Skip to the text

Articulus 41

ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : RESPONDENS AUTEM BALDAD SUHITES, DIXIT.

SAPIENTES et magni in oculis propriis, despectum sui non ferunt; et increpanti veraciter duriora respondent mendaciter. Hinc Baldad secundo objiciens, primoque replicans contra Job, eum de multis redarguit. Respondens autem Baldad Suhites, dixit : Usque ad quem finem verba jactabis? id est, quamdiu vana et frivola jactanter atque procaciter loqueris? quousque sermonem inutilem et pomposum non finis? Hoc est quod in Actis Epicurei et Stoici philosophi dixisse leguntur ad Paulum :1 Quid vult seminiverbius hic dicere? Id quoque supra protulit Baldad, dicendo :2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermonis oris tui? Intellige prius, id est, propriorum verborum insuperque nostrorum sensum attende, et sic loquamur, conferendo et disputando ad invicem. In quo notat beatum Job de magna insipientia, et quod tam passionate loquatur, quod nec se ipsum nec condisputantes intelligat : sicut de quibusdam philosophis Aristoteles scribit, quod propriam vocem non intelligebant.

Quare reputati sumus ut jumenta? id est, cur reputas et contemnis nos, ac si bruta essemus? quia dixisti (præcedenti capitulo) : Non inveniam in vobis ullum sapientem.3 Et sorduimus coram te? id est, viles nos æstimas tanquam insipientes atque injustos. Per sapientiam etenim et virtutem homo præcipue nobilitatur, ornatur, atque a brutis distinguitur. Propter quod de non intelligente beneficia Dei fertur in Psalmo :4 Homo, quum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus. Quid perdis animam tuam in furore tuo? id est, insipienter periculoseque agis, quod animam tuam ita damnationi exponis, ex furore passionum falsa atque sacrilega contra Deum et nos proferendo. Nam supra dixisti : Non parcam ori meo ;5 et rursus : Caligavit ad indignationem oculus meus.

Porro in verbis his Baldad reprehendit beatum Job in quinque circa verba quæ dixit. Primo, quod valde fuerit promptulus ad loquendum. Contra quod in Proverbiis dicitur : Vidisti aliquem velocem ad loquendum?6 Stultitia magis speranda est, quam illius correctio. Et Jacobus :7 Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Secundo, quod prius responderit quam complete colloquentem audiret. Contra quod ait Scriptura : Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.8 Tertio, quod colloquentem spernat et exprobret : juxta illud Ecclesiastæ, In multa sapientia multa indignatio.9 Nam qui sapientes se reputant, contradicentibus indignantur, et dura profantur, secundum illud Proverbiorum : Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia.10 Quarto, quod ex impetu passionis locutus sit : quod insipientiæ est, prout in Proverbiorum libro scribitur : Fatuus statim indicat iram suam.11 Quinto, quod verba sua inefficacia sint ad persuadendum intentum, ideoque infructuose verba jactet seu spargat, quemadmodum Ecclesiastes dicit :12 Stultus verba multiplicat. Quocontra Salomon protestatur : Pretiosi spiritus, vir eruditus :13 quia videlicet eruditi viri est, sententiosa verba proferre, quæ auro pretiosiora censentur.

Præterea, quod dicitur, Usque ad quem finem verba jactabis? de duplici potest fine exponi, secundum Albertum. Primo,

Prov. xxv, 28. de fine durationis. Sicque sensus est, quod sine mensura effundit loquelam : quemadmodum scriptum est, Stultus in loquendo non potest cohibere spiritum suum. Secundo, de fine intentionis. Eritque sensus, quod infructuose loquatur, eo quod per verba sua nihil concludat aut consequatur. Jactator equidem sapientiam quam non habet, usurpat seu monstrat.

Numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? Hoc ad litteram sic exponendum opinor : Tam superbe et magnifice loqueris, ita te erigis et alios deprimis, ac si te pereunte aut redarguto, tota terra et habitantes in ea, essent mox perituri, rupes quoque transferendæ essent de propriis locis. Juxta hunc modum solemus dicere his, quos ad vitam hortamur claustralem, qui dicunt : Numquid omnes possunt fieri religiosi seu monachi? quis negotia mundi tractaret? quis de necessariis provideret? quis generationem continuaret? Horum, inquam, cuilibet dicimus : Numquid propter te mundus peribit, aut generatio desinet? Ita ait jam Baldad : Numquid propter te, etc.? hoc est, nimis extollis reputasque te ipsum : quemadmodum in Numeris Moyses ait quibusdam, Nimis erigimini, filii Levi. Porro Thomas et Albertus, per terram et rupes, intelligunt certas, firmas ac solidas veritates sive sententias. Quasi dicat Baldad : Numquid, o Job, ob te et vigore disputationis tuæ, derelinquentur a suis tentoribus solidæ antiquorum sententiæ de providentia Dei, quod scilicet nullus affligitur pœna a Deo, nisi pro propria culpa? Quod consequenter pro viribus probat.

Num. xvi, 7.

Nonne lux, id est prosperitas seu opulentia atque jucunditas, impii exstinguetur, id est peribit, nec splendebit flamma ignis ejus? Per ignem, amor exprimitur, cujus flamma est desiderium æstuans. Ignis vero pravorum, est improbus amor sui, qui est amor privatus ad se reflexus, omnium vitiorum origo; ejusque flamma est intensa affectio proprii boni, delectabilis, utilis aut honesti vere vel apparenter. Baldad ergo vult dicere, quod impiorum, quibus debetur adversitas, cito transibit prosperitas; desiderium quoque eorum non splendebit sive florebit sortiendo effectum, sed evanescet. Quod quamvis sit verum, referendo hoc ad celerem finem vitæ præsentis, in quo cito peribit omnis vitiosorum prosperitas; tamen, secundum intentionem ipsius Baldad non semper verificatur, quum videamus impios in vita hac prosperari, deliciari, et aliquando diutius vivere justis, quibus et multa contingunt adversa. Interdum tamen accidit sicut Baldad intendit. Hinc in Proverbiis dicitur : Lux justorum lætificat; lucerna autem impiorum exstinguetur. Albertus quoque hic ait : Flamma (secundum Aristotelem) est fumus succensus, et significat prosperitatem, quæ ex avaritia et libidine congregatur.

Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, id est, prosperitas domesticorum et habitaculi sui, simul cum ipso deficiet, et in adversitatem mutabitur; et lucerna quæ super eum est, id est claritas suæ famæ, exstinguetur, ita quod vilis et miser dicetur, qui paulo ante erat famosus et inclitus. Juxta quem sensum Salomon in Proverbiis loquitur : Memoria justi cum laudibus; nomen impiorum putrescet. Et David regi promiserat Deus, quod daret ei lucernam in Jerusalem, sicut in libris Regum frequenter habetur. Econtra demum, de forti muliere in Proverbiis dicitur : Non exstinguetur in nocte lucerna ejus.

Prov. xiii, 9.

Ibid. x, 7.

III Reg. xi, 36; xv, 4; IV Reg. viii, 19.

Prov. xxxi, 18.

Arctabuntur gressus virtutis ejus, id est, processus et opera suæ potentiæ restringentur per adversitatem, infirmitatem, obstacula. Hoc dicit contra Job, quia superius dixit Deo : Posuisti in nervo pedem meum. Sic Deus arctavit gressus Pharaonis, filios Israel persequentis. Et præcipitabit eum consilium suum, id est, erranti consilio credet, falletur, et a fine impedietur intento. Deus enim frequenter infatuat consilia impiorum, sicut ipsius Achitophel. Et de injustis in Proverbiis inducitur : Co-

Job xiii, 27.

Exod. xiv, 23-28.

II Reg. xvii, 7, 14, 21-23. medent fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.14 Talibus loquitur Deus per Isaiam :15 Væ, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me; ut adderetis peccatum super peccatum, et os meum non interrogastis. Istud superius dictum pleniusque expositum est, ubi habetur : Deus apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.16

Immisit enim in rete, id est capturam diaboli, scilicet in peccatum, pedes suos, id est affectus et vitæ processus, implicando se vitiis. Propter quod ad veram prosperitatem tendere impeditur, secundum illud Proverbiorum : Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.17 Sic de divitibus et avaris ait Apostolus : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva quæ mergunt homines in interitum et perditionem.18 Sed tale rete non incidunt oculati, veraciter sapientes, qui norunt astutias Satanæ, jugiterque ad Deum confugiunt. Unde in Proverbiis asseritur : Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum.19 Et in maculis ejus, id est peccati immunditiis, ambulat, perseverando in malis, et de uno peccato in aliud corruendo : quemadmodum Timotheo scribit Apostolus, Mali homines proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Nam et unum peccatum, nisi per pœnitentiam deleatur, pondere suo mox trahit ad aliud, juxta illud Ecclesiastici :20 Peccator adjiciet ad peccandum. De talibus Dominus per Sophoniam testatur : Visitabo super viros defixos in fœcibus suis.

Tenebitur planta illius laqueo.21 Per plantam, quæ est infimum pedis, intelligitur terrenus affectus, quo homo infimis carnalibus adhæret :22 qui laqueo tenetur, id est, fraude diaboli retrahit mentem a Deo, et figit in vitio. Laqueus quoque est consuetudo peccandi, tentatio inimici, et quidquid a Deo mentem directe elongat. De quo habetur in Psalmo : Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Et : Ipse liberabit me de laqueo venantium.2324 Denique, secundum Augustinum, in medio laqueorum ambulamus, quibus si planta seu actio nostra innectatur, a progressu ad beatitudinem detinetur seu impeditur. Et exardescet contra eum, id est, contra ipsius salutem fervebit in eo, sitis, id est ardens peccandi affectus. Quanto enim quis diutius peccatis se ingerit, tanto plus delectat eum peccare, quantum in se est. Propter quod Habacuc de impio ait : Dilatat quasi infernus animam suam, et non implebitur.

Abscondita est in terra pedica ejus. Pedica est instrumentum capiendi per pedes animalia sub terra abscondita. Dicitur quoque catena seu vinculum pedum. Itaque, Abscondita est in terra pedica ejus, id est, in terrenis et rebus carnalibus latet causa seu laqueus decipiens impium, dum bono in rebus caducis invento afficitur et lætatur, atque a Deo avertitur. Hi sunt quos avaritia decipit, et libido sive elatio. Unde subjungitur, et decipula illius super semitam. Decipula est instrumentum decipiendi vel capiendi, per quam causa alliciens ad peccatum exprimitur : quæ super semitam absconditur, id est, in rebus quibus homo quotidie utitur, et per quas velut per semitam graditur, occultatur. In rebus enim creatis aliquid bonitatis, desiderabilitatis, deliciositatisque est. Sed virtuosi talibus bene utuntur, referendo hæc ad gloriam Creatoris, utendo eis secundum voluntatem ipsius, tanquam mediis ad finem. Vitiosi vero talibus quasi ultimo fini inhærent, et plus afficiuntur ac delectantur in eis, quam in vero, perfecto, immenso, superessentialique bono : ideo decipiuntur. Hoc est quod Sapiens scribit : Creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.25 De talibus conqueritur Dominus in Jeremia : Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ?26 Itemque : Duo, inquit, mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas.27

Creaturæ itaque fallunt peccantem objectaliter, materialiter, seu occasionaliter, movendo ipsius rationem seu appetitum. Peccans vero fallit se ipsum quasi efficienter, dum ratio ejus consentit illicito. Peccatum autem decipit eum formaliter, mentem cæcando, juxta illud Proverbiorum :28 Stultis illudit peccatum.

Undique terrebunt eum formidines : quia timebit sibi accidere quod meruit; et quod aliis intulit, sibi inferri pavidus suspicatur. Hoc supra jam dictum est plenius atque expositum, ubi habetur : Sonitus terroris semper in auribus impii; et quum pax sit, ille insidias suspicatur.29 Contra quod in Proverbiis dicitur : Ne paveas repentino terrore.30 Hinc habitanti in adjutorio Altissimi fertur in Psalmo :31 Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, etc. Et involvent pedes ejus. Quum enim quis plurimum metuit, non audet ad quælibet loca accedere; atque ab actibus diversis retrahitur, suspicans sibi undique imminere periculum : sicque tam corporales quam spirituales ipsius pedes formidinibus involvuntur, quia a liberis progressibus impediuntur, quemadmodum in libro Judicum filii Benjamin sedisse leguntur in petra Remmon.323334 Denique passio timoris, si sit multum intensa, impedit hominem a cursu et motu, et nonnunquam quasi immobilem reddit.

Attenuetur fame robur ejus, id est, fortitudo impii per esuriem debilitetur; et inedia invadat costas illius, id est, paupertas eum sic maceret, quod costæ ejus appareant. Devoret pulchritudinem cutis ejus, id est, ad deformitatem eum perducat. Fames enim pallorem maciemque inducit. Et consumat brachia illius primogenita mors, id est intempestiva sive anticipans, qua quis ante naturalem termi um moritur. Vel, primogenita mors vocatur, quæ ex peccato secuta est, juxta illud Sapientiæ : Deus mortem non fecit ; injustitia autem mortis est acquisitio.35 Impii vero manibus et verbis arcersierunt illam. Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, id est, spes quam habuit in rebus atque domesticis, pereat : similiter spes domesticorum ejus. In omnibus his tangit beatum Job, cui ista pro magna parte jam acciderunt. Et calcet super eum, quasi rex, interitus, id est, languor et mors eum omnino potenter opprimant sive dejiciant, sicut rex pauperem calcat.

Habitent in tabernaculo ejus socii ejus qui non est, id est, socii ejus qui obiit, occupent domum ejus, eo jam mortuo. Adspergatur in tabernaculo ejus sulfur, id est fœtidus odor, qui in domibus mortuorum spargi solebat in signum mœroris, ut dicitur. Et hæc duo ad adversitatem pertinent, in quantum consequuntur ad mortem, et privationes sunt bonorum quæ aliquando habebat qui obiit. Unde quidam expositionem Thomæ hic reprobans, deficit.

Deorsum radices ejus siccentur, id est, quæ plantavit, radicitus arescant. Quidam tamen, per radices, filios et nepotes intelligunt. Sursum autem atteratur messis ejus, id est fructus, qui jam ad maturitatem venerunt. Talia filiis Israel propter eorum contigisse peccata, in Joele, Aggæo, et alibi legitur. Memoria illius pereat de terra, id est, nec in hominum recordatione permaneat, saltem quoad præconium aliquod; et non celebretur nomen ejus in plateis, id est, fama ejus non sit in hominum communitate solennis. Quum enim in plateis homines confluant, addidit, In plateis. Quocirca scribit Albertus : Platea dicitur a Græco platon, quod Latine dicitur latum. Unde vult dicere, quod in latitudinibus populi memoriale impii non celebretur : sicut in gestis Romanorum describitur, quod quum Domitianus imperator a senatu occideretur, præceptum est ut nomen infaustum e lignis atque lapidibus eraderetur. Huic consonat illud Proverbiorum, quod allegatum interdum est : Memoria justi cum laudibus ; nomen impiorum putrescet, videlicet quoad famæ claritatem:36 alioqui sicut optimi, ita et pessimi manent in memoriis hominum.

Expellet eum Deus de luce vitæ ac prosperitatis, ad tenebras adversitatis ac mortis et damnationis: secundum illud in Evangelio, Servum inutilem projicite in tenebras exteriores.37 Et de orbe transferet eum, id est, de sæculo isto tollet eum, omnino projiciens ipsum in tristissimum orbem inferni: juxta quod Isaias dicit impio, In infernum detraheris ad fundamenta laci.38 Hinc Isaac Judæus philosophus, in libro Definitionum secundum Stoicos loquens: Impius, inquit, deprimetur sub orbe tristi, et ardebit ibi in igne magno. Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, id est, filii et posteri ejus peribunt; nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus, id est, nulli de ejus semine superstites permanebunt. Hoc interdum corporaliter ita fit, sicut et in libris Regum leguntur quidam decem tribuum reges cum tota sua progenie, quantum ad eos qui masculi fuerant sexus, ob sua peccata Deo jubente, occisi.3940 Spiritualiter autem verius est, quod omnes qui ejus sequuntur malitiam, spiritualiter pereunt et damnantur. Sic et in Psalmo habetur: Semen impiorum peribit.41 Item in Isaia: Non consurget in æternum semen pessimorum. In die ejus, id est die suæ punitionis a Deo, stupebunt novissimi, id est inferiores sive vulgares, de tanta impii plagatione mirantes;42 et primos, id est superiores, invadet horror: quia timebunt ne simile quid accidat eis; et quoniam naturale est homini, visis seu cognitis rebus magnis, miris atque insolitis, expavescere.

Postremo, Baldad quasi epilogans, subdit: Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, id est, ita contingit injustis, ut dixi, et tabernacula præfato modo pereuntia pertinent ad iniquos; et iste locus ejus, id est, ad prædictum locum terminumque pœnalem ac miserum ducitur, qui ignorat Deum, ignorantia opposita scientiæ Dei formatæ ac practicæ, qua quis noscit Deum non nuda notitia aut fide informi, sed cognitione ornata per actus bonos et caritatem. De qua notitia scriptum est: In hoc scimus quoniam cognovimus Deum, si mandata ejus observamus. Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non servat, mendax est.43 Hinc omnis malus dicitur ignorans, id est hac practica ac formata scientia carens, et etiam quoniam peccando judicat false.

Elucescit autem ex præinductis, quod argumentatio Baldad sit prorsus invalida ad probandum propositum, utpote quod adversitates non accidant homini, nisi propter ejus peccata: quum præfatæ adversitates non injustis dumtaxat, sed et justis frequenter eveniant. Imo, martyres sancti in vita et morte durissime passi sunt, et corpora quorumdam prohibebantur sepeliri ac honorari.

Footnotes

  1. Act. xvii, 18. ↩

  2. Job viii, 2. ↩

  3. Job xvii, 0. ↩

  4. Ps. XLVIII, 13, 21. ↩

  5. Job vii, 11; xvii, 7. ↩

  6. Prov. xxix, 20. ↩

  7. Jacob. i, 19. ↩

  8. Prov. xviii, 13. ↩

  9. Eccle. i, 18. ↩

  10. Prov. xi, 2. ↩

  11. Prov. xii, 16. ↩

  12. Eccle. x, 14. ↩

  13. Prov. xvii, 27. ↩

  14. Prov. 1, 31. ↩

  15. Is. xxx, 1, 2. ↩

  16. Job v, 13. ↩

  17. Prov. v, 22. ↩

  18. 1 Tim. VI, 9. ↩

  19. Prov. 1, 17. ↩

  20. Eccli. III, 29. ↩

  21. Habac. II, 5. ↩

  22. Soph. 1, 12. ↩

  23. Ps. xc, 3. ↩

  24. Ps. cxxiii, 7. ↩

  25. Sap. xiv, 11. ↩

  26. Jer. II, 5. ↩

  27. Ibid. 13. ↩

  28. Prov. xiv, 9. ↩

  29. Job xv, 21. ↩

  30. Prov. iii, 25. ↩

  31. Ps. xc, 1, 5, 6. ↩

  32. Agg. i, 10, 11. ↩

  33. Joel i, 4, 7, 10-12; ↩

  34. Judic. xx, 47. ↩

  35. Sap. i, 13, 16. ↩

  36. Prov. x, 7. ↩

  37. Matth. xxv, 30. ↩

  38. Is. xiv, 15. ↩

  39. III Reg. xvi, 2-4, 12; ↩

  40. IV Reg. x, 11, 17. ↩

  41. Ps. xxxvi, 28. ↩

  42. Is. xiv, 20, 21. ↩

  43. 1 Joann. ii, 3, 4. ↩

Chapter 43 of 72