Articulus 40
DE MORALITATE EJUSDEM CAPITULI SEPTIMIDECIMI.
SPIRITUS meus attenuabitur. Hoc cuilibet homini viatori justo ac sapienti, tribulationibus exposito, competit : qui quanto se morti amplius appropinquare perpendit, eo se ipsum subtilius discutit, a grossis et terrenis affectibus se magis extenuat, gloriam Beatorum profundius speculari, et superaltissimi Dei proprietates sincerius contemplari conatur. Dies mei breviabuntur. Quo quis futuræ vitæ æternitatem sapientialius pensat, eo tempus quo vivit hic, brevius arbitratur. Nunquam ergo in Dei obsequio attædiemur, nec quasi de temporis longiturnitate gravemur; sed et eo minus afficiamur ad ea quæ mundi sunt, quo majorem temporis nostri partem fluxisse conspicimus. Quod si universa ista caduca atque carnalia Dei amore ut stercora aspernamur, nosque de proximo morituros sagaciter opinamur, nihil nobis in sæculo isto superesse dicemus, quam tumulum, sicut subjungitur, et solum mihi superest sepulcrum.
Denique, si quis Deo revelante aut aliquo modo cognoverit se non pro suis affligi peccatis, sed aut pro sua exercitatione, aut aliorum ædificatione, vel ut in gratia plus abundet et gloriosius coronetur, dicere potest : Non peccavi, tam graviter, ut tantam afflictionem meruerim, eo modo quo hoc de beato Job fuit expositum; et in amaritudinibus moratur oculus meus. Multæ enim tribulationes justorum :1 qui et quotidianos suos veniales defectus velut magna peccata amaritudinaliter plangunt seu dolent tanto plus, quo Creatorem suum ardentiori ac puriori complectuntur amore, quo item copiosius desuper illustrantur. Siquidem, quo mens radiosius illuminatur a Spiritu Sancto, eo gravitatem peccati profundius conspicit, et cordialius deflet. Præterea, quædam est amaritudo vitiosa, quæ est passio animi immoderata, virtuosæ dulcedini mentis contraria. De qua Ecclesiasticus habet :2 Non est sensus ubi abundat amaritudo. Et Paulus ad Ephesios:3 Omnis amaritudo, ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis. Nunc autem de bona et pœnitentiali amaritudine est mentio, et de omni dolore virtuose assumpto, quo quis caritative affligitur de sua aliorumque culpa, de malis Ecclesiæ, dilationeque gloriæ: quibus amaritudinibus electi quotidie afficiuntur. De hujuscemodi amaritudine cui divina consolatio præparatur, Salomon loquitur : Cor quod novit animæ suæ amaritudinem, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.4
Libera me. Hoc oramus indesinenter, in Oratione dominica deprecando :5 Libera nos a malo, videlicet a malo culpæ et pœnæ, ab omni impugnatione atque periculo. Et pone me juxta te. Juxta Deum immensum, ubique vere præsentem, omnia penetrantem, qui solus rerum essentiis illabitur, omnique homini propinquior est quam essentialia ejus principia, tanto plus ponimur, quo ejus sancto amore magis accendimur, et dono sapientiæ clarius ad ipsum contemplandum perfundimur. Etenim incremento gratiæ ac virtutum Deo incircumscriptibili propinquamus. Sed quoniam durante vitæ hujus curriculo, peregrinamur a Domino, per fidem, non per speciem gradientes, ideo in hac vita non perfecte ponimur apud Deum, sed in patria.6 Idque precamur, ut ibi juxta eum locemur, id est, per speciem ejus supersanctam essentiam contemplemur. Nihilo minus, boni nunc apud Deum poni dicuntur modo
Tum. XVI, præfato.7 Unde in Numeris Moyses ait : Mane notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi; et quos elegerit, appropinquabunt ei. Itemque Psalmista : Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Et cujusvis manus pugnet contra me, id est, te mihi adsistente et auxiliante per omnia, nullum timebo, nullum curabo, cum Psalmista decantans : Super inimicos meos despexit oculus meus. Hoc est quod Jeremias ait : Dominus mecum est quasi bellator fortis. Propterea qui me persequuntur, cadent et infirmi erunt.
Cor eorum longe fecisti a disciplina. Omnium superborum et in propriis oculis sapientium, omnium incorrigibilium, rebellium atque carnalium corda Deus permissive longe fecit a disciplina : id est ab instructione divina, de qua ait Joannes, Unctio ejus docet vos de omnibus; itemque, a sapientia et scientia, secundum quod dona sunt Spiritus Sancti, quæ a nullo habentur nisi in quo habitat Spiritus Sanctus per caritatem et gratiam gratificantem; insuper, disciplina, id est correctione et morum compositione, hoc est a patienti susceptione informativæ correptionis, ac satisfactoriæ et justæ punitionis. Tales enim correpti seu debite castigati, indignantur, remurmurant, deterioresque fiunt, juxta illud Proverbiorum : Non amat pestilens eum qui se corripit. Quibus pensandum ac formidandum est, quod ait Scriptura : Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. Itaque, disciplinam verborum, imo et verberum seu cujuscumque debitæ correctionis, patienter atque hilariter suscipiamus, quia per hoc ad omnem Dei illuminationem et gratiam potissime disponemur. Ideo Ecclesiasticus dicit : Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam! sic enim effugiet peccatum.
Qui vero præfatam abjicit disciplinam, coram Deo vilis et ignobilis erit, peccatis oppressus, dæmonibus subditus, proprii sensus perversitate seductus. Ideo subditur : Propterea non exaltabuntur ad cœlestia atque æterna a carnalibus et caducis, sed paulo post in ima trudentur inferni. Ideo scriptum est : Sapientiam et disciplinam qui abjicit, infelix est. Denique reprobos longe facit Deus a disciplina, dum eos in præsenti sæculo non flagellat, sed impune ac libere permittit peccare : quod summe pavendum est, et maxima Dei ira. Electos vero in vita hac disciplinat, ut super hoc Deo gratias referant, atque in futuræ beatitudinis spe firmentur. Unde in Sapientia legitur : Disciplinam nobis das, ut bonitatem tuam cogitemus, et speremus misericordiam tuam. Qui ergo cupit veraciter exaltari, proficere, perfici, docilis disciplinabilisque consistat.
Prædam pollicetur sociis. Omnis iniquus qui alios cohortatur ad mala, ad proximorum devastationem, ad impugnationem quorumque, sociis suis præstat prævalendi fiduciam, prædam eis promittens. Quod et superiores dæmones tentatores sociis suis dæmonibus faciunt, dum eos ad hominum impugnationem hortantur et dirigunt, illud Isaiæ dicentes : Cito prædare, velociter spolia detrahe. Posuit me quasi in proverbium vulgi. Impius enim justum irridet, diffamat, et quasi aliorum ludum ac fabulam facit. Propter quod Dominus ait in Ezechiele : Factus es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur. Hinc Christus ait in Psalmo : In me psallebant qui bibebant vinum. In Threnis quoque dicitur : Factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die. Ego sum psalmus eorum.
Caligavit ad indignationem oculus meus. Hoc (secundum Gregorium) fit, dum viri illuminati se a pravis diutius sperni ac indignationi haberi conspiciunt, atque ex hoc de occulti judicii Dei admiratione turbantur, et secretum Dei nequeunt penetrare cur prævalere perversi contra bonorum innocentiam permittuntur. Quis enim non obstupescat, quum Herodias adultera apud
Sap. III, 11.
Ibid. XII, 22.
Is. VIII, 1.
Ezech. XXXIII, 32.
Ps. LXVIII, 13.
Thren. III, 14, 63.
Matth. XIV, 6-11.
Joann. III, 29.
Matth. XI, 9.
Apoc. XV, 3, 4.
Ps. LXXX, 13.
Eccle. VIII, 12.
Ps. CX, 1. temulentum regem saltatu petulantis filiæ obtinet caput Joannis amici Sponsi, prophetæ et plusquam prophetæ, amputari, et ante convivantium ora in disco deferri? Hinc subditur: Stupebunt justi super hoc, illud in Apocalypsi scriptum exclamantes: Magna et mirabilia sunt opera et judicia tua, Domine Deus omnipotens; justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. Quis non timebit te, et magnificabit nomen tuum?
Et tenebit justus viam suam. Viri justi atque perfecti, desuper copiose sapientiali luce perfusi, eo tenacius cohærent justitiæ, mundana contemnunt, ad cœlestia inflammantur, quo impios in hoc mundo amplius prosperari, lætari et promoveri considerant; intuentes occultum Dei judicium, quo perversos dimittit secundum desideria cordis eorum: sicque pensantes quam contemnenda sunt ea quæ reprobis pessimisque ita præstantur, quam item periculosum sit temporaliter prosperari, carnaliter delectari, nec tamen divinitus castigari. Ex his enim certissime atque clarissime constat, quod in vita præsenti non sit finalis remuneratio operum humanorum. Propterea in Ecclesiaste habetur: Peccator ex eo quod centies facit malum, et tamen per patientiam sustentatur, ego cognovi, quod erit bonum timentibus Deum, qui quærunt faciem ejus.
Dies mei transierunt. Quilibet nostrum perpendens quam infructuose tempus suum expenderit, atque proponens se fortiter emendare, et perdita recuperare, dicere debet verbum inductum. Insuper, pensans quanta sit suæ instabilitas mentis, quam vagus sit ipse in cogitando, quam dispersus in appetendo, quam circa multa occupatus, distractus, divisus, querulosa dolorosaque voce loquatur: Cogitationes meæ dissipatæ sunt, quum tamen perfectio nostra sit, Deo stabili mente infigi, cogitationes in ipso colligere, affectiones in ipso adunare, sicque mente collecta ac integra eum laudare, amare et honorare in omnibus, quemadmodum scriptum est: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, videlicet intellectu atque affectu. Ad quod Deus piissimus nos clementer hortari dignatur per Joelem: Convertimini ad me in toto corde vestro. Sed quoniam hoc implere, non est volentis neque currentis, nisi adsistat gratia Dei miserentis, ipsum fideliter jugiterque precemur, ut det gratiam adimplendi quod monet: sed et satagamus ad hoc cooperando gratiæ Dei, et potissime tempore orationis divinique cultus, mente collecti ac stabiles simus, illud Ecclesiastici servantes: Non impediaris semper orare; et: Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
Torquentes cor meum. Homini enim vere devoto tales distractiones tanto plus displicent, pœnalioresque sunt, quanto ex puro Dei amore plus appetit Deo intendere, opus ejus reverenter persolvere, in ejus caritate et gratia semper proficere: sed et animus inordinatus sibi ipsi pœnalis est, sicut ordinata tranquillaque mente nil dulcius. Porro vitiosi et vani in cogitationibus suis perstrepentibus, fluctuantibus quoque desideriis vilissime gloriantur. Quod si boni interdum ex infirmitate aut inadvertentia in aliquo tali culpabiles fuerint, mox ut distractionem et vanitatem suam adverterint, corde tristantur, pœnitent et emendant, quemadmodum in Proverbiorum libro asseritur: Septies cadet justus, et resurget. Unde in Ecclesiastico docetur: Fili, peccasti? ne adjicias iterum; sed et de præteritis deprecare, ut tibi dimittantur. Et: Quasi a facie colubri fuge peccata.
Noctem verterunt in diem. Quia frequenter per vitiosas et vagas cogitationes anima sic cæcatur, ut vitiorum caliginem judicet esse lucem virtutum, dum mala sub specie boni sibi proposita approbat et acceptat. Talibus dicit Amos: Convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium. Et Isaias: Væ qui dicitis bonum malum, et malum bonum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras. Denique tales ambulant per viam fallacem, de qua in Proverbiis legitur: Est
Joel II, 12.
Rom. IX, 16.
Eccle. XVIII, 22, 23.
Prov. XXIV, 16.
Eccle. XXI, 1.
Ibid. 2.
Amos VI, 13.
Is. V, 20.
Prov. XI, 12. via quæ videtur homini justa, et novissima ejus deducunt ad mortem. Non ergo securum est proprio stare judicio, sed superiorum obtemperare sententiis, nec cordis secreta eis abscondere, qui discretione ornantur. Et rursum post tenebras spero lucem, id est, quum errasse atque peccasse, sicque tenebras erroris et peccati incidisse me video, pœnitere propono, lucem gratiæ recurrere confido, et post adversa ac tristia consolationem beatitudinemque exspecto, orans illud Ecclesiastici: Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum.8 Hinc scriptum est in Threnis:9 Non repellet in sempiternum Dominus, quia si abjecit, et miserebitur secundum multitudinem miserationum suarum.
Si sustinuero, id est, a peccatis me vinci permisero, si locum diabolo dedero, nisi culpis restitero, infernus domus mea est, id est, in inferno locabor. Est itaque sustinentia vitiosa, qua quis patitur prævalere peccatum. Unde angelo, id est episcopo, Ephesi Ecclesiæ scribit Joannes: Non potes sustinere malos. In tenebris stravi lectulum meum. Lectulus noster, est contemplatio divinorum, seu pax mentis in Deo. Sed et pœnitentia est lectus doloris. Hinc in Canticis dicitur: Lectulus noster floridus;10 et: In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea.11 Hic lectulus nunc in tenebris sternitur ac paratur: quia contemplatio vitæ hujus, et ænigmatica est atque obscura, multis quoque adversitatibus ac defectibus mixta, dicente Apostolo: Videmus nunc per speculum in ænigmate.12
Putredini, id est carnali concupiscentiæ, dixi: Pater meus es, mater mea. Concupiscentia enim parentum, conceptioni nostræ non defuit, quamvis per bona sacramenti commixtio conjugalis honestetur, atque a culpa aliquando præservetur. Et soror mea, vermibus. id est peccatis carnalibus, immundis ac putridis, quæ ex concupiscentia oriuntur. Istud tamen secundum præcedentis articuli expositionem quilibet nostrum dicere potest et debet, humiliando se ipsum ex consideratione propriæ originis ac finitionis. Si enim pensemus ex quam immunda materia in utero matris sumus concepti, formati, nutriti, et demum in qualem putredinem, vermiumque congeriem resolvemur; habemus maximam causam humiliandi ac vilipendendi nos ipsos, præsertimque spernendi carnem nostram, ne eam aut alterius carnaliter diligamus.
Ubi est ergo nunc præstolatio mea? id est, non aliud summe aut finaliter præstolor, nisi te, o Deus, summum et incommutabile bonum. Quid enim mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram, nisi tu ipse et te ipsum, o Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum?13 De quo ait fervens amator:14 Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum.15 Itemque Psalmista: Et nunc quæ est exspectatio mea? nonne Dominus? Et patientiam meam quis considerat? O si attenderemus, quam plenissime Deus omnia bona nostra considerat, quam libenter patientes nos videt, quam paratus est nostram patientiam æternaliter coronare! vigilantius insisteremus virtutibus, et patientiores essemus. In profundissimum infernum descendent omnia mea. Nunc quotidie anima nostra cum omnibus suis superioribus viribus et actibus in infernum descendat, per considerationem, detestationem, et frequentem memoriam infernalium tormentorum, ne postea cum corpore et anima omnibusque nostris peccatis corruamus in eum.
Postremo, ex verbis hujus capituli sumpta est lectio pro defunctis, quæ incipit:16 Spiritus meus attenuabitur. Itaque anima in purgatorio constituta fatetur: Spiritus meus, id est intellectus seu mens, attenuabitur, subtilius considerando divina, quum fuero a pœnis istis erepta, seu aliquo earum relevamine mihi concesso. Magnitudo quippe pœnarum, considerationis et contemplationis impedit subtilitatem. Dies mei, quibus hic puniar, breviabuntur. Certa est enim, quod tandem eripietur a pœnis atque salvabitur.1718 Et solum mihi superest sepulcrum, id est, interim non alium habeo locum sive latibulum, nisi hoc pœnale receptaculum quo affligor, nec aliquid rerum terrenarum possideo. Quomodo autem tali loco purgatorii et inferni, conveniat nomen ratioque sepulcri, dictum est supra. Nam et dives epulo fertur sepultus in inferno.
Non peccavi, id est, in peccato finaliter non permansi, imo pœnitui. Juxta quem sensum accipi potest illud primæ Joannis, tertio capite : Qui natus est ex Deo, non peccat. Et in amaritudinibus purgatoriarum pœnarum moratur oculus meus interior, quousque pro universis et singulis meis peccatis seu debitis fuerit satisfactum. Libera me de pœnis his, et pone me juxta te, in regno jucunditatis ac securitatis æternæ : quod anima talis vehementissime cupit, ut sæpius tactum est ; et cujusvis manus pugnet contra me, id est, tunc nullius impugnationem timebo. Non enim hoc dicitur quasi Beati impugnentur ab aliquo, qui omnino impassibiles atque securi sunt; sed quia lædi nullatenus possunt. Verumtamen, inter angelos bonos et malos ponitur pugna in Apocalypsi ac Daniele : quæ tamen angelis sanctis nullam unquam molestiam infert.
Dies mei transierunt, id est, tempus quo potui me juvare ac promereri, finitum est. Ideo aliorum precor suffragia. Cogitationes meæ dissipatæ sunt. Licet enim anima in purgatorio maneat Deo habitualiter incessanter unita per caritatem quam nunquam amittit, nihilo minus, impellente pœnarum acerbitate, cogitationes habet multiformiter discurrentes. Torquentes cor meum, id est voluntatem, quæ ex talibus cogitationibus et apprehensis per eas non parum affligitur. Noctem verterunt in diem : quia, juxta sensum prætactum, cogitationes illæ propter amaritudines sibi annexas animam sæpe sic obruunt et quasi obscurant, veritatis contemplationem impediendo, ut ipsa anima inter noctem et diem, id est inter verum et falsum, seu bonum et malum, vix queat discernere, imo unam horam judicet multos annos. Et rursum post tenebras, id est pœnas purgatorii, in quo est carentia lucis gloriæ, seu etiam luminis exterioris, quantum ad consolationem et copiam, caligo quoque in judicando et cognoscendo, præsertim respectu cognitionis in patria ; spero lucem gloriæ seu visionis beatæ, imo Deum lucem æternam, immensam, fontalem, in cujus certissima exspectatione et spe anima est talis.
Si sustinuero pœnas has, quas me ferre oportet, id est, quamvis eas pertulero, tamen infernus domus mea est, id est, purgatorium interim manet habitaculum meum, quousque plene fuero emundata. Quod autem infernus quandoque pro purgatorio accipiatur, præhabitum est. Nam et in Missa oramus : Libera animas fidelium defunctorum de pœnis inferni, id est purgatorii. In tenebris stravi lectulum meum : id est, in mundo et corpore vivens, peccando præparavi mihi hunc locum doloris, in quo velut in lectulo teneor et pœnose quiesco. Putredini dixi : Pater meus es, mater mea ; et soror mea, vermibus. Hoc anima in persona defuncti seu ex parte compositi dicere potest, juxta expositiones inductas. Vel ideo dicit hoc, quia in vili et putrido loco sic coarctatur, ut quasi affinitatem cum eo contrahere videatur. Vermes quoque, remorsus conscientiæ intelligi possunt, juxta illud Isaiæ : Vermis eorum non morietur. Ubi est ergo nunc præstolatio mea ? Utique in cœlo empyreo. Lectio autem sic terminatur : Et patientia mea? Tu es, Domine, Deus meus. Deus nempe patientia animæ est, quia patientiæ dator et causa est, finis ac ratio. Vel, Patientia, id est bonum propter quod omnia longanimiter sustinet, seu præmium objective, patienter exspectatum. Unde ait Psalmista : Quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea. Et alibi : Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. Patientia autem proprie virtus est, tristitiam moderans, ne inordinata seu excessiva consistat.
Footnotes
-
Ps. xxxiii, 20. ↩
-
Eccl. xxi, 15. ↩
-
Ephes. iv, 31. ↩
-
Prov. xiv, 10. ↩
-
Matth. vi, 13. ↩
-
II Cor. v, 6 7. ↩
-
Num. XVI, ↩
-
Eccli. xxxvi, 1. ↩
-
Thren. III, 1, 32. ↩
-
Int. I, 15. ↩
-
Id. III, 1. ↩
-
I Cor. XIII, 12. ↩
-
Ps. LXXII, 25, 26. ↩
-
Thren. III, 24. ↩
-
Ps. XXXVIII, 8. ↩
-
De animabus in purgatorio detentis. ↩
-
Cant. I, 15. ↩
-
Apoc. II, 2. ↩
Chapter 42 of 72