Skip to the text

Articulus 37

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SEXTIDECIMI : RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT.

SANCTUS Job tanquam insuperabilis pugil, non cessat veritatem justitiamque defendere usque ad mortem : sed et durissime reprobatus et increpatus, non terretur, nec justas atque acerrimas invectiones contra veritatis adversarios inducere mente veretur. Insuper, quamvis Salomone testante, duo prævaleant contra unum, ipse tamen prævalet contra tres, et nunc secundo refellit instantias Eliphaz.1

Respondens autem Job, dixit : Audivi frequenter talia, scilicet verba injuriosa, reprehensiva et pungitiva, qualia contra me profertis. In disputationibus quoque rhetoricis, qualis exstitit ista, solent contentiosa verba intermisceri. Consolatores onerosi omnes vos estis, videlicet vos tres amici mei, et qui vobis consentiunt sive applaudunt. Multi namque (ut habitum est) disputationi huic interfuerunt, quorum unus Eliu fuit.2 Dicuntur autem consolatores onerosi, quia ad consolandum venerunt; sed loqui exorsi, ad increpationes acutissimas versi sunt, et onus tribulationis beati Job non parum auxerunt, eum coram multis durissime increpando, quum tamen afflicto non sit addenda afflictio. Quod si necesse fuerit afflictum corripere, blande et molliter fiat hoc, nisi forte ex speciali causa ratio dictet quid rigoris addendum.

Numquid habebunt finem verba ventosa? id est, garrulis superfluisque sermonibus tu, Eliphaz, et tui amici tam prolixe insistitis contra me, quasi nunquam velletis terminare sermones hujusmodi. Eadem quoque sæpe repetitis, quantum ad sensum. Aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? id est, tibi, o Eliphaz, quum sis sanus et prosperitate vallatus, adjutoresque habens, non est molestum plura proferre, præsertim quia ex hoc quod loqueris contra me, nulla tibi infertur a me molestia aut vindicta, quia patienter sustineo, nec pro convitio convitium reddo. Poteram et ego similia vestri loqui, id est, talia et ea vitia, quæ mihi false imponitis, scilicet iram, impatientiam, divinorum ignorantiam, etc., possem vobis vere imponere, et verbis vos pungere, sicut me pungitis, nisi disciplina frenarer, adversitatibusque gravarer, et si spes profectus esset ex hoc.

Atque utinam esset anima vestra pro anima mea, id est, utinam talia pateretur, qualia mea patitur anima. Quod non ex ira vel odio, sed ex caritate et zelo justitiæ ait, ut per temporalem afflictionem inducerentur ad veritatis cognitionem, qui in prosperitate nolebant informari et corrigi, quatenus, juxta Isaiam, vexatio eis tribueret intellectum.3 Consolarer et vos ego sermonibus : non eo modo ut vos me, sed verba bona, verba consolatoria vobis vere proponerem. Hoc enim ad vere caritativum sapientemque pertinet, cujus est ordinatum et amorosum proferre sermonem : qui sermo medicamen est animæ desolatæ, quemadmodum in Proverbiis legitur, Favus mellis verba composita.4 Et iterum Salomon protestatur :5 Lingua placabilis lignum vitæ. In Ecclesiastico quoque habetur : Nonne ardorem refrigerabit ros?6 sic et verbum melius quam datum.

Et moverem caput meum super vos ex compassione. Denique motio capitis designat mentis inflexionem ad aliquam conceptionem, atque interdum derisionem significat. Sic in Psalmo ait Salvator : Omnes videntes me, deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.7 In Threnis quoque loquitur Jeremias:8 Sibilaverunt, et moverunt capita sua super filiam Jerusalem. Interdum vero denotat admirationem vel congratulationem seu exsultationem: sicut in Isaia de rege Assyriorum narratur, Caput movit super te, filia Jerusalem:9 quia videlicet certissime æstimavit se eam victurum. Infra etiam capitulo ultimo dicitur, quod fratres et sorores Job venerunt ad eum, et caput super eum moverunt.10 Aliquando autem compassionem importat, sicut hoc loco.

Roborarem vos ore meo, id est, bonis oris mei sermonibus corda vestra ad patientiæ robur, ad constantiam et animi fortitudinem exhortarer:11 quemadmodum secundo Machabæorum de Juda legitur Machabæo, Singulos armavit, non hasta et clypeo, sed sermonibus optimis et exhortationibus. Denique, virtus et sapientia ita confortant perficiuntque habentem, ut de plenitudine sua alios quoque valeat confortare. Hinc scriptum est in Proverbiis: Vir sapiens fortis est, et vir doctus, robustus et validus.12 Ecclesiastes quoque ait: Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis. Denique, ad amicum, imo ad quemlibet proximum pertinet, afflictis compassionem et consolationem impendere, juxta illud Ecclesiastici:13 Non desis plorantibus in consolatione. Quasi parcens vobis, id est, non tam districte vos corripiens, sicut culpa vestra meretur, sed reprehendenda in vobis moderate redarguens, doloresque vestros minuere satagens.

Sed quid agam? id est, ita negotia mea se habent, ut non faciliter videam quid potius agere debeam. Nam quidquid egero, non per hoc dolorem effugio. Hinc subditur: Si locutus fuero, contra vestros disputando errores, non quiescit dolor meus: imo interior dolor meus ex vestris culpis atque erroribus magis augetur; et si tacuero, vobis et falsitati cedendo, non recedit a me. Nunc autem oppressit me dolor meus, id est, ab omni temporali prosperitate, et corporis sanitate ac firmitate dejecit; usum quoque rationis, seu considerationem et locutionem aliqualiter impedivit. Quum enim dolor est vehemens, intentio revocatur seu impeditur ab intellectualium consideratione. Et in nihilum redacti, id est pro magna parte consumpti, sunt omnes artus mei, ita ut quod remanet in me de corpulentia et forma membrorum, pro nihilo reputetur. Est autem consuetudo afflictis per excessum seu hyperbolice loqui, ad clarius exprimendum magnitudinem rei ac proprii cordis dispositionem. Sic et Psalmista fatetur: Ego ad nihilum redactus sum.

Rugæ meæ, id est pellis seu cutis meæ contractiones vel plicationes, testimonium dicunt contra me, id est, amicis meis contra me disputantibus præbent materiam, faciuntque apparentiam reprehendendi me de culpa: ex quo enim tam graviter cæsus sum, apparentiam habet, quod merui pœnam hanc. Porro, ex interiori hujusmodi consumptione corpus corrugatur, sicut in senibus et graviter infirmantibus. Et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, id est, Eliphaz mendaciter me accusans, ex inspectu rugarum mearum provocatur ad contradicendum mihi aperte. Potest quoque de diabolo accipi, qui amicos Job incitavit adversus eum. Contradicens mihi, dicenti me absque meo percussum demerito.

Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis; hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. Totum hoc quidam exponunt de dæmone, qui principalis fuit beati Job tribulator, furoremque suum contra Job collegit, tanto vehementius cupiens eum devincere, quo amplius se hoc facturum præsumpsit, et quo Job justior fuit. Ut autem divinus Dionysius docet, in dæmonibus est amens furor, phantasia proterva, et irrationabilis concupiscentia. Satan insuper comminabatur ipsi Job per ejus amicos, qui asseruerunt sancto Job usque ad mortem mala instare. Forte etiam diabolus per se ipsum comminabatur ipsi Job de futuris adversis, in somno, seu alias14

Job vii, 14.

Petr. v, 8. apparendo, seu inde tentando. Unde superius Job dixit ad Deum: Terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Loquitur autem de adversario suo per modum feræ, quæ dentibus comminatur, illos parans ad lacerandum. Sic et Petrus in prima sua ait epistola: Diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret. Constat præterea, quod amici Job erant contra eum maxime inflammati, quia videbatur eis loqui sicut sacrilegus et blasphemus. Unde et contra eum quasi furebant, et terribiliter adspexerunt, ardentibus oculis furorem pectoris demonstrantes. Satan vero videns patientiam atque constantiam sancti Job, furiosissimis ac terribilissimis eum interioribus oculis intuebatur. Porro (secundum Thomam) placidis oculis hominem intuetur, qui facta ejus in melius interpretatur; terribilibus, qui in pejus: et sic fuit de amicis Job.

Aperuerunt super me ora sua exprobrantes, id est convitia mihi dicentes: quod amici Job multipliciter peregerunt; percusserunt maxillam meam. Hoc Thomas exponit sic: Ille aliquem in maxillam percutit, qui ei improperium in faciem dicit; amici autem Job multa contra eum improperia sunt locuti. Quocirca dicit Albertus: Non legitur, quod ad litteram alapas dederint sancto Job: sed quia maxilla est ad continendum ea quæ sub dentibus masticantur, et quodam spirituali modo masticantur quæ frequenti mentis iteratione discernuntur utrum vera vel falsa sint; memoria talia continens ut bene per mentem discernantur, maxilla vocatur: quæ cæditur, dum bene meditatis per contradictionem obviatur. Satiati, id est mente refecti, atque lætati, sunt pœnis meis. Hoc de amicis Job in tantum accipi potest. Nam quamvis ei in principio condoluerunt, audiendo tamen verba ipsius, cœperunt pessime sentire de ipso, et arbitrari quod justissime pro suis affligeretur excessibus. Idcirco, divinæ justitiæ quasi congratulando, de ejus punitione gaudebant ac replebantur, dum ad eorum libitum torquebatur. Unde et Eliu infra ait: Pater mi, probetur Job usque in finem; ne desinas ab homine iniquitatis, qui addit super peccata sua blasphemiam. Inter nos interim constringatur, et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.

Job xxxiv, 36, 37.

Conclusit me Deus apud iniquum, id est, potestati et voluntati Satanæ me subjecit, quantum ad hoc, quod Deo permittente ille me corporaliter sic afflixit. Nam et superius Job loquitur Deo: Circumdedisti me carcere. Et rursus: Posuisti in nervo pedem meum. Et manibus impiorum me tradidit, id est Chaldæorum et Sabæorum, qui mea mihi abstulerunt. Itemque amicorum reprobationi et subsannationi me subdidit permissive: qui impii appellantur, in quantum veritati et æquitati restiterant.

Ibid. vii, 12.

Ibid. xiii, 27.

Ibid. i, 17, 15.

Ego ille quondam opulentus: dicendo, Ille, notat suæ famæ claritatem, quia fama et opibus inclytus fuit; repente contritus sum, id est, subito a maxima prosperitate ad gravissimam calamitatem dejectus: prout superius recitatur. In quibus verbis gravamen miseriæ sancti Job multipliciter denotatur. Primo, quia tam improvise ac subito est dejectus: quod gravius fuit, quam si paulatim fuisset dejectus. Secundo, quia post maximam opulentiam devenit ad summam penuriam. Tertio, quia inopia atque calamitas illum magis affligunt, qui in deliciis et abundantia vivere consuevit. Nam et opposita juxta se posita, magis percipiuntur. Teste quoque Boetio, extremum infelicitatis genus est, aliquando fuisse felicem: sicut et primo Machabæorum libro quidam testatur, In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, qui jucundus eram et dictus in potestate mea!

Ibid. i, 1-4, 15-19; ii, 7, 8.

1.Mach.vi, 11.

Tenuit cervicem meam. Istud atque sequentia adscribuntur Deo permissive, diabolo effective, qui tenuit, id est strinxit, cervicem Job: quod et litteraliter et invisibiliter forsitan fecit dum eum percussit. Vel sensus est, quod sicut quis robustissimus alicujus debilioris apprehendit cervicem, ut durissime eum impingat, aut quasi immobilem reddat, sic Satan invasit et impulit sanctum Job. Denique, secundum Albertum, a posteriori parte capitis, nervi in totum corpus descendunt juxta cervicem: cujus signum est, quia si aliquis fortiter in collo stringatur posterius, mox redditur corpore toto immobilis. Unde intendit, quod Satan sic strinxerat eum pœnis, quod se movere nequivit. Confregit me, id est, corpus ulceribus laceravit; et posuit me sibi quasi in signum: id est, sic varia mihi inflixit supplicia, quemadmodum multæ sagittæ diriguntur in signum. Hinc dixit ipse Job supra:15 Sagittæ Domini in me sunt. Similiter fertur in Threnis: Misit in renibus meis filias pharetræ suæ.16

Circumdedit me lanceis suis, id est penetrativis doloribus. Vel refertur hoc ad impugnationem hostilem eorum qui beato Job suam abstulerunt substantiam, ejusque pueros occiderunt.17 Convulneravit lumbos meos, quia a capite usque ad calcaneum me replevit ulceribus pessimis. Non pepercit: dæmon enim atrocissimus est afflictor; et effudit in terram viscera mea, id est, omnem sobolem meam, ut propria viscera mihi dilectam, projecit in mortem. Vel de se ipso hoc ait hyperbolica locutione, ad designandum, quod pœna sua pertingebat usque ad intima, quemadmodum in Threnis habetur: Effusum est in terra jecur meum. Insuper, ad litteram fieri potuit, ut carne Job undique lacerata ac sanie defluente, aliquid viscerum seu vitalium ejus effluxerit. Concidit me vulnere super vulnus, id est, multiplicibus ulcerum vulneribus corpus meum dilaniavit. Irruit in me quasi gigas, id est cum impetu forti. Diabolus etiam naturali potestate tam fortis est, ut de eo infra dicatur:18 Non est potestas super terram quæ comparetur ei.

Saccum consui super cutem meam, id est, tali veste me texi, et eam cuti meæ paravi in signum humiliationis, et ut misericordiam impetrarem. Itemque, ut manum percutientis juvarem, asperitati asperitatem jungendo. Et operui cinere carnem meam, id est, cinerem super me sparsi in signum doloris et humilitatis, in memoriam quoque meæ mortalitatis. Consueverunt autem homines sacco, cinere, pulvere atque cilicio taliter uti, sicut et in Jona fertur: Rex Ninive indutus est sacco, et sedit in cinere, et clamavit: Homines et jumenta operiantur saccis. In Threnis quoque: Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion, consperserunt cinere capita sua;19 filiæ Jerusalem accinctæ sunt ciliciis. Itemque in Psalmo: Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra.20 His verbis repellit Job falsam accusationem, qua præcedenti capitulo eum Eliphaz de superbia multipliciter accusavit: Quid, inquiens, tumet contra Deum spiritus tuus?21 Quid te elevat cor tuum?

Facies mea intumuit a fletu, id est, tam abundanter ploravi, quod facies mea inflata est. Ascendente quippe copiosa lacrimarum materia ad caput, facies flentium intumescit.22 Sed et in magno planctu multa humiditas resolvitur, a cerebro descendens ad vultum et oculos: ideo facit ibi inflationem. Sic et in Threnis habetur: Defecerunt oculi mei præ lacrimis. Primo quoque Regum David et viri ejus fleverunt, donec deficerent in eis lacrimæ.2324 Et palpebræ meæ caligaverunt.25 Ex ingenti et enim decursu et fluxu humorum, visus debilitatur: et ponitur hic continens pro contento, videlicet palpebræ pro visu sub eis contento. Dicit namque Basilius, quod nigredine palpebrarum circumponitur visus, ut radius visualis dirigatur ad certum.

D Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, id est, tam gravem afflictionem non merui. Et quomodo verum sit hoc, diffuse expositum est atque tractatum in expositione superiorum. Per manum autem, operationem seu conversationem intelligit.26 Quum haberem mundas ad Deum preces, id est, puris orationibus Deum exorarem et colerem.

Terra, ne operias sanguinem meum; neque inveniat in te locum latendi clamor meus. Verbum hoc aliqualiter intricatum videtur, et a diversis diversimodeexplanatur. Sed apparet, quod vere ac plane sic possit exponi: Terra, ne operias sanguinem meum: id est, pœna quam passus sum in sanguinis mei per ulcera effluentis effusione, non abscondatur, nec occultetur in terra, hoc est, absconsa et injudicata non perseveret; sed ad judicium Dei perveniat et omnibus declaretur quare et qualiter passus sum, ut veritas innotescat, nec propter inanes amicorum meorum argumentationes æstimer pro culpa mea plagatus: sicque sanguis meus terra operiatur, id est, causa mea suppeditetur, et afflictio quam patior, retributione gloriæ digna non reputetur. Simili sensu subjungit, Neque inveniat locum in te latendi clamor meus: id est, universa verba quæ loquor, et pia querela qua me absque culpa mea cæsum jam conqueror, ad lucem perveniant, et judicentur a Deo ad ejus honorem et hominum ædificationem.

Porro Albertus, per terram, intelligit phantasiam terrenam, id est falsam opinionem amicorum Job circa providentiam Dei: qua Job petit sanguinem suum non operiri, quin attestetur veræ sententiæ de providentia Dei. Similiter petit ne clamor suus in terra lateat, quin testetur pro veritate. Thomas, per terram, intelligit terrenam fragilitatem, ob quam Eliphaz conclusit Job sine peccatis non esse, et pro eis esse percussum. Petit ergo Job, ne ob hanc communem fragilitatem afflictio sua operiatur, id est, pro culpis suis sibi inflicta putetur, aut clamor suus in terra sit latens, ita quod sua conquestio videatur injusta. Insuper, per terram, intelligi possent habitantes in terra, a quibus postulat sanguinem suum non operiri, id est sanguinis sui præfatam effluxionem pro suis peccatis inflictam non æstimari, nec clamorem suum in hominibus terræ latere, ut injustus putetur.

Sed quia sententia Job, qua se tantæ innocentiæ dixit, et absque sua culpa cæsum perhibuit, multis incredibilis apparebat, et res mira atque insolita fuit; consequenter testem sibi adhibet infallibilem judicem Deum verum. Ecce enim in cœlo testis meus, id est Deus incircumscriptibilis et immensus: qui licet secundum se sit penitus illocalis, tamen in cœlo specialiter esse asseritur, in quantum ibi evidentius ac magnificentius videtur et operatur. Ipse est testis eorum quæ dico, quod vera sint. Sic et Apostolus ait: Deus mihi testis est;27 atque Psalmista: Testis in cœlo fidelis.28 Et conscius meus, id est secretorum conscientiæ meæ cognitor, in excelsis est, puta in cœlo empyreo et civibus ejus.29 De quo quotidie dicimus: Pater noster, qui es in cœlis;30 et iterum: Gloria in excelsis Deo.

Verbosi amici mei, scilicet Eliphaz, Baldad et Sophar, id est verba insipienter multiplicantes, juxta quod in Ecclesiaste legitur: Stultus verba multiplicat.31 Insipientium vero est, quando incipiunt a veritate deficere, in multitudine verborum confidere. Propter quod mente egeni sunt destitutione sapientiæ, quæ est opulentia animæ. Hinc in Proverbiis dicitur:32 Ubi plurima sunt verba, ibi frequenter egestas in opere est. Ad Deum stillat, id est, lacrimose dirigitur, oculus meus interior, consolationem et beatitudinem desuper præstolando. Ex ardenti namque ad Deum affectu oculos etiam corporales cum lacrimis elevavit ad cœlos, dirigendo mentalem oculum ad Regem cœlorum, juxta illud Psalmi: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis.33 Et denuo:34 Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte.

Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo: id est, quis det ut homo tam evidenter judicetur modo a Deo? quomodo judicatur filius hominis cum collega suo, id est coram suo consocio et ab eo. Hoc Job dicit de se ipso et in persona perfectorum, qui nunc humano judicio reprobantur, sed a Deo justum proferri optant judicium, ne veritas patiatur dispendium, et ut ipsi salventur. Vel sic: Utinam sic, etc., id est, cupio ut vir justus sic judicetur coram Deo et ab eo, sicut homo coram suo collega, ut scilicet justus secundum merita sua a Deo recipiat etiam in præsenti, quemadmodum homo judicat hominem secundum opera sua.

Ecce enim breves anni transeunt, id est, anni vitæ humanæ in sæculo isto perpauci, velociter fluunt ac finiuntur. Idcirco non temporalem, sed æternam a Deo quæro mercedem, et divinum opto præstolorque judicium. Et semitam, id est vitæ hujus curriculum seu peregrinationis atque exsilii præsentis viam, per quam non revertar post mortem, ambulo, id est, ad futuram vitam progredior. Hoc dicit, ad insinuandum quod post mortem, non sit reditus ad statum vitæ præsentis: cujus oppositum quidam philosophi putaverunt. Et de hoc superius multa dixit, ut quum ait: Non revertetur oculus meus, ut videat bona; nec adspiciet me visus hominis.

Footnotes

  1. Eccle. w, 2. 1. ↩

  2. Job n, 11. ↩

  3. Is. xxviii, 19. ↩

  4. Prov. xvi, 24. ↩

  5. Prov. xv, 4. ↩

  6. Eccli. xviii, 16. ↩

  7. Ps. xxi, 8. ↩

  8. Thren. II, 15. ↩

  9. Is. XXXVII, 22. ↩

  10. Job XLII, 11. ↩

  11. Ps. LXXII, 22. ↩

  12. Prov. XXIV, 5. ↩

  13. Eccle. VII, 20. ↩

  14. Eccli. VII, 38. ↩

  15. Job vi, 4. ↩

  16. Thren. III, 13. ↩

  17. Job i, 15, 17. ↩

  18. Job xli, 24. ↩

  19. Jonæ III, 6. ↩

  20. Thren. II, 10. ↩

  21. Ps. XLIII, 25. ↩

  22. Job xv, 13. ↩

  23. Thren. II, 11. ↩

  24. Thren. II, 11. ↩

  25. 1 Reg. xxx, 4. ↩

  26. Job vi, 3. ↩

  27. Rom. 1, 9; ↩

  28. Philipp. 1, 8. ↩

  29. Ps. LXXXVIII, 38. ↩

  30. Matth. vi, 9. ↩

  31. Eccle. x, 14. ↩

  32. Prov. xiv, 23. ↩

  33. Ps. CXXII, 1. ↩

  34. Ps. XLI, 4. ↩

Chapter 39 of 72