Articulus 44
DE MYSTERIIS EJUSDEM CAPITULI NONIDECIMI.
SANCTUM Job fuisse evidentissimam Christi figuram, frequenter inductum est. Hinc præsens capitulum pro maxima sui parte de Christo potest exponi : quod breviter tangendum opinor. Respondens Job dixit : Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ? Anima justi, ipsa falsitate affligitur, præsertim dum impios audit æquitati resistere, et contradicere veritati. Job ergo, qui interpretatur dolens, id est Christus propter nos passus, qui ait in Psalmo, Ego sum pauper1
Is. III, 4. et dolens : de quo loquitur Isaias, Dolores nostros ipse portavit; dixit Scribis et Pharisæis æquivalenter verba prætacta, quum ait ad eos : Quid me tentatis, hypocritæ? Marcus quoque ait, quod Jesus circumspiciens Pharisæos cum ira, contristatus est super cæcitate cordis eorum, qui inierunt contra eum consilium, eo quod sabbato curasset infirmum. Multa insuper blaspemiis plena contra Christum locuti sunt, dicendo : Dæmonium habet. Insanit; quid eum auditis? Seducit turbas. Homo vorax, potator vini, amicus peccatorum et publicanorum. In principe dæmoniorum ejicit dæmonia. Hic blasphemat. Reus est mortis. Hinc afflictus est Christus non ex impatientia, sed zelo justitiæ : imo ex caritate errantibus condolens naturali seu etiam caritativo affectu, et propter inhonorationem Patris æterni.
Quoniam ergo tam sæpe confusive allocuti sunt Christum, seu locuti sunt de eo, rite adjungit : En decies confunditis me*, quantum in vobis est. Sicque ponitur* numerus determinatus pro indeterminato, sicut in Apocalypsi, quum dicitur : Regnaverunt cum Christo mille annis. Et non erubescitis opprimentes me innocentem, justum et pauperem : quod vitiosissimum turpissimumque consistit. In passione autem Christum corporaliter oppresserunt, quamvis virtutes et patientiam animæ ejus opprimere non valerent. Hinc Sapiens dixisse eos scribit : Opprimamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris, et filium Dei se nominat. Denique, quidam malignantis sunt animi et mentis crudelis : qui si viderint quempiam a multis vexari, sæpiusque confundi, non condolent nec succurrunt; sed potius injuriantibus se jungendo, afflictionem augent afflicti : in quibus nulla est verecundia, nulla pietas aut honestas; sed inhumani atque brutales sunt tales, instar canum mordentes corrosum. Nos ergo, etiamsi a quo graviter læsi fuerimus, tunc ei potissime ignoscamus, compatiamur, suffragemur, dum eum aliunde videmus aut scimus affligi.
Nempe, si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. Ignorantiam esse in Christo multiplicem arbitrabantur Judæi; et quæ inter se occulte contra eum tractabant, ipsum putabant nescire. Et experientes demum sapientiam ejus, mirantes sciscitabantur : Unde hic scit litteras, quum non didicerit? Imo, quasi errantem et turbas fallentem, dicebant se persequi eum. Quibus verbum præscriptum Christus potuit fari, velut si diceret : Tot, tanta, et talia ac taliter coram vobis miracula facio, quod de veritate doctrinæ meæ rationabiliter dubitare nequaquam valetis, quoniam Deus testimonium falsitati non præbet : quod si ignoro scienda, ignorantia mea redundabit in me.
At vos contra me erigimini. Sic sacerdotes, Scribæ et Pharisæi contra Christum se erexerunt, dicentes illud : Nos scimus quoniam hic homo peccator est; et : Nescimus unde sit. Insuper verbis et factis superbissime opposuerunt se Christo, juxta illud Psalmi : Persecuti sunt hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare. Quem psalmum de Christo litteraliter scriptum, princeps Apostolorum insinuat in Actis. Præterea, plures sunt, qui pro eo quod erigere se contra se tanquam contra passionatos, vitiosos, ac imprudentes deberent, negligunt se, et contra alios, etiam adversum meliores se erigunt, eis culpam et insipientiam imponendo, non pensantes quod in Proverbiis habetur : Justus prior accusator est sui. Quorum molestiam ferens justus, dicere potest illud Threnorum : Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus. Et arguitis me opprobriis meis, id est mihi a vobis false objectis. Jam enim inductum est, quam opprobriosa verba locuti sint Christo. Ideo ait ad Patrem in Psalmo : Quoniam propter te sustinui opprobrium. Itemque : Ego factus opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua. Hinc Petrus ait Judæis : Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus.
Matth. XXII, 18.
Marc. III, 5, 6.
Joann. X, 20.
Ibid. VII, 12.
Matth. XI, 19.
Ibid. IX, 34.
Ibid. 3.
Ibid. XXVI, 66.
Apoc. XX, 4.
Sap. II, 12, 13.
Joann. VII, 15.
Ibid. 12;
Luc. XXIII, 2.
Joann. IX, 24.
Ibid. 29.
Persecutus est Ps. CVIII, 17.
Act. I, 20.
Prov. XVIII, 17.
Thren. I, 9.
Ps. LXVIII, 8.
Ps. CVIII, 25.
Act. IV, 11.
Saltem nunc intelligite, quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. Judæi increduli Christum ob sua peccata juste damnatum dixerunt. Quibus Christus in cruce pendens, quum tot mirabilia fierent, dicere potuit verbum hoc, quasi diceret: Ex his mirabilibus perpendite, quod Deus Pater, seu Trinitas, non æquo judicio me affligi permisit, æquitate qua redditur cuiquam quod meruit. Hoc est, pensate quod non pro peccatis meis hæc patior, sed pro mundi offensis: quemadmodum in Isaia Pater testatur, Propter peccata populi mei percussi eum. Hoc Christus post Spiritus Sancti missionem, per os Apostolorum publice prædicavit, et per miracula declaravit. Unde in Actis Petrus loquens Judæis, Deus, inquit, patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem tradidistis et negastis ante faciem Pilati.
Ecce clamabo vim patiens, et nemo audiet. Hoc est quod Christus ait in Psalmo: Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. Nec obstat quod ait Apostolus, quia exauditus est Christus pro sua reverentia. Ipse quoque Salvator: Pater, ego sciebam, quoniam semper me audis. Verum est enim, quod quidquid Christus ex deliberata ratione et voluntate petivit, sortitus est. Aliqua autem oravit secundum naturalem et sensitivum suæ humanitatis appetitum, in quibus fertur non exauditus: sicut quum dixit, Aufer a me calicem istum. Sed tales orationes non fuerunt proprie orationes absolute dictæ, et simpliciter fusæ. Itaque, quod ait, Nemo audiet, secundum hæc exponitur, Nullus exaudiet. Potest autem et ita exponi, Clamabo vim patiens: quia in cruce violentissimam sustinens mortem, clamavit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Et nemo audiet, id est, nullus homo succurret. Hinc ait in Psalmo: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.23
Vociferabor:456 quia cum clamore valido et lacrimis obtulit Christus preces Patri in nocte qua tradebatur, secundum Apostolum;7 et non est qui judicet: quia tunc non fuit qui judicaret Christum secundum innocentiam suam, secundum quam ab omni pœna fuisset mox præservandus; sed judicatus fuit a præside Pilato injuste. Præterea Deus frequenter electorum petitiones differt audire, et voces eorum se advertere quasi dissimulat, ut interim expurgentur, et diu clamando, copiosius præfixo tempore exaudiantur: qui hanc divinæ pietatis dispensationem non intuentes, conqueruntur se quasi relictos, seu non attentos a Deo; sed in tali dilatione habenda est patientia, certa fiducia, indefessa instantia.
Semitam meam circumsepsit.89 Processus enim conversationis Christi in sæculo isto, adversitatibus fuit repletus. Propterea ait in Psalmo: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea.10 Et transire non possum. Christus etiam a Judæis comprehensus, ligatus et crucifixus, quamvis secundum exteriorem apparentiam, seu naturalem humanam potentiam transire hinc inde nequiverit, propter quod verba ista hoc modo ei conveniunt; nihilo minus, absolute loquendo, se ipsum eripere, excutere, transireque potuit per suam divinam potentiam, imo et per creatam suam supernaturalem potentiam. Attamen, quasi secure inter Judæos transire non valens, persecutionem illorum ad horam declinans, subtraxit se, juxta illud Joannis: Ab illo die cogitaverunt ut interficerent eum. Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.11 Et in calle meo tenebras persecutionum posuit.
Spoliavit me gloria mea. Christus enim ad tempus inclytæ exstitit famæ apud vulgares, præcipue quando (ut Evangelistæ testantur) omnis populus gaudebat in omnibus quæ magnifice fiebant per illum, atque dicebat: Quia nunquam sic apparuit in Israel; et: Propheta magnus surrexit in nobis.12 In die quoque Palmarum honor et gloria ei a populo eminentissime impendebantur. Sed in die Parasceves Pater spoliavit permissive Christum hac gloria, in tantum, ut universus populus eum negaret ac diceret : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Petivitque latronem potius quam Christum dimitti. Et abstulit coronam de capite meo : quia videlicet Pater misit Filium in maxima paupertate, ita quod temporaliter non regnavit, nec in primo adventu judicium retributionis exercuit : sicque abstulit ei Pater coronam ad tempus, qua dignus jugiter fuit. Nam et quum Judæi venturi erant ut raperent eum, et regem facerent, Patre volente mox fugit in montem.1314
Destruxit me undique, id est, toto corpore vulneribus lacerari permisit ; et pereo, id est, corporaliter morior : secundum illud Isaiæ, Justus perit, et non est qui recogitet. Et quasi avulsæ arbori abstulit spem meam. Pro Judæorum conversione Christus multipliciter laboravit, et spem quamdam seu exspectationem de eorum conversione tunc habuit : quæ, quantum ad majorem populi illius partem, ablata est ei, quando populus ille in perfidia sua obstinatus effectus est. Hinc in Isaia loquitur Christus : Ego dixi : In vacuum laboravi, sine causa et vane consumpsi fortitudinem meam. Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. Hoc competit Christo secundum expositionem præcedentis articuli. Ipse equidem fatetur in Psalmo : Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.15 Unde Isaias scribit : Nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo.16 Christus autem in Scripturis aliquando aliquid loquitur, non secundum quod fuit, sed sicut apparuit, ut est illud : Congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
Simul venerunt latrones ejus. De quibus Joannes ait :17 Cohors, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum. Et fecerunt sibi viam per me, id est, totum corpus meum ictibus atque vulneribus pertransierunt.18 Obsederunt in gyro tabernaculum, id est corpus meum. Unde et Petrus in secunda sua scribit epistola : Scio quia velox est depositio tabernaculi mei. Hinc Christus ait in Psalmo :19 Circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me.20 Et sicut fecerunt corpori Christi vero, ita et corpori ejus mystico, puta Ecclesiæ primitivæ. Latrones quoque sunt invisibiles hostes animarum, fraudulentissimi jugulatores : qui contra Christi famulos veniunt, Ecclesiam obsident ; atque in cordibus plurimorum quos tentant, præsertim quos vincunt, sibi efficiunt viam, quia in mentibus succumbentium quasi libere ambulant, dum eos de vitio ad vitium ducunt.
Fratres meos longe fecit a me.21 Tempore enim passionis fugerunt a Christo Apostoli. De quibus post passionem dixit Mariæ Magdalenæ : Vade, dic fratribus meis. Et ad Patrem in Psalmo : Narrabo nomen tuum fratribus meis. Et noti mei quasi alieni recesserunt a me, ceteri scilicet discipuli.2223 Inquilini domus meæ : per quos recte intelliguntur quidam ex gentilibus Christo credentes, sicque ad ejus domum, id est congregationem et familiam, pertinentes ; et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, tempore passionis, quando et multæ feminarum, quæ aliquando Christo crediderant, suggestionibus virorum ab ipso aversæ fuisse creduntur : quamvis omnes mulieres Hebrææ Christi ancillæ possint intelligi, in quantum unius veri Dei cultrices erant, vel esse se affirmabant. Et quasi peregrinus fui in oculis eorum non curantium nec attendentium me.
Servum meum vocavi, id est, populum Judæorum, servili timore potius quam filiali amore Deo obsequentem, ad fidem et gratiam invitavi et docui ;24 et non respondit, per obedientiam : quia comparative pauci crediderunt. Unde Apostolus allegat Isaiam, in Christi persona dicentem : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem.2526 Ore proprio27 deprecabar illum. Christus enim nunc blandis, nunc promissoriis sermonibus hortabatur hunc populum ad salutem; et qui ante per Prophetas et alios hoc peregit, tandem in propria persona homo factus hoc fecit, sicut et Isaias prædixit: Erunt oculi tui videntes præceptorem tuum, et aures tuæ audient vocem post terga monentis. Præterea, Christus nunc conqueri potest hæc de impiis Christianis: qui fide et nomine, non caritate et actu, inquilini et ancillæ sunt domus, id est Ecclesiæ Christi; attamen peccando ab ipso recedunt, et quasi alienum et peregrinum Christum hic habent, ejus doctrinam non intuendo, ejus præcepta parvi pendendo, mentem ab ipso viliter avertendo. Sed et servum suum, scilicet populum christianum, Christus proprio ore vocavit, vocat, ac deprecatur, ut convertatur atque obediat. Vocat autem nunc, per Scripturas, per angelicam directionem, per occultam inspirationem, per prælatorum ac prædicatorum atque doctorum admonitionem.
Halitum meum exhorruit uxor mea: id est, Synagoga olim sponsa uxorque mea, me incarnatum ac præsentem ita contempsit, quod mihi nequaquam voluit appropinquare: imo gravis ei exstiti ad videndum, nec voluit me audire. Talis autem aversio solet per halitus exhorrentiam designari. Unde in Exodo filii Israel leguntur dixisse Moysi et Aaron: Fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone. Fuit autem Synagoga olim sponsa et uxor Christi, sicut modo Ecclesia, de qua fertur in Apocalypsi: Venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. Synagoga vero per suam incredulitatem facta est adultera meretrixque diaboli, ac repudiata a Deo, prout Isaias ait: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? Et orabam filios uteri mei, id est Judæos, quos practice intelligendo creavi, et sapientia mentis meæ instruxi. Uterus quippe (ut dictum est) pro intellectu seu mente frequenter accipitur, ubi interior animæ proles, quæ est verbum ipsius, concipitur. Unde in Proverbiis Salomon loquitur: Fili, accipe doctrinam meam, quæ tibi pulchra erit quum acceperis eam in ventre tuo. De his filiis Isaias testatur: Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. Judæos autem (ut dictum est) Christus etiam deprecatorie ad salutem commonuit.
Stulti quoque despiciebant me: quod de Herodianis et ministris Pilati, ceterisque gentilibus Christum persequentibus opere vel consensu, specialiter accipi potest; vel de vulgo Judæorum indocto, de quo loquitur Jeremias: Et dixi, Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini et judicium Dei sui. Et quum ab eis recessissem, detrahebant mihi: juxta illud Joannis: Murmur multum erat de eo in turba. Quidam enim dicebant, Quia bonus est; alii autem dicebant, Non, sed seducit turbas. Nemo tamen palam loquebatur de illo. Detractio autem mortale peccatum est, valde grave, et gravius furto. Ideo Ecclesiastes dixit: Quomodo si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Justo autem detrahere, prorsus enorme est.
Abominati sunt me quondam consiliarii mei, videlicet sacerdotes, Scribæ et Pharisæi: qui consiliarii Dei seu Christi fuerunt, quasi ad ipsum pertinentes, non quasi ei consilium impendentes, sed populo ejus. Quemadmodum in Genesi filii Heth loquuntur ad Abraham, Princeps Dei es apud nos: ubi alia translatio habet, Rex Dei es apud nos. Et quem maxime diligebam, aversatus est me. Posset hoc exponi de Juda proditore, quem Christus maxime, id est valde multum, dilexit, quantum ad amicitiæ signa, et beneficia gratiæ gratis datæ. Nam fecit eum Apostolum suum, procuratoremque: et forte ad tempus fuit in caritate et gratia. Denique princeps Apostolorum ore tenus cum anathematizatione ac juramento Christum negavit. Insuper ordo pontificalis præ ceteris a Deo electus, Christum specialiter noscitur persecutus.
Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum. Tempore passionis, sanguine
Prov. xxii, 17, 18.
Is. 1, 2.
Jer. v, 4.
Joann. vii, 12, 13.
Eccle. x, 11.
Gen. xxiii, 6.
Joann. xii, 6; xiii, 29.
Marc. xiv, 71.
Is. xxx, 20, 21.
Exod. v, 21.
Apoc. xix, 7.
Is. l, 1.
Christi exhausto, et corpore vulneribus dilacerato, violentissimeque distento, caro ejus magna ex parte attenuata est, ita ut ossa viderentur pelli hærere, quia dilapsa dispersaque fuit caro ejus tenerrima. Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos, id est, ceteris membris meis suo officio quodammodo destitutis, solius mihi linguæ usus remansit tempore crucifixionis. Nam et Christus voce magna exclamans, tradidit spiritum : quod supernaturale fuisse considerans ipse centurio, Vere, inquit, hic homo Filius Dei fuit.
Matth. xxvii, 50.
Marc. xv, 39.
Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei. Christus sibi condolere suos optavit, quemadmodum naturale censetur afflictis. Propter quod ait in Psalmo: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. Præterea per amicos ejus, intelligi possunt omnes qui adfuerunt Judæi: qui licet pro majori parte fuerint ejus inimici, tamen amici vocantur, quoniam Christus eos amavit, et quoniam quidam eorum prædestinati fuerunt. Sicque amici tunc erant, non secundum præsentem justitiam, sed secundum prædestinationem æternam, qui postea sunt conversi: quibus passione instante prædixit, Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Judæis quoque Christus multa specialia beneficia erogavit: ideo præ ceteris ejus dicebantur amici. Unde eorum ingratitudo, perfidia, et persecutio sibi molestior fuit. Itaque ait: Miseremini mei, etc., tanquam dicat: Gentilibus me tam dire cædentibus, saltem vos, Judæi, populus propter quem veni, condolete. Nihilo minus, per amicos, intelligi possunt Judæi tunc quodammodo increduli, puta discipuli, qui sive absentes, sive præsentes, Christo intime compatiebantur. Quia manus Domini tetigit me. Deo enim permittente occisus est Christus. Imo Deus se id fecisse testatur per Isaiam: Propter scelus, inquiens, populi mei percussi eum. In Actis quoque loquitur Petrus: Deus qui prædixit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.
Ps. lxviii, 21.
Joann. viii, 28.
Is. liii, 8.
Act. iii, 18.
Crudelibus vero incredulisque Judæis loquitur consequenter: Quare persequimini me sicut Deus? Hoc secundum præcedentis articuli elucidationem competit Christo, qui etiam ait Deum se persequi permissive: et quia per Filii sui unigeniti persecutionem et mortem, præordinavit genus salvare humanum; hinc Filius loquitur Patri in Psalmo: Quem tu percussisti, persecuti sunt. Et carnibus meis saturamini?
Ps. lxviii, 27.
Hoc rursus secundum præhabitam expositionem maxime competit Christo, de cujus amarissimis pœnis crudelissimi persecutores vehementissime gestiebant.
Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? Christus utique verba sua jam in cruce et tempore passionis, et ante prolata sciens saluberrima esse, optavit ea ad mundi instructionem scribi tam in libris, quam in hominum cordibus: quod etiam fiendum certissime noverat. Ideo subditur: Quis mihi det ut exarentur in libro, id est corde Judæorum, ob quorum instructionem Christus specialiter missum se perhibet, stilo ferreo, id est profunda et forti inscriptione, prædicatione, seu illuminatione, per quam verba divina menti imprimuntur humanæ; aut in plumbi lamina: per quam intelligitur cor gravium personarum, quæ religiosiores videntur. Quod Christus adjunxit, quia a communi populo Judæorum noverat sua verba spernenda, ideo cupiebat ut saltem ab eis reciperentur, qui majoris probitatis æstimabantur: quod et partim completum est, quia, ut Acta habent, Multa turba sacerdotum obediebat fidei. Sed quoniam major pars plebis hujusmodi mansit incredula, optavit Salvator ut converteretur gentilitas. Propter quod subditur, vel certe sculpantur in silice, id est duro gentilium corde: de quibus dixit Salvator, Alias oves habeo quæ non sunt de hoc ovili, et illas oportet me adducere. Denique, de spirituali hac inscriptione, qua evangelica lex in cordibus scripta est electorum, allegat
Act. vi, 7.
Joann. x, 16.
Apostolus ad Hebræos testimonium Jeremiæ, Deum inducens dicentem: Dabo leges meas in mentes eorum, et in corde eorum superscribam eas.28 Sequentia autem verba non proprie congruunt Christo, qui non in novissimo die resurget, sed die tertio resurrexit.29
Insuper ex præinductis faciliter reor patere, qualiter verba hujus capituli de quocumque gravissime afflicto ac justo, per Job figurato, et Christi imitatore, queant exponi:30 quod causa vitandæ prolixitatis non prosequor; sed circa pleniorem tractationem verborum hujus capituli quæ pro lectione dicuntur in Officio defunctorum, paululum immorabor.31
Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, etc. Si quis tantam inciderit infirmitatem, aut tantam fecerit abstinentiam, ut caro ejus pro magna parte cernatur consumpta, ita ut dicere valeat cum Psalmista: Ossa mea sicut cremium aruerunt; percussus sum ut fœnum; a voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ, id est pelli, secundum Hieronymum:32 talis verba hæc Job dicere potest, qui amicorum petit suffragium, Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei. Tempore etenim adversitatis et necessitatis, præcipue amicitia est monstranda. Ideo dicit Ecclesiasticus: Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei te ipsum. Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanet in die tribulationis.33 Itemque: Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis.34 Et alibi scriptum est: Frater in angustiis comprobatur.35 Talibus ergo misereamur interiori compassione, et subveniamus pro posse, orando, consolando, ministrando, de necessariis providendo. Quia manus Domini tetigit me, paternaliter in hac vita castigando, quemadmodum legitur: Castigans castigavit me Dominus. Interdum autem manus Domini tangit nos in spiritualibus donis, illa dispensatorie suspendendo, aut juste tollendo: tuncque majori sollicitudine atque custodia indigemus, et aliorum spirituale subsidium implorare debemus, ne in mente gravius vulneremur, sed statim curemur seu reparemur.
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? Hoc, juxta expositionem præhabitam, duris incompassivisque dicitur: de quibus in Proverbiorum libro fertur, Viscera impiorum crudelia.36 Tales autem, iniqui sunt vitiosque valde. Unde in Proverbiis legitur: Qui despicit amicum suum, indigens corde est. Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, et propinquos abjicit. Tales attendant et paveant illud Jacobi: Judicium sine misericordia illi, qui non fecerit misericordiam. Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? etc. Qui ex gratia sibi collata profert sententiosa atque utilia, merito ex caritate cupit ea ad aliorum profectum commendari memoriæ et scripturæ, præsertim quum in Ecclesiastico scriptum sit: Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?37
Scio enim quod Redemptor meus vivit: quemadmodum ad Romanos dicit Apostolus, Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur:38 qui secundum divinitatem æternaliter et incommutabiliter est vivens et vita. Hunc Redemptorem tanto amplius diligere debemus, quo in se ipso est melior, et quo a pœna majori nos liberavit, ad majora quoque bona perduxit; quo item hoc amorosius, pretiosius ac laboriosius fecit. Quum igitur ab æterna nos damnatione, pœna et morte redemerit, gratiam et gloriam nobis meruerit, et proprii sanguinis effusione cum amarissima passione hoc egerit, constat quod eum toto corde in omnibus et super omnia semper amare, timere, honorare incomparabiliter obligemur:39 quæ nisi fecerimus, ingratissimi atque vilissimi canes probabimur. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, etc. Verba hæc satis exposita sunt. Omnes quoque in die judicii videbunt Christum Deum et judicem in forma humana. Beati vero ejus tunc divinitatem etiam intuebuntur. Præterea verba hæc vigilantissime ponderare ac penetrare debemus, felicemque resurrectionem cordialissime desiderare, et pro ea efficaciter laborare: sed et metuendissimum Dei judicium tota mente vereri; et quæ tunc futura sunt, tanquam præsentia oculis fidei quotidie intueri.
Postremo tangendum, quomodo lectio ista conveniat animæ in purgatorio constitutæ.40 Talis siquidem anima si languore gravi et longo separata fuit a corpore, dicere potest de corpore quod habebat: Pelli meæ, etc. Quod ait ad provocandam Dei clementiam, dum propriam commemorat calamitatem. Insuper anima talis gravissime dolens, nec tamen juvare se valens, amicorum precatur suffragia. Miseremini mei, miseremini mei. Repetitio verbi, indicium est intensi affectus, gravissimique doloris. Saltem vos, amici mei, videlicet propinqui, familiares, amatores, et quibus aliquando benefeci, aut bona quæ habui possidetis atque consumitis. Unde specialis vobis ratio miserendi est mihi, caritate et justitia exigentibus istud. Itaque, miseremini mei, pro me orando, eleemosynas tribuendo, jejunando, celebrando, aut cetera virtutum opera pro me satisfactoria exercendo. Sed, heu! in hoc multi viventium negligentes sunt vehementer, dum nec filii parentibus, nec beneficiati benefactoribus, nec propinqui cognatis, nec amici amicis, nec in fiducia habiti commendatis, defunctis (ut dignum est) præfatis modis jam miserentur: imo parum attendunt, in quantis illi sint pœnis; quam affectuose sibi postulent subveniri; quantum etiam teneantur illis succurrere. Noverint hi quia sic fiet sibi, quomodo faciunt aliis.41 Quia manus Domini tetigit me, id est pœnis istis affligit.
Quare persequimini me sicut Deus? Hoc anima dicit adversus eos, qui occasio sunt quod pœna sua in purgatorii loco augetur, qui scilicet animæ culpas sequuntur, aut mala ejus incaute commemorant: quod, secundum Gregorium, vicissim vergit in pœnarum animæ incrementum. Et carnibus meis, id est carnalibus opibus seu operibus, saturamini, utendo meis, nec tamen digne mihi subvenientes. In quo et sacerdotes et canonici religiosique ceteri inveniuntur maxime ac damnabiliter defectuosi, non orando ac satisfaciendo pro his, quorum eleemosynis utuntur aut sustentantur, sicut caritas æquitasque requirunt. Contra quos S. Bernardus terribiliter scribit, quia sacrilegi sunt, bonis Ecclesiæ abutendo, et de eleemosynis pauperum delicate se nutriendo, pretiose, curiose atque superbe vestiendo, ac sceleratissime superbiendo. Itaque pro benefactoribus nostris vivis ac mortuis jugiter efficaciterque oremus, grati simus; et ita vivamus, ut pro nobis ipsis ac aliis idonei deprecatores inveniamur.
Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei, etc. Verba equidem animæ talis, tam dolorosa sunt, ipsaque anima taliter angustiatur, quod verba sua cupit scribi, et auxiliari valentibus intimari, ut et ceteri hæc scientes, pœnas has caveant, ac pro ipsa exorent. Scio enim quod Redemptor meus vivit, id est, ideo cupio mihi subveniri, quoniam scio me redimendam, certissime præstolans resurrectionem beatam, sciensque Christum salvatorem meum in cœlis regnantem; et in novissimo die de terra surrecturus sum ego spiritus rationalis, quando corpus intrabo, informabo, vivificabo ac erigam; sicque cum illo de terra ad judicii locum consurgam: sicut per Joelem Deus prædixit, Consurgant et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.42
Ceterorum verborum lectionis hujus expositio non variatur, sed ex præcedenti patet articulo. Quod vero in fine capituli legitur, Quare ergo nunc dicitis, Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? potest esse verbum Christi contra Judæos, qui se ad ejus persecutionem mutuo hortabantur, multipliciterque inter se contulerunt, qualem adversus eum accusationem proponerent. Potest demum esse verbum cujuslibet justi contra impios persecutores. Cetera patent.
Footnotes
-
Ps. LXVIII, 30. ↩
-
Matth. ix, 33. ↩
-
Luc. xiii, 17. ↩
-
Matth. xxvii, 46. ↩
-
Ps. lxviii, 21. ↩
-
Hebr. v, 7. ↩
-
Luc. vii, 16. ↩
-
Joann. xviii, 12. ↩
-
Marc. xv, 25. ↩
-
Ps. lxxxvii, 16. ↩
-
Joann. xi, 53, 54. ↩
-
Matth. xxi, 8, 9. ↩
-
Joann. vi, 15. ↩
-
Luc. xxiii, 18. ↩
-
Ps. lxxxvii, 8. ↩
-
Is. liii, 4. ↩
-
Ps. xxxiv, 15. ↩
-
Joann. xviii, 12. ↩
-
II Petr. i, 14. ↩
-
Ps. xxi, 17. ↩
-
Ps. xxvii, 25. ↩
-
Ps. xxi, 23. ↩
-
Joann. xx, 17. ↩
-
Matth. xxvi, 56. ↩
-
Rom. x, 21; ↩
-
Is. lxv, 2. ↩
-
II Petr. xlix, 4. ↩
-
Hebr. viii, 10; x, 16; ↩
-
Jer. xxxi, 33. ↩
-
Jer. xi, 12, 17. ↩
-
Jacob. ii, 13. ↩
-
Ps. ci, 4-6. ↩
-
Eccli. vi, 7, 8. ↩
-
Eccli. vii, 39. ↩
-
Prov. xvii, 17. ↩
-
Prov. xii, 10. ↩
-
Eccli. xx, 32. ↩
-
Rom. vi, 9. ↩
-
Ps. cxvii, 18. ↩
-
De animabus in purgatorio detentis. ↩
-
Luc. vi, 38. ↩
-
Joel III, 12. ↩
Chapter 46 of 72