Articulus 47
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI PRIMI : RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT.
RESPONDENS autem Job, dixit. Sapientis est ad proposita respondere, errantes ac ignorantes instruere, veritatem defendere, arroganter contradicentes ratione compescere. Ita Job agit. Audite, quæso, sermones meos. In eo quod ait, Quæso, humilitatem ostendit. Et agetis pœnitentiam de vestro errore circa providentiam Dei, et quia tam injuriose mihi locuti estis. Sustinete me, ut et ego loquar, id est, me patienter audite; et post mea, si videbitur, verba ridete, id est, si digna fuerint verba mea derisu, zelo veritatis ea contemnite: sicut in libro de Trinitate asserit Augustinus, ridendam esse argumentationem Eunomii.1 Et in Isaia habetur:2 Opera eorum inutilia et risu digna. Sic et Deus in Proverbiis loquitur impiis:3 Ego in interitu vestro ridebo. Simon quoque et Judas apostoli deriserunt verba deorum, vel potius dæmoniorum per idola loquentium.
Numquid contra hominem disputatio mea est? quasi dicat: Disputatio mea non est principaliter de aliquo facto mihi ab homine illato; nec conqueror me ab hominibus absque demeritis meis percussum, sed a Deo: ita quod disputatio mea principaliter versatur circa hoc, quomodo salva justitia Dei, ego vir justus et innocens tam dire percussus sim. Hinc subditur: ut merito non debeam contristari, id est, quoniam disputatio mea est non de adversitate mihi ab homine, sed a Deo illata, ideo merito tristor: quoniam causam percussionis meæ nondum plene intelligo, timereque habeo ne forte qui tam pœnose plagatus sum, Deo aliquo modo displiceam. Porro, si ab homine tantum esset mea afflictio, tristitia esset pellenda: quia nec timere habeo ne hominibus displiceam, nisi in quantum hoc esset contra Deum atque justitiam, quoniam scriptum est: Qui timet hominem, cito corruet;4 et: Qui timet Deum, nihil trepidabit.
Attendite me, verba mea diligentissime advertendo, et vitam meam pensando, quod item hæc patior qui taliter vixi;5 et obstupescite, id est, vehementer admiramini, de imperscrutabili profunditate judiciorum Altissimi, de futuro quoque ejus judicio de quo loquor; et superponite digitum ori vestro, id est, cum silentio me audite, prout decet sapientem audiri. Unde in libro Sapientiæ vir sapiens sapientiam inter cetera sic commendat: Audient me reges horrendi, et sermocinante me plura, digitum ori superponent.6 Et ego quando recordatus fuero divinorum judiciorum, pertimesco filiali timore: quia altitudinem sapientiæ atque justitiæ Dei, quam penetrare non valeo, nec plus quam decet scrutari præsumo, vereor et honoro; et concutit carnem meam tremor, id est, tantus est animæ meæ timor, quod redundat vehementer in corpus: juxta illud Psalmi, Timor et tremor venerunt super me.7 Sic et Habacuc ait:8 Domine, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, et expavi. Sic habet translatio Septuaginta interpretum. Hoc affectu dixit Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!9 quam incomprehensibilia sunt judicia ejus! etc.
Præterea, jam in isto capitulo sanctus Job contra amicos suos evidentius et efficacius disputat, quam fecit hucusque, et errorem eorum clarissime reprobat. Concorditer enim dicebant, virtuosis hominibus in vita hac prospera evenire, et vitiosis adversa; quod item adversitates non nisi pro peccatis infligerentur a Deo. Contra quod ait beatus Job: Quare ergo impii vivunt vita naturæ, quum morte sint digni? Ideirco, si divina justitia non permittit prospera inesse indignis, injusti mox morerentur. Constat itaque quod Deus longanimiter tolerat malos. Sublevati sunt dignitatibus, honore, fama et gloria; confortatique divitiis, ita quod diu et frequenter usque decrepitam senectutem manent in prosperitatibus istis: cujus contrarium sequebatur ex verbis amicorum Job. Semen eorum permanet coram eis, id est, in eorum conspectu diu subsistunt ac vivunt nati filiæque ipsorum, juxta illud Psalmistæ: Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua. Filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.10
Hinc Jeremias scribit: Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? Plantasti eos, Domine, et radicem miserunt; proficiunt, et faciunt fructum.11 Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum, id est, consanguineorum multitudine gaudent.
Domus eorum securæ sunt et pacatæ, id est, familiæ, habitacula, opes eorum a nemine impugnantur aut destruuntur, sed et pace temporali fruuntur. Ex quibus ostenditur, quod præsentis vitæ adversa non solis injustis eveniant: imo frequenter justis contingunt, juxta illud Ecclesiastæ,
Sunt justi, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum; et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant.12 Et non est virga, id est correctio, Dei super illos: quia in vita hac pro suis peccatis divinitus non puniuntur; nec adversitatibus exercentur quidam eorum, de quibus Deus in Psalmo testatur:13 Dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. Unde per Ezechielem ad reprobum populum loquitur: Zelus meus recessit a te;14 non irascar tibi amplius. Quocontra ait electus: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.15 Hinc dicit Gregorius: Virga eos supernæ disciplinæ non percutit; et tanto amplius in culpa proficiunt, quo minus pro ea feriuntur.
Bos eorum concepit. Secundum Gregorium, consuetudo vulgaris locutionis est, ut bovem, masculum; vaccam, feminam nominemus. Sed litteratura bovem communis generis vocat: hic ergo pro vacca accipitur. Boves quoque apud antiquos acceptissimæ erant propter agriculturam.
Et non abortivit, id est, ante tempus aptum non peperit patiendo abortum. Vacca peperit: ejusdem equidem est concipere et parere; et non est privata fetu suo. Per bovem autem et vaccam, multitudo animalium horum exprimitur.
Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, id est, in multitudine copiosa procedunt ad spatiandum, sicut greges egrediuntur ad pascua; et infantes eorum exsultant lusibus, ut moris est puerorum, pariter ludendo lætari. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Quod intelligi potest tam de parentibus, quam de filiis, quod his musicis instrumentis pro solatio utebantur. Dicitque Thomas, quod apud antiquos liberi primo instruebantur in musicis. Ducunt in bonis dies suos: id est, tempus suum, sibi ad bene agendum pœnitentialiterque vivendum concessum, expendunt delicate vivendo, et in bonis delectabilibus, falsis et apparentibus conversando, non bonis, honestis, veris ac salutaribus inhærendo. Unde in Sapientiæ libro dixisse scribuntur: Venite, fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter;16 vino pretioso et unguento nos impleamus; ubique relinquamus signa lætitiæ.
Et in puncto, id est repente hora mortis, ad inferna descendunt, id est ad lacum damnationis æternæ: quoniam non est possibile nunc gaudere cum mundo, et post regnare cum Deo. Hinc fertur in Psalmo:17 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum. Rursusque: Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt, perie
Is. xxiv, 22. runt propter iniquitates suas.1819 Isaias quoque: Congregabuntur, inquit, congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere. Ecce quam vana, fallax, falsa, brevis et impia est mundi prosperitas ac voluptas! ad quantum ducit mœrorem, ad quem æternum dolorem! Hanc ergo cordialiter aspernemur, pœnitentialiter conversemur, ne delectatione brevissima, nunquam finienda incidamus tormenta; sed perbrevi dolore, virtuoso labore, puro amore gaudia sortiamur non terminanda.
Ibid. xxx, 9-11.
II Tim. iv, 3, 4.
Luc. xii, 48, 47.
Qui dixerunt Deo, si non verbis, tamen proposito mentis, aut factis et reprobis moribus: Recede a nobis, id est, ad relinquendum peccata et nobis placentia non nos horteris; scientiam viarum tuarum, id est præceptorum, consiliorum, testimoniorum, judiciorum, nolumus. Quod pertinet ad ignorantiam affectatam, quæ non excusat, sed contemptum includit. Tales sunt omnes, qui a viris devotis nolunt reprehendi et instrui; qui non acquiescunt divino instinctui, angelicæ inspirationi, fraternæ admonitioni. De quibus in Isaia aptissime scribitur: Populus ad iracundiam provocans est; filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. Qui dicunt videntibus, Nolite videre; et adspicientibus, Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt. Loquimini nobis placentia, videte nobis errores; auferte a me viam, declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israel. De talibus ad Timotheum inducitur: Erit tempus quum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Præterea, teste Gregorio, quidam, eo quod Christus dicit, Servus qui non cognovit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit paucis; sciens autem voluntatem domini sui, et non faciens, vapulabit multis: nolunt scire quid agant, quasi propter ignorantiam minus torquendi sint. Sed aliud est nescire, aliud scire noluisse. Nescit namque, qui apprehendere vult, nec valet. Qui autem ut nesciat, aurem a voce veritatis avertit, iste non nesciens, sed contemptor addicitur.
Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest, si oraverimus eum? Hoc dicere, videtur proprie esse eorum qui arbitrantur Deum providentiam non habere actuum humanorum, vel unius summi Dei non habent notitiam, prout Pharao ait: Quis est Dominus, ut dimittam Israel? Nescio Dominum, et Israel non dimittam. Et Sennacherib rex Assyriorum: Quis est Dominus, ut eruat Jerusalem de manu mea? De dubitantibus vero circa providentiam Dei, simile huic scriptum est in Malachia: Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus. Et dixistis: Vanus est qui servit Domino; et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem ædificati sunt facientes impietatem. Denique, quidam ita carnales sunt, sicque extra se ad sola sensibilia fusi, ut velut inutile reputent adorare et colere Deum, a quo, ut eis apparet, exteriora non sortiuntur; vel quantum ad ea quæ appetunt, non exaudiuntur. Verumtamen omnes iniqui Deo non obedientes, æquivalenter dicunt verba inducta, videlicet: Quis est Omnipotens, etc.? Teste enim Apostolo, quamvis fateantur se nosse Deum, factis tamen negant: et ita se habent, quasi Deus non esset, aut frustra invocaretur. De talibus tam perversis in Sapientia conscriptum est: Ignoraverunt sacramenta Dei, nec speraverunt mercedem justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
Verumtamen, quia non sunt in manu eorum bona sua, id est, bona temporalia et terrena, quæ impii maxime diligunt, non sunt in potestate eorum: quoniam per violentiam possunt eis auferri, et in morte tolluntur, nec eos sequuntur. Bona autem spiritualia, ut opera virtuosa, quorum homo est dominus, per liberum arbitrium gratia Dei adjutum, sunt in hominis
Exod. v, 2.
II Par. xxxii, 14; IV Reg. xviii, 35.
Malach. ii, 13-15.
Tit. i, 16.
Sap. ii, 22. potestate, et morientem non deserunt, nec per violentiam queunt auferri. Hinc in Ecclesiaste habetur : Vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ ejus ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud.20 Itaque, quoniam bona ista caduca carnalia, non sunt in potestate pravorum, consilium eorum, quo temporalem prosperitatem, carnalem delectationem, humanum honorem Deo præponunt, finaliter quærunt, potissime amant, et aliis quærenda amandaque consulunt, longe sit a me, per displicentiam, quia consilium illud iniquum et fallax est, ipsique impii bonis suis cito privati, experientur se deceptos, quum in infernum senserint se projectos. Itaque et nos tale carnalium hominum, sola quæ mundi et carnis sunt, sapientium, penitus contemnamus consilium, quoniam scriptum est : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Potiusque sequamur sapientissimum atque salvificum Salvatoris consilium, exhortantis ad omnium terrenorum contemptum, ad purissimam mentis in Deo fiduciam, ad perfectionis apprehensionem.
Deinceps ostendit, quod impiis quoque frequenter occurrant adversa. Quoties lucerna impiorum, id est prosperitas, et omne quod instar illuminativi lætificat eos, exstinguetur? quasi dicat : Sæpe hoc accidit, ut quum prole aut contorali, opibus, honoribus aut deliciis destituuntur. Et superveniet eis inundatio, id est grandis adversitatis copia seu tempestas, juxta illud Isaiæ : Flagellum inundans quum transierit, eritis ei in conculcationem.21 In Threnis quoque : Inundaverunt aquæ super caput meum.22 Dixi : Perii. Et dolores dividet furoris sui : id est, Deus impiis partim in sæculo isto, partim in futuro, infligit dolores seu afflictiones a rigore suæ justitiæ procedentes, dum pœna eorum hic inchoatur, et ibi perpetuatur.23 Multa siquidem flagella peccatoris.
Erunt sicut paleæ ante faciem venti : id est, impulsu divini judicii et impetu summæ justitiæ, celerrime atque facillime in damnationem, mortem seu quamlibet adversitatem a sua prosperitate dejicientur, juxta illud in Psalmo : Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti; sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes.24 Et sicut favilla quam turbo dispergit, id est, impotentes, leves et arefacti erunt coram Deo eos dejiciente. Quibus Isaias prædicit : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintillæ, et succendetur utrumque simul.25 Hinc demum per Jeremiam dicitur : Ecce turbo dominicæ indignationis egredietur, et tempestas crumpens super caput impiorum veniet.26 Non revertetur furor Domini usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationes cordis sui. Præterea impii etiam prosperitatibus fulti, paleis et favillis rite assimilantur : quia instabiles animo, leves corde, qui omni tentationis impulsu, omni flatu favoris humani, omni impetu passionum mox prosternuntur atque vincuntur. Idcirco de eis in primo psalmo inducitur : Impii tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.27 Agamus ergo quod Ecclesiasticus docet :28 Non ventiles te in omnem ventum. Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui.
Deus servabit filiis illius dolorem patris. Dum filii paternæ fuerint imitatores malitiæ, pœna debita patri, eis quoque infligitur.29 Interdum etiam filii innocentes patrum luunt peccata, quantum ad aliqua corporalia nocumenta, læsiva seu tristia; non autem quantum ad spiritualia bona, videlicet dona gratiæ ac virtutum, quibus propter parentum peccata non destituuntur. Nam quantum ad corpus, a parentibus sunt; quantum vero ad animam, immediate a Deo. Nam et secundum leges civiles, pro crimine læsæ majestatis commisso a patre, filii ejus puniuntur. Pleniorem vero hujus determinationem prosequerer, nisi super Jeremiam, Ezechielem et alibi hoc fecissem. Porro Scripturæ dicentes filium non puniri pro patris peccato, potissime intelliguntur de spirituali punitione.3031 Præinducto autem verbo Job consonat, quod in Exodo scribitur :32 Ego sum Dominus Deus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem.33 Rursusque Moyses loquitur : Dominator Domine, qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus, in tertiam et quartam generationem.34 Quod et in Jeremia habetur. Circa hæc scribit Gregorius :35 In carne nonnunquam filii etiam ex patris peccato puniuntur. Quid enim est quod parvuli filii plerumque a dæmonibus arripiuntur, nisi quod caro filii ex patris culpa mulctatur? In semetipso enim percutitur pater iniquus, et percussionis vim sentire contemnit; plerumque percutitur in filiis, ut acrius uratur.
Et quum reddiderit, id est, quum Deus dolorem patris iniqui inflixerit filiis ejus vel ei, tunc sciet, id est, tunc pater per dolorem ita inflictum filiis suis vel sibi, se peccasse advertet : quemadmodum loquitur Isaias, Sola vexatio dabit intellectum auditui.36 Siquidem culpa mentis oculum claudit, quem pœna post aperit : sicut Antiochus letaliter vulneratus, revertens ad cor, Justum, inquit, est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire.37 Unde in Prophetis, præsertim in Ezechiele, Dominus iniquorum punitione prædicta, multoties subdit : Et scient quia ego Dominus. Itemque in Psalmo :38 Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi;39 et confundantur, et pereant; et cognoscant quia nomen tibi Dominus.
Videbunt oculi ejus interfectionem suam, id est filiorum suorum, ut quidam exponunt : quemadmodum quarto Regum leguntur filii Sedeciæ interfecti in oculis ejus.40 Aptius autem videtur sic exponendum, juxta Gregorium : Videbunt oculi ejus interfectionem suam, id est, propriam dejectionem, pœnam et mortem, pro culpa sua sibi inferendam, experietur. Vel, Interfectionem suam, id est, causam suæ percussionis seu damnationis cognoscet in pœnis, prout in libro Sapientiæ impii dicunt : Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis.41 Et de furore Omnipotentis bibet, id est, pœnis divinæ justitiæ velut potu abundanter implebitur, sicut quibusdam Jeremias ait : Bibite, et cadite, et nolite consurgere.
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? Hoc dupliciter elucidatur. Primo sic : Quid enim, etc.? id est, tantum in vitiis delectatur, et tanto ad peccandum impetu fertur, quod non curat neque perpendit quidquid adversitatis domus, id est proles, familia, possessio sua, ex suo peccato incurrat, dummodo ipse quod concepit et appetit, opere prosequatur :42 imo vicissim desiderio delectationis vel optati effectus, se ipsum exponit periculis mortis, ut patet in pugnatoribus et immundis. Secundo sic : Quid enim, etc.? id est, ideo filii patris impii, eo vivente et vidente, punientur modo præfato, quia si post mortem ejus hoc fieret, nil pertineret ad eum : quia non inde affligeretur, maxime quum peccator post mortem id nesciat, juxta quod supra jam dictum est :43 Sive nobiles sive ignobiles fuerint filii ejus, non intelliget. Sic Thomas exponit. Insuper, Quid pertinet ad eum, et si numerus mensium ejus dimidietur? id est, tanta sibi inest peccandi libido, quod nec amore vitæ longioris, nec timore damnorum periculorumque mortis omittit peccare, secundum illud Psalmi :44 Dixit injustus ut delinquat in semetipso. Vel sensus est, quod non spectat ad eum, si vita ejus pro medietate brevietur, quoniam inde ante non dolet, quum nescierit hoc futurum : ideo et in aliis a Deo punitur. Nihilo minus abbreviatio vitæ multis pro pœna peccati infligitur; sed non est cunctis sufficiens culpæ suæ punitio.
Præterea, quod ista diversitas eventuum humanorum divinæ sapientiæ non repugnet, pandit subdendo : Numquid Deum quispiam docebit scientiam? Non utique, quum ipse sit substantialiter sapientia et scientia infallibilis et immensa, omnium optime dispositiva ac judicativa. Ideo in
Isaia legitur : Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?4546 Qui excelsos judicat, utpote judices aliorum, videlicet principes terræ, prælatos Ecclesiæ, sed et angelicos spiritus, quorum in principio partem grandem damnavit, et alios beatificavit.
Consequenter subdit de hominum diversa patientium seu recipientium diversitate, ad comprobandum quod adversitates vitæ præsentis non sint generaliter punitiones culparum, nec prosperitates præmia sint virtutum in vita hac. Iste moritur robustus et sanus, dives et felix : id est, unus iniquus usque ad tempus morti suæ vicinum, vivit et permanet in robore sanitateque corporis, in divitiis quoque et felicitate mundana, secundum opinionem humanam erroneam taliter appellata : qua aliquis dicitur felix, quia ad nutum sibi in terrenis carnalibusque succedit. Viscera ejus plena sunt adipe, qui ex abundantia alimenti producitur : quo nomine abundantia opulentiæ designatur. Et medullis ossa illius irrigantur : ita quod lautissimis abundat cibariis, intusque pinguedine, quemadmodum in Jeremia habetur : Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis.47 Alius vero moritur in amaritudine animæ suæ absque ullis opibus : ita quod etiam totam vitam suam quasi expendit in afflictione atque inopia. Horum exemplum in Evangelio legitur de paupere Lazaro et divite epulone. Tamen quod ait, Alius vero moritur, potest exponi de alio impio. Unus etenim impius tota sua vita abundat et prosperatur, alio impio jugiter quoadusque hic vivit, adversitates et penurias, ac postremo diram mortem ferente.
Et tamen simul in pulvere dormient, id est, pariformiter in sepulcro quantum ad corpus quiescent ; et vermes operient eos, id est corpora eorum, quum cœperint putrefieri et resolvi : juxta illud Isaiæ, Operimentum tuum erunt vermes.48 Nascuntur enim ex putrescente cadavere.49 Ideo Ecclesiasticus ait : Quum morietur homo, hereditabit serpentes et vermes.50 Unde supra jam dixit Job : Putredini dixi : Pater meus es, mater mea ; et soror mea, vermibus.51
Ex præhabitis beatus Job contra amicos suos invicta loquitur invectione. Certe novi cogitationes vestras, quibus me in cordibus vestris contemnitis et damnatis, ut ex vestris elicio verbis, et sententias contra me iniquas, id est erroneas opiniones quibus contradicitis mihi.52 Dicitis enim : Ubi est domus principis ?53 et ubi tabernacula impiorum ? quasi dicatis : Deus principes iniquos non diu regnare permittit, et impiorum mansionem, prolem, familiam, opes subvertit ; per hoc insinuantes, quod ego cum sobole atque familia mea, propter peccata mea et eorum, simus percussi. Hoc enim amici Job jam sæpe locuti sunt, ad adstruendum quod bonis proveniant prospera, et vitiosis adversa : cujus dicti falsitatem ostendit ex concordi generalique omnium sapientium testimonio.
Interrogate quemlibet de viatoribus : qui diversa perambulando, audiendo, videndo, in multis experti et docti sunt, multaque pensant, prout Ecclesiasticus asserit : Vir in multis expertus, cogitabit multa.54 Vel, De viatoribus, id est virtuosis hominibus, qui hoc mundo velut exsilio, et hac vita quasi via utuntur ad patriam : qui peregrini in sæculo isto sunt, sicut ad Hebræos de Sanctis veteris Testamenti scribit Apostolus, Confitentes quia peregrini et advenæ sunt super terram. Atque Psalmista : Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei.55 Primo quoque Paralipomenon libro David loquitur Deo : Peregrini sumus apud te et advenæ, sicut omnes patres nostri.56 Et hæc eadem quæ contra vos dixi, et dicam, eum intelligere cognoscetis, utpote quod in hoc sæculo non fiat finalis retributio pro meritis atque demeritis, quodque adversitates non impiis tantum, sed justis quoque contingant, eo quod finalis et plena præmiatio fiet in posterum, sicut subjungitur.
Quia in diem perditionis servatur malus : id est, propterea modo non statim a Deo punitur, sed durante vitæ hujus curriculo, suæ libertati dimittitur, ne se juste valeat excusare, sed prorsus inexcusabilis fiat, quod tam clementer et longanimiter a Deo portatus, vitam non corrigit. Idcirco differtur ejus plenum et finale judicium usque ad diem novissimum, qui erit perditionis totalis omnium reproborum. Hinc in Proverbiis scribitur : Universa propter se ipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. Pravi quippe et reprobi vasa sunt iræ, ut in eis divina ostendatur reluceatque justitia, ut ad Romanos plenius docet Apostolus. Verumtamen culpa et damnatio reproborum Deo nequeunt imputari, quoniam voluntate antecedente vult omnes salvari, nec quempiam, quantum in se est, permittit perire; sed et prima ac directa intentione condidit intellectualem creaturam quamcumque, ut salvaretur. Sed quoniam reproborum perversitatem prævidit, de malo illorum bonum elicere sibi complacuit, ut scilicet in eis suam demonstraret justitiam, ordinando in eis per pœnam, quod inordinatum exstat in ipsis per culpam. Et ad diem furoris ducetur, id est ad extremi judicii discussionem et retributionem. Unde secundo Machabæorum libro habetur : In nationibus Dominus patienter exspectat, ut eas, quum dies judicii advenerit, in plenitudine peccatorum puniat. Hinc Christus prædixit, qualiter in die judicii omnes gentes congregabuntur ante eum. Tantus vero erit illius rigor judicii, ut furor dicatur.
Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi? Hoc dupliciter explanatur. Primo, de impio, quasi dicat : Tantæ indocilitatis impietatisque fuit, quod nullus viam, id est opera ejus, potuit coram eo arguere, idcirco omnipotentis Judicis incidit manum : juxta illud Ecclesiastici, Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum. Secundo, de Deo exponitur, eritque sen-
Prov. XVI, 4.
Rom. IX, 22.
I Tim. II, 4.
II Mach. VI, 14.
Matth. XXV, 31, 32.
Eccl. II, 22. sus : Quis arguet, etc. ? id est, nullus poterit coram Deo reprehendere judicium ejus, aut ei aliquid pro eo quod judicavit et fecit, reprehendere : juxta illud Apostoli ad Romanos, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Sapiens quoque : Quis dicet tibi : Quid fecisti ? aut quis stabit contra judicium tuum ?
Ipse impius ad sepulcra ducetur : quia corpus in terra, anima in inferis sepelitur ; et in congerie, id est congregatione, mortuorum vigilabit : quia in die novissi-
Rom. IX, 20.
Sap. XII, 12. mo inter eos atque cum eis est suscitandus a morte. Anima quoque impii jugiter vigilat post mortem vita naturæ, et ut sentiat pœnam inferni.
Dulcis fuit impius, id est amicabilis, similis et acceptus, glareis, id est lapillis, puta perversis hominibus per lapillos signatis, Cocyti, id est fluvii infernalis, videlicet gehennalis supplicii. Quemadmodum autem Apostolus nonnunquam inducit verba poetarum (sicut in epistola ad Titum, dicendo : Dixit quidam proprius eorum, scilicet Cretensium, propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. Atque in Actibus Apostolorum : In ipso vivimus, movemur et sumus); ita et Job hic verba poetarum inducit, eisque ad pium utitur intellectum. Cocytus itaque a poetis fluvius infernalis ponebatur, interpretaturque luctus : qui impiorum animas sibi attraheret ad tormentum, sicut alii fluvii attrahunt lapides. Ideo, per glareas, quæ dicuntur lapides parvi, animæ vitiosæ signantur : quibus peccator consentit in vitiis; hincque sociatur eis in infernalibus pœnis. Et post se omnem hominem trahit, id est, pœna infernalis de omni hominum statu, gradu et genere, plurimos acquirit atque involvit : imo tam multos, ut alii comparative sint pauci, et illi, præ multitudine omnes dicantur, sicut Apostolus loquitur : Omnes quæ sua sunt, quærunt. Itemque : Deus in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. Et ante se innumerabiles, id est, impetu suo plures quasi ante se impellit, instar for-
Tit. I, 12.
Act. XVII, 28.
Philipp. II, 21.
Act. XIV, 15. tissimi fluminis quædam suo impetu rapientis. Infernus quoque, id est dæmones infernales, fervore concupiscentiarum et impetu passionum innumerabiles vincunt, et ante se quasi impellunt, sicut victor victos ante se minat.
Quomodo ergo consolamini me frustra, temporalem prosperitatem, si pœnituero, promittendo, quum responsio vestra, qua mihi respondistis vobis contradicenti, repugnare ostensa sit veritati? qua jam evidenter probavi, quod temporalis prosperitas non sit merces justorum finalis aut plena, nec omnibus justis conceditur: nec omnis pœna (ut erronee affirmatis) est præcedentis culpæ purgatio seu vindicta; sed interdum est meriti incrementum et proficiendi augmentum.
Footnotes
-
Is. LIX, 6; ↩
-
Jer. LI, 18. ↩
-
Prov. I, 26. ↩
-
Prov. XXIX, 25. ↩
-
Eccl. XXXIV, 16. ↩
-
Sap. VIII, 15. ↩
-
Ps. LIV, 6. ↩
-
Habac. III, 2. ↩
-
Rom. XI, 33. ↩
-
Ps. cxliii, 12. ↩
-
Jer. xii, 1, 2. ↩
-
Eccle. viii, 14. ↩
-
Ps. lxxx, 13. ↩
-
Ezech. xvi, 42. ↩
-
Ps. xxii, 4. ↩
-
Sap. ii, 6, 7, 9. ↩
-
Ps. ix, 18. ↩
-
Ps. lxxii, 19. ↩
-
Ps. lxxii, 19. ↩
-
Eccle. vi, 2. ↩
-
Is. xxviii, 18. ↩
-
Thren. iii, 54. ↩
-
Ps. xxxi, 10. ↩
-
Ps. LXXXII, 14, 15. ↩
-
Is. i, 31. ↩
-
Jer. xxiii, 19, 20. ↩
-
Ps. i, 4. ↩
-
Eccli. v, 11, 12. ↩
-
Ps. i, 1. ↩
-
Jer. xxxi, 29, 30; ↩
-
Deut. xxiv, 16; ↩
-
Ezec. xviii, 20. ↩
-
Exod. xx, 5. ↩
-
Exod. xxxiv, 6, 7. ↩
-
Jer. xxxii, 18. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
II Mach. ix, 7, 12. ↩
-
Ezech. v, 13; vi, 7, 10, 13, 14. ↩
-
Ps. lxxxii, 18, 19. ↩
-
IV Reg. xxv, 7. ↩
-
Sap. v, 6. ↩
-
Jer. xxv, 27. ↩
-
Job xiv, 21. ↩
-
Ps. xxxv, 2. ↩
-
Eccl. x, 13. ↩
-
Is. XL, 14. ↩
-
Jer. XLVIII, 11. ↩
-
Eccl. XXXIV, 9. ↩
-
Is. XIV, 11. ↩
-
Eccli. x, 13. ↩
-
Job XVII, 14. ↩
-
Hebr. XI, 13. ↩
-
Luc. XVI, 19-22. ↩
-
Eccli. xxxiv, 9. ↩
-
Ps. XXXVIII, 13. ↩
-
I Par. XXIX, 15. ↩
Chapter 49 of 72