Skip to the text

Articulus 33

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI QUARTIDECIMI : BREVES DIES HOMINIS SUNT.

INCHOATAM humanæ conditionis descriptionem, quantum ad ejus calamitatem, vanitatem et vilitatem multiplicem, capitulo isto Job sanctus prosequitur. Breves dies hominis sunt. Hoc, quantum ad sensum, sæpe præhabitum est. Iste equidem liber rhetoricus, instar rhetorice scriptorum voluminum, eamdem sententiam sub aliis verbis frequenter continet repetitam. Unde quod nunc ait, paulo ante sic protulit: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore.

Denique quo aliquis magis a Spiritu Sancto illuminatur, et in dono sapientiæ atque scientiæ abundat, eo non solum certius et clarius, sed insuper saporosius intuetur et noscit, quam breve, imo quam momentaneum sit omne tempus vitæ nostræ in sæculo isto. Hinc viri sancti, vitæ hujus tempus pro nihilo reputaverunt. Siquidem, per donum sapientiæ, rectum et saporosum sortitur homo judicium de divinis, hoc est de Deo ejusque æternitate ac ceteris attributis seu proprietatibus ejus. Porro, per donum scientiæ, recte saporoseque judicat de creatis, puta de tempore ac ceteris creaturis, quomodo in eis non sit finis ultimus constituendus. Qui ergo tam de æternitate quam de tempore taliter judicat, et utrumque ad invicem comparat, clarissime conspicit quam breve sit hominis tempus. Aliquibus tamen dies quibus vivunt, multi ac longi videntur, quia videlicet exercitiis laboriosis intenti sunt, vel doloribus afficiuntur, seu delectationibus in his quæ agunt, non relevantur. Alii cuncta cum delectatione prompte et alacriter peragunt, ideo tempus eis breve videtur. Unde (secundum Albertum in libro de IV Coæquævis) voluptuosis, itemque divinis hominibus tempus est breve. Illi enim carnalibus, isti spiritualibus abundant deliciis.

Numerus mensium ejus apud te est, id est tibi certitudinaliter cognitus est, quot scilicet mensibus vivet, quanquam aliqui primo suæ nativitatis mense decedant. Constituisti terminos ejus, id est, ultimum diem suæ vitæ, et ultimam horam, imo ultimum minutum, ultimumque momentum, quo unusquisque vivit in mundo, tu (o Deus) in tua sapientia prævidisti, præordinasti, et præfixisti : quemadmodum in Actis loquitur Paulus, Deus fecit ex uno homine omne humanum genus inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum.1

Qui præteriri non poterunt, id est variari, minorari, seu prolongari, secundum quod cadunt sub immobili et infallibili providentia Dei, cujus respectu seu comparatione omnia quantumcumque mutabilia, successiva, incerta, invariabiliter et infallibiliter cognoscuntur, imo et certe proveniunt. Divina nempe providentia complectitur universa, estque certus ordo causarum per comparationem ad eam. Nihilo minus res aliquæ, per comparationem ad proprias, naturales et immediatas causas, contingentes variabilesque consistunt et prorsus incertæ. Divina namque providentia non tollit a rebus, quod eis naturaliter competit ; sed secundum suæ divinæ eminentiæ infinitæ modum ac perfectionem cognoscit, prævidet ac disponit res modo sublimiori, quam illæ in se ipsis sint. Unde etiam (secundum Boetium) cognitio fit secundum modum cognoscentis, non cogniti. Hinc etiam periodus seu duratio vitæ hominis, si comparetur ad causas naturales ac proprias, videlicet ad complexionem, potest quidem variis modis abbreviari, quamvis non prolongetur, absolute loquendo. Aliquo tamen modo prolongatur, occurrendo causæ suæ abbreviationis. Sed et supernaturaliter certum est eam posse ad Dei beneplacitum prolongari.

Recede ergo paululum, etc. Hoc dupliciter explanatur. Primo, secundum Gregorium et Albertum. Recede, id est, potentiæ tuæ flagellationem amove, paululum ab eo, id est ab homine tribulato, ut quiescat a doloribus suæ adversitatis, ne supra vires gravetur, vel per impatientiam ruat. Unde non orat ut totaliter sic recedat, sed paululum : quoniam moderata adversitas sive afflictio perutilis est, et a multis malis præservans. Propter quod Jeremias dicit : Corripe me, Domine ; verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.2 In Apocalypsi quoque Dominus protestatur : Ego quos amo, arguo et castigo.3 Hinc supra habetur :4 Beatus qui corripitur a Domino. Secundo, exponitur juxta Thomam. Recede paululum ab eo, id est, vitæ conversationem abstrahe ei, et mori eum permitte, ut quiescat, id est, per mortem obdormiat, et a vitæ hujus doloribus liber sit. Sicut enim sol est causa diei, sic Deus est auctor vitæ. Ideo, sicut sole recedente dies finitur, sic Deo conversationis influentiam abstrahente, vita hominis terminatur. Sicque Job mortem precatur homini a Deo inferri eo modo, quo supra frequenter oravit se a vita hac tolli, videlicet desiderio majoris quietis, et ne in vita ista Deum amplius inhonoret, aut peccati pericula incidat ; atque ob id ut a præsentibus tribulationibus eripiatur, secundum modum quo id licite affectatur : qui modus sæpe jam tactus est.

Donec optata veniat, sicut mercenarii dies ejus, id est, donec adveniat dies suæ retributionis a te : quam diem optavit, cupiens præmium felicitatis æternæ. Quæ dies est sicut dies mercenarii, qui pro mercede laborat, cupitque diem in qua se novit accepturum mercedem. Sic homo justus desiderat diem glorificationis suæ a Deo. Porro, ante Christi adventum, justi optabant aliquando quietem in limbo patrum, sicut et Simeon ait :5 Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Verumtamen illam quietem imperfectam retulerunt finaliter ad perfectam patriæ cœlestis quietem, cujus consolationis respectu, quies in limbo patrum quasi desolatio fuit. Propter quod a Zacharia dicitur Christo : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.6 Ubi per lacum, intelligitur limbus patrum; per aquam, consolatio seu beata refectio.

Deinde ostendit quod homo post mortem ad statum hujus vitæ non redeat, et quantum ad hoc, sit etiam infimis rebus vilioris proprietatis. Lignum habet spem, id est, arbor naturalem habet aptitudinem seu exspectationem ut reviviscat, si præcidatur aut vetustate deficiat. Itaque, lignum habet spem materialiter sive causaliter, quia in se habet unde spem homo concipiat de ligni renovatione. Hinc subditur: Si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. Hoc videmus ad oculum, quia si arbor usque ad terram præcidatur, nova exsurgunt virgulta. Ramusculi quoque abscisi, alibi rite plantati, crescunt et germinant. Hoc itaque dicitur de ligno, quantum ad ejus defectum qui per violentiam sibi infertur, sicut et homo interdum violenta deficit morte.

Quantum vero ad ligni naturalem defectum, quem incurrit ex hoc, quod ex defectu naturalis suæ virtutis vegetativæ non valet attrahere alimentum, subjungitur: Si senuerit in terra radix ejus, id est, si senectute confecta per pororum obstructionem aruerit, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, vegetativam vitam perdendo, deficiente radice; ad odorem aquæ germinabit: id est, humore aquæ sibi infuso, vim pristinam recuperabit, et fructificabit, juxta illud Jeremiæ:7 Lignum ad humorem mittit radices suas. Et faciet comam, id est congeriem ramorum et florum seu frondium ad similitudinem capillorum, quasi quum primum plantatum est, id est, sicut in prima sua egit plantatione. Siquidem in putrefacta ligni materia, manet vis seminativa seu ratio seminalis, per quam reparatio ista infuso fomento peragitur. Denique, secundum Albertum, tangitur hic opus rusticanum, quod Aristoteles quoque in libro de Plantis, atque Palladius in libro de Agricultura tangunt, videlicet quod [fit] in arbore vetusta, in cujus radice cortex induratus, et in poris suis obstructus, humorem ad intima mittere nequit, propter quod arbor aret et infructuosa efficitur. Si autem majores radices nudentur ac securi findantur, lapisque in fissura ponatur, ne rursus valeat claudi, et stercora circumponantur, terra quoque cooperiantur; in fissuris incipit humorem attrahere, et redit ad ipsam juventus, comatur, foliis ornatur, et fructibus fecundatur. Simile quid loquitur Christus, dicens: Ecce tres anni sunt, ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio.8 Succide ergo illam. Dixit autem cultor vineæ: Domine, dimitte eam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora.

Homo vero, quum mortuus fuerit, et nudatus tegumentis, quibus corpus exanime solet obvolvi ac sepeliri, quæ sub terra putrefiunt, atque consumptus, per corporis resolutionem, ubi, quæso, est? id est, ad oculum seu sensibiliter nihil ipsius manet. Nam anima insensibiliter egreditur ac recedit; nec homo, quomodo lignum, habet spem redeundi ad pristinam juventutem in statu sæculi hujus: quod consequenter per simile aperit. Quomodo si recedant aquæ de mari, ita ut alveus prorsus siccetur, et fluvius vacuefactus arescat, dum scilicet totaliter deficit, sicut in fabula Phaethontis per diluvium ignis factum asserit Plato; sic homo quum dormierit moriendo: de qua dormitione in Scripturis toties dicitur, Dormivit cum patribus suis; non resurget, ita ut revertatur ad statum vitæ præsentis, ut quidam philosophi æstimabant; naturali quoque potentia nunquam resurget a morte.

Donec atteratur cœlum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. Hoc dupliciter exponitur. Primo, ut superiori consonet verbo, eritque sensus: Donec atteratur, etc., id est, quemadmodum cœlum quod incorruptibile est, nunquam atteretur seu destruetur substantialiter, sic homo mortuus præfato modo nunquam resurget, nec de somno mortis taliter evigilabit. Secundo exponitur sic: Donec atteratur, etc., id est, tunc, puta in fine mundi, per supernaturalem resurget potentiam, quando cœlestia corpora atterentur, quantum ad modum essendi accidentalemque dispositionem, et quoad officium quod modo exercent, ad generationem et corruptionem movendo: quia tunc stabunt. Hinc ait Salvator: Cœlum et terra transibunt. Et Psalmista: Opera manuum tuarum sunt cœli; ipsi peribunt. In Apocalypsi quoque ait Joannes: Vidi cœlum novum et terram novam; primum enim cœlum et prima terra abiit. Tunc ergo homo mortuus evigilabit, resuscitatus ad vitam animalem et rationalem, ut vivat, non super terram, ac denuo moriatur, sed in loco sibi debito æternaliter collocetur, vivat et maneat, prout de se ipso Unigenitus Dei Patris fatetur: Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus. Porro, vigilia (secundum Albertum) est expansio spiritus caloris et virtutis ad organa sensuum.

Consequenter beatus Job clarissime protestatur, quid ipse de animarum immortalitate, et corporum sentiat resuscitatione. Quis mihi tribuat, id est, vehementer cupio mihi donari, ut in inferno, id est in limbo patrum: qui aliquando infernus vocatur, sicut in Genesi Jacob, Descendam, inquit, ad filium meum lugens in infernum; protegas me a locis pœnalibus damnatorum atque molestia dæmonum, qui mihi in vita hac tam infesti consistunt; et abscondas me a malis vitæ præsentis, ne videam ea ac patiar. Sic enim quarto Regum legitur Deus promisisse Josiæ sanctissimo: Jam colligam te ad patres tuos, ut non videant oculi tui mala Jerusalem, scilicet pœnas ejus. Donec pertranseat furor tuus, id est tempus tuæ districtæ ultionis, quo, propter primi parentis peccatum, omnes electi impediebantur a gloria, et genus humanum innumerabilibus miseriis, vitiis atque erroribus plenum fuit, et quotidie plurimi perierunt. Hoc autem tempus duravit usque ad Christi adventum ac passionem, quando ira Dei in misericordiam versa est, et rigor justitiæ in dulcorem clementiæ, juxta illud ad Ephesios: Christus per crucem dissolvit inimicitias in semetipso. Hinc ad Romanos inducitur: Quum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus.

Et constituas mihi tempus in quo recorderis mei, id est, tempus glorificationis seu liberationis mihi præfigas, quo per Christum me de limbo educas atque glorifices. Hoc nempe novit Job sanctus futurum, ut omnes electi in limbo patrum detenti, per Christum educerentur. De quo a Zacharia fuit prædictum: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Unde in Osee Christus prædixit: De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. De hoc Apostolus verba Psalmistæ allegans, sic ait de Christo: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem. Christus quoque de se ipso: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Quidam autem per tempus, de quo loquitur Job, intelligunt tempus resurrectionis futuræ; sed prior expositio aptior est. Non enim Job petiit in inferno abscondi usque ad illud tempus, nec tam diu Deus electorum in limbo olim exsistentium oblitus visus est; sed tunc ostendit se memorem horum, quando per Christum præfato modo educti sunt: imo eodem momento quo anima Christi venit ad eos in limbum, beatificati sunt, et Deum per speciem beatifice videre cœperunt, secundum doctores. Christus namque in sua morte pro originali peccato, ob cujus reatum illi a gloria differebantur, plenissime satisfecit. Idcirco causa non fuit dilationis a gloria longioris.

Putasne mortuus homo rursus vivat per resuscitationem in die novissimo? quasi dicat: Hoc tu, o Deus, possibile censes. Et hoc futurum esse, tenendum est. Ideo subdit: Cunctis diebus quibus nunc milito, id est omni tempore quo in terra vivo, et contra adversarios meæ salutis pugno. Unde superius dictum est: Militia est vita hominis super terram. Exspecto donec veniat immutatio mea ad immortalitatem, id

Rom. v, 10.

Zach. ix, 11.

Osee xiii, 14.

Ephes. iv, 8; Ps. lxvii, 19.

Joann. xii, 32.

Job vii, 1.

Luc. xxi, 33.

Ps. c1, 26, 27.

Apoc. xxi,

Joann. v, 28.

Gen. xxxvii, 5.

Reg. xxii, 9.

Ephes. ii, est resuscitatio ad vitam corporalem meliorem, quam sit vita hæc præsens. Immutatio quippe, mutationem dicit in melius. Hinc ad Corinthios scribit Apostolus:9 Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur: quia videlicet electi immutabuntur, non reprobi, dicente Apostolo, Mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Denique, quod ait, Exspecto, etc., non est intelligendum, quod tam diu insinuaverit se victurum in corpore, et exspectaturum in eo, quousque immutatio illa veniret;10 sed quia exspectatio sua in corpore hic incepit, et usque ad mortem duravit. Postea vero mansit et manet in anima, donec adveniat. Verumtamen, per immutationem forte intelligi posset translatio sancti Job seu animæ ejus de sæculo isto ad limbum patrum, in quo melius habuit quam dum verba hæc protulit.

Vocabis me, id est, resuscitari jubebis ac resurgere facies, corpus ex cineribus reparando famulatu angelico, et animam meam corpori reuniendo. Hinc ait (quod nunc commemoravi) Salvator:11 Qui in monumentis sunt, audient vocem ejus; et qui audierint, vivent. Paulus quoque:12 Canet enim tuba, et mortui resurgent. Et ego respondebo tibi, id est, imperio tuo obediam, ad tuum placitum resurgendo. Operi manuum tuarum, id est mihi tuæ creaturæ, ceteris quoque hominibus operibus manuum tuarum, id est tuæ scientiæ practicæ et operativæ potentiæ, porriges dexteram, id est auxilium et virtutem resurgendi:13 quia non naturali, sed divina virtute resurrectio fiet.

Tu quidem gressus, id est omnes actus, meos interiores et exteriores, quibus gradior vel ad miseriam, vel ad beatitudinem, dinumerasti, id est, diligenter attendisti, ut pro quolibet actu dignam rependas mercedem. Dinumeramus autem, quorum diligentiam quamdam habemus. Hinc paulo ante disseruit:14 Observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti. Sed parce peccatis meis, sine quorum pia indulgentia nemo nostrum ad gaudia pertingit æterna. Unde patet, quod Job non intendit se omni a culpa excusare, sed a talibus vitiis, qualia sibi imposuerunt sui amici, puta enormibus, non autem a venialibus. Propterea addit: Signasti quasi in sacculo delicta mea, id est, in abscondito sapientiæ et scientiæ tuæ diligenter notasti, sicut quæ curantur, in sacco clauduntur ne amittantur. Hinc in Deuteronomio Dominus ait: Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis?15 Sed curasti iniquitatem meam, id est, a vulneribus animæ meæ quibus læsa fuit peccatis, me per gratiam pie sanasti, et per pœnitentiam reformasti. Sic orat et Jeremias: Sana me, Domine, et sanabor;16 salvum me fac, et salvus ero. Et Psalmista: Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.17 Quamvis ergo Deus peccata nostra diligenter observet, nihilo minus ad ignoscendum, durante hac via, est pronus. Per flagella quoque et pœnas curat cœlestis medicus culpas.

Deinde vitæ humanæ quotidianum monstrat defectum per quædam similia. Mons cadens defluit, id est, cadendo paulatim deficit. Omne enim generabile, corruptibile est. Ideo montes quamvis sint magni, tamen per causam naturalem et violentiam possunt deficere. Et saxum transfertur de loco suo, id est, lapides quamvis sint duri, tamen exciduntur, et ad alia loca portantur. Lapides excavant aquæ. Frequenti enim incidentia stillicidiorum perforantur, juxta illud:

Gutta cavat lapidem, non vi, sed sæpe cadendo.

Ad quam cavationem præcedentes guttæ disponunt, et quamdam perforationem inducunt, secundum Philosophum. Et alluvione, id est inundatione aquarum et consumptione riparum ex aquis, paulatim terra consumitur: unum enim elementum agit in aliud et ipsum corrumpit, quia contrarias habent inter se qualitates. Et homines ergo similiter perdes, id est, a vita hac abstrahes, et consumptione humidi radicalis a calido naturali deficere facies, quum homo naturaliter sit res mollior saxo, minorque montibus, et instabilior lapide, habens in se qualitates contrarias, in se invicem agentes, atque ab invicem patientes.

Roborasti eum paululum, id est, dedisti ei virtutem subsistendi in vita hac ad modicum tempus: sicut jam dictum est, Breves dies hominis sunt. Complexio etenim hominis exigit brevem esse periodum vitæ humanæ. Ut in perpetuum pertransiret, id est, sic de vita ista per mortem abiret, quod nunquam ad hujus vitæ statum revertitur. Sicque ut, tenetur hic consecutive, non causaliter. Unde inferius dicit: Semitam per quam non revertar, ambulo. Præterea S. Thomas exponit hæc aliter, asserens beatum Job per hæc futuram resurrectionem probare ex comparatione hominis ad inferiora, quæ totaliter consumuntur absque spe reparationis, ut montes et lapides.18 Sicque quod ait, Homines ergo similiter perdes, interrogando et negando legendum est, quasi dicat: Non decet rationalem creaturam sic corrumpi absque spe reparationis seu resurrectionis, ut illa infima corrumpuntur. Sic quoque exponit quod ait, Roborasti eum paululum, ut in perpetuum pertransiret: id est, non decet, ut ita ad modicum tempus confirmaveris eum in tanta excellentia donorum naturæ, ut moriendo omnino desinat esse, nec unquam resuscitetur.

Immutabis faciem ejus: id est, in morte eam atteres et marcescere facies; in vita quoque variis modis alteratur atque disponitur, secundum varietates affectionum atque eventuum animæ, juxta illud Proverbiorum: Cor gaudens exhilarat faciem.19 Et iterum ait Scriptura: Cor hominis immutat faciem ejus; et de sermone bono lætificabitur.20 Et emittes eum, id est, de terra tolles per mortem: quemadmodum Jeremias dixit ad Hananiam, Ecce Dominus emittet te a facie terræ.21

Sive nobiles fuerint filii ejus nobilitate sæculari atque carnali, sive ignobiles, non intelliget pater eorum post mortem. In quo etiam imperfectio hominis declaratur, quod post mortem nescit quid agant, aut quo modo se habeant filii ejus, nisi quantum fuerit ei revelatum, vel per species in anima remanentes, seu ex prævia cognitione in communi scire seu conjicere poterit. Quocirca scribit Gregorius: Sicut viventes ignorant quo loco mortuorum animæ habeantur, ita mortui vitam in carne viventium nesciunt, quomodo disponatur: quod tamen de animabus sanctis sentiendum non est, quæ quoniam intus omnipotentis Dei claritatem conspiciunt, nil foris exsistens ignorant. Denique verbo Job consonat illud Isaiæ, Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos:22 quod de Abraham et Jacob accipitur pro tempore quo erant in limbo, et de naturali eorum notitia. Animæ vero mortuorum quæ in purgatorio sunt, per angelicam revelationem, et item per animas de sæculo hoc illuc advenientes aliqua noscunt. De hac re plenius scripsi super Isaiam, et alibi.

Et tamen caro ejus dum vivit, dolebit, id est, quamdiu animata est, variis subjacet corporalibus pœnis, spirituales quoque dolores animæ in corpus redundant; et anima ejus super semetipsam lugebit, id est, propriam calamitatem, angustiam, imperfectionem et culpam in vita hac deplorabit, si tamen sensata sit. Ex quibus omnibus miseria hominis innotescit, quodque beatitudo ipsius, vera et consummata non sit, nisi in Deo post vitam hanc.23

Footnotes

  1. Act. xvii, 6. ↩

  2. Jer. x, 24. ↩

  3. Apoc. III, 19. ↩

  4. Job v, 17. ↩

  5. Luc. II, 29. ↩

  6. Zach. IX, 11. ↩

  7. Jer. xvii, 8. ↩

  8. Luc. xiii, 7, 8. ↩

  9. I Cor. xv, 51. ↩

  10. Ibid. 52. ↩

  11. Joann. v, 28, 25. ↩

  12. I Cor. xv, 52. ↩

  13. Ps. ci, 26, 27. ↩

  14. Job xiii, 27. ↩

  15. Deut. xxxii, 34. ↩

  16. Jer. xvii, 14. ↩

  17. Ps. vi, 3. ↩

  18. Job xvi, 23. ↩

  19. Prov. xv, 13. ↩

  20. Prov. xii, ↩

  21. Jer. xxviii, 16. ↩

  22. Is. lxiii, 16. ↩

  23. Eccli. xiii, ↩

Chapter 35 of 72