Skip to the text

Articulus 32

DE TROPOLOGIA EJUSDEM CAPITULI TERTIIDECIMI.

SI aliquoties ratio exigat, ut contra veritatem protervientis, garrientis ac disputantis pompam ac præsumptionem sagaciter retundamus, ne veritas patiatur jacturam, non superbe aut impatienter loquamur; sed beati Job sequamur modestiam: qui quum valde sapientior esset disputantibus secum, non passionate se extulit, nec præsumptuose locutus est, Plus scio quam vos; sed modeste effatur: Secundum scientiam vestram et ego novi. Et enim qui minus dicit, majus non negat, sicut et numerus minor non excludit majorem. Aliquando autem necesse seu utile est, ut homo gratiam sibi concessam aperiat ad Dei honorem, ad veritatis atque justitiæ defensionem, ad spei confortationem, ad tentationis repulsionem, ad aliorum ædificationem, quum dicat Salvator:1 Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.

Sed tamen ad Omnipotentem loquar. Non sic propriæ vilitatis, vitiositatis et contemptibilitatis intuitu dejiciamur, pusillanimesve reddamur, ut ad Omnipotentem loqui non audeamus: imo consideratione superinfinitæ bonitatis, caritatis et misericordiæ ejus, consolemur, confidamus, inflammemur et invalescamus, atque cum Omnipotente loquamur, cum filiali timore, grandi reverentia, ferventi amore, ipsum laudando, orando, jugiterque circa ipsum nos mentaliter occupando. Præterea, secundum philosophos, actio dignificatur, nominatur, speciemque sortitur ab objecto seu termino ad quem. Quum ergo Deus superbeatissimus, sit prorsus in infinitum universis et singulis melior atque præstantior, nonne dignitatis præclaræ est circa ipsum sic occupari, in ipsum tendere et moveri, in ipso actum finire ac mentem defigere? Itaque deliciosius valde sit nobis, Omnipotentem affari, cum Christo miscere colloquia, in Domino occupari, quam cum hominibus fabulari, et tempus infideliter perdere.

Et cum Deo disputare cupio : non divinæ sapientiæ profunditatem præsumptuose scrutando, vel divinæ justitiæ judicia reprobando; sed incomprehensibilium operum ejus aliqualem rationem quærendo, et quidquid ad promerendam misericordiam Dei facere potest, diligentius proponendo. Sic disputavit cum Deo Jeremias, dicendo : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?2 Habacuc quoque propheta : Mundi sunt, inquiens, oculi tui, Domine, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non potes. Quare non respicis super inique agentes, et taces devorante impio justiorem se?3 Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. Hoc contra hæreticos, qui de cordibus suis vanissima sibi idola fingunt, mendacia artificiose componunt, et propria documenta tanquam simulacra venerantur, dicere nos oportet. Itemque contra boni communis hostes, contra religiosorum adversarios, contra voluntarie et ex industria mentientes, dicenda sunt hæc ab eo cui incumbit ratione officii seu debito caritatis. Qui etiam loquacibus, quorum ad se spectat correctio, dum ad loquendum sunt immoderati, dicere potest : Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes. Sermo enim est cordis ostensor. Et qualis vir, talis oratio, id est locutio, ut Seneca ait. Ideo immoderantia fandi, latentem cordis pandit stultitiam, quum dicat Salvator : Ex abundantia cordis os loquitur.4 Et in Proverbiis habetur : Os fatuorum ebullit stultitiam. Quum enim refrenatio linguæ sit signum sapientiæ, juxta illud Proverbiorum, Qui moderatur labia sua, prudentissimus est :56 taciturnitas prætendit prudentiam, facitque hominem reputari prudentem. Loquacitas vero, insipientiæ exstat indicium, quemadmodum Salomon contestatur : Totum spiritum suum profert stultus;7 sapiens differt et reservat in posterum. Ecclesiasticus quoque ait :8 Homo sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus et imprudens non servabunt tempus.

Audite ergo correptiones meas. Hoc singuli impleamus, dum a superioribus nostris, vel a quocumque caritative corripimur. Hoc enim est boni ac docilis viri, et sapientiæ ac humilitatis indicium. Superbi equidem correcti, mox indignantur, parvipendi nolentes.910 Unde in Proverbiis scribitur : Qui odit increpationes, insipiens est.11 Et alibi : Vir sapiens non murmurabit correptus. Itemque : Qui acquiescit arguenti, glorificabitur. Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? Hoc testimonio contra eos utamur, qui hypocrisi pleni sunt; contra simulatores et callidos; contra falsitatis magistros, qui se ipsos justificare et alios reprehensibiles ostendere cupientes, ut veraces et justi putentur, sublimia dicunt de Deo intentione dolosa, et falsa vera esse probare conantur per veritatum assumptiones, seu Scripturarum allegationes, juxta illud Apostoli ad Romanos :12 Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium. De quibus in Isaia habetur : Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.13 Porro, qui verax et justus est, non in sui defensionem et opem assumit mendacium; nec veritas, quum sit res firmissima, sicut in apocryphis Esdræ habetur, quod super omnia veritas vincit, eget mendacio, quod infirmissimum judicatur.14 Unde in secunda ad Corinthios epistola dicit Apostolus :15 Non possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.

Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo. Ex hoc verbo discamus immobiliter, firmissime, filialiterque semper in Deo sperare, in omni eventu, adversitate, infirmitate, etiam quando non exaudimur ab eo ad libitum, certi quod ipse sit bonitatis atque clementiæ infinitæ, caritatis ac veritatis immensæ. Ideirco impossibile est, ut in se confidentem relinquat. Imo speranti in se omnia convertit in melius, et firma in ipso spes maxime placet ei ; estque meritoria valde. Deus quoque sperantibus in se auxilium suum in Scripturis uberrime pollicetur. Etenim ait : Quoniam in me speravit, liberabo eum ; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.16 Ad Jeremiam quoque : Eruens liberabo te ; et erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam. Hinc Ecclesiasticus monet : Respicite, filii, nationes hominum ; et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est. In Proverbiis quoque : Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.17 Merito ergo ait Psalmista : Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te. Hinc jugiter propriam fragilitatem, infirmitatem, insufficientiam, atque ad omne malum deplorandissimam proclivitatem pensantes, et Dei benedicti immensam potentiam, infinitamque pietatem considerantes, non in nobis, sed in Deo speremus, gloriemur et quiescamus. Sicque veraciter erimus fortes, secundum illud Machabæorum : Omnes qui sperant in Domino, non infirmantur. Et Psalmista :18 In Domino sperans non infirmabor.

Circa hæc scribit Gregorius : Nunquam est patientiæ virtus in prosperis. Ille autem vere est patiens, qui quum adversis atteritur, nec tamen a spei suæ rectitudine incurvatur. De reprobo etenim scriptum est : Confitebitur tibi quum benefeceris ei.19 In hoc itaque mens justa ab injusta discernitur, quod omnipotentis Dei laudem et inter adversa confitetur ; quod adversis non frangitur.

Postremo, si sapienter perpendimus, quanta sit bonitas, caritas, clementia Dei in semetipso, quantam insuper nobis caritatem clementiamque ostendit, præsertim in Verbi incarnatione, passione, et Sancti Spiritus missione, diffidere non valemus.

Imo, si occiderit nos, in ipso sperabimus. Nam et Deus tanquam benignissimus pater, potentissimus dominus, fidelissimus quoque adjutor, præcipit et requirit ut in ipso jugiter confidamus: quod cur facit, si desperatio sibi summe non displicet? Sperantem vero in Domino misericordia circumdat.20

Verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam: id est, non sic in Deo sperabo, ut nuda informique spe me arbitrer posse salvari; sed pœnitentiæ actibus adhærebo, coram Deo me in omnibus accusabo, peccata mea pure mala fatebor.21 Si boni quid egero, imperfectiones adjunctas mihi adscribam; quidquid autem virtutis exstiterit, Deo attribuam.22 Præterea, decet et expedit quemlibet Christianum, potissime religiosum, quotidie bis ad minus, scilicet mane et sero, cor suum intra se revocare, colligere, atque ad Deum erigere: ut de mane commemoret, Deoque fateatur, ac defleat, quidquid culpæ in nocte incurrerit; similiter sero faciat pro culpis tota die habitis seu commissis:23 et post talem sui reprehensionem satagat detestata peccata corrigere ac vitare, humiliter de se sentire, omnem elationis motum abjicere. Et ipse erit salvator meus. Ideo de sperantibus dicit Psalmographus: Adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos, et salvabit eos;24 quia speraverunt in eo. Itemque: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Nempe eo ipso quod nostra piacula reprehendimus, confitemur, deflemus, ipse tanquam misericordissimus mox indulget, gratiamque refundit et gloriam præparat.2526

Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. Hypocritæ virtuosos se simulant, vel aliud repræsentant quam sunt. Hypocritæ nempe dicuntur fictores, simulatores, repræsentatores aliarum personarum. Isti coram Deo vias suas non arguunt, nec conscientiam suam examinant, non mentem simplificant, nec animam purgant ; sed duplices sunt et sophistæ, simplicissimo Deo præcipue difformes ac displicentes.2728 Unde Ecclesiasticus scribit : Qui sophistice loquitur, odibilis est. Non est illi data a Domino sapientia. In talibus præsertim impletur illud Proverbiorum :29 Stultus illudit peccatum. Dum enim alios falle-re quærunt, se ipsos gravius infeliciusque decipiunt. Ideo fugiamus, detestemur, odiamus hypocrisim, et mente pura ac simplici Deum semper et ubique in cunctis quæramus. Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. Hoc dicere possunt, qui ex speciali revelatione sciunt se esse in caritate. In quorum persona ait Apostolus : Quis nos separabit a caritate Dei ?30 Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. Hoc juxta expositionem præhabitam orare possumus, quando graviter valde affligimur : optare namque debemus mentem tranquillam, securam, imperturbatam.

Responde mihi, quantas habeo iniquitates et peccata; scelera mea atque delicta ostende mihi. Quia in multis offendimus omnes, in tantum, ut pene vel prorsus innumerabilia sint peccata nostra tam omissionis quam commissionis, quæ latent nos ipsos;3132 nec universa et singula ad memoriam revocare valemus sine illuminatione divina : hinc necessario orare habemus, ut Deus sua unctione piissima, illuminatione angelica, prælatorum instructione paterna, lectione aut aliis modis dignetur nobis respondere sive ostendere, quanta habeamus peccata; imo, quæ, quanta et qualia, ut enormitatem eorum noscentes, quælibet ut oportet pœnitentialiter emendemus. Hinc etiam confessurus præmeditari diligentissime debet, in quibus aut quomodo Deum offendit : pro illuminatione quoque compunctionisque gratia exorare, attendentes illud in Psalmo : Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo.33 Denique, dum ab aliquo, potissime a superiore, arguimur, in Domino gratulemur, gratias ei agentes, quia respondet nobis quantas habeamus iniquitates et peccata. Quod si in illis quæ nobis objiciuntur, nobis conscii non fuerimus34, nihilo minus patienter feramus, attendentes quam innumerabilia sint peccata, quibus latenter obnoxii sumus.

Cur faciem tuam abscondis ? Quo quis justior est, Deumque ardentius diligit, eo cordialius illi cupit uniri. A tali autem suo amatore Deus interdum in vita hac consuetam contemplationis gratiam, solitæ consolationis suavitatem, pristinæ gratiositatis experimentalem præsentiam, ad tempus dispensative suspendit propter varias rationes.35 Verum devotus amator superdilectissimi Dei occultationem perpeti æquanimiter nequiens ex amoris sancti ardore, conqueritur amorosa querela, dicendo : Cur faciem tuam abscondis ? id est, noli eam diutius mihi abscondere : juxta illud Canticorum, Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis.36 Quæ licet sint Sponsi ad Sponsam, tamen ibidem post pauca Sponsa æquivalenter eidem loquitur Sponso : Revertere, inquiens ; dilecte mi, similis esto capreæ hinnuloque cervorum super montes Bether.

Et arbitraris me inimicum tuum? Non tam asserendo, quam blandiendo, hoc dicitur in viri justi persona. Quasi dicat : Ita te a me te desiderante, et super omnia diligente, abscondis, quasi tibi displicens et inobediens essem. Verumtamen hæc in persona peccatoris, sed pœnitentis ac incipientis, possunt exponi : qui dum ad libitum non exauditur, nec proficit, videtur ei quod Deus suum ab eo vultum abscondat, et se velut adversarium habeat. Sed in his non cessemus Dei gratiosam implorare præsentiam, splendidam contemplationem, stabilem inhabitationem, pensantes illud Psalmistæ : Lætetur cor quærentium Dominum. Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper.37 Itemque : Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram.

Insuper, quomodo quæ sequuntur, in persona cujuslibet justi afflicti, pœnitentis, aut aliunde virtuose dolentis, per sanctum Job figurati, queant exponi, nullam habent difficultatem, si præcedentis articuli expositio rite pensetur; sed in omnibus quæ hic scribuntur, nostram defectuositatem, fragilitatem, vilitatem debemus perpendere, humillimi esse, atque ad Deum in cunctis affectuose semper confugere.

Denique, quoniam in Officio defunctorum ex capitulo isto quædam lectiones sumuntur, breviter reor tangendum, quomodo lectiones hæ in persona animæ defuncti possint interpretari.38 Itaque anima in purgatorio sita, suppliciorum suorum finem scire et experiri desiderans (talis enim præscientia finis pœnarum, magna est consolatio afflictorum), loquitur Deo: Responde mihi, quantas habeo iniquitates et peccata, ut ex consideratione culparum mearum perpendam mearum durationem pœnarum. Cur faciem tuam abscondis? id est, a conspectu gloriæ tuæ, a beatifica visione sapientiæ atque essentiæ tuæ me differs, et te quasi iratum mihi nunc exhibes. Ideo subdit, et arbitraris me spiritum defuncti inimicum tuum? id est, quasi hostis essem, me punis, quum tamen in caritate sim tua. Quasi dicat: Noli te mihi abscondere, noli me ut hostem habere, sed clementer indulge, succurre et redime. Tali animæ, quum fuerit liberata, dicet Deus illud Isaiæ: In momento indignationis meæ abscondi parumper faciem meam a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui.39

Contra folium quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris: id est, contra me imperfectam atque instabilem, pœnis exustam, ostendis quanta sit justitiæ tuæ potestas, qua per pœnas me istas infestas. Tanquam dicat: Decet, o Domine, ut ignoscas. Præterea Christus, sapientia Patris, lignum vitæ est; de qua Salomon ait in libro Proverbiorum:40 Lignum vitæ est omnibus apprehendentibus eam. Christus enim saluberrimos fructus producit, quibus mentes feliciter reficiuntur. Hujus autem arboris velut folia sunt animæ christianæ, in Christo per caritatem manentes. Unde et ipse ait discipulis: Ego sum vitis, vos palmites.41 Quemadmodum vero per ventum folium ab arbore abjectatur, sic anima a Christo vento superbiæ, tentationis, vanitatis, et passionum impulsibus separatur: ideo vocat se folium vento raptum. Ob quam a Christo separationem punitur: quia etsi de mortali pœnituit, non tamen plenarie in vita hac satisfecit.

Præterea, Christus comparat se grano frumenti, dicendo: Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet.42 Ipse etenim (secundum Augustinum) exstitit granum mortificandum perfidia Judæorum, et vivificandum fide credentium. Unde homo seu anima consistens in caritate et gratia, est velut culmus seu calamus hujus grani, trahens ab eo spiritualis alimenti humorem et gratiæ rorem, quem peccando amittit, et velut stipula sicca efficitur: quoniam stipula dicitur herba a trunco abscisa atque siccata. Et juxta hunc sensum, possunt hæc verba de homine viatore ac peccatore exponi.

Postremo, quo homo seu anima naturaliter imperfectioris est intellectualitatis, eo naturaliter instabilior est atque mobilior, et minus de sapientiæ habens dulci ac reflectivo humore: ideo rite folio ac stipulæ comparatur.

Scribis enim, id est, tenaciter infers et retines, contra me, id est ad meam desolationem, amaritudines, id est pœnas quas patior præamaras, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ, id est, propter peccata mea in illa ætate commissa, tam acerbe me crucias, quasi velles me prorsus consumere. Constituti autem in magnis doloribus, solent cum quadam excedentia loqui, ad insinuandum magnitudinem sui affectus atque doloris. Posuisti in nervo pedem meum, id est, in loco isto pœnali me arctasti et arctas, ut quo cupio, ire non queam, nec manum tuam evadere. Denique omnem animam electam seu ejus pedem, id est affectum, Deus ponit in nervo, id est in legis suæ custodia, caritatisque vinculo, antequam separetur a corpore, ita quod caritatis præceptum adimplet, se ad

Deum convertendo, atque in ejus amore suam voluntatem figendo. Et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti. Anima quæ in vita hac negligenter se habet, nec Dei præsentiam providentiamque perpendit ut decet, in purgatorio experitur, quam distinctissime ac diligentissime Deus omnia ejus in via ista pensaverit, quoniam ibi pro minimis cruciatur. Qui spiritus defuncti quasi putredo consumendus sum : non consumptione essentiæ, sed eo modo, quo dictum est, Consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.

Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, etc. Verba lectionis hujus, in persona animæ exsistentis in purgatorio, congrue exponi non valent. Nec anima talis de se ea pronuntiat; sed a viatore leguntur pro hujuscemodi anima: quæ etiam ea de homine, cujus ipsa forma et spiritus fuit, potest proferre, profitendo humanæ conditionis fragilitatem atque multiplicem defectuositatem, divinam insuper providentiam, quatenus Deus ad propitiandum et redimendum velocius inclinetur, id est, promptum se præbeat. Sic et mendici divitibus suas ostendunt penurias, vulnera et defectus, ut divites ad subveniendum mox moveantur. Quo enim quis imperfectum suum Deo humilius confitetur, eo Deus copiosius miseretur.

Footnotes

  1. Matth. v, 16. ↩

  2. Jer. xiv, 8. ↩

  3. Habac. i, 13. ↩

  4. Matth. xii, 34. ↩

  5. Prov. xv, 2. ↩

  6. Prov. x, 19. ↩

  7. Prov. xxix, 11. ↩

  8. Eccli. xx, 7. ↩

  9. Prov. xiii, 18. ↩

  10. Eccli. x, 28. ↩

  11. Prov. xii, 1. ↩

  12. Rom. i, 25. ↩

  13. Is. xxviii, 15. ↩

  14. III Esdr. iii, 12. ↩

  15. II Cor. xiii, 8. ↩

  16. Ps. xc, 14. ↩

  17. Prov. III, 5. ↩

  18. Ps. xxv, 1. ↩

  19. Ps. XLVIII, 1. ↩

  20. Ps. xxxi, 10. ↩

  21. Jer. xxxix, 8. ↩

  22. Eccl. n. 1. ↩

  23. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  24. Ps. xxxvi, 40. ↩

  25. Ps. cXLIV, 19. ↩

  26. 1 Mach. n. 1. ↩

  27. Ps. xlviii, 9. ↩

  28. 1 Mach. ii, 1. ↩

  29. Prov. xiv, 9. ↩

  30. Rom. viii, 35. ↩

  31. Jacob. iii, 2. ↩

  32. Eccl. xxxvii, 23, 24. ↩

  33. Ps. xviii, 13, 14. ↩

  34. Eccli. i, 1. ↩

  35. Ps. xviii, 17. ↩

  36. Cant. ii, 14. ↩

  37. Ps. civ, 3, 4. ↩

  38. De animabus in purgatorio detentis. ↩

  39. Is. LIV, 8. ↩

  40. Pror. III, 18. ↩

  41. Joann. XV, 5. ↩

  42. Joann. xii, 24, 25. ↩

Chapter 34 of 72