Skip to the text

Articulus 42

DE TROPOLOGICO EJUSDEM CAPITULI OCTAVIDECIMI INTELLECTU.

PER amicos beati Job, fallaciter justos atque in propriis oculis sapientes intelligi, dictum est sæpe.1 Qui quum spirituali superbia pleni sunt, increpationes justas et caritativas non sustinent; sed in crepati, duriora respondent, calumniantur, increpantemque criminantur, dicentes ad illum, quod Baldad dixit ad Job: Usque ad quem finem verba jactabis? Quum enim tales sibi ipsis in se ipsis complaceant, tanquam sapientes et justi, quidquid contra enim lumen rationis per peccatum excæeos profertur, inane, ventosum, jactatorium ac frivolum opinantur; eloquentem quoque, inconsiderate et ruditer loquentem affirmant, juxta quod subditur: Intellige prius verba mea et meæ dignitatem personæ, et sic loquamur. Nempe quum suo ingenio nimis confidant, contradictores suos eorum quæ dicuntur intelligentiam non habere testantur. Præterea quidam sunt garruli, qui ipsa loquacitate pascuntur; et conferentes seu disputantes cum aliquo, ita suis intenti sunt verbis et phantasiis, quod colloquentis non advertunt intelliguntque sermones, sed semper ad verba propria reflectuntur. Quibus dicendum est: Intelligite prius, et sic loquamur. Nisi enim colloquentes se mutuo intelligant, inutiliter confabulantur. Hinc in Ecclesiastico habetur: Ubi non est auditus, non effundas sermonem.2 Et item: Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi gratia bona.

Insuper tales, quoniam apud se magni sunt, ab aliis quoque sapientes et magni cupiunt reputari. Quod si quis humiliaverit eos, conqueruntur se despici, dicentes quod sequitur: Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram te? Porro qui vere est humilis, qui in suo lætatur despectu, quantumlibet deprimatur, majori humiliatione dignum se arbitratur, seu propter illata adversa non indignatur. Præterea, magni in proprio corde, dum corripiuntur, corripientem ex impetu impatiens, non ex caritatis fervore loqui existimant, dicentes subjuncta: Quid perdis animam tuam in furore tuo? Itaque furor hominis perditio est ipsius. Ideo mansuete agamus, juxta illud Ecclesiastici: Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.3 Furor quoque reddit hominem aliis intolerabilem et inclementem, secundum quod in Proverbiis fertur: Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor;4 et impetum concitati spiritus ferre quis poterit?

Nonne lux impii exstinguetur? Naturale catur, quamvis non prorsus tollatur. Teste siquidem beatissimo ac divino Dionysio, peccatum naturalia non aufert, sed inficit. Potissime autem in inferno lux ista obruitur, quum Ecclesiastes dicat: Nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.5 Denique, Lux impii exstinguetur, id est, omnis honor, fama, prosperitas, gloria ejus peribit, sicut in Psalmo de impiis scriptum est: Tanquam fœnum velociter arescent;6 et tanquam olera herbarum cito decident. Nec splendebit flamma ignis ejus? Flamma ignis impii, id est fervor sui carnalis ac vitiosi amoris, coram Deo non solum non splendet, sed tetra ac fœtida est atque damnanda. Propter quod ad Timotheum ait Apostolus: In novissimis temporibus instabunt tempora periculosa; et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, voluptatum amatores magis quam Dei. Hanc igitur per aquam sapientiæ salutaris penitus exstinguamus:7 quod, agente Spiritu Sancto, completur, juxta quod Isaias inducit, Protectio erit in umbraculum diei ab æstu, et in absconsionem a turbine et a pluvia.89 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius: quia quanto plus peccat, tanto lux animæ ejus in suo corpore infelicius offuscatur.

Arctabuntur gressus virtutis ejus. Quamvis via salutis sit arcta, id est ardua sive difficilis, caritas tamen spiritualiter exstat latissima:10 quoniam ad omnes et usque inimicos protenditur, omnesque complectitur. Hinc, quanto quis in caritate et gratia amplius crescit, eo gressus animæ ejus plus extenduntur. Propter quod scriptum est: Ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.11 Itemque: Statuisti in loco spatioso pedes meos.12 Et: Latum mandatum tuum nimis.13 Impius ergo, quoniam expers est caritatis infusæ, nec quærit quæ Christi sunt, sed se ipsum, hinc gressus ejus arctantur, dum ad ipsum jugiter reflectuntur.14 Postremo, in inferno claudetur, et gressus ejus pœnalissime arctabuntur, ita ut nunquam egredi queat. Immisit enim in rete pedes suos. Non implicemus nos laqueo inimici, vinculo peccati, sagenæ diaboli, ut agunt iniqui. De quibus ad Timotheum scribit Apostolus : Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.15

Attenuetur fame robur ejus. Ista atque sequentia non imprecando malum seu maledicendo, sed prædicendo; seu zelo justitiæ, non livore vindictæ, promuntur. Robur autem hominis, est ratio ejus : quæ fame attenuatur, dum spiritualiter non cibatur pane vitæ et intellectus, actione virtutum, divinorum infusione charismatum.16 Et inedia, id est gratiarum carentia, quæ est spiritualis et maxima vitæ hujus paupertas, invadat costas illius, id est interiores sensus ipsius, dum spiritualiter non foventur nec roborantur. Quemadmodum autem costæ viscera constringunt, ut earum soliditate muniantur, quæ intrinsecus latent; sic sensus interni interius latentes, contegunt cogitatus : qui nisi per gratiam gubernentur, præfata consumuntur inedia, quia deficiunt. Devoret inedia ista pulchritudinem cutis ejus, id est exterioris conversationis decorem, qua quis exemplaris efficitur : qui si gratiam perdat, inexemplaris jam redditur. Et consumat brachia, id est opera illius, primogenita mors, id est superbia, omnium vitiorum origo.17 Unde verissime dicitur : Sola superbia destruit omnia, si comitetur.18 In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Idcirco opera hominis ipsa consumit, id est, coram Deo mortua seu immeritoria facit. Præterea, quum peccatum animæ mors vocetur, rite primogenita mors superbia appellatur, quæ in cœlo sumpsit exordium ante aliud omne peccatum.

Calcet super eum, quasi rex, interitus, id est diabolus, seu consuetudo iniqua : cui vitiosus prorsus subjicitur, quia (ut ait in secunda sua epistola Petrus) iniqui, servi sunt corruptionis :19 a quo enim quis victus est, hujus et servus est. Habitent in tabernaculo ejus, id est in domo scientiæ suæ, socii ejus qui non est, id est spiritus maligni, spiritus elationis, spiritus cupiditatis, spiritus carnalitatis, qui sunt socii principis tenebrarum : qui spiritualiter non est, atque a Christo ad nihilum redactus asseritur, quia convictus et perditus est, et a summo esse, summe aversus est. Hinc Christus in Evangelio ait : Quum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa, et non inveniens requiem, dicit :2021 Revertar ad locum unde exivi. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi. Adspergatur in tabernaculo, id est corpore ejus sulfur, id est fœtor carnalium vitiorum, quibus subjiciuntur et inquinantur reprobi atque perversi. Deorsum radices ejus siccentur, id est, cogitationes affectionesque ejus in fundo suæ mentis humore careant gratiarum, infructuosæque fiant; sursum autem atteratur messis ejus, id est congeries operum, ita ut inutilis Deoque inaccepta sit vita ipsius. Cetera patent.

Footnotes

  1. Is. v, 21. ↩

  2. Eccli. xxxii, 6, 9. ↩

  3. Eccli. III, 19. ↩

  4. Prov. XXVII, 4. ↩

  5. Eccle. IX, 10. ↩

  6. Ps. XXXVI, 2. ↩

  7. II Tim. III, 1, 2, 4. ↩

  8. Is. IV, 6. ↩

  9. Eccli. XV, 3. ↩

  10. Matth. VII, 14. ↩

  11. Ps. CXVIII, 45. ↩

  12. Ps. XXX, 9. ↩

  13. Ps. CXVIII, 96. ↩

  14. Philipp. II, 21. ↩

  15. II Tim. ii, 26. ↩

  16. Eccli.xv, 3. ↩

  17. Eccli. x. 15. ↩

  18. Tob. iv, 14. ↩

  19. II Petr. n, 19. ↩

  20. Luc. xi, 24, 26. ↩

  21. Matth. xii, 43-45; ↩

Chapter 44 of 72