Skip to the text

Articulus 43

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI NONIDECIMI : RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT.

RESPONDENS autem Job, dixit, non ipsi Baldad dumtaxat, qui capitulo loquebatur jam habito, sed omnibus tribus, qui in impugnatione sua fuerunt concordes.

Usquequo affligitis animam meam, mendacia proferendo, errores vestros pertinaciter defendendo, inordinate loquendo, mihi blasphemias et maxima crimina imponendo?12 Quo autem quis veritatis et æquitatis purior ardentiorque amator exstiterit, eo gravius sibi est videre injusta, audire mendosa, præsertim quæ fidei derogant, et Deo directe repugnant. Hinc Christus intuens incredulorum errorem, dicebat : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu patiar vos? Hinc subditur : et atteritis, id est molestatis, me sermonibus vitiosis atque superfluis? ita ut illud Psalmi vobis conveniat : Acuerunt linguam suam sicut serpentes. Sapiens autem inutilium verborum multitudine attædiatur, sciens quod scriptum est : In multis verbis invenitur stultitia.

En decies confunditis me : nam quinquies respondistis mihi indignanter et confusive, et verba a me quinquepartita distinctione prolata negastis ac irrisistis. Job enim ante hanc responsionem quinquies est locutus, inchoando a loco quo ait, Pereat dies in qua natus sum, ut intuenti patescit. Eliphaz vero jam bis arguit contra Job, similiter Baldad, Sophar autem semel. Aliqui tamen putant hic numerum determinatum pro indeterminato poni, quum ait, En decies : sicut in Psalmo, Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes. Et non erubescitis opprimentes me, non ratione, sed multitudine et importunitate verborum aut injuriarum, quum tamen verecundum inhonestumque sit, tres simul contra unum afflictum, vulneratum et semimortuum, ita confligere. Sed impatientia ac ceteræ passiones mentem excæcant, ut erubescenda non erubescat. Nempe, id est certe, si ignoravi, id est, tantæ ignorantiæ sum ut mihi imponitis, mecum erit ignorantia mea, id est, ego eam portabo, nec vobis nocebit. Vel, Mecum erit, id est, eam humiliter considerabo atque fatebor, nec me sapientem jactabo ut vos. At vos contra me erigimini, id est, contra me extollitis vos, et pompose loquimini mihi; et arguitis me opprobriis meis, id est verbis opprobriosis adversum me a vobis prolatis. Vel, Opprobriis meis, id est, opprobria

A quæ passus sum a Satana, et a Chaldæis atque Sabæis, mihi subsannative objicitis, quasi propter meos excessus ea perpessus sim.

Saltem nunc intelligite, quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. Verbum hoc prima facie satis horribiliter sonare videtur, præsertim quum teste B. Augustino, judicia Dei esse non possint injusta, quamvis sint frequenter occulta. Sed mentem beati Job pensare debemus, non solum formam superficiemque verborum. Judicium etenim Dei, dupliciter æquum dicitur seu justum. Primo, ex parte Dei : et sic semper est æquum et justum, quia secundum ordinem sapientiæ ejus procedit. Nec ratione caret legitima, etiamsi innocens flagelletur : quia et justum est coram Deo, ut quis pro incremento gratiæ augmentoque gloriæ affligatur. Imo misericors judicium Dei, justum est hoc modo : quia tam bonus est Deus, ut justum sit, ipsum misericorditer judicare, gratiam dare, clementer salvare. Secundo, judicium Dei dicitur justum ex parte judicati, dum quis judicatur, recipitque a Deo secundum quod meruit, scilicet secundum opera sua. Et sic asserit sanctus Job se judicatum a Deo non æquo judicio, non tamen iniquo : quia judicium istud uno modo fuit æquum, alio modo non æquum. Iniquum vero utramque æquitatem excludit. Job ergo considerans quam virtuose et irreprehensibiliter vixit, fiducialiter novit, quod vita sua tam dira non merebatur adversa, nec meruit taliter cingi, id est undique impleri, flagellis, ut superius ait : Si fuero judicatus, scio quia justus inveniar.

Ecce clamabo vim patiens, id est, si pro ope et liberatione clamavero ego violentiam passus ab hostibus, et nemo audiet, id est, nullus homo auxiliabitur mihi. Vociferabor pro adeptione judicii, quo quis recipit secundum merita sua; et non est qui judicet me hoc modo jam, sed tribulari permittor præter mea demerita. Nihilo minus, scivit se tempore mortis a Deo justissime

Job II, 7; I, 17, 15.

Ibid. XIII, 18. judicandum secundum opera sua. Semitam meam circumsepsit, id est, vitæ meæ processum adversitatibus Deus circumvallavit, et transire non possum, id est, libere progredi seu evadere nequeo; et in calle meo, id est operationum processu, tenebras tribulationum posuit. Ista, quantum ad sensum, frequenter præhabita sunt. Idcirco pertranseo, quia et difficillima restant. Spoliavit me gloria mea, id est inclyta fama, honore et pristina reverentia, qua tanquam justus et sapiens ab hominibus honorabar; et abstulit coronam de capite meo, id est judicialem potestatem ac dignitatem. Unde infra profatur:3 Quum sederem quasi rex, circumstante exercitu.

Destruxit me undique, id est, toto corpore vulnerari permisit, et omnem substantiam quam habui, permisit mihi auferri. Et pereo, id est, morti jam proximus fio, et destruor corpore. Quod secundum inferiorum et naturalium considerationem causarum sic fuit, quemadmodum Ezechiæ Dominus dixit per Isaiam:4 Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.5 Hinc subdit: et quasi avulsæ arbori abstulit spem meam6, id est, non reliquit mihi fiduciam recuperandi sanitatem et cetera mihi ablata, quemadmodum arbori amputatæ non remanet spes, via seu possibilitas refloritionis ac fructificationis. Supernaturaliter tamen Job omnia recuperavit. Iratus est contra me furor ejus, id est, rigor divinæ justitiæ mihi iratus videtur, quantum ad exteriorem apparentiam, tam dure plagando me; et sic me habuit quasi hostem suum, id est, taliter me tractavit, habendo respectum ad pœnas quibus affligor secundum se ipsas, sicut impios solet tractare. Hinc dixit superius: Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?7 et alibi: Mirabiliter me crucias, et multiplicas iram tuam adversum me.8 Verumtamen, secundum veritatem non fuit in his ira aut furor Dei adversum Job, sed dilectio et gratia magna, ut dictum est plenius.

Simul venerunt latrones ejus, id est Chaldæi et Sabæi: qui dicuntur latrones

Dei, quia ab eo creati, et potestatem sortiti ac venire permissi. Dæmones quoque latrones fuerunt in percussione beati Job, et eorum qui pertinebant ad ipsum:9 quia et Chaldæi et Sabæi a dæmonibus fuerant incitati. Et fecerunt sibi viam per me, id est, me ipsum et mea ad libitum conculcaverunt; obsederunt in gyro tabernaculum meum, id est domesticos meos et bona domus meæ, seu habitaculum ipsum, in quo filii et filiæ opprimebantur illo ruente.

Fratres meos, id est cognatos, vel fratres proprie dictos, si habuit eos, longe fecit a me permissive, seu concomitanter: quia per hoc quod Deus ita permisit Job percuti, factus est ipse Job abominabilis suis; et noti mei, scilicet familiares et cari, quasi alieni recesserunt a me, non succurrendo, condolendo, adstando. Dereliquerunt me propinqui mei; et qui me noverunt tempore prosperitatis, obliti sunt mei tempore adversitatis, non impendendo subsidium neque solatium.10 Ista quoque superius dixit. Inquilini domus meæ, id est advenæ in meis ædibus incolentes, et ancillæ meæ, sicut alienum habuerunt me, non curantes de me, velut si nihil auctoritatis super eos haberem. Ideo additur: et quasi peregrinus fui in oculis eorum, ita quod oblivioni me dabant, vel quasi pertranseundo adspiciebant. Servum meum vocavi, et non respondit; ore proprio deprecabar illum. Puto hic singulare positum pro plurali, ita quod a pluribus famulis suis se dicat contemptum, quia nec jubenti, nec oranti acquieverunt tempore adversitatis istius.

Halitum meum exhorruit uxor mea: quia corruptus et fœtidus fuit ex interiorum maxima discrasia. Et orabam filios uteri mei, id est de semine meo progenitos, ut mihi quid deservirent: quibus tamen de lege naturali et scripta potui præcipere. Huic autem verbo videtur obviare quod superius scriptum est, filios ejus et filias simul oppressos in domo per ejus ruinam. Ad quod Thomas respondet: Dici potest, quod vel aliqui parvuli remanserunt, qui non interfuerunt illi convivio; vel aliqui filii eorum, qui mortem propriorum parentum imputantes peccatis Job, ipsum spernebant. Et hoc secundum probabilius reor. Primo enim capitulo dictum est, quod nati sunt ei septem filii et tres filiæ: ubi proles ejus taxari videntur. Infra quoque legitur, quod Dominus reddidit sancto Job omnia duplicia, scilicet post hujus plagæ sanationem: et tamen tunc non sunt ei nati nisi septem filii et tres filiæ. Porro, quod non solum filii immediati dicuntur filii uteri lumborumve patris, constat ex eo quod dicitur Ezechiæ: De filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.11 Certumque est, Ezechiam non nisi Manassen immediate genuisse.

Stulti quoque despiciebant me. Stulti quippe, quum non nisi præsentia et terrena adspiciant, in miseriis positos aspernantur. Per stultos autem non intelliguntur dumtaxat, qui usu rationis prorsus privantur; sed et omnes iniqui, qui dono sapientiæ destituti, stoliditate dono illi contraria sunt repleti: qui instar puerorum poma et pira auro et gemmis præferentium, carnalia et caduca spiritualibus præferunt et æternis. De quibus Salomon ait: Stultorum infinitus est numerus. Specialiter tamen stulti hoc loco vocantur, qui vanitatibus se omnino exponunt, vel partim in usu rationis deficiunt, utpote debilis phantasiæ et capitis: qui interiora non penetrantes, alios facile spernunt, quamvis sint justi et sapientes. Hinc Salomon protestatur: Stultus omnes æstimat stultos. Rursusque loquitur:12 Expedit magis occurrere ursæ raptis fetibus, quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua. Et quum ab eis recessissem, detrahebant mihi, dicentes in secreto, quod dicere verebantur in publico, et implentes quod in Proverbiis legitur: Os stultorum ebullit stultitiam. Et Ecclesiasticus ait: Temerarius in verbo suo odibilis erit.13 Abominati sunt me quondam consiliarii mei: qui aliquando consiliarii mei tanquam viri prudentes fuerunt; et quem maxime diligebam, aversatus est me, id est, se mihi opposuit. Hoc, secundum Thomam, forsitan dicit propter aliquem eorum qui tunc aderant, qui ei gravius adversabatur. Albertus vero, per hunc maxime dilectum, intelligit Eliphaz Themanitem.

Pelli meæ, videlicet cuti siccæ et aridæ, consumptis carnibus14 meis in magnitudine infirmitatis, adhæsit os meum, id est, ossa mea pelli adhæserunt, carnibus quæ inter pellem et os mediant, consumptis. Hinc supra dixit:15 Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea aruit, et contracta est.16 Et derelicta sunt tantummodo labia nihil pinguedinis habentia, circa dentes meos: juxta illud Threnorum, Adhæsit cutis eorum ossibus eorum, et facta est quasi lignum.17 Per quod, secundum Thomam, insinuare videtur quod ceteris membris suo officio destitutis, solum loquendi officium sibi remanserit. Et quia miseriæ debetur seu necessaria est misericordia, cum ingeminatione vocis ex magnitudine desiderii miserationem implorat.

Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei: quum amicorum sit, sua sibi invicem communicare, et onera invicem supportare, imo dilecti calamitatem quasi propriam reputare, atque pro viribus relevare.18 Est enim eorum, eadem velle et nolle, secundum Philosophum. Unde Ecclesiasticus inducit: Amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis.19 Itaque, quum ab aliis sim relictus, ab hostibusque vastatus, saltem vos, amici mei, miseremini mei, quia a fortissimo, cui nemo valet resistere, sum percussus. Quia manus Domini tetigit me, id est, potestas Dei me sic lædi permisit. Nam et supra, Satan loquitur Deo: Mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem.

Quare persequimini me sicut Deus? Non solum non condoletis, neque succurritis, sed afflicto afflictionem adjicitis, tribulando me dure, sicut et Deus dure afflixit me. Vel sic: Quare persequimini me sicut Deus? id est, ita me pro meis increpatis excessibus, quos mihi imponitis, ac si vos ipsi fragiles et ad peccata labiles non essetis, quemadmodum Deus sic increpat quod ipse peccare non valet.20 Quum homo hominem punit, quum arguit, compassive et pie debet hoc agere, pensans quam infirmus et defectuosus sit ipse, secundum illud Apostoli ad Galatas : Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujuscemodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.21 Vel sic : Quare persequimini me sicut Deus ? id est, non est vestrum me persequi, sicut me Deus persequitur. Deus quippe persequitur innocentem, ut probet, vel ad gloriæ suæ manifestationem, aut propter meritorum beatitudinisque augmentum. Vos autem talem causam persequendi me innocentem non habetis. Circa hæc scribit Gregorius : Si sint qui aspera correptione indigeant, tunc eis dura a nobis correptio admovenda est, quum Dei manus cessat a verbere. Quum vero superna insunt flagella, a nobis non jam correptio, sed consolatio debetur, ne, dum dolori increpationem jungimus, percussionem percussioni sociemus.

Et carnibus meis saturamini, id est, corporis mei doloribus delectamini, et quasi reficimini ? quia putantes me pro peccatis meis percussum, nec tamen pœnitentem, sed induratum atque blasphemum, gaudetis de meis pœnis, velut divinæ congratulantes justitiæ. Insuper, juxta Gregorium, qui proximorum pœnas esuriunt, aut alienæ vitæ detractione pascuntur, alienis procul dubio carnibus satiantur. Sic et David effatur :22 Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. De talibus Dominus ait in Michæa :23 Carnem populi mei comederunt, et pellem desuper excoriaverunt. Thomas quoque affirmat, quod detractores carnibus humanis proprie vesci dicuntur. Atque Albertus : Qui pœnam, inquit, auget afflicto, saturatur ac reficitur pœnis ejus. Itaque compassivi simus et ignoscentes, nec aliorum afflictionem optemus, seu approbemus ut pœna est, sed in quantum est effectus justitiæ, remedium culpæ, occasio gratiæ, cumulus gloriæ.

Præterea, quia beatus Job mox utilissima, alta, totique mundo saluberrime innotescenda fuit dicturus, adjecit : Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quos dicam ad aliorum instructionem, ut futuris generationibus innotescant. Quis mihi det ut exarentur, id est scribantur, in libro? Verba autem sequentia a diversis diversimode habentur, punctuantur et exponuntur. Quidam enim (ut Albertus et Thomas) sic punctuant : In libro stilo ferreo. Sed non videtur id aptum, quum ferreus stilus aptus non sit ad scribendum in libro. Ad quod solvendum Albertus sic ait : In libro, id est in dura materia sicut in libro. Aliqui autem sic punctuant : Quis mihi det ut exarentur in libro? Deinde subjungunt, stilo ferreo et plumbi lamina, id est, si parum fuerit scribi eos in libro, cupio ut scribantur ferreo stilo in lamina plumbi. Talis etenim plumbea massa apices sibi inscriptos diu conservat. Aliqui legunt et punctuant sic : Quis mihi det ut exarentur in libro stilo ferreo aut plumbi lamina? Quod rursus dupliciter explanatur. Primo, Exarentur in libro stilo ferreo aut plumbi lamina, id est vel in tali materia. Secundo, Aut plumbi lamina, id est, scribantur in libro cum ferreo stilo, aut cum plumbea lamina.

Vel certe sculpantur in silice. Silex enim sicut difficillime recipit inscriptionem, ita diutissime tenet eam. Aliqui legunt : Vel celte sculpantur. Asseritque Albertus, quod celte sit nomen indeclinabile, designans instrumentum cæmentarii, quo lapides sculpuntur durissimi. Porro in Mammotractu Bibliæ legitur, quod celte sit ablativus, et declinetur, celtis, celtis, celti; significetque ferreum instrumentum conveniens ad sculpendum. Juxta hunc modum præcipit Dominus Habacuc prophetæ :24 Scribe visum, et explana eum super tabulam, ut percurrat qui legerit eum. Isaiæ quoque jubetur : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo.25

Deinde exprimit hos sermones notabilissimos, æterna memoria dignos. Scio enim quod Redemptor meus vivit. In Scripturis, Scire, frequenter pro Credere sumitur, ut quum Jeremiæ decimo legitur: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus. Hoc nempe est articulus fidei, hominem sine gratia nil posse meritorie agere. Apostolus quoque ad Timotheum: Scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. Et Salomon in Ecclesiaste: Scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. Sic et modo Scire accipitur. Unde, ad insinuandum immobile fidei suæ robur ac certitudinem, Scio, inquit, videlicet revelatione divina et fide, quod Redemptor meus vivit, id est unigenitus Filius Dei, qui secundum divinitatem suam æternaliter et invariabiliter vivit vita actualissima, deliciosissima et perfecta: imo ipse est vivens et vita, superessentiale et superbeatissimum vivere, unaque vita cum Patre. Propter quod ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.

Præterea, juxta Thomam, noverat Job, Deo revelante, quod propter protoplasti parentis peccatum, damnationi obnoxium esset genus humanum, a qua per unigeniti Filii Dei incarnationem ac passionem disposito tempore redimeretur. Sed quoniam Redemptorem noverat verum Deum sempiterne viventem, non ait, Credo quod Redemptor meus vivet; sed, Vivit: sicut et Christus ait Judæis, Antequam Abraham fieret, ego sum. De quo ad Hebræos ait Apostolus: Jesus Christus heri, et hodie; ipse et in sæcula. Christus quippe, secundum doctores, supponit hypostasim increatam æternam. Propter quod Judas ait in sua Canonica:26 Jesus populum salvans ex Ægypto.2728

Et in novissimo die status hujus sæculi, videlicet in fine mundi, quando generatio cessabit, de terra surrecturus sum, id est, corpus meum ex cineribus suis reparabitur, et anima mea illi reunietur: sicque qui per mortem cecidi, per resuscitatio-

A nem de terra tunc surgam. Resurrectio enim est ejus quod cecidit, secundum Damascenum. Ex hoc elucescit, quod juxta sententiam sancti Job, mundus finietur, quantum ad generationem et corruptionem, ac temporis cursum; et quod generalis resurrectio fiet in termino mundi, non ante, nec postea, neque multoties. Ex quibus confunditur error quorumdam Platonicorum et hæreticorum, dicentium, post certa temporum intervalla, redeuntibus ad eosdem situs sideribus, corrupta reparari, mortuosque ad hanc vitam reverti. Ad quod etiam quidam allegabant illud Ecclesiastæ: Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere, Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.29 Sed (ut B. Augustinus in libro de Civitate Dei exponit) hoc Salomon loquitur non de eisdem numero, sed specie. Denique, verbo inducto Christus conformiter loquens: Ego, inquit, resuscitabo eum in novissimo die. Et Martha ait de fratre suo: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.

Et rursum circumdabor pelle mea, istam cum carnibus et ossibus recipiendo.3031 Quo verbo damnantur hæretici, asserentes quod corpora suscitanda, erunt aurea sive cœlestia. Et in carne mea, eadem videlicet qua nunc tegitur anima mea, videbo Deum salvatorem meum, divinitatem ejus videndo clare per speciem oculo interiori, humanitatem vero ipsius oculo corporali; nec dubium quin et oculi interiores illam intellectualiter sint visuri, sicut et angeli eam adspiciunt. Corpora autem suscitata, quatuor dotibus erunt ornata et glorificata, videlicet impassibilitate, agilitate, claritate et subtilitate: idcirco contemplationem, libertatem, et beatitudinem animæ nequaquam impedient, sed augebunt, præsertim quum anima naturaliter forma sit corporis: ideoque naturaliter inclinatur ad informationem ipsius. Quem visurus sum ego ipse, videlicet in eadem carne et in eadem anima, ex quibus modo subsisto, et oculi mei conspecturi sunt : per modum jam tactum ; et non alius loco mei, quamvis alii multi mecum simul sint illum visuri. Unusquisque enim propriam mercedem recipiet. Sacrilegus impiusque Porphyrius arguit Christianos maximæ stultitiæ, eo quod dicant mundum finiendum, et corpora suscitanda, eo quod corpus contemplationem impediat; sed ex beatissimo Job ejus insania apertissime reprobatur.

Reposita est hæc spes mea de futura glorificatione corporis mei et animæ meæ, in sinu meo, id est in secreto et intimo cordis mei, tanquam pretiosissimus atque carissimus mentis meæ thesaurus. Sic sumitur sinus apud Joannem, ubi legitur : Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Præterea, de hac resurrectione Daniel scribit : Multi de his qui dormiunt in pulvere terræ, evigilabunt, alii in vitam æternam, alii in opprobrium. Et Isaias : Mortui tui vivent, interfectique mei resurgent.

Quare ergo nunc dicitis vos contra me disputantes : Persequamur eum, id est, affligamus hunc Job, eum reprobando tanquam erroneum ; et radicem verbi, id est verbum fundamentale ac firmum, inveniamus contra eum, dicta ejus totaliter destruendo ?

Fugite ergo a facie gladii, id est, divinæ justitiæ sententiam contra vos timete, et pœnitendo salubriter declinate. De quo gladio in Apocalypsi habetur :32 De ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat. Et in Deuteronomio Dominus protestatur : Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea, reddam ultonem hostibus meis.33 Ideo subditur : quoniam ultor iniquitatum gladius est, id est, divinæ justitiæ sententia peccata faciet vindicari, seu juste puniri. De quo gladio dicitur Christo in Psalmo :34 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. De hac ultione Dominus ait per Malachiam : Ecce dies veniet succensa quasi caminus;35 et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem, stipula ; et inflammabit eos dies veniens, quæ non derelinquet eis radicem. Unde dicit et Judas :36 Ecce venit Dominus in Sanctis millibus suis facere judicium, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum. Et scitote esse judicium Dei, tam particulare, quo judicat unumquemque dum moritur, quam universale, quo in die novissimo judicaturus est omnes, juxta illud Ecclesiastæ : Cuncta quæ fiunt, adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum sit, sive malum.37 Apostolus quoque : Omnes, inquit, nos manifestari oportet ante tribunal Christi.38

Ex istis, beatus Job amicis suis ostendit, quod non desperavit, nec circa providentiam Dei erravit ut ipsi : ideo consulit eis pœnitentiam salutarem.

Footnotes

  1. II Petr. ii, 19. ↩

  2. II Tim. ii, 26. ↩

  3. Job xxix, 25. ↩

  4. Is. xxxviii, 1. ↩

  5. Ibid. 1, 18, 19. ↩

  6. Ibid. 1, 17, 15. ↩

  7. Job xiii, 24. ↩

  8. Job x, 16, 17. ↩

  9. Job ii, 7. ↩

  10. Job vi, 13, 15. ↩

  11. IV Reg. xx, 18. ↩

  12. Prov. xvii, 12. ↩

  13. Eccli. ix, 25. ↩

  14. II Petr. ii, 1, 18, 19. ↩

  15. Job vii, 5. ↩

  16. Job vii, 5. ↩

  17. Thren. iv, 8. ↩

  18. Galat. vi, 2. ↩

  19. Eccli. vi, 16. ↩

  20. Eccle. i, 15. ↩

  21. Galat. vi, 1. ↩

  22. Ps. xxvi, 2. ↩

  23. Mich. iii, 3. ↩

  24. Habac. II, 2. ↩

  25. Is. VIII, 1. ↩

  26. Ibid. VIII, 58. ↩

  27. Judæ 5. ↩

  28. Hebr. XIII, 8. ↩

  29. Eccle. I, 9, 10. ↩

  30. Hebr. XI, 24. ↩

  31. Joann. VI, 44, 55. ↩

  32. Apoc. I, 16. ↩

  33. Deut. XXXII, 41. ↩

  34. Ps. XLIV, 4. ↩

  35. Malach. IV, 1. ↩

  36. Judæ 14, 15. ↩

  37. Eccle. XII, 14. ↩

  38. II Cor. V, 10. ↩

Chapter 45 of 72