter dixit, de homine communiter seu ipso genere humano prosequitur atque ostendit, subdendo : Homo, quicumque sit ille, natus de muliere, infirmo et fragili vasculo. Mulier enim a molliendo quasi mollis aer dicitur. Et quod de homine nato asseritur, de feminis quoque, non de viris tantum, accipitur, quamvis adjectiva sequentia masculina, videantur ad masculos homines determinare. Denique, omnis homo de muliere est natus, demptis primis parentibus. Nam et de Christo ait Apostolus ad Galatas : Misit Deus Filium suum, factum sub lege, natum ex muliere. Cui et Christus dixit in passione : Mulier, ecce filius tuus. In quibus sermonibus mulier sexum, non connubium, notat. Quum ergo homo de muliere nascatur, mollis et tener est, ad bona virtutum debilis ex se ipso, fortis ad ea ex Deo : cujus electi, quantum ad esse naturæ, nati sunt ex muliere, non autem quantum ad esse gratiæ. Propter quod a Joanne de eis inductum est : Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

Brevi vivens tempore. Nam et naturalis periodus vitæ humanæ est brevis, sicut in Psalmo habetur : Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Multorum autem irrationalium animalium naturalis vivendi periodus, duratio seu mensura, multo diuturnior est periodo vitæ humanæ. Porro, quod aliqui ante diluvium vel etiam postea tam diu vixerunt, miraculo magis adscribitur quam naturæ. Quidam vero homines brevissimæ vitæ sunt, qui vel in infantia, vel in adolescentia aut in pueritia moriuntur. Postremo, quantumlibet vitæ hujus duratio protendatur, nihilo minus comparatione æternitatis quæ restat, momentanea comprobatur. De brevitate quoque vitæ præsentis tot dicta et allegata sunt, ut ea repetere vel plura adjicere, superfluum judicetur.

Repletur multis miseriis, id est malis pœnæ et culpæ, defectuositatibus naturalibus, adversitatibus, morbis, angustiis. Maxime autem misera reputanda est vita hæc propter peccata, quæ omni die abundanter innumerabiliterque incidimus, juxta illud Proverbiorum : Miseros facit populos peccatum. Hinc et Christus testatur in Psalmo : Quia repleta est malis (scilicet pœnalibus) anima mea. Et in Ecclesiastico legitur : Jugum grave super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium. Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventiones exspectationis, et dies finitionis ; a præsidente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terram et cinerem ; ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui cooperitur lino crudo. Furor, zelus, tumultus, fluctuatio, timor mortis, fames, flagella et mors. Sic et Salomon : Vidi, inquit, cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.

Qui quasi flos egreditur et conteritur : id est, quemadmodum flos exit de terra, et primo viret, deinde cito marcescit ; sic homo in infantia de ventre parentis progreditur, et in flore ætatis apparens ad modicum, deinde statim deficit et decrescit, siccatur, arescit : sicut in Psalmo cantamus, Homo sicut fœnum dies ejus, et tanquam flos agri sic efflorebit. Hinc in Isaia fertur : Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus tanquam flos agri. Et fugit velut umbra, id est, indesinenter tendit, propinquat, imo et currit ad mortem. Propter quod primo Paralipomenon libro loquitur David : Dies nostri sicut umbra super terram, et nulla est mora. Itemque in Psalmo : Homo vani-

Prov. xiv, 34.

Ps. LXXXVII, 4.

Eccli. xl, 1-4, 9.

Eccl. 1, 14.

Ps. cii, 15.

Is. xl, 6.

I Par. xxix, 15.

Ps. cXLIII, 4.

Gen. 1, 27; 21, 22. alat. iv, 4.

Joann. xix, bid. 1, 13.

Ps. LXXXIX,

Sap. II, 5. tati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt. Unde in Sapientiæ libro, etiam impii hoc testantur: Umbræ transitus est tempus nostrum.

Et nunquam in eodem statu permanet, id est, in una dispositione fixus non manet per tempus notabile, et forte nec per momentum omnifarie. Licet enim secundum mentem ad tempus stabiliter Deo inhæreat et intendat per contemplationem interioresque actus virtutum theologicarum ac donorum et latriæ seu pœnitentiæ; in corpore tamen continua alteratio, variatio seu motio esse cognoscitur. Sed et mens dum sic Deo fixe et amorose intenta est, in pristino statu non manet, sed crescit et proficit: et in actu hujusmodi diu non figitur, sed ad propriam defectuositatem cito relabitur. Quumque debitam diligentiam non adhibuerit ad vitandum Dei offensam, ad complendum ejus voluntatem, ad profectum virtutum, mox a pristino statu cadens, decrescit. Ideo dicit Bernardus: In via Dei non proficere, est deficere; non progredi, est regredi; non crescere, est decrescere. Unde verissimum est illud Ecclesiastici: Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, id est, conscientia tua lædetur, mensque tua a summo cadet ad infima. Hinc, juxta Michæam prophetam, oportet cum Deo sollicitum ambulare; et juxta Salomonem, omni custodia cor custodire. Quocirca Gregorius pulchre scribit: Hoc ipsum, inquiens, nostrum vivere, quotidie a vita transire est. Nam postquam homo deliquit, in quodam se temporalitatis lubrico posuit: quam mobilitatem etiam interius patitur, dum ad opera surgere meliora conatur. Mens etenim mutabilitatis suæ pondere ad alia semper impellitur; et nisi in statu suo arcta disciplina custodiæ teneatur, semper ad deteriora dilabitur.

Denique, affectiones animarum nostrarum sunt valde mutabiles. Jam enim lætamur, jam contristamur; jam ira nos pulsat, jam mititas afficit; jam tranquillitate fungimur, jam inquietudine agitamur:

Eccl. XXVII, 4.

Mich. VI, 8.

Prov. IV, 23. nunc timor, nunc securitas; nunc dolor, nunc sospitas; jam devotio, jam distractio; nunc mentis ubertas, nunc cordis sterilitas. Ex quibus omnibus patet, quasi immensa imperfectio nostra atque distantia a primo, summo, perfecto et incommutabili ente: in quo non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

Itaque, considerata Dei altitudine et hominis vilitate, sanctus Job miratur diligentiam providentiæ Dei ad hominem, quodque Altissimus tantam de re fragili habet curam. Ideo subdit: Et dignum ducis super hujuscemodi creaturam tam imperfectam aperire oculos tuos, id est curam ejus habere, ei de necessariis providere, omnia ejus considerare, legem ac præcepta præbere, ejusque jugiter memorem esse? juxta id Psalmi: De cœlo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum. De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram. Denique in isto apparet immensa dignatio Dei, velut si potentissimus rex, infimos subditorum suorum tam provide curet ac dirigat. Quo enim major est Dei celsitudo et dignitas, et major imperfectio nostra, eo major in istis ostenditur Dei dignatio. Et adducere eum tecum in judicium, id est eum ad judicandum tibi adsistere, et de universis judicare ac præmiare? Hoc utique exigit sapientia atque justitia Dei. Non enim frustra contulit homini rationem, sed ob debitum finem, ut scilicet ea utatur, et Deo fideliter obsequatur. Unde qui ita se habet, laudem et gloriam promeretur; qui aliter, pœnam.

C Propterea in Ecclesiaste dicitur: Cuncta quæ fiunt, adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum sit, sive malum. Per Jeremiam quoque: Ego sum, inquit, judex et testis. Atque in Psalmo: Judicabit orbem terræ in æquitate; judicabit populos in justitia.

Deinde ostendit qua virtute homo salvetur in Dei judicio. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? id est, quis potest hominem ex immundo infectoque semine patris conceptum, a pec-

Jacob. I, 17.

Ps. XXXII, 13, 14.

Eccle. XIX, 14.

Jer. XXIX, 23.

Ps. XCVII, 9. catis purgare, virtutibus decorare? Nonne tu? qui per essentiam mundus, sanctus, virtuosusque es; qui solus peccata dimittis, gratiam creas, virtutes infundis. Imo, secundum Augustinum, majus miraculum est justificatio impii, quam creatio mundi, quum in justificatione tali sit aliquid quasi resistens, scilicet mala voluntas, in creatione autem nihil resistit. Et quamvis sacramenta et homines dicantur aliquem purgare, gratiis adornare, perficere et salvare, hoc tamen [non] propria potestate, nec auctoritative ac principaliter agunt, sed virtute divinitus data, et dispositive ac instrumentaliter. Porro semen (secundum Augustinum) immundum vocatur propter annexam libidinem, quæ fomes et nutrimentum est improbæ voluntatis ad culpam: quæ libido in semine ante animæ infusionem, dicitur esse quasi in radice.

Qui solus es: id est, solus omniformiter ac quomodolibet perfectum esse habes, in quo nihil est de non esse, nihil de imperfecto esse; sed tu es ipsum supersimplicissimum esse, plenum, perfectum, immensum: in quo est omnis beatitudo, perfectio, sanctitas, gloria, pulchritudo, voluptas cum plenitudine penitus infinita, sine omni limite et mensura. Itaque dicitur Deus solus esse, quoniam comparatione sui esse, creatum esse est magis non esse, quam esse, utpote ab illo deficiens infinite, sicut comparatione Dei nemo bonus, nullus sapiens, nullus sanctus.67 Hinc, esse ponitur nomen Dei, ipsomet Deo sublimi et benedicto, superessentiali et superglorioso, dicente ad Moysen: Ego sum qui sum.68 Hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Hinc ait Hilarius: Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, manens causa, et naturalis vel rei generis proprietas.

Footnotes

  1. Job xu, 3. ↩

  2. Art. xiv et xv. ↩

  3. Thren. u. ↩

  4. Jer. xii, 1. ↩

  5. Gen. xviii, 7. ↩

  6. Jer. ix, 5. ↩

  7. Thren. ii, 1. ↩

  8. Job xii, 3. ↩

  9. Prov. xvii, 27, 28. ↩

  10. Prov. 1, 23. ↩

  11. * prius ↩

  12. Ps. cxlvi, 5. ↩

  13. 1 Cor. xv, 13, 15. ↩

  14. Prov. x, 7. ↩

  15. Ps. cxi, 7. ↩

  16. Ps. ix, 7. ↩

  17. 1 Reg. xix, 5. ↩

  18. Judic. xii, 3. ↩

  19. Rom. v, 5. ↩

  20. *Matth. xxiii, 14, 15, 23, 25, 27, 29; vi, 16.* ↩

  21. Rom. v, 20. ↩

  22. *Prov. i, 6.* ↩

  23. Mich. iii, 3. ↩

  24. Job XIII, 15. ↩

  25. Job I, 8. ↩

  26. Ibid. I, 11, 8. ↩

  27. Act. VII, 3; I, 1. ↩

  28. Matth. III, 4. ↩

  29. Job IX, 20, 1. ↩

  30. Is. I, 8. ↩

  31. Is. VI. 5. ↩

  32. Eccle. III. 7. ↩

  33. Eccli. IV, 24, 33. ↩

  34. Gen. III. 10. ↩

  35. Jonx I, 3. ↩

  36. Job IX, 34, 35. ↩

  37. Joann. III, 21. ↩

  38. * veritatis Joann. in, 20. ↩

  39. Act. VIII, 3; I, 1. ↩

  40. Act. XLII, 8. ↩

  41. Job XIII, 15. ↩

  42. Matth. v, 21. ↩

  43. Exod. xx, 13; ↩

  44. Job xxx, 20, 21. ↩

  45. Ps. v, 7. ↩

  46. Sap. xiv, 9. ↩

  47. Job vii, 20. ↩

  48. Joann. iii, 20. ↩

  49. Reg. xxiv, ↩

  50. Reg. ix, 8. ↩

  51. Job xiv, 17. ↩

  52. Job vi, 4. ↩

  53. Eccle. xi, 10. ↩

  54. Is. lxiv, 6. ↩

  55. Sap. x, 10. ↩

  56. Ps. lxxii, 24. ↩

  57. Ps. xxii, 3. ↩

  58. Ps. xxxii, 15. ↩

  59. Ps. cxviii, 168. ↩

  60. Ps. vii, 10. ↩

  61. Prov. v, 21. ↩

  62. Job vii, 12. ↩

  63. Jer. xxxii, 18, 19. ↩

  64. Eccli. x, 13. ↩

  65. Is. xiv, 11. ↩

  66. Eccl. x, 13. ↩

  67. Marc. x, 18. ↩

  68. Exod. III, 14. ↩

Chapter 33 of 72