Skip to the text

Articulus 35

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI QUINTIDECIMI : RESPONDENS AUTEM ELIPHAZ THEMANITES, DIXIT.

HIC jam inchoatur secundus circulus disputationis inter amicos Job et ipsum beatum Job. Et ista eorum disputatio est replicatio quædam contra responsiones, quibus Job respondit primis illorum instantiis. In principio ergo hujus capituli, Eliphaz invective profatur adversum Job, quasi superbe, præsumptuose, jactanter, et iracunde seu impatienter locutus sit. Præterea, secundum quosdam, amici Job non posuerunt homini vitam aliam quam præsentem, ita quod animam rationalem dixerunt mortalem; et secundum eos, Job disputat contra hoc. Sed, ut sæpius jam ostendi, illa non fuit opinio virorum illorum. Quod etiam conjici potest ex hoc, quod nullus eorum arguit contra verba Job, quibus asserit animæ immortalitatem et resurrectionem futuram : quod tamen (ni fallor) diligenter fecissent, si talis fuisse eorum opinio.

Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens ? quasi dicat : Ad sapientem non pertinet inaniter loqui, et jactanter atque inutiliter respondere aut fari non ad veritatem et rem, sed solum ad aerem, loquacitati superfluæ insistendo, ne victus aut indoctus putetur; imo sapientis est, verba sententiosa humiliter et modeste proferre, ordinateque loqui, et respondere succincte, multiloquia devitando. Hinc scriptum est in Ecclesiastico : Verba sapientium statera ponderabuntur. Et rursus :1 In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. Fatui enim quidquid corde conceperint, mox proferunt ore. Sapientes vero os suum aperiunt secundum rectæ rationis censuram. Hinc quoque Proverbiis dicitur : Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est.2

Et implebit ardore, id est fervore et impetu iræ, indignationis seu impatientiæ, stomachum suum, id est animum suum vel mentem ? quæ metaphorice stomachus appellatur. Nam sicut in stomacho cibaria digeruntur, sic meditationes quibus anima pascitur, in mente tractantur. Rursus, sicut ex stomacho ardore impleto fœtidus fumus eructatur, ita ex animo passionum ardore succenso, verba prodeunt vitiosa. Verumtamen ardor iræ, seu ira quæ fervor quidam est, subjective est in appetitu sensitivo, non in superiori animæ portione, nisi per consensum et affectum, in quantum mens passioni consentit, et ea obruitur. Ira autem per zelum, est in ratione seu mente, etiam per causam, quoniam ratio illam sponte assumit. Vult itaque dicere, quod sapientis non est, ira aut impatientia inflammari, quum scriptum sit : Ira in sinu stulti requiescit ;3 et : Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere ? Mansuetudo nempe et patientia sunt signa sapientiæ, juxta illud Jacobi :45 Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat operationem suam in mansuetudine sapientiæ. In Proverbiis quoque scribitur: Qui patiens est, multa gubernatur prudentia;6 qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam. Et alibi Salomon ait:7 Doctrina viri per patientiam noscitur; et gloria ejus est iniqua prætergredi. Sapientiæ quippe est, ordinare et irrationabiles motus compescere. His vero verbis Eliphaz arguit sanctum Job de elatione, inanique gloria et iracundia, quoniam aliqua dixit ad suam laudem et perfectionem spectantia, amicos quoque suos dure corripuit.

Arguis verbis eum, qui non est æqualis tibi, id est, verbis tuis præsumptuosis derogas Deo, ejusque judicium reprehendis, asserendo te absque tua culpa a Deo plagatum, qui major est te infinite. Hoc Eliphaz ait, quia Job superius dixit: Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.8 Et multa similia dixit. Sed Eliphaz non recte intellexit sermones Job, nec originem unde processerunt, attendit. Sicut quum Job asseruit, Disputare cum Deo cupio, Eliphaz intellexit, quod vellet quasi discutiendo opera ejus et contentiose disputare cum ipso, quasi ambigeret, an justa essent Dei judicia.9 Et loqueris quod tibi non expedit. Minus dicit, et magis intendit. Tanquam dicat: Verba tuæ saluti contraria profers.

Quantum in te est, evacuasti timorem, id est, a timore Dei reverentiali ostendis te alienum ac nudum. Imo ostendis quantum in te est, Deum a nullo esse curandum, aut formidandum, dum tam irreverenter alloqueris eum, et faris de eo. Hinc superius Eliphaz loquitur ipsi Job:10 Ubi est timor tuus? Et tulisti, id est abstulisti, preces coram Deo, id est, per impietates tuas fecisti te indignum exaudiri ab eo: secundum illud Proverbiorum, Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.11 Docuit enim iniquitas tua os tuum, id est, ex impia conversatione et interioris malitiæ abundantia didicisti tam impie loqui de Deo: prout asserit Christus, Malus homo ex malo thesauro cordis sui profert mala;1213 itemque, Ex abundantia cordis os loquitur.14 Et imitaris linguas blasphemantium, id est, verba blasphemiam includentia profers, affirmans quod sine tuo demerito te Deus plagaverit. Hoc enim Eliphaz reputavit derogare divinæ justitiæ, et ex consequenti blasphemiam continere, præsertim quia Job dixit de Deo: Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentium rideat. Quod Eliphaz sic accepit, quasi Job insinuaret Deum esse crudelem, atque in punitione justorum ac perditione hominum gloriantem.

Condemnabit te os tuum, et non ego: id est, tam vitiosa et impia tua sunt verba, ut ipsa te reprobatione damnationeque dignum monstrent ac statuant, nec opus est ut ego vel alter te condemnet; et labia tua respondebunt tibi, id est, verba labiorum tuorum per modum causæ meritoriæ, vicissitudinem tibi reddent, hoc est, causa erunt, quod pro tanto verborum excessu adhuc debite punieris. Sicque Dominus ait per Joelem:15 Cito velociter reddam vicissitudinem super caput vestrum. Vel, Labia tua respondebunt tibi, id est, materiam tibi respondendi præstabunt: juxta illud, Ex ore tuo te judico, serve nequam.16 Vel, Respondebunt tibi, id est, causam ejus quod quæris, videlicet causam tuæ flagellationis tibi ostendent, eo quod sua pravitate pandant te esse nimis culpabilem, ideoque percussum.

Consequenter per multa ostendit excellentiam Dei super Job, ad probandum quod non decuit ipsum Job tam audenter alloqui Deum, aut fari de eo, ita ut diceret, Disputare cum Deo cupio. Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?17 Numquid consilium Dei audisti, aut inferior te erit ejus sapientia? tanquam dicat: Tam superbe profaris, quasi primus et eminentissimus hominum esses, sicque competeret tibi pro toto genere humano disputare cum Deo, et quasi Dei consilio interfuisses, aut Deo in sapientia esses æqualis; quum tamen non sis hominum primus, nec Dei consilio interfuisti, sed ejus sapientia inferior es infinite. Unde Jeremias dicit : Quis adfuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus ?

Denique consilium Dei, prout in ipso Deo est, nullus perfecte scire aut comprehendere valet : nihilo minus partim et aliqualiter hominibus innotescit dupliciter. Primo, per suos effectus, ut quum in re ipsa completum est, quod Deus suo decrevit se facturum consilio. Sicque per Jeremiam populo Judæorum testatur : In novissimis diebus intelligetis consilium meum. Secundo, per revelationem, qua divinitus revelatum est sanctis quibusdam hominibus, et per illos ceteris. Sic enim Christus secundum formam assumptam vocatur magni consilii Angelus, id est nuntius, qui divinæ sapientiæ secreta ac dispositionem circa hominum salvationem nuntiavit hominibus, sicut ait Apostolis : Quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Paulus quoque loquens discipulis : Non subterfugi, inquit, quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Hoc etiam modo beatus Job aliqua divini consilii mysteria per revelationem interiori auditu audivit magis, quam Eliphaz æstimavit. Quomodo autem consilium Deo conveniat, supra expositum est.

Porro, quod ait, Numquid primus homo tu natus es? diligenter oportet advertere. Si enim de prioritate temporis sermo sit, primus homo non est proprie natus, sed Deo agente formatus. Si vero de prioritate dignitatis sit sermo, iste est sensus : Numquid primus, id est excellentissimus, homo tu natus es, ut sic te præferas ceteris ?

Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? In hoc patet superbia Eliphaz. Job enim amicis suis illuminatior ac sapientior fuit, et rectius sensit de providentia Dei, quam illi. Denique, quod ait, Quid nosti? accipi potest de notitia humanorum, vel de notitia ex instructione aliorum, vel de notitia fidei; quod vero subjungit, Quid intelligis? de scientia divinorum, vel ex consideratione propria cognitorum, vel eorum quæ per naturalem rationem noscuntur. Et senes, morum probitate, seu mentis canitie, et antiqui, temporum longiturnitate, seu experimentorum acceptione, sunt in nobis, a quibus instructi, vel etiam propagati sumus, multo vetustiores quam patres tui, a quibus doctus et genitus es. Ideo plura quam tu scire valemus. Unde superius dictum est : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Talibus ergo cedendum, credendum, attendendumque est, juxta illud Ecclesiastici : Non te prætereat narratio seniorum; et ipsi enim didicerunt a patribus suis : quoniam ab ipsis disces intellectum. Et alibi : In medio presbyterorum sapientium sta, et ex corde conjungere sapientiæ illorum.

Numquid grande est, id est, magnum atque insolitum aut arduum Deo est, ut consoletur te Deus in tanta pœna ac desolatione ? quasi dicat : Non utique, quum Deo velut consuetudinarium facillimumque consistat, afflictorum angustiam relevare, desolatorum mœstitiam mitigare, omnique pœnitenti et justo consolationem in adversis conferre : sicut ait Apostolus, Benedictus Deus, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Qui per Isaiam ait : Quomodo si cui mater blandatur, ita et ego consolabor vos. Sed verba tua prava, quibus te exaltando, derogas Deo, hoc prohibent, id est, consolatione divina te indignum efficiunt. Peccata etenim nostra inter Deum et nos inducunt distantiam, impediuntque a nobis Dei consolationem et gratiam, sicut in persona peccatorum in Jeremia habetur : Iniquitates nostræ declinaverunt hæc, et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis.

Quid te elevat cor tuum? id est, cur te supra proprium gradum et humanæ fragilitatis mensuram sic erigis? Superbia enim est velut tumor, atque erectio cordis cæca, inordinata et stulta, juxta illud Abdiæ : Superbia cordis tui extulit te. Et Isaias : Elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt collo extento. Et quasi magna cogitans, id

Job xii, 12.

Eccl. viii, 11, 12.

Ibid. vi, 35.

II Cor. i, 3, 4.

Is. lxvi, 13.

Jer. v, 25.

Abd. i, 3.

Is. iii, 16.

Jer. xxiii, 18.

Ibid. 20.

Is. ix, 6; Jer. xxxii, 19.

Joann. xv, 15.

Act. xx, 27.

Job xii, 13.

Gen. ii, 7. est mirabilia, divina et alta contemplans, attonitos, id est signum interioris superbiæ prætendentes foris in apertione et erectione, habes oculos. Nempe, qui talia sublimia intuetur, in stuporem adducitur, ab exterioribus quoque abstractus, oculos habet quasi pavefactos sive attonitos. Interior enim dispositio animæ, in exterioribus, præsertim in visu, cognoscitur ac relucet, juxta quod legitur in Ecclesiastico : Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.18 Itaque Eliphaz intendit, quod Job ex superbia talem assumpsit oculorum qualificationem, qualem solent habere sapientes magnis contemplando intenti, quatenus ipse putaretur sublimia considerare. Et sic etiam notat eum hypocrisis.

Quid tumet contra Deum, id est ad Dei contumeliam atque injuriam et contra ipsius justitiam, spiritus tuus? quia ita te laudas, ut divinam justitiam neges, et cum Deo quasi cum pari contendere seu disputare usurpas. Ideo addit, ut proferas de ore tuo hujusmodi sermones : quos nefas est mente tractare ; concepti autem, sunt reprimendi, ne foris erumpant. Hinc eos sine pavore proferre, intolerandæ est arrogantiæ. Sic Eliphaz æstimavit Job reprehendendum, quia nimis se justificaverit, ut Eliphaz apparebat. Unde adjecit : Quid est homo ut immaculatus sit? id est, homo non est tam excellentis naturæ, ut inculpabiliter conversetur. Et justus appareat homo, qui natus est de muliere? propter quod fragilis est naturæ, præsertim in adolescentia pronus ad vitia, et debilis ratione, videlicet sapientia et virtutibus nondum perfecte armatus. Propter quod sine peccatis non vivit, sicut et Salomon loquitur : Non est homo super terram qui faciat bonum, et non peccet. Sed, ut patet ex dictis, nec Job ista negavit, et Eliphaz cum ceteris condisputantibus, verba magis quam mentem Job multoties reprobarunt.192021

Ecce inter sanctos ejus: sive sint comprehensores, ut cives cœlestes; sive viatores, ut viri heroici, divini, perfecti; nemo, id est nullus, immutabilis. Quod dupliciter verum est. Primo, quoniam omnis creatura aliquam habet variabilitatem, imo et variationem : quia in Beatis etiam post resurrectionem erit successio apprehensionum circa quædam inferiora objecta, secundum Augustinum; corpora quoque hominum glorificata, erunt mobilia loco. Hinc (secundum Apostolum) solus Deus habet immortalitatem, id est omnimodam incommutabilitatem, secundum Augustini interpretationem.2223 Secundo, quoniam omnis intellectualis creatura, etiam angelica, quia ex nihilo est, et distans a suo fine, secundum se accepta ac libera, naturaliter flecti potest sive in bonum, sive in malum. Confirmationem autem in bono sortitur per gratiam; obstinationem in malo per malitiam propriam. Hoc idem Eliphaz dixit supra : Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem :24 de quorum intelligentia plenius dictum est ibi. Et cœli non sunt mundi in conspectu ejus, id est, nec cives nec orbes cœlorum mundi sunt comparatione Dei, qui infinitæ est puritatis, sicut comparatione ejus nemo bonus aut sapiens.25 In omni quoque creatura est aliquid potentialitatis, defectibilitatis ac indigentiæ : propter quod indiget indesinenter conservari a Deo. De hoc dictum sæpe atque diffuse.

Quanto magis abominabilis per graviora peccata, et inutilis per peccata minora, homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? id est, per consensum eam intra se trahit et glutit tam immoderate, abundanter et prompte, ut bibitur aqua : quæ cara non est, propter quod sine difficultate accipitur. Et per hominem hunc, intelligit ipsum Job : quem ex detestatione non exprimit, quemadmodum nec Judæi Jesum Christum coram Pilato, dicentes :26 Non hunc, sed Barabbam. Et iterum : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram. Similiter infra Eliu ait :27 Quis est vir ut Job, qui bibit subsannationem quasi aquam?28 In his atque similibus considerare et imitari debemus persecutiones, derisiones et patientiam sancti Job, et ex levibus causis non instar canum ad impatientiam agitari.29

Ostendam tibi veritatem et tuum errorem; audi me, ut decet reprehensibilem a correptore audire intente; quod vidi oculis mentis seu corporis, et ex rerum processu consideravi, narrabo tibi. Sapientes confitentur vera esse quæ dico, et veritatem in omnibus ipsi fatentur: juxta illud Proverbiorum, Labia justi erudiunt plurimos.30 Nam et Ecclesiasticus dicit: Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?31 Et non abscondunt patres suos, a quibus generati sive instructi sunt, sed eos allegant, laudant, cognitos faciunt: secundum illud Ecclesiastici, Sapientiam patrum narrant populi, et laudem eorum nuntiat ecclesia.32 Quibus solis data est terra, id est, terrenorum dominativa possessio solis sapientibus est collata: quoniam sic possident terram, quod non possidentur ab ea; utunturque sensibilibus rebus salubriter, referendo eas ad debitum finem. Porro insipientes ac impii possidentur a terra, et abutuntur terrenis, victi illorum inordinato amore, secundum quod in Sapientiæ libro fertur:33 Creaturæ factæ sunt in odium, et in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Hinc mitibus possessio terræ promittitur.34

Et non transibit alienus per eos, id est, insipientes et impii cum sapientibus sortem et societatem non obtinebunt, sicut inter electos reprobi non annumerabuntur. Alienus quoque a sapientia non transit per sapientes, id est per viam illorum, videlicet per divinorum observantiam præceptorum, juxta illud in Isaia:35 Via sancta vocabitur, et non transibit per eam alienus.36 Hinc in Ecclesiaste habetur:37 Vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Quibus consonat illud ad Corinthios:38 Quæ societas luci ad tenebras? Quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli?

Cunctis diebus suis impius superbit : non omnibus diebus suæ vitæ, quia non ante usum rationis; sed cunctis diebus suæ impietatis. Quicumque in mortali peccato est, superbus censetur: quia divinis præceptis rebellis, et Deo non subditus. Sic fertur in Psalmo ad Deum:39 Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Præterea, electi aliquoties ad tempus errant atque superbiunt: imo interdum de speciali sibi data gratia seu bonis operibus extolluntur. Sed quia electi sunt, ante vitæ terminum ad humilitatem per pœnitentiam revertuntur. Et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus, id est, quamdiu in vita manebit, et tyrannidem exercere sinetur, ignorat. Potestatem enim qua abutitur, habet a Deo, et nescit quando tolletur ab eo. Tyrannus autem (ut dicit Boetius, quem ad hoc allegat Albertus) est, qui regimen rei publicæ in nocumentum populi et utilitatem sui malitiose convertit. Unde ait Gregorius: Tyrannus proprie dicitur, qui in communi re publica non jure principatur. Verumtamen, tyrannus in Scripturis aliquando aliter sumitur, sicut in Daniele et Esther.40

Ex his generaliter dictis, descendit ad increpationem beati Job, qui supra frequenter asseruit se in angustiis et timore doloreque positum: in dolore, propter mala præsentia; in timore futurorum. Sonitus terroris semper in auribus illius, id est, ad quemlibet strepitum improvisum metuit sibi aliquid mali jam imminere: quia de nullo confidit, metuitque sic sibi ab aliis fieri, quomodo ipse eis fecit; et quum pax sit, id est, nemo sibi adversetur, ille insidias suspicatur. Quidquid enim contra proximos cogitat, hoc contra se a proximis excogitari formidat; et conscius sibi propriæ crudelitatis, veretur semper sibi instare quod meruit, sciens se dignum odio, non amore ex se, quamvis propter Deum amandus sit. Hinc in libro Sapientiæ dicitur: Quum sit timida nequitia, dat testimonium condemnata;41 semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia. Et in Proverbiis: Fugit impius nemine persequente;42 justus autem quasi leo confidens, absque terrore erit. Siquidem conversatio virtuosa parit fiduciam, et fortitudinem tribuit cordi. Ideo Salomon protestatur:43 In timore Domini fiducia fortitudinis. Et de justo loquens Psalmista: Ab auditione, inquit, mala non timebit.44 Paratum cor ejus sperare in Domino. Hinc dicit Gregorius: Nil simplici corde felicius: quia quo innocentiam erga alios exhibet, nihil est quod ab aliis pati formidet. At contra mens prava semper in laboribus est: quia aut molitur mala quæ inferat, aut metuit ne hæc sibi ab aliis inferantur; et quia semper agit dolose, contra se agi metuit insidiose.

Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, id est de adversitatibus atque periculis ad securitatem et pacem, quia de nullius ope et fidelitate confidit, circumspectans undique gladium, id est ex omni parte suspicans sibi gladium imminere hostilem: intelligendo per gladium, omne prælii instrumentum, sicut per panem intelligitur quilibet cibus. Unde subjungitur: Quum se moverit ad quærendum panem, id est, cibum sumere voluerit, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies, id est hora mortis, quia et tunc metuit infici et veneno aut aliquo modo perire, secundum quod novit se meruisse: unde nec in domesticis suis confidit. Terrebit eum tribulatio, quam apprehendit sibi instare; et angustia, id est timor cor premens, vallabit eum, id est, circumdabit intus, sicut regem qui præparatur ad prælium vallat exercitus vel premit angustia. Nam metuit plurimum ne vincatur, aut a suis derelinquatur, seu proditus occidatur ab hostibus.

In omnibus his atque sequentibus Eliphaz notat, tangit et pungit beatum Job, quod scilicet ita pavidus fuit ex mala conscientia et præcedente superbia atque sævitia, ideoque desperaverit de cura suæ percussionis, et angustiatus sit undique.

Tetendit enim adversus Deum manum suam, id est, actus suos exhibuit divinæ legi et voluntati contrarios: juxta illud Osee, Extendit manum suam cum illusoribus.45 Et contra Omnipotentem roboratus est, id est, potentia sibi data abusus est, ad illicita utens ea, atque ad operandum iniqua se variis modis armavit, fraude, ferro, insidiis, auxiliariis, consiliariis.

Cucurrit, id est, ad impietates processit cum fervore peccandi, et sine obstaculo, adversus eum, id est contra Dei prohibitionem, erecto collo ex interiori pompa inflato, et pingui cervice armatus est, id est, crapulose se habuit, et carnalitate contra justitiam se munivit. Pinguedo autem ex abundantia humorum causatur. Tales quidam fuisse in Scripturis leguntur, ut Pharao, qui ait in Exodo:46 Quis est Dominus, ut dimittam Israel? Nescio Dominum, et Israel non dimittam. Sennacherib quoque rex Assyriorum, qui (ut in quarto Regum libro et in Isaia legitur) scripsit ad Ezechiam: Non te decipiat Deus tuus, quia non poterit te liberare de manu hac.4748 Denique Daniel loquitur Balthasar regi: Adversus Dominatorem cœli elevatus es, et Deum qui habet flatum tuum in manu sua, non glorificasti.49 Sed et secundo Machabæorum fertur: Nicanor extendens manum ad templum, juravit:50 Nisi Judam vinctum mihi tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam. Et sequenti ibi capitulo interrogavit, si est potens in cœlo, qui jussit agi diem sabbatorum. Et respondentibus Judæis, Est, ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma.51 Ecce quomodo mentem excæcat superbia.

Operuit, id est, vitiosa caligine texit, faciem ejus, id est oculum mentis seu intellectualem notitiam, pinguedo, id est carnalitas et opulentia rerum: quæ considerationem mentis obnubilant, et divinam illuminationem impediunt, juxta illud Isaiæ: Quem docebit Dominus scientiam?52 et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere. Et a lateribus ejus arvina dependet, id est, collateralibus ejus similis carnalitas ex ipso adhæret. Frequenter etiam corporaliter sic contingit, quod facies principis superbi taliter impinguetur, et latera ejus arvina abundent: quemadmodum in Judicum libro legitur, Erat autem Eglon rex Moab crassus nimis. Et Agag rex Amalec, fertur fuisse pinguissimus.

Consequenter tangit adversa, quæ cru-deli, superbo et opulento solent accidere. Interdum enim de loco suo expellitur: un-de adjungit, Habitavit, postquam factus est fugitivus, in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quæ pro parte in tumulos, id est acervos, sunt redactæ. Talia enim latibula secreta collapsa consueve-runt quærere fugitivi, expulsi, inveniri ti-mentes. Non ditabitur: quia aliorum bona amplius tollere non audebit, nec poterit; nec perseverabit substantia ejus, id est, opes suæ ab eo tollentur, ut sicut alios spoliavit, spolietur et ipse: juxta illud Isaiæ, Mittet Dominus in pinguibus tenuitatem. Nec mittet in terram radicem suam, id est, de cetero fecundus et fructuosus non erit, nec ad pristinam prosperitatem redibit: quomodo arbor extracta et iterum implantata, si in terram miserit radicem, denuo convalescit; quod si non fecerit, prorsus arescit. Hinc in Sapientiæ libro habetur: Adulterinæ plantationes non da-bunt radices altas. Atque in Psalmo dicitur impio: Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

Non recedet de tenebris adversitatis et pravitatis, sed in miseriis erit culpæ et pœnæ. Ramos ejus, id est sobolem, arefaciet flamma, id est gravis adversitas, seu rigorosum et consumens judicium Dei; et auferetur de vita, spiritu oris sui ab eo, id est per ablationem spiritus sui a corpo-re: juxta illud Psalmi, Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Vel, Spiritu oris sui, id est propter animositatem sui cordis, quæ in verbis ore prolatis ostenditur. Non credet frustra, id est inaniter, errore vanæ spei deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit, id est alicujus sub-sidio de manu summi Judicis eruendus, vel a præsenti miseria sublevandus; sed tanquam pravissimus et a suis spernetur. Sic ait Psalmista: Frater non redimit, redimet homo? Non dabit Deo placationem suam, et pretium redemptionis animæ suæ.53 In libro quoque Paralipomenon dicitur: Non est apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec acceptio munerum.54

Antequam impleantur dies ejus, peribit, id est, antequam naturalis periodus suæ ætatis compleatur, decedet seu morietur; et manus ejus arescent, id est, vis operativa et opera ejus cessabunt. Sic et in Proverbiis legitur: Quasi tempestas trans-iens, impius non erit. Ecclesiastes quo-que: Non sit, inquit, bonum impio, nec prolongentur dies ejus; sed quasi umbra transeant, qui non timent faciem Domini.55 Et in Psalmo: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.56 Lædetur quasi vinea in primo flore suo, id est, sicut vi-nea læditur in primo suo flore, quando le-vi pruina excoquitur, et parvo ardore in-cenditur, ita lædetur botrus ejus, id est fructus seu opus iniqui, ita quod opera vi-va vita gratiæ non habebit, nec diu sub-sistet; et quasi oliva projiciens florem suum, id est cujus flos decidit, et in olea-strum degenerat, infructuosaque fit, ita et iste perit ac defluit.

Congregatio enim hypocritæ sterilis, id est, res ab hypocrita collecta, fit infructu-osa, quia habenti nociva, et aliquando ei aufertur. Ipsi quoque hypocritæ pariter con-gregati, a bonis sunt actibus steriles, et infructuosis arboribus similes; nec apud Deum sortiuntur mercedem, qui humanam cupiunt laudem, et simulatione se palliant. Et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt, id est avarorum qui amore donorum pervertunt judicium. Aliquando namque contingit, ut injuste adepta, per graves adversitatum molestias auferantur, et talium domus incendantur. Sed nec istud, nec alia jam prædicta, uni-versaliter accidunt secundum superficiem litteralem, quum impii sæpe usque ad ul-timam pertingant ætatem, et usque ad mortem prosperitatibus jugiter potiantur, neque ab homine aliquo devastentur.57585960616263 Unde in istis spiritualis expositio subtilior, verior, generaliorque consistit. Verumtamen loquitur ista quasi ad litteram, quia in omnibus notat et pungit Job, quod scilicet ob suam avaritiam substantia ejus igne consumpta sit, et ipse adhuc satis recens usque ad mortem ob suam impietatem percussus sit, nec putet se aliquo pretio redimendum.

Concepit dolorem, id est tristitiam de aliquorum prosperitate, et præcogitavit qualiter aliis noceat, doloremque inferat; et peperit iniquitatem, id est, impiam conceptionem opere adimplevit. Et uterus ejus, id est mens sua : quæ in Scripturis sæpe venter vocatur, ut quum ait Salvator, Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.64 Et in Psalmo :65 Ex utero ante luciferum genui te. Quemadmodum enim corporales conceptus fiunt in utero, sic spirituales in mente. Præparat dolos, id est, artes fallendi excogitat, atque inferre disponit : quod de hypocrita dicitur. Hypocritarum nempe est, non aperte, sed latenter ac fraudulenter aliis nocumentum inferre. Similiter ait Psalmista : Ecce parturivit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Lacum aperuit, et effodit eum.66 Et Jeremias : Habitatio tua in medio doli.67 In dolo renuerunt me scire, dicit Dominus. Postremo (secundum Gregorium) tanto semper majorem malitiam contra proximos in mente hypocrita concipit, quanto præ aliis videri innocentior quærit. Quod quam impium sit, Isaias sic aperit : Fraudulenti vasa pessima sunt;68 ipse enim cogitationes concinnabit ad perdendos mites in sermone mendacii. Itemque in Psalmo : Linguis suis dolose agebant. Ubi mox subditur : Judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.69 Hæc autem de hypocrita Eliphaz introduxit, ad insinuandum quod Job hypocrita fuit : ideoque congregata ab eo perierunt, et ipse plagatus hinc fuerit.

Footnotes

  1. Eccli. xxi, 29. ↩

  2. Prov. xvii, 27. ↩

  3. Eccle. vii, 10. ↩

  4. Jacob. iii, 13. ↩

  5. Prov. xviii, 14. ↩

  6. Prov. xiv, 29. ↩

  7. Prov. xix, 11. ↩

  8. Job xiii, 18. ↩

  9. Ibid. 3. ↩

  10. Job iv, 6. ↩

  11. Prov. xxviii, 9. ↩

  12. Matth. xii, 35. ↩

  13. Matth. xii, 35. ↩

  14. Matth. xii, 34. ↩

  15. Joel iii, 4 ↩

  16. Luc. xix, 2. ↩

  17. Job xiii, 3 ↩

  18. Eccl. xix, 26. ↩

  19. Job vii, 21; ix, 20. ↩

  20. Eccl. vii, 21; ↩

  21. III Reg. viii, 46. ↩

  22. 1 Tim. vi 16. ↩

  23. I Tim. vi, 16. ↩

  24. Job iv, 18. ↩

  25. Marc. x 18. ↩

  26. Joann. XVI 40. ↩

  27. Luc. XXII 2. ↩

  28. Job XXXI 7. ↩

  29. Eccli. xix, 26. ↩

  30. Prov. X, 21. ↩

  31. Eccli, XX, ↩

  32. Eccli XLIV, ↩

  33. Sap. XIV, ↩

  34. Catth. V, 4. ↩

  35. Eccle. XXV, 8. ↩

  36. Ibid. XXV, 8. ↩

  37. Ibid. XXV, 8. ↩

  38. Ibid. XXV, 8. ↩

  39. Ps. LXXIII, 23. ↩

  40. Dan. I, 3; III, 2, 3; Esther VI, 9. ↩

  41. Sap. XVII, 10. ↩

  42. Prov. XXVIII, 1. ↩

  43. Prov. xiv, 26. ↩

  44. Ps. cxi, 7. ↩

  45. Osee vii, 5. ↩

  46. Exod. v, 2. ↩

  47. IV Reg. xix, 10; ↩

  48. Is. xxxvii, 10. 11. ↩

  49. Dan. v, 23. ↩

  50. II Mach. xiv, 32, 33. ↩

  51. II Mach. xv, 3-5. ↩

  52. Is. xxviii 9. ↩

  53. Ps. XLVIII, 8, 9. ↩

  54. II Par. XIX, 7. ↩

  55. Eccle. VIII, 13. ↩

  56. Ps. LIV, 24. ↩

  57. Ps. CXLV, 4. ↩

  58. Ps. LI, 7. ↩

  59. Sap. IV, 3. ↩

  60. Is. X, 16. ↩

  61. I Reg. XV, 2. ↩

  62. Judic. III, 7. ↩

  63. Prov. X, 25. ↩

  64. Joann. vii, 38. ↩

  65. Ps. cix, 3. ↩

  66. Ps. vii, 15, 16. ↩

  67. Jer. ix, 6. ↩

  68. Is. xxxii, 7. ↩

  69. Ps. v, 11. ↩

Chapter 37 of 72