Skip to the text

Articulus 36

DE MORALITATE EJUSDEM CAPITULI QUINTIDECIMI.

RESPONDENS autem Eliphaz, dixit: Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? Per Eliphaz, designatur quispiam errans, proprio judicio sapiens, sed a veraciter sapiente diligenter correptus, et caritative instructus. Per Job autem intelligitur quicumque vir justus et sapiens, erroribus impiorum resistens, veraque docens. Quemadmodum ergo Eliphaz a Job digne correptus, reprobatus, instructus, non gratanter accepit, nec acquievit, sed invective locutus est, et duriora respondit ; ita animosi et scioli, audaces et sibi placentes, a superioribus, melioribus aut sapientioribus amorose correpti, intumescunt, indignantur atque redarguunt, et correptoribus graviora imponunt : et quod ex caritate, æquitate, sapientia vel ira per zelum prolatum est, ex aversione, præsumptione, ira seu impatientia dictum causantur ; indeque deteriorantur, unde debuerunt emendari. Tantam ergo abusionem, perversitatem, ingratitudinemque vitemus, et correpti ac informati cum patientia et gratiarum actione acquiescamus.

Denique verba amicorum Job, quamvis ab eis ad malum finem, videlicet ad reprobationem accusationemque Job ordinentur, et ei impie applicentur, nihilo minus in se frequenter sententiosa et profunda sunt. Sic quoque ea secundum se considerare debemus, et ex eis proficere. Unde et nunc ex verbis Eliphaz discamus non loqui in ventum et aerem, nec iracunde aut turbulenter. Scriptum est enim: Sapiens in verbis se ipsum amabilem facit. Et rursum: Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem. Itemque Ecclesiastes: Sapientia hominis lucet in vultu ejus. Ideirco non decet sapientem cum turbulentia loqui. Propter quod Isaias de Christo prædixit: Non erit tristis neque turbulentus. Itaque verba ventosa et garrula devitemus, quum Ecclesiasticus dicat: Qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam.

Arguis verbis eum, qui non est æqualis tibi. Hoc objiciendum est his, qui superiores suos irreverenter corripiunt, quum et seniores, quamvis non præsint, reverenter alloquendi sint, dicente Apostolo: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Et loqueris quod tibi non expedit. Quicumque alteri verba injuriosa, inordinata aut vindicatoria loquitur, sibi ipsi magis quam alteri nocet directe: imo se graviter lædit; et alter nisi propria impatientia aut simili culpa vincatur, nullum inde sustinet detrimentum, sed magis sortitur profectum. Denique, ad hoc ut homo non loquatur quod sibi non expedit, præcipua indiget gratia. Propter quod orat Psalmista: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. Ecclesiasticus quoque sic habet: Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea me perdat?

Quantum in te est, evacuasti timorem. Quicumque audacter et absque timore libere peccat, et alios scandalizare non metuit, se ipsum a divino vacuum facit timore, alios quoque, quantum in ipso est, præbens eis peccandi audaciam: quod vehementer enorme est atque damnabile. Et tulisti preces coram Deo. Quicumque Deum verbis precatur, et impiis actibus eum offendere non veretur, indignum se facit exauditione divina. Qui ergo appetit exaudiri, studeat obedire, vitamque verbis conformare conetur, ut ei Deus per gratiam suffragetur. Maxime autem aufert preces coram Deo, seque inexaudibilem reddit, qui alicui odium tenet, seu alteri non ignoscit. Propter quod ait Salvator: Quum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem: quod si non dimiseritis, nec Pater vester qui in cœlis est, dimittet vobis peccata vestra. In Ecclesiastico quoque consone scriptum est: Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam? Quis exorabit pro delictis illius?1

Docuit enim iniquitas tua os tuum. Hoc competit his, qui ex industria et cum proposito mentiuntur, aut ex vitiosa vita absque formidine perversa loquuntur, quemadmodum de quibusdam asseritur: Acuerunt linguas suas sicut serpentes. Et imitaris linguas blasphemantium. Qui falsa sive sacrilega aut derogatoria manifeste de Deo profatur, evidenter blasphemat; qui vero talia profert, quæ implicite tale quid continent seu includunt, imitatur blasphemantium linguas. Condemnabit te os tuum, et non ego; et labia tua respondebunt tibi. Hoc dicendum est his, qui multum excessive loquuntur, quia et scriptum est: Ex verbis tuis damnaberis. Et Isaias inducit: Peccata nostra responderunt nobis. Quia videlicet peccando meremur ut detur nobis a divina justitia reale responsum, per hoc quod pro culpa infligitur proportionata ac persolutoria pœna.

Insuper, si audierimus aliquem nimis præsumptuose loquentem, et de sua sapientia inanissime præsumentem, cum justa ironia ei dicere possumus quæ sequuntur. Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? Numquid consilium Dei audisti? Numquid grande est ut consoletur te Deus? Sed verba tua prava hoc prohibent. Itaque, si in adversis divinitus consolari optamus, omne illicitum verbum penitus devitemus, non murmuremus, sed2

Eccl. xx, 3.

Prov. xv, 1.

Eccle. viii,

Is. xlii, 4.

Eccl. xix,3456

Tim. v, 1.

Ps. cxl, 3.

Eccl. xxii, 1.

Marc. xi, 25, 26.

Eccl. xxviii, 2, 3, 5.

Ps. cxxxix, 4.

Matth. xii, 37.

Is. lxi, 12.

Deo gratias referamus, ab ipso consolari petamus. Quod si fiducialiter atque constanter egerimus, abundanter exaudiemur, juxta quod legitur in Isaia: Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat; neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. Sed iniquitates vestræ diviserunt inter Deum et vos, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis.7

Quid te elevat cor tuum? id est, ad quid et cur superbis, o homo, res fragilis utique, ad tui ipsius perditionem? Et quoniam propriam imperfectionem, periculositatem, culpam, innumerasque ærumnas non pensas (quæ omnia si rite perpenderes, te vilissimum et humana communicatione censeres indignum); ideo clamat Scriptura: Quid superbit terra et cinis? Et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Quidam tam superbi et vani sunt, ut si forte egerint quid boni, illud pandant, jactent, scirique cupiant: imo sæpe virtutes quibus non decorantur, sibi attribunt, aut optant attribui, vel simulant. Insuper, ut contemplativi aut magnis intenti putentur, visum confingunt attonitum, qualem habent supernis intenti: quorum vultus et visus interdum sic variantur, ut a talium inexpertis, insensati sive amentes dicantur. Nam et Christus altissima prædicans, a suis discipulis furere putabatur, juxta illud Marci: Exierunt sui tenere eum. Dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.8 Circa hæc scribit Gregorius: Sæpe justorum mens ita ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed quia contemplationis vim in occulto agere pravi ignorant, hoc a justis et sapientibus fieri magis per hypocrisim, quam per veritatem, existimant: quia quod ipsi habere nequeunt, inesse veraciter aliis non suspicantur.

Quid tumet contra Deum spiritus tuus, o superbe stultissime?9 quum Deus sit te in infinitum sublimior, perfectior atque potentior: a quo, quidquid habes et es, suscepisti;10 qui te cum corpore et anima potest projicere in infernum; qui tanta tibi bona impendit; cui profundissime subjici et vigilanter parere teneris. Itaque resipisce et imple illud principis Apostolorum: Humiliamini sub potenti manu Dei. Alioqui implebitur in te illud Isaiæ:11 Incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum.12

Quid est homo ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere? Multis modis dicitur homo immaculatus in divinis Scripturis. Uno modo, quia nulli unquam peccato subjacuit, nec mortali, nec veniali, nec actuali, nec originali: quod competit homini Christo. Secundo, quoniam nunquam peccavit, nec venialiter, neque mortaliter, etiam habendo tempora discretionis: quod competit Virgini gloriosæ. Tertio, quoniam ab omni peccato purgatus est: quod tribuitur in Baptismo. Quarto, quoniam sine mortali peccato est, et de venialibus quotidie se custodit, pœnitet et emendat: quales esse debent potissime religiosi. Sicque ait Psalmista: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.13 Proportionabiliter dicitur homo variis modis justus. Sed verba ista prætendunt, quod homo purus, secundum communem legem, non vivat sine peccato, nec penitus justus sit, sed quotidie in multis deficiat ex infectione et fragilitate naturæ, et propter occupationes suas multiplices circa diversa, ita ut nec ipse universas et singulas suas culpas queat determinate advertere.

Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus. Si angelicæ mentes et cœlestes substantiæ immutabiles non sunt, nec mundæ comparatione puritatis ac invariabilitatis divinæ naturæ: nos, qui sumus, qui reputemus nos mundos ac stabiles coram Deo? Præterea, solus Deus incomparabilis et immensus, sic mundus et sanctus est, ut nec privative, nec contrarie, nec contradictorie aliquid habeat non sanctitatis aut immunditiæ. Cetera omnia aliquo vel aliquibus horum modorum quidpiam non sanctitatis seu immunditiæ habent admixtum. Abominabilis homo. Ratione peccati fit creatura intellectualis (ad Dei imaginem nobiliter condita) penitus abominabilis et damnanda. Etenim, quo major et melior Deus est, eo peccatum, quod est recessus a Deo, detestabilius viliusque consistit. Idcirco per ipsum fit creatura Creatori suo odibilis: nec aliquis in hac vita perfecte capere valet, quanta sit peccati enormitas; sed ex ejus effectu id scimus, pensando quod uno mortali peccato intellectualis creatura (naturaliter Deo amabilis) justo ejus judicio æternaliter relinquitur, oditur, damnatur, punitur, punitione utique ineffabiliter dira. Merito ergo deberemus amore superpræstantissimi Dei omnem culpam cum omni diligentia abhorrere, vitare, deflere; potiusque omnem perpeti pœnam, quam supergloriosissimum Deum per minimam inhonorare atque offendere culpam.

Sapientes confitentur. Si sapientes sapientiam suam et veritatem fatentur, cur in libro Proverbiorum scribitur, Sapientes abscondunt sapientiam*?14 Et respondendum, quia (ut Salomon ait) tempus loquendi, et tempus tacendi.15 Congruo ergo tempore eam abscondunt, et apta eam hora aperiunt: abscondunt ex humilitate, ne se jactent aut propalent inaniter; confitentur ex caritate, ut loquantur salubriter. Tunc autem scientiam occultare, quando esset communicanda, vituperatur. Ideo in Proverbiis legitur: Homo versutus celat scientiam.16 Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Homo sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.17 Et non abscondunt patres suos. Quidam adeo vani sunt, ut in suis dictis aut scriptis majores suos ideo non allegent, quamvis ex eis didicerint quæ dicunt aut scribunt, quatenus quasi ex proprio talia scisse putentur, et ipsi tanquam principales doctores in admiratione habeantur, allegentur, laudentur. Isti patres suos abscondunt: quod et illi magis vituperabiliusque facere judicantur, qui catholicorum et magnorum doctorum dicta irreverenter, faciliter, aut irrationabiliter negant. Nos ergo patres nostros famemus et veneremur, amemus atque sectemur. In opinabilibus vero cum modestia negemus et approbemus. Hinc equidem scriptum in Ecclesiastico: Laudemus viros gloriosos et patres nostros in generatione sua.18*

Non credit quod reverti possit de tenebris, circumspectans undique gladium. Quemadmodum in Proverbiis asseritur, Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit.19 Impius ergo et induratus de Dei pietate diffidens, atque in hoc Deum naturaliter bonum, pium et dulcem maxime inhonorans, quum peccata sua attendit, non credit quod per pœnitentiam possit de tenebris impietatum ad lucem divinæ miserationis redire, atque salvari; sed undique gladium ultionis divinæ circumspectando, desperat. Quum se moverit ad quærendum panem, id est, ad aliqua bona agenda se verterit, quorum actione mens pascitur, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies, id est tempus damnationis. Talis enim homo interdum incipit aliquid pœnitentiæ exercere. Sed frequenter contingit eum deficere, quia dum peccatorum suorum multitudinem magnitudinemque perpendit, et Deum immensæ justitiæ pensat, ad desperationem relabitur, reputans damnationem sibi paratam.

Terrebit eum tribulatio: quia æternas metuit pœnas, dum eas mente revolvit. Et nihilo minus pondus impietatum suarum, quibus pœna illa augetur, quotidie aggravat, quemadmodum scriptum est: Peccator adjiciet ad peccandum.20 Et angustia vallabit eum: quia remorsus conscientiæ eum aliquando angit; et tempore mortis, deinde in divino judicio, ac postremo in loco damnationis æternæ vallatur angustia, juxta illud Jeremiæ: Ecce turbo dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.21 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Non opponamus nos Deo: cui et ille se opponit, qui superioribus suis inobediens exstat;22 et juxta Apostolum ad Romanos, Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Similiter qui se inordinate intromittit de his, quorum dispositio committenda est Deo, tendit manum suam adversus eum: sicut qui alios per vias iniquas ad officia promovere nituntur, aut certe impedire improbe moliuntur, aut se ipsos ingerunt vel intrudunt, quum juxta Apostolum ad Hebræos, Nemo assumit sibi honorem, nisi qui vocatur a Deo tanquam Aaron.23

Habitavit in civitatibus desolatis, id est inter cives spiritualibus gratiis atque virtutibus destitutos. Nam qualis ipse, tales et ejus subjecti atque ministri. Ideo additur, et in domibus desertis, id est in familiis ob sua peccata a Deo relictis; quæ in tumulos, id est vitiorum subversiones et lapsus, sunt redactæ. Hinc in Ecclesiastico legitur:24 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea. In Proverbiis quoque: Regnantibus impiis, ruinæ hominum. Rursus quoque Salomon ait: Rex impius omnes ministros habet iniquos.25 Non ditabitur charismatibus gratiarum, quæ sunt veræ divitiæ animarum; nec perseverabit substantia ejus: quia exteriora ei celeriter auferentur saltem in morte; et si ad tempus aliquid spiritualis opulentiæ in donis gratiæ ac virtutum habuerit, non perseverat usque in finem, sed peccando illa amittit. Nec mittet in terram radicem suam: id est, intentionem et cordis sui affectum stabili fundamento non infiget, nec ad terram viventium, regionem Beatorum hanc diriget; sed rebus caducis atque inanibus inhærebit, omnique vento vitiorum et impetu passionum impelletur, flectetur, et ruet.

Ramos ejus, id est familiares domesticos, sobolem, imitatores, quibus stipatur, ornatur et cingitur sicut arbor propriis ramis ; arefaciet flamma, id est ardor vitiorum in præsenti ab humore gratiæ, deinde ignis inferni ab exuberantia gloriæ, dum scilicet dominum suum in vitiis assequuntur. Juxta hunc modum Dominus loquitur per Ezechielem de rege Assyriorum : Ecce Assur quasi cedrus in Libano, frondibus nemorosus : quoniam speciosum feci eum multis condensisque frondibus. Et sequenti ibi capitulo scribitur, quemadmodum Assur et Pharao regesque ceteri descenderint cum suis satellitibus in infernum. Lædetur quasi vinea in primo flore. Hoc fit, dum peccator pœnitere exorsus est, sed tentatione eum invadente, a divino amore frigescit, et peccati torpore constringitur, atque ad pristinas vanitates revertitur.

Ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Si tabernacula cupidorum, domus conscientiæ et mentis cubile appellentur, illa nunc æstu avaritiæ spiritualiter consumuntur; postea autem avari cum corporibus, quæ animarum velut tabernacula sunt, in ignem tartareum projicientur. Grave ergo est avaritiæ vitium, munerumque acceptio ad subvertendum justitiam. Hinc in Ecclesiastico fertur: Vindicta carnis impii, ignis et vermis. Judith quoque ait: Dominus omnipotens vindicabit in eis. Dabit ignem et vermes in carnem eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. De impietate autem cupiditatis scriptum est in Ecclesiastico: D Nihil iniquius quam amare pecuniam. Hic enim animam suam habet venalem. Apostolus vero avaritiam, servitutem nominat idolorum. Postremo, in Exodo scriptum est: Non accipies munera, quæ excæcant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum.

Ezech. xxxi, 3, 9.

Ibid. xxxii, 18-32.

Eccl. vii, 19.

Judith xvi, 20, 21.

Eccl. x, 10.

Ephes. v, 5; Coloss. iii, 5.

Exod. xiii, 8.

Footnotes

  1. Eccli. xxviii, 2, 3, 5. ↩

  2. Eccli. xx, 3. ↩

  3. Is. lix, 12. ↩

  4. Eccli. xxii, 1. ↩

  5. I Tim. v, 1. ↩

  6. Eccli. xix. ↩

  7. Is. LIX, 1, 2. ↩

  8. Marc. III, 21. ↩

  9. Eccli. x, 9. ↩

  10. Matth. x, 28. ↩

  11. I Petr. v, 6. ↩

  12. Is. II, 17. ↩

  13. Ps. CXVIII, 1. ↩

  14. Prov. x, 14. ↩

  15. Eccle. III, 7. ↩

  16. Eccle. XX, 7. ↩

  17. Eccli. xx, 7. ↩

  18. Eccli. XLIV, 1. ↩

  19. Prov. XVIII, 3. ↩

  20. Eccli. III, 29. ↩

  21. Jer. XXIII, 19. ↩

  22. Prov. xii, 3. ↩

  23. Hebr. v, 4. ↩

  24. Eccl. x, 2. ↩

  25. Prov. xxviii, 12; xxix, 12. ↩

Chapter 38 of 72