Articulus 46
DE INTELLIGENTIA MORALI EJUSDEM CAPITULI VICESIMI.
CIRCA exordium expositionis præsentis capituli, dicit B. Gregorius, quod amici Job perversi non erant. Ex quo elicitur quod peccatum eorum, quod contra Job disputando incurrerunt, non ex malitia prodiit, sed ex ignorantia magis et quodam errore circa providentiam Dei, ut sæpius tactum est. Imo, ex zelo Dei se motos putabant ad contradicendum beato Job, quia videbatur eis providentiæ derogare divinæ: et plane ex zelo quodam Dei incitabantur, sed ex zelo non ordinato, quem et Judæos habuisse incredulos testatur Apostolus, Testimonium, inquiens, perhibeo illis quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, id est discretionem.1
Itaque, quoniam in fine præcedentis capituli Job de resurrectione et judicio futuris in die novissimo apertissime prophetavit, Respondens Sophar, dixit:2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi: id est, quoniam credo me sicut et te resurrecturum, atque divinitus judicandum, ob id diversis considerationibus angor, et ex corde sollicitor propriam sciens fragilitatem, culpabilitatem et insufficientiam, divinæque mentis sanctitatem, perfectionem et æquitatem, ac judiciorum ejus præhorrendum rigorem, reproborum etiam calamitatem æternam. Et mens in diversa rapitur, considerando diversa, et præmeditando qualiter respondeat coram Deo, ne a dæmonibus convincatur, ne ab angelis confundatur, ne perdat æternalia cœlestis gaudia paradisi, ne deputetur sempiternis tormentis inferni. Sic ergo et nos in corde nostro describamus ac imaginemur ordinem, terrorem et modum extremi judicii: quomodo universi resurgent, et ad judicii locum convenient; quomodo terra tota tunc stabit in horribili conflagratione ignis permaximi. Desuper apparebit omnipotens, justus, infallibilis Judex, cum innumerabilibus angelorum Sanctorumque millibus;3 aderunt et crudelissimi dæmones adversantes. Deorsum patens chaos gehennæ; inæstimabilis numerus damnandæ, tristissimæ, reprobæ turbæ; quod erit damnationis æternæ præstolari sententiam. Si hæc omnia et cetera judicium illud concernentia perpendamus, experiemur quid sit quod Sophar fatetur, dicendo: Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
Doctrinam qua me arguis, audiam. Ita et nos verba informatoria seu increpatoria modeste et longanimiter audiamus, non impetuose interrumpamus tanquam brutales, pensantes illud Ecclesiastici:4 Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei; illud quoque Proverbiorum: Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.5
Et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi. Potest hoc de Spiritu Sancto exponi, qui dicitur spiritus intelligentiæ nostræ, id est, spiritus a quo causatur et profluit omnis cognitio nostra. De quo loquitur Christus: Quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.6 Unde et infra asseritur: Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.7 Qui nobis respondet, id est, scientiam respondendi infundit, de dubiis quoque certificat; qui nunc per se ipsum, nunc per angelum sanctum, nunc per prælatum seu proximum, nunc per Scripturam nobis respondet, nos docet, dicente Apostolo:8 Dabit tibi Dominus de omnibus intellectum. Hinc scriptum est: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei. Postulet autem in fide nil hæsitans.9 Itaque ad Spiritus Sancti illuminationem semper confugiamus, eum pro sapientia suppliciter exoremus, ejus directioni in omnibus jugiter atque humillime innitamur.
Laus impiorum brevis est. Nonne frequenter pravissimi usque ad finem vitæ suæ a multis laudantur? quemadmodum fertur in Psalmo:1011 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur. Itemque in Proverbiis:12 Qui derelinquunt legem, laudant impium. Denique, nonne usque in præsens Jupiter, Neptunus, Venus, Diana, ac ceteri dii ac deæ gentilium, olim homines vitiosi, laudantur a suis cultoribus Tartaris sive similibus, sicut et Mahometus a Sarracenis? Quomodo ergo laus impiorum brevis est? Sed utique brevis est, comparatione æternæ vituperationis, quam in futuro sæculo habent aut habebunt a Deo, atque ab universis sensatis ac justis. Præterea, brevis est, quia eis diu non prodest: imo veraciter nunquam prodest, et cito aliquibus sapientibus illorum vituperabilitas innotescit. Laudatores quoque eorum celeriter moriuntur ac pereunt. Ideo in Proverbiis Salomon scribit: Memoria justi cum laudibus;13 nomen autem impiorum putrescet.
Et gaudium hypocritæ ad instar puncti. Omnis delectatio reproborum, carnalium et superborum in sæculo isto, velut imperceptibile punctum celerrimumque momentum est, respectu infernalium æternalium acerbissimorum suppliciorum, quæ miserrimi possidebunt. Ideo dici solet: Momentaneum quod delectat in mundo, æternum quod cruciat in inferno. Non ergo acquiescamus in vita hac stulte ac viliter delectari, ne æternaliter, inconsolabiliter, amarissime cito post hæc affligamur.
Panis ejus in utero illius, vertetur in fel aspidum. Panis hypocritæ, est laus humana, qua pascitur, favor emolumentumque hominum, quod sortitur. Sed hic panis, in utero, id est mente ipsius, vertitur ei in fel aspidum, quia fit ei causa amaritudinis infernalis. Divitias quas devoravit, evomet. Divitiæ spirituales sunt Scripturæ divinæ: quas hypocritæ sibi nonnunquam incorporant, non plane, ut recte et humiliter vivant, sed ut docti appareant, laudem et commodum proprium sortiantur. Has ergo divitias evomunt, id est vitiose effundunt, jactant, ostentant. Et de ventre illius extrahet eas Deus, id est, de memoria ejus requiret, cur secundum ea quæ scivit et dixit, non vixit.14 Melius enim est, non cognoscere viam justitiæ, quam post cognitionem retrorsum reverti, ut dicit Petrus. Et Jacobus ait:15 Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi.
Caput aspidum surget, et occidet eum lingua viperæ. Circa hoc scribit Gregorius: Aspis est parvus serpens; vipera autem est longior. Aspides quoque generant ova, ex quibus eorum filii procreantur. Viperæ vero quum conceperint, filii earum in ventrem matrum desæviunt, et ruptis matrum lateribus, generantur. Hinc vipera dicitur, quia vi parit: cujus proles cum matris exstinctione producitur. Per aspides ergo, latentes dæmonum suggestiones signantur; per linguam viperæ, violenta tentatio significatur diaboli. Caput itaque aspidum contra hypocritam surgit, quoniam primo latenti ac parva suggestione inficitur. Deinde lingua viperæ eum occidit, quia paulo post forti et impetuosa tentatione prosternitur. Paulatim siquidem dejicit nos tentator in primis. Dejectos vero frequenter ad nutum, ad gravissima trahit facinora.
Non videat, id est, non sortiatur nec experiatur, rivulos fluminis, id est charismata Spiritus Sancti. De quibus Joannis septimo adstruit Christus: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ: ubi mox subditur, Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.16 Torrentis, id est inundationis donorum Spiritus Sancti. Unde in Psalmo habetur: Torrente voluptatis tuæ potabis eos.17 Primo quippe, donis Spiritus Sancti perfundimur. Quibus si grati bene utamur, in eisdem crescimus ac replemur, ita ut inundemus, illudque Jeremiæ humiliter fateamur: Factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus vino a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus.18 Mellis, id est dulcedinis, quæ in actibus divinarum seu theologicarum consistit virtutum; et butyri, id est delectationis, quæ in moralibus habetur virtutibus.
Mel etenim desuper et ex floribus venit. Idcirco per ipsum suavitas virtutum, quæ circa Deum versantur, exprimitur. Butyrum autem ex animalium lacte suscipitur. Idcirco per ipsum delectatio virtutum, circa passionum ordinationem versantium, explicatur. Omnibus igitur istis divinis donis ac dulcedinibus seu consolationibus sanctis atque cœlestibus hypocrita et injustus privatur, qui in se ipso et carnalibus impie delectatur, nec Deo rite infigitur.
Quoniam confringens nudavit pauperis domum. Domus pauperis, est congregatio prælati boni ac humilis, seu corpus vel conscientia ejus: quam frangendo impius seu hypocrita nudat, dum eam ad vitia pravo exemplo, verbis perversis, terrore seu adulatione inducit, sicut de reprobis scribit Apostolus, quia proficient in pejus, errantes et in errorem mittentes.19 Rapuit, id est, spiritualibus bonis eam præfatis modis privavit; et non ædificavit eam bonis exemplis, juxta illud:20 Unusquisque proximo suo placeat in bonum ad ædificationem. In Ecclesiastico quoque scriptum est: Unicuique mandavit Deus de proximo suo, ut scilicet eum ædificet loco et tempore opportunis.21 Nec est satiatus venter ejus, id est peccandi affectus: quo enim quis gravius atque diutius peccat, ac plures scandalizat, tanto plus eum peccare delectat, nisi adspirante Spiritu Sancto pœnitentialiter convertatur. Quemadmodum enim una actio virtuosa disponit et trahit ad aliam, sic unum peccatum, nisi pœnitentia deleatur, suo mox pondere inducit ad aliud. Hoc tamen specialiter aptatur avaro, qui quanto plura acquirit, tanto amplius inflammatur ad ampliora.
Hinc Habacuc dicit de cupido:22 Usquequo aggravat contra se lutum densum? Et in Ecclesiastico scriptum est:23 Qui diligit aurum, non justificabitur.
Æstuabit, et omnis dolor irruet super eum. Impius atque hypocrita æstuat nunc infelici fervore iræ, concupiscentiæ, privati amoris, tabescentis rancoris, curis quoque vitæ præsentis, et timore ne alius eum præcedat, excedat, convincat. Sicque partim in vita hac omnis dolor irruit super eum, quoniam (Augustino testante) animus inordinatus sibi ipsi pœnalis est. Nil autem suavius, nil quietius delectabiliusque in sæculo occurrit, quam universis caducis et vanis contemptis, supergloriosissimo Deo pura mente intendere, simplici corde vacare et inhærere. Hinc dicit Gregorius: Mira suavitas cordis, aliena non quærere, sed uniuscujusque diei [victu] contentum manere: ex qua securitate perennis requies nascitur, quoniam a bona et tranquilla cogitatione ad gaudia æterna transitur. Propterea quoque in Ecclesiaste habetur: Homini bono dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam;24 peccatori autem afflictionem, et curam superfluam.
Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum. Hoc præcedenti articulo satis expositum est. Porro quod subditur, Eductus et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua, ibi exponebatur de æreo arcu. Gregorius vero exponit, et bene, de impio sive hypocrita, de quo immediate sermo præcessit sub eisdem casu et numero. Impius ergo dum mala, mente tractat et nondum prosequitur, quasi in vagina sua persistit: de qua educitur, dum dæmone suggerente, mala forinsecus operatur; egreditur vero, quoniam sponte consentit et efficit quod dæmon suggessit. Fulgurans, id est aliis terribiliter minans, aut subito vano temporali honore clarescens, in amaritudine sua, qua contra alios vitiose ac dure afficitur, per quam et ad infernalem acerbitatem perducitur.
Vadent et venient super eum horribiles, id est, diaboli in hac vita vadent super eum vitia suggerendo, postea venient super eum supplicia inferendo: imo in hoc vitæ curriculo vadunt et veniunt super eum, quia ad libitum eum in peccatis conculcant, spiritualiter vincunt, et suæ dominationi subjiciunt. Diabolus enim pater et rex impiorum vocatur. De quo loquitur Christus: Venit ad me princeps mundi hujus.25 Quid est, Mundi hujus, nisi hominum mundanorum? Quocontra de electis testatur, loquens ad Patrem: De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo, id est de societate et numero sæcularium hominum, ea quæ mundi sunt, præferentium Deo. Rursus, dæmones super impium vadunt et redeunt, quia ad culpam eum inducunt:26 quod si ad tempus pœnitendo eos expulerit, cito ad pristina revertitur vitia; eorumque suggestionibus acquiescens, locum dat eis. Quocontra ait apostolus Paulus: Nolite locum dare diabolo.27 Et Jacobus: Resistite, inquit, diabolo, et fugiet a vobis.28 Cetera patent.
Footnotes
-
Rom. x, 2. ↩
-
Job xix, 25-27. ↩
-
Luc. ix, 26; Judæ 14. ↩
-
Eccli. v, 13. ↩
-
Prov. xviii, 13. ↩
-
Joann. xvi, 13. ↩
-
Job xxxii, 8. ↩
-
II Tim. II, 7. ↩
-
Jacob. I, 5, 6. ↩
-
Ps. x, 3, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Prov. xxviii, 4. ↩
-
Prov. x, 7. ↩
-
II Petr. II, 21. ↩
-
Jacob. IV, 17. ↩
-
Joann. VII, 38, 39. ↩
-
Ps. XXXV, 9. ↩
-
Jer. XXIII, 9. ↩
-
II Tim. iii, 13. ↩
-
Rom. xv, 2. ↩
-
Eccli. xvii, 12. ↩
-
Habac. ii, 6. ↩
-
Eccli. xxxi, 5. ↩
-
Eccle.ii, 26. ↩
-
Joann. xiv, 30. ↩
-
Joann. xvii, 16. ↩
-
Ephes. iv, 27. ↩
-
Jacob. iv, 7. ↩
Chapter 48 of 72