Articulus 45
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI : RESPONDENS AUTEM SOPHAR NAAMATHITES, DIXIT.
RESPONDENS autem Sophar Naamathites, dixit : Idcirco, propter ea quæ dixisti, o Job, cogitationes meæ variæ succedunt sibi, id est, diversa considero, nunc pensando rationes pro tuæ positionis defensione valentes, nunc eas quæ ad contrarium videntur conferre, et meam positionem firmare ; et mens in diversa rapitur, id est, intellectus meus in diversa perpendenda ac discutienda defigitur : ut moris est disputantibus, quando nutare incipiunt et dubitare quid verius sit. Doctrinam qua me arguis, id est, reprehendis tanquam male sentientem de providentia Dei, dum dico hominem non flagellari a Deo nisi pro suis peccatis, audiam, non mox eam cum aspernatione abjiciendo, sed quid veri in ea sit, diligentius investigando ; et spiritus intelligentiæ meæ, id est spiritus per quem intelligo, scilicet anima ut intellectiva, respondebit mihi, id est, intus mihi ostendet, ac indicabit in consistorio mentis meæ quod verum est : quia per intellectus investigationem veritas invenitur.
Hoc scio, quod subdo, videlicet quod a principio temporis ex quo positus est homo super terram, id est ab exordio constitutionis generis humani, laus impiorum brevis sit, id est, celebris fama eorum cito pertransit, et paulo post diffamantur, quum non vera, sed apparens bonitas virtutis in eis sit, cujus falsitas cito consideratur atque patescit ; et gaudium hypocritæ ad instar puncti, id est, nullius est reputationis sive durationis, præsertim respectu veri spiritualisque gaudii, et quoad futuri sæculi æternitatem : non enim vero ac stabili innititur fundamento, sed caduco, vano atque fallaci. Unde in Proverbiis scriptum est : Iter impiorum decipiet eos.1 In Isaia quoque dicitur impio : Veniet super te malum atque calamitas, et nescies ortum eorum ; veniet super te miseria repente.2
Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, id est, quantumlibet in vita hac prosperetur ac elevetur, etiamsi cœlestibus ac divinis se reputet parem, ut hi qui in vita ista se adorari fecerunt ; et caput ejus nubes tetigerit, id est, ambitiosa mens ejus præ aliis sublimiter valde se erigat, Sanctis-que, qui nubes vocantur, se præsumptuose æqualem existimet ; quasi sterquilinium in fine perdetur, id est, in morte subito deprimetur, atque ut vilissimum cadaver a Deo spernetur, æternaliterque damnabitur. Sic et Psalmista decantat :3 Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat ; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus. Hinc primo Machabæorum libro inducitur : Gloria peccatoris, stercus et vermis.4
Hodie extollitur, et cras non invenitur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. In visione quoque Abdiæ Dominus comminatur superbo :5 Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Et qui eum viderant in prosperitate, sublimitate et gloria, dicent, cognita repentina ejus dejectione : Ubi est ? quasi dicant mirando : O quam cito defecit et periit ipse cum omni apparentia sua !
Velut somnium avolans, id est a mente per oblivionem cito recedens, non invenietur in pristina vita et gloria ; transiet sicut visio nocturna, quæ momentanea esse solet: sic ipse de vita tolletur et disperibit, quasi hic nunquam fuisset. Sic et in Psalmis cantatur: Dejecisti eos dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua, imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Unde in libro Sapientiæ vitiosi fatentur: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius præcurrens. Oculus qui eum viderat in temporali prosperitate et pompa, non videbit eum amplius in hac vita, quia post mortem non reditur ad statum sæculi hujus; neque ultra intuebitur eum locus ejus, id est, in pristino loco non conspicietur. Locus autem dicitur intueri materialiter, in quantum præbet id quod continet ad videndum, sicut inanimata dicuntur Creatorem suum laudare. Hinc ait Propheta: Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet; et non cognoscet amplius locum suum.
Filii ejus atterentur egestate, id est, opibus sui patris privabuntur, et inopia affligentur.6 Quod non semper corporaliter agitur: ideo spiritualiter verius adimpletur, quod hi qui ejus sectantur hypocrisim, et spiritualis refectionis carentia mente arescunt, et veris virtutum privantur divitiis. De qua inopia ait Psalmista: Divites eguerunt et esurierunt.7 Et manus, id est operationes, illius reddent illi dolorem suum, id est pœnam quam meruit, quoniam propter opera sua iniqua damnatur, juxta quod in Isaia scriptum est:8 Væ impio in malum; retributio enim manuum ejus fiet ei.
Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, id est, etiam quum senuerit, propter peccata in adolescentia habita, in carne et ossibus affligetur. In quo videtur pungere sanctum Job, quod propter peccata diu præterita taliter puniatur usque ad intima. Vel sic: Ossa ejus, id est interiora et animæ fortiores potentiæ, implebuntur vitiis adolescentiæ ejus: quia perseverabit in solitis culpis, quemadmodum in Proverbiis habetur: Adolescens juxta viam suam, etiam quum senuerit, non recedet ab ea.9 Unde Daniel dicit tali: Inverterate dierum malorum, nunc advenerunt peccata tua. In Ezechiele quoque de impiis legitur: Iniquitates eorum in ossibus eorum. Quidam, per ossa hypocritæ, intelligunt ministros ac roboratores ejus in malo: qui vitiis ejus implentur ea sequendo, secundum quod Ecclesiasticus ait: Secundum judicem populi, sic et ministri ejus.
Et cum eo in pulvere dormient, id est, in terra quiescent, deinde post resurrectionem communem in inferno pariter punientur. Cujus causam adjicit: Quum enim dulce fuerit in ore ejus malum, id est, iniquitas sua ei suavis ac placita fuerit, et de ea delectabiliter loqui inceperit, quales sunt illi præsertim, qui peccant ex habitu vitioso, seu deliberatione et certa malitia, non ex ignorantia, infirmitate, solave passione. De quibus in Proverbiis asseritur: Lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis; atque in Psalmo: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Quum enim habitus sit velut altera natura, secundum philosophos, sicut delectabile est operari secundum naturalem inclinationem, ita delectat operantem operari secundum habitum quo impletur. Ideo in Proverbiis dictum est: Gaudium justo facere justitiam.10 Et alibi legitur: Stultitia gaudium stulto. Abscondet illud sub lingua sua, id est, impietatem suam occultat, excusat et palliat. Quocontra orat vir sanctus: Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Et in Proverbiis ait Scriptura: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur. Vel, Abscondit illud sub lingua sua, id est, in vitio perseverat: quemadmodum comedens dulce quid, tenet illud sub lingua, ut diutius delectetur ejus sapore.
Parcet illi, id est, peccatum suum pœnitendo non corrigit, neque ulciscitur, et non relinquet illud, cessando a culpa, et ce- labit in gutture suo, id est, aperte non confitebitur. Quocontra scriptum est: Fili mi, da gloriam Domino Deo, et confitere atque indica quid feceris; ne abscondas.11 Et Jacobus ait: Confitemini alterutrum peccata vestra.12 Itaque, tempore sanitatis, amore justitiæ et odio culpæ confiteamur, juxta illud Ecclesiastici: Ante mortem confitere;13 a mortuo quasi nihil perit confessio. Confiteberis vivens et sanus. Denique in his Sophar tangit beatum Job, quod ita deliciosum fuerit sibi peccare, quod nolit sua vitia confiteri, sed ea excuset ac neget, seque justificet. Verum istud est mollium, nil triste et durum in pœnitentia pati volentium.
Panis ejus in utero illius, vertetur in fel aspidum intrinsecus: id est, refectio, qua se laute et de illicitis maleve acquisitis pavit, erit ei causa amarissimæ pœnæ ac damnationis; vel in humores venenosos atque mortiferos, justo Dei judicio, cibus suus sibi in suo utero convertetur, juxta illud Proverbiorum: Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.14 Divitias quas devoravit, id est, injuste rapuit et consumpsit, evomet, id est, turpiter perdet, vel intempestive ac dolorose amittet; et de ventre illius extrahet eas Deus, id est, districte ab eo requiret, torquendoque exiget quidquid impie habuit, egit, expendit.
Caput aspidum surget, id est, impium atque hypocritam invadet ut mordeat, intelligendo per caput aspidum, principem sævum sive diabolum. Sic S. Thomas exponit. Quæ expositio cuidam inepta videtur, asserenti quod in Hebræo ac libris correctis habeatur, Suget. Verumtamen B. Gregorius diligentissimus libri hujus inspector, secundum utramque translationem, videlicet Septuaginta interpretum atque Hieronymi, legit et exponit, Surget, non, Suget. Hinc verius reor sic in Hebræo haberi, sicut Hieronymus transtulit, qui ubique asserit se Hebraicam veritatem secutum, nec quidquam de ea mutasse. Insuper arbitror quod verbum Hebraicum sit forte æquivocum ad Suget, et Surget. Attamen aliqui libri continent, Suget. Nam et Albertus ita exponit, dicendo: Aspis, serpens est incantatorem non audiens, pernecabile habens venenum, id est valde infectivum (quia mordendo interficit, juxta Thomam), designatque dæmones præsidentes obstinatis, doctores et prædicatores non audientibus: cujus aspidis caput sugit, qui cum delecatione suggestiones ejus acceptat.15 Quod sub aliqua metaphora Isaias sic dicit: Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum.16 Itaque expositio Thomæ conveniens est. Et occidet eum lingua viperæ. Vipera genus serpentis est, lingua sua diffundentis venena: per quam detractor seu accusator vel dæmon impietatis persuasor exprimitur. A quo detractore, accusatore seu dæmone, hypocrita et iniquus corporaliter spiritualiterve necatur. Non videat per experimentum, id est non sortiatur, rivulos fluminis torrentis, id est abundantiam temporalis prosperitatis aut opulentiæ accurrentis ut flumen; vel adhærentis et stantis ut torrens mellis et butyri, id est, abundantiam dulcium ac delectabilium rerum non habeat.
Luet quæ fecit omnia, id est, pro universis et singulis suis vitiis punietur:17 quemadmodum in Ezechiele Dominus ait, Unumquemque juxta vias suas judicabo. Deus enim nullum malum deserit impunitum, sicut nec aliquid in toto inordinatum relinquit: quod enim inordinatum est per culpam, ordinat ipse per pœnam. Nec tamen consumetur, id est, esse non desinet. Anima enim permanet immortalis, corpora quoque damnatorum resuscitata, non consumentur ab igne inferni. Mors quippe illius miseriæ, quæ in Apocalypsi dicitur mors secunda, non tollit esse et vitam naturæ, nec destruit corpora, sed æternaliter inest ac punit:18 nec ibi verificatur illud Philosophi, Nullum violentum perpetuum;19 sed (quod in Apocalypsi legitur) cruciabitur iniquus igne et sulfure, et fumus tormentorum ejus ascendet in sæcula sæculorum.20 Juxta multitudinem adinventionum suarum, id est excogitatarum malitiarum recentiumque culparum, sic et sustinebit tormenta inferni: quia pœna correspondet culpæ. Quo enim gravius et multiplicius quis peccavit, eo pœnalius affligetur, secundum illud Apocalypsis: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.2122 Et Sapiens: Fortioribus fortior instat cruciatus.
Quoniam confringens, id est, violenter frangens, nudavit pauperis domum, inopem spoliando; rapuit quæ in pauperis domo invenit, et non ædificavit eam, id est, ablata non restituit, nec destructa reparavit. Talibus Dominus loquitur per Isaiam: Rapina pauperis in domo vestra est.23 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? Nec est satiatus venter ejus, id est pauperis, quoniam rebus suis sibi ablatis, sufficientiam non habebat. Vel, Non est satiatus venter ejus, id est, cor præfati iniqui opibus non est impletum, sed plura appetiit: juxta illud Proverbiorum, Venter impiorum insatiabilis.24 Et Ecclesiastes ait: Avarus non impletur pecunia.25 Et quum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit ea diu: quia vel morte prævenietur, sicut diviti cuidam dicitur: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te;26 quæ autem parasti, cujus erunt? Vel illa ab eo tollentur, ut Salomon ait: Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.27 Rursusque: Divitiæ congregatæ in malum domini sui, pereunt in afflictione pessima.28
Non remansit de cibo ejus, id est, totum in suum usum convertit, nihil pauperibus tribuit, prout in Ezechiele fertur: Hæc fuit iniquitas Sodomæ, superbia, saturitas panis, abundantia, otium, et quia manum egeno et pauperi non porrigebat.29 Cujus congrua pœna subjungitur: propterea nihil remanebit de bonis ejus, id est, omnia sua ei tollentur, saltem in morte, juxta id Psalmi: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in30 manibus suis. Quum satiatus fuerit, id est ditatus, arctabitur sollicitudine. Denique satiatus, nimia ventris repletione arctatur intra uteri sui pellem, quæ ultra extendi non valet: sicque torsiones et dolores patitur ventris. Æstuabit anxietate perdendi quæ habet. Divitiæ enim cum timore possidentur. Et omnis dolor, id est perfecta seu multiplex pœna, irruet super eum, partim in sæculo isto, deinde in futuro. Ex immoderantia etenim potus et cibi, varii dolores oriuntur in corpore. Hinc scriptum est in Ecclesiastico: Quam sufficiens homini erudito vinum exiguum! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. Vigilia, et cholera, et tortura homini infrunito, id est intemperato.31
Deinde Sophar quasi zelo justitiæ addit: Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, id est, ad hoc temporaliter sic abundet, ut Deus districto eum condemnet judicio: sicut de impiis ait per Sophoniam, Effundam super eos indignationem meam et omnem iram furoris mei;32 et pluat super illum bellum suum, id est, desuper copiose ingerat ei pœnam totaliter exterminantem ac superantem, non paternaliter castigantem: secundum illud in Psalmo, Pluit super peccatores laqueos.33
Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum, id est, minora vitabit adversa, videlicet flagella, labores et pœnas vitæ præsentis, incidetque supplicium infernale, quod omnium adversorum est maximum: quia enim in sæculo isto non vult pro peccatis suis dolere, satisfacere et puniri, meretur æternaliter cruciari. Itaque juxta Albertum, per ferrum, quod cetera domat metalla, ut dicitur in Daniele, exprimitur præsens pœna, qua Deus quasi armatur ad domandos corrigendosque impios, prout in Sapientiæ libro fertur:3435 Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Hanc pœnam injusti, pœnitentiam vitantes, refugiunt, dicente Psalmista: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.3637 Porro arcum nominat æreum, prout æs dicit commixtionem cupri vel stanni cum plumbo : quia æs, quia imputribile est, æternam pœnam significat. Dicitque arcum, quoniam profunde ac de longe ferit. Qui arcus æreus eductus manu sagittantis, et egrediens de vagina sua, id est corio quo sagittarii ferunt arcum, et fulgurans in amaritudine sua, id est pœna quam imprimit. Per arcum istum, ut patuit, intelligitur infernalis cruciatus, cujus velut vagina est occultum Dei judicium, seu præscientia ejus, quæ tempore præstituto pœnam hanc in aperto infligit cum fulguratione, id est terrore, impetu et splendore justitiæ, sicut fulgur ruit de cœlo repente ac violenter et clare.
Vadent et venient super eum horribiles, id est, dæmones eum ad libitum conculcabunt, et liberam super eum potestatem habebunt, ad puniendum secundum quod meruit. Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus : id est, interiores et exteriores tenebræ inveniuntur in secretis inferni latibulis, quo ipse deveniet ; in secretisque conscientiæ suæ seu intellectus ac voluntatis, latent omnium tenebræ vitiorum. Hinc dicitur : Projicite eum in tenebras exteriores. De interioribus quoque tenebris ait Psalmista : Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant. Unde superius de inferno inductum est : Antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine.
Devorabit eum ignis qui non succenditur, scilicet ignis infernalis, qui ab homine non nutritur nova materia, neque succenditur ; sed semel a Deo succensus, manet in perpetuo in suo vigore, juxta illud Isaiæ : Præparata est ab heri Topheth, id est gehenna, a rege præparata, profunda et dilatata. Flatus Domini sicut torrens sulfuris succendens eam. Dicitur autem ignis inferni damnatos devorare, non auferendo ab eis esse et vivere, sed omne bene esse, et absorbendo seu totaliter occupando eos suo prædoloroso impetu et vigore. Hinc fertur in Psalmo : Pones eos ut clibanum
Matth. xxv, 30.
Ps. lxxxi, 5.
Job x, 21.
Ps. xxx, 33.
Ps. xx, 10. ignis in tempore vultus tui ; Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. Itemque : Cadent super eos carbones, in ignem dejicies eos ; in miseriis non subsistent. Hinc Christus se dicturum prænuntiat : Ite, maledicti, in ignem æternum. Affligetur relictus in tabernaculo suo, id est infernali ergastulo, unde nunquam eruetur seu redimetur. Insuper, post diem judicii punietur, relictus in tabernaculo, id est corpore proprio, sibi tunc uniendo, ut puniatur pariter in utroque, scilicet anima et corpore, sicut per utrumque et in utroque peccavit, et impie delectatus est.
Revelabunt cæli iniquitatem ejus, id est, cives cœlestes seu angeli sancti contra eum in die judicii testimonium proferent, et divina virtute peccata ejus omnibus innotescent; et terra adversus eum consurget, id est, homines virtuosi qui in terra mox ante judicium erunt, morientur, ac suscitabuntur, contra eum zelo justitiæ movebuntur. Vel, Terra, id est elementum terræ, adversus eum consurget, id est, divinæ ultionis instrumentum ac adjutorium erit in impio, ipsumque damnabilem demonstrabit, eo quod Creatorem suum offenderit. Unde sapiens quidam asserit : Pugnabit cum Deo orbis terrarum contra insensatos. Quod in eodem libro quasi exponitur, quum dicitur : Creatura enim tibi Creatori deserviens, excandescet in tormentum adversus injustos. Hinc fertur in Psalmo : Deus manifeste veniet. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida. Advocabit cœlum desursum, et terram discernere populum suum. Insuper, in die judicii terra consurget adversus injustum, quia unus iniquus ac reprobus alium tunc damnabit comparative : quia videlicet peccatum unius, comparatione alterius, gravius apparebit; damnatio quoque unius, comparatione alterius, justior ostendetur. Hinc Christus in Evangelio, Regina, inquit, Austri surget in judicio cum generatione ista, utpote Judæorum, et damnabit eam. Idemque ait de Ninivitis.
Ps. cxxxix, 11.
Matth. xxv, 41.
Sap. v, 21.
Ibid. xvi, 24.
Ps. xlxi, 3, 4.
Matth. xii, 42, 41; Luc. xi, 31, 32.
Apertum erit germen domus illius : id est, operatio vitiosa, quæ nunc in domo conscientiæ suæ celatur, tunc erit omnibus manifesta; germen quoque domus suæ, id est proles et familia sua, ipsius sequens peccata, erit tunc aperta, quantum ad vitia in quibus interim latet. Hinc ait Apostolus : Veniet Dominus, et revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Christus etiam protestatur : Non est occultum quod non reveletur. Unde, ut hanc confusionem non incurramus, Ecclesiasticus nobis dicit : Fili, non semines mala in sulcis injustitiæ, et non metes ea in septuplum. Detrahetur germen præfatum in die furoris Domini, id est in die metuendæ ultionis Dei ac sui judicii, in infernum. Opera enim illorum sequuntur illos. Juxta quem modum Petrus de apostatis angelis scribit :38 Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos, in tartarum tradidit in judicium cruciandos reservari.39 Sic in Apocalypsi de reprobo scriptum est : Hic bibet de vino iræ furoris Dei omnipotentis.40
Postremo epilogans, subdit : Hæc damnatio est pars hominis impii a Deo, id est merces et res quam suis peccatis meruit sibi a Deo retribui, et hereditas verborum ejus, id est infelix pœnæ æternæ possessio, quam et excessu verborum suorum promeruit a Domino sibi infligi, quemadmodum in Apocalypsi de reprobis legitur :41 Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure : quod est mors secunda. Quum enim in hac vita prætulerit caduca, vana et fœtida superdignissimo Creatori, nec eum præ cunctis elegit atque dilexit, ut dicere posset, Dominus pars hereditatis meæ;42 justissimum est, ut hanc infelicissimam partem pro præmio sortiatur, nec delectetur in Deo altissimo, sed torqueatur a rebus vilissimis in infimo loco.
Omnia hæc Sophar de hypocrita ita inductit, ut per ea beatum Job notaret. Quem enim vidit a Deo percussum, non credidit bona quæ egit, corde simplici operatum. Præterea constat ex his, quam evidentissime Sophar posuit vitam post hanc vitam, et animam immortalem, divinum judicium et infernum. Similiter de aliis duobus amicis Job est sentiendum. Sed et Thomas hoc loco fatetur sic esse, dicens quod Sophar, audita sententia sancti Job de futura resurrectione, acquievit : idcirco dixit, Doctrinam qua me arguis, audiam. Sed hoc verisimile non videtur. Si enim acquievisset jam primo de animæ immortalitate, hoc fuisset, quod rationes Job eum compulissent ad consentiendum. Sed nondum per argumenta Job inductus fuit ad credendum quod homo in hoc sæculo affligatur a Deo, nisi pro suo peccato. Propter quod toto capitulo isto locutus est contra hypocritam, ad innuendum quod Job fuit hypocrita. Insuper, dato quod jam acquievisset beato Job de vita futura, non tamen (ut apparet) tot et tanta prosecutus esset de ea in isto capitulo : in quo multa quasi ex proprio sensu disseruit de retributione futura, judicioque divino, quæ ante in hac disputatione a sancto Job non audivit.
Footnotes
-
Prov. xii, 26. ↩
-
Is. XLVII, 11. ↩
-
Ps. XXXVI, 35, 36. ↩
-
I Mach. II, 62, 63. ↩
-
Abd. 4. ↩
-
Ps. cii, 16. ↩
-
Ps. xxxiii, 11. ↩
-
Is. iii, 11. ↩
-
Prov. xxii, 6. ↩
-
Prov. xxi, 15. ↩
-
Josue VII, 19. ↩
-
Jacob. V, 16. ↩
-
Eccli. XVII, 26, 27. ↩
-
Prov. XX, 17. ↩
-
Ps. cxxxix, 3, 4, 7-9. ↩
-
Is. LIX, 5. ↩
-
Ezech. XVIII, 30. ↩
-
Apoc. XX, 14; XXI, 8. ↩
-
Error Aristotelis. ↩
-
Apoc. XIV, 10, 11. ↩
-
Apoc. XVIII, 7. ↩
-
Sap. VI, 9. ↩
-
Is. III, 14, 15. ↩
-
Prov. XIII, 25. ↩
-
Eccle. V, 9. ↩
-
Luc. XII, 20. ↩
-
Eccle. V, 9. ↩
-
Ibid. 12, 13. ↩
-
Ezech. XVI, 49. ↩
-
Ps. LXXV, 6. ↩
-
Eccli. XXXI, 22, 23. ↩
-
Soph. III, 8. ↩
-
Ps. X, 7. ↩
-
Sap. V, 18. ↩
-
Dan. V, 40. ↩
-
Dan. II, 40. ↩
-
Ps. LXXII, 5. ↩
-
Apoc. xiv, 13. ↩
-
II Petr. II, 4. ↩
-
Apoc. xiv, 10. ↩
-
Apoc. xxI, 8. ↩
-
Ps. xv, 5. ↩
Chapter 47 of 72