Skip to the text

Articulus 39

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMIDECIMI : SPIRITUS MEUS ATTENUABITUR.

CIRCA finem præcedentis capituli dixit Job: Utinam sic judicaretur vir cum Deo, etc.1 In quibus verbis insinuavit, quod desiderabile sibi fuisset judicari a Deo secundum propria merita, sicut homo ab homine judicatur. Sed quoniam noverat alia esse judicia Dei, alia hominum; ideo in præsenti capitulo prosequitur, quid sibi immineat pœnæ absque suæ demerito culpæ.

Spiritus meus attenuabitur. Hoc dupliciter accipi potest. Primo, de anima, quæ est spiritus simplex: quæ attenuatur, id est, spiritualiter subtiliatur, propriam imperfectionem, vilitatem, modum et dispositionem ac statum industriose considerando, Dei quoque majestatem, perfectionem et excellentiam sagaciter contemplando: quod senibus potissime competit. Et sic spiritus Job, quando hæc dixit, fuit attenuandus: quia post pauca fuit magnifice illustratus, et in prædictorum consideratione exercitatus. Secundo, accipitur de spiritu, qui est quid corporeum, puta de spiritu vitali, qui a corde egreditur, et ad cuncta membra diffunditur: quo durante, vivit corpus. Quum vero virtus caloris naturalis incipit debilitari in corde, spiritus vitalis attenuatur, id est, minoratur et debilitatur, ut jam vector virtutis et vitæ per corpus diu esse non possit. Hoc ergo Job sibi futurum de proximo suspicabatur. Denique, de spiritu primo modo accepto, in Ecclesiaste scribitur: Revertatur pulvis in terram suam, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum.2 De spiritu autem secundo modo sumpto, in Sapientiæ libro habetur: Spiritus diffundetur tanquam mollis aer.3

Dies mei breviabuntur: quia incessanter tendunt ad mortem et finem; et quo spiritus vitalis plus deficit, dies vitæ humanæ amplius breviantur; et solum mihi superest sepulcrum, id est, de proximo moriturus sum, nec in hac vita habeo prospera præstolari: quia (ut tactum jam sæpe est) tantis fuit repletus vulneribus, languoribus atque doloribus, quod putavit se protinus obiturum : et naturaliter diu victurus non erat ; sed Deus supernaturaliter prolongavit vitam ipsius.

Job vii, 20. Non peccavi. Superius dixit, Peccavi ; Ibid. xiv, 16. et, Parce peccatis meis, multaque talia : quomodo ergo nunc ait, Non peccavi ? præsertim quum Joannes in sua prima scribit

1 Joann. 1, 8. Canonica : Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Sed hujus solutio frequenter inducta est. Non enim se negat quotidianis venialibus subjacuisse peccatis ; verumtamen asserit se non tam graviter mortaliterque peccasse, quod tantam meruerit pœnam, præsertim quum de venialibus suis quotidie pœnitentiam dignam peregerit. Quod qualiter

Job vi, 3. intelligi habeat, in expositione sexti capituli clarius dictum est. Et in amaritudinibus, id est variis amarisque pœnis, moratur oculus meus exterior. De cujus fletu

Ibid. xvi, 17. præcedenti capitulo dictum est : Facies mea intumuit a fletu ; et iterum : Palpebræ meæ caligaverunt. Vel, oculus interior,

Ibidem. in quo est spiritualis mœstitia ex consideratione incommodorum et ex inconvenienti objecto. Sicque Job considerando oculo interiori universa quæ sibi acciderant, corde dolebat, sed moderate : in quo dolore, quia diuturnus fuit, suus oculus morabatur. Itaque ait, Non peccavi, etc., quasi dicat : Quamvis peccando pœnam istam non merui, nihilo minus in ea permaneo. Quo testatur, quod pœna non semper pro culpa infligitur, imo boni interdum puniuntur a Deo effective seu permissive, propter probationem, aut propter exemplum, vel propter gloriam Dei manifestandam ; vel ut nunc crescant in gratia, deinceps in gloria ; vel ut mali cernentes bonos puniri, perpendant quibus pœnis ipsi sint digni nisi pœniteant.

Libera me ab impugnationibus invisibilium et visibilium adversariorum meorum, et a corporis mei doloribus, saltem tam vehementer intensis ; et pone me juxta te, id est in participatione aliquali tuæ felicitatis et jucunditatis, ut in te cor meum refloreat, mens mea tibi per contemplationem et dilectionem propinquet, tandem ad cœlestem beatitudinem perducatur, et interim in limbo patrum constituatur. Et cujusvis manus, id est potestas seu actio, pugnet contra me : quia te me protegente, nullus mihi poterit prævalere ; et si in tuæ felicitatis participatione me posueris atque servaveris, nullus me ad miserias retrahet.4 Sic et Psalmista decantat : Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo ?5 Apostolus quoque ad Romanos : Si

B Deus pro nobis, quis contra nos ? Cor eorum, id est intellectum amicorum meorum contra me disputantium, longe fecisti a disciplina, id est a veritatis notitia, quam quis discit a doctiore, præsertim a te. Qua amici Job caruerunt, errando circa providentiam Dei : quam Deus longe fecit ab eis, quomodo dicitur aliquem indurare, videlicet indirecte, in quantum corda illorum propter eorum peccata non illustravit. Sicque Isaias loquitur :6 Excæca cor populi hujus. Propterea non exaltabuntur ad veram contemplationem divinorum, ad charismata gratiarum, ad patriam Beatorum, nisi pœnitentiam egerint, conversique fuerint. Cui consonat illud Isaiæ : Non est populus sapiens ;7 propterea non miserebitur ejus qui fecit illum. In Proverbiis quoque habetur : Non invenient me, dicit Dominus, eo quod exosam habuerint disciplinam.8 Sed et Apostolus protestatur : Si quis ignorat, ignorabitur.9

Prædam pollicetur sociis, id est, Eliphaz aliis duobus secum contra me disputantibus, promittit certam de me victoriam; et quod me in suam redigant voluntatem, sicut redigitur spolium in potestatem prædantis ; et oculi filiorum ejus, id est, qui ejus sequuntur errorem, deficient, id est, interiores illorum oculi a veritatis notitia, veræque beatitudinis adeptione deficient : quia, ut ait Salvator, Cæcus si cæco ducatum præbeat, ambo in foveam cadunt.10 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis : id est, Eliphaz asserendo quod temporales adversitates non infliguntur nisi pro culpa, nec maximæ nisi pro maxima culpa, et ex consequenti, quod ego qui maximis adversitatibus plenus sum, gravissimis peccatis subjaceo: hæc, inquam, asserendo, posuit me in proverbium vulgi, ita ut vulgares ex me forment proverbium, dicendo: Sicut Job fecit, ita recepit; vel aliquid simile. Sicque factus sum exemplum et forma maledicendi alicui, ita ut dicant: Accidat tibi sicut accidit Job. Sic autem justum ponere in proverbium et exemplum, est grande peccatum, nec fieri debet nisi peccatoribus maximis. Unde, per Jeremiam Dominus comminatur frequenter obstinatis Judæis: Dabo eos in maledictionem et in proverbium, et in exemplum et in stuporem omnibus regnis terræ.

Caligavit ad indignationem oculus meus, id est, ex pœna mihi inflicta, quæ quasi indignatio Dei contra me reputatur, oculus meus sic flevit, quod caligavit. Hoc est quod præcedenti dixit capitulo: Palpebræ meæ caligaverunt. Sic quoque superius ait Job: Sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. Hoc est quod præcedenti capitulo dixit: In nihilum redacti sunt omnes artus mei. Quod ibi satis reor expositum. Thomas exponit hæc aliter, dicens: Ad zelum justorum pertinet, contra falsitatem et injustitiam indignari. Ideo Job contra errores amicorum suorum indignans, disseruit: Caligavit, id est, turbatus est ad indignationem præfatam, oculus meus interior, id est ratio videns veritatem suppeditari. Ira quippe per vitium, rationem excæcat; sed ira per zelum, hanc turbat, lumen rationis aliqualiter obnubilando, ita quod quasi caligat. Et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. Vehementes enim animæ passiones, ut ira et indignatio, valde redundant in corpus, et si corpus sit debile, illud quasi deficere faciunt. Unde primo Machabæorum libro describitur, quod Mathathias cernens Judæum idolis sacrificantem, doluit, et contremuerunt renes ejus.

Stupebunt justi super hoc, id est, vehementer admirabuntur de supplantatione veritatis et æquitatis, et amicorum meorum erroribus; et innocens, id est simplex et purus veri et æqui amator, contra hypocritam suscitabitur, id est, animo inflammabitur contra hominem fictum et fraudulentum, qui sub specie veritatis atque justitiæ ita veritatem et æquitatem subvertit. Ideo dicit Psalmista: Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te. Sic tertio Regum, Michæas propheta contra pseudo succensus, dicit ad Achab: Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum. Similitudo enim et amor complacentiam gignunt; dissimilitudo vero et odium displicentiam introducunt. Idcirco purus veritatis et æquitatis amator, contra hypocritam ejusque falsitates displicentiam concipit, et resistit.

Ps. xxiv, 21.

III Reg. xxii, 23.

B

Et tenebit justus viam suam, id est, a rectitudine æquitatis et veritatis defensione justaque conversatione non declinabit amore aut odio vel simili passione, in quantum justus: quamvis ex humana fragilitate possit deficere, justitiamque amittere, et se veritati opponere. Justi namque est regia via incedere, bono tenaciter adhærere, et neque ad dexteram neque ad sinistram divertere, quia de ratione justitiæ est rectitudo. Propterea Isaias inducit: Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. De qua via loquitur alibi: Hæc via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram. Justitia ergo figit mentem in bono. Ideoque in Proverbiis dicitur: Justus quasi fundamentum æternum.

Et mundis manibus addet fortitudinem. Si quod ait, Mundis manibus, sit dativi casus, sensus est, quod justus augebit fortitudinem eorum, qui mundarum sunt manuum, id est conversationis sinceræ. Tales etenim diligit et confortat adsistendo pro viribus, juxta illud Ecclesiastici: Omnis

Num. xxi, 22.

Is. xxvi, 7.

Ibid. xxx, 21.

Prov. x, 25.

Eccl. xiii, 20.

Jer. xxiv, 18; xxv, 18; xvi, 6; xxix, 8, 22; xlviii, 9.

Job xvi, 17.

Ibid. vi, 4.

Ibid. xvi, 8.

Mach. ii, 24. homo simili sibi sociabitur. Similitudo quippe causat amorem, et amor communionem ac unionem. Porro, si quod ait, Mundis manibus, sit ablativi casus, sensus est, quod justus sibi ipsi addet fortitudinem, in virtute justitiæ proficiendo, mundis manibus, id est virtuosis operibus. Virtutes namque per exercitium actuum suorum conservantur, foventur et perficiuntur, sicut communiter habitus per opera. Unde in Apocalypsi habetur :11 Justus justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc. In hoc itaque consistit noster profectus, ut a quotidianis impuritatibus nostris quotidie emundemur, atque in bonis quæ agimus perficiamur, eadem quotidie perfectius exhibendo, et bonis operibus bona addendo. Hinc ait Salvator :12 Omnem qui fert fructum, purgabit eum Pater, ut fructum plus afferat.

Igitur, vos omnes tres amici mei, qui hic estis, et præsentes qui vobis consentiunt, convertimini, a falsitate ad veritatem, ab injustitia ad virtutem; et venite mentali accessu, id est, diligenter attendite. De quo adventu ait Psalmista : Venite, filii, audite me.13 Et non inveniam in vobis ullum sapientem. Superius Eliphaz dixit ad Job : Quid nosti quod ignoremus ?14 Cujus præsumptio his verbis reprimitur. Sed quum sapientia sit divinorum cognitio, quomodo amici Job sapientes non erant, qui jam tot vera et alta de Deo locuti sunt ? Et respondendum, quod aliquo modo sapientes fuerunt, sicut et magni philosophi; sed quia eorum sapientiæ periculosi errores circa providentiam Dei et alia quædam fuerunt permixti, hoc loco sapientes esse negantur. Diversi enim sunt gradus sapientiæ, et variis modis sapiens quis vocatur.

Consequenter documenta attentione digna proponit, ad quorum advertentiam illos jam excitavit. Dies mei transierunt, id est, pro magna parte elapsi sunt : imo omnes dies quibus vixi usque in præsens, esse jam desierunt, quum in successivis idem sit esse et fieri; cogitationes meæ dissipatæ sunt, id est ab unione earum in Deum fractæ, et in diversa partitæ, hinc inde vagantes, meque a stabili divinorum contemplatione impedientes, ex sollicitudinibus, doloribus atque angustiis quibus premor, quæ mentis quietem et libertatem in Deo impediunt. Nam pluribus intentus, minor est ad singula sensus. Unde, quo anima circa plura distrahitur, eo ad contemplandum debilior redditur. Propter quod Christus loquitur Marthæ :15 Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Torquentes cor meum. Tales enim cogitationes dispertitæ, anxiæ atque sollicitæ, mentem affligunt : per eas namque apprehenduntur nociva, adversa, amara, quorum apprehensio est pœnalis. Unde et Christus divitias nominat spinas, propter sollicitudines eis adjunctas.1617

Noctem verterunt in diem, id est, solitam noctis quietem, videlicet dormitionem, mihi abstulerunt, eamque mihi in laborem diei et inquietudinem vigiliarum verterunt. Tales enim cogitationes fecerunt ipsum Job insomnes ducere noctes, quæ sibi laboriosæ seu molestæ fuerunt. Hinc ait supra : Noctes laboriosas enumeravi mihi. Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? Et rursum exspectabo vesperam. Unde subjungitur, et rursum post tenebras spero lucem :18 id est, quoniam tempus noctis mihi molestum est non valenti dormire, spero et cupio cito fieri diem, in quo cor relevatur ex lucis adspectu, corporis motu, et hominum societate ac varia occupatione.

Si sustinuero, id est, quamvis hæc omnia patienter pertulero, nihilo minus infernus domus mea est, id est, ad limbum patrum descendam, quantum ad animam. Quod autem limbus appelletur infernus, dictum est sæpe. De quo in Genesi Jacob patriarcha : Descendam, inquit, ad filium meum lugens in infernum.1920 Siquidem, pretio redemptionis humanæ nondum soluto, et janua regni necdum aperta, patres descenderunt in limbum. In tenebris, id est magnis adversitatibus atque suppliciis, stravi lectulum meum, id est locum quo ad dormiendum me pono. Vel istud refertur ad limbum patrum, in quo lectulus fuit, id est quies a pœna sensus, certaque spes felicitatis æternæ. Erant tamen tenebræ ibi, id est carentia lucis beatæ. Job ergo adhuc vivens, in limbo lectulum suum stravit, id est, bene vivendo mansionem sibi ibi promeruit.

Putredini, id est immundo, infecto, putrescentique semini, dixi, per recognitionem mentalem : Pater meus es, quia ex tali sum semine natus. Denique, in generatione semen patris se habet per modum agentis, quum in ipso vis formativa ponatur : propter quod a Platone dicitur, parvus pater. Unde superius ait Job :21 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? Mater mea, id est, putredinem etiam dixi matrem meam. Mater enim ministrat semen quod est generationis materia, et per modum passivi se habet. Quod item instar seminis patris impurum atque infectum est, putredinem habens, secundum Albertum : juxta illud Sapientiæ, Coagulatus sum in sanguine ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.22 Et soror mea, vermibus, id est, vermes vocavi sorores, quia de eadem putredine mecum nati aut nascituri sunt : quemadmodum in Ecclesiastico legitur, Quum morietur homo, hereditabit serpentes, et bestias, et vermes.23 Insuper, Thomas istud exponens, sic ait : Sicut homo a parentibus originem trahit, ex qua cum eis affinitatem habet ; ita in sepulcro in putredinem et vermes resolvitur, qui ex ejus corpore generantur : propter quod affinitatem et propinquitatem habet ad eos. Verumtamen expositio ista non exprimit, cur distincte prolatum est, pater, mater, soror. Ex hoc enim quod vermes oriuntur ex corpore hominis, ejus pater et mater non appellantur.

Ubi est ergo nunc præstolatio mea, id est bonum quod finaliter spero seu præstolor? tanquam dicat : Quum tanta sit vilitas mei corporis et brevitas mei temporis, bonum a me finaliter desideratum, non est temporale aut corporale, sed spirituale et æternale, videlicet Deus sublimis et benedictus. Et patientiam meam, qua tanta adversa æquanimiter tolero, quis considerat? quasi dicat : Nullus amicorum meorum, vel cum eis præsentium, eam perpendit, nec ejus præmium pensat ; sed Deus omnia bene disponit. Ideo subditur : In profundissimum infernum, id est in locum inferni valde profundum respectu habitationis præsentis, puta in limbum : qui etiam profundissimus appellatur non absolute, sed respective. Nam respectu cœli terra profunda est, sepulcrum profundius, limbus autem profundissimus : sic tamen, ut superlativus iste non denotet excessum comparationis in locis inferni, ut se dicat ad locum damnatorum iturum. Descendent omnia mea, id est anima cum universis meritis suis ac viribus : quia in anima separata etiam inferiores potentiæ radicaliter ac virtualiter manent. Quidam, per profundissimum infernum, intelligunt sepulcrum : quod ineptum videtur, quia et expositio illa ex inepto censetur fundamento prodire. Putasne saltem ibi erit requies mihi? quasi dicat : Imo utique ibi a vitæ hujus doloribus adversitatibusque quiescam, et in certa spe repausabo. Verumtamen ait, Putasne? sobrie loquens : quia secundum communem legem, de felicitate nemo viator securus est, nisi ex revelatione divina, seu certificatione superna, vel inspiratione occulta.

Footnotes

  1. ob xvi, 22. ↩

  2. Eccle. xii, 7. ↩

  3. Sap. II, 3. ↩

  4. Ps. xxvi, 1. ↩

  5. Rom. viii, 31. ↩

  6. Is. vi, 10. ↩

  7. Is. xxvii, 11. ↩

  8. Prov. i, 28, 29. ↩

  9. 1 Cor. xiv, 38. ↩

  10. Matth. xv, 14. ↩

  11. Apoc. xxii, 11. ↩

  12. Joann. xv, 2. ↩

  13. Ps. xxxiii, 12. ↩

  14. Job xv, 9. ↩

  15. Luc. x, 41. ↩

  16. Luc. viii, 14. ↩

  17. Matth. xiii, 22; ↩

  18. Job vii, 3, 4. ↩

  19. Gen. xxxvii 35. ↩

  20. Gen. xxxvii, 35. ↩

  21. Job xiv, 4. ↩

  22. Sap. vii, 2. ↩

  23. Eccl. x, 13. ↩

Chapter 41 of 72