Skip to the text

Articulus 48

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SECUNDI : RESPONDENS AUTEM ELIPHAZ THEMANITES, DIXIT.

NUNC tertio arguit, secundoque replicat Eliphaz contra Job, sicut docet Scriptura. Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Numquid Deo comparari potest homo, etiam quum perfectæ fuerit scientiæ? Hoc ait in reprehensionem beati Job, quasi dicat: Tam præsumptuose loqueris (dicendo te velle disputare cum Deo;1 et rursus, Numquid contra hominem disputatio mea est? etc.), quasi in scientia esses Deo æqualis. Qui enim audet disputare cum alio, putat se comparabilem illi. Palam est autem, quod omnis mens creata, distet in infinitum a scientia Dei, cujus illuminata essentia, est sua infinita scientia. Denique, sumendo perfectum absolute, pro eo scilicet cui nil deest perfectionis, solus Deus est perfectæ scientiæ. Homo autem vel angelus dicitur perfectæ scientiæ, secundum certum gradum, modum seu ordinem. Albertus quoque hic ait, quod aliquis dicitur perfectæ scientiæ in divinis, uno modo perfectione scientis, alio modo perfectione scibilis. Primo modo dicitur homo perfectæ scientiæ in divinis, quando secundum modum humanum perfecte sapit, prout ait Salvator:2 Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.

B Perfectione vero scibilis non est perfectæ scientiæ in divinis, nisi Deus qui solus comprehensive et plene simpliciterque perfecte cognoscit se ipsum. Imo a tali ejus cognitione omnis creatura deficit infinite.

Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit vita tua?3 id est, ex tuis virtuosis operibus nil perfectionis Deo accrescere potest, qui in se ipso infinite quomodolibetque perfectus est. Ideo ait Psalmista: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.4 Hoc et Eliu infra sic inducit: Si peccaveris, quid ei nocebis? Porro si juste egeris, quid donabis ei? Homini qui similis est tui, nocebit iniquitas tua, et filium hominis adjuvabit justitia tua.5 Et hoc ambo hi dicunt adversus Job, tanquam dicant: Tanti te æstimas, et ita te erigis, quasi Deus te indigeret.

Numquid timens te arguet? id est, non utique judicabit te, timendo te aut aliquem judicem alium: ideo non deberes tam audacter loqui de Deo, sed ejus omnipotentiam revereri, excellentiam quoque ejus immensam vereri. Et veniet tecum ad judicium? id est, non veniet tecum ad judicium alicujus judicis superioris et tertii, qui judicet an Deus te juste judicaverit atque arguerit. Et non propter, id est imo propter, malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas te arguet? quasi dicat: Nil habes justæ querelæ contra Deum, sed ipse innumerabilia contra te habet, in quibus redargui meruisti. Malitiæ autem proprie dicuntur peccata quæ non fiunt ex ignorantia vel infirmitate, sed ex certa industria vel deliberatione. Dicit Thomas, quod malitia potest referri ad peccata, quibus alios læsit; iniquitas vero ad peccata, quibus justa opera prætermisit: unde malitiam dicit plurimam, sed iniquitates infinitas, quia in pluribus peccat homo omittendo, quam committendo. Hoc ultimum verbum B. Thomæ, mirationem pariter et timorem generat mihi.

Deinde peccata quæ imponit beato Job, in speciali prosequitur. Abstulisti enim pignus fratrum, id est proximorum tuorum sine causa justa et opportuna, pignus ab eis irrationabiliter accipiendo, ut agunt tyranni, exactiones pauperibus imponentes, et pignora accipientes, non obstante quod Dominus in Exodo effatur: Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei; ipsum enim solum est quo operitur, nec habet aliud in quo dormiat.6 Amos quoque de filiis Israel increpatorie dicit:7 Super vestimentis pignoratis accubuerunt. Nudos spoliasti vestibus: vel eos qui parum erant vestiti, vestibus suis privando, quod crudelissimum esset; vel his qui nudi sunt, auferendo vestimenta eorum quum essent satis vestiti, quum tamen per Isaiam Dominus dicat:8 Quum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Et Joannes Baptista ait: Qui habet duas tunicas, det non habenti. Denique, teste Ambrosio, non solum spoliant nudos seu pauperes, qui eis auferunt vestes quas habent, sed et qui quum abundant, illis necessaria non ministrant seu tribuunt.

Aquam lasso, id est fatigato ex itinere vel labore, non dedisti, et esurienti subtraxisti panem, vel non dando carenti, vel tollendo habenti: quorum utrumque inclementissimum esset, et directe contra caritatem Dei ac proximi, quum in prima Joannis epistola scriptum sit: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?9 Nomine autem panis, omnis cibus, et nomine aquæ, omnis potus in Scripturis exprimitur. Hinc et Baptista hortatur:10 Qui habet escas, similiter faciat, scilicet ut dictum fuit de dando unam tunicam indigenti, quum duæ haberentur.11

In fortitudine brachii tui, id est per potestatem et violentiam, possidebas terram, id est opes, agros, dominium; et potentissimus obtinebas eam, id est, per eminentiam tuæ potestatis tyrannice eam invasisti et acquisisti, dicens illud Sapientiæ: Sit autem fortitudo nostra lex justitiæ.12 Viduas dimisisti vacuas, earum causam non prosequendo, eis non succurrendo, nec postulata donando: secundum illud Isaiæ, Causa viduæ non ingreditur ad eos.13 Et lacertos, id est brachia, pupillorum comminuisti, eos non solum non roborando, sed et debilitando. Contra quod Dominus ait in Psalmo:14 Judicate egeno et pupillo. Quo autem istæ personæ magis humano destituuntur solatio, eo major misericordia impendenda est eis, magisque inhumanum et impium est, ipsis non misereri. Injuriam vero eis inferre, prorsus sævum censetur; et tale peccatum Deus specialiter ulcisci asseritur, prout in Deuteronomio fertur: Dominus facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum.15

Hinc subditur :

Propterea, scilicet ob tanta peccata, circumdatus es laqueis, id est, adversitatibus undique adimpleris, et conturbat te formido subita, id est timor improvise superveniens tibi: quia majori culpæ major debetur atque infligitur pœna. Unde in Threnis dicitur:16 Formido et laqueus factus est nobis. Aut putabas te tenebras adversitatum ac dubiosarum fluctuationum mentis, in quibus nunc es, ita ut quid agere debeas, nescias, non visurum, id est non experturum sive passurum : sicut in Psalmo, Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.17

Et de justo Simeone dicit Lucas :18 Responsum accepit a Spiritu Sancto non visurum se mortem. Et impetu aquarum inundantium, id est copiosarum tribulationum, non oppressum iri, id est opprimendum non esse : ita quod non suspicabaris talia super te transitura. Impii enim mente cæcati, imminentia sibi pericula non prævident, nec cavent, aut pensant. Qui autem putat se impune peccare, videtur de divina providentia dubitare. Ideo Eliphaz invehitur contra Job :

An cogitas quod Deus excelsior cœlo sit, et super stellarum verticem sublimetur? id est, an illorum perfidiam incidis et errorem, qui dixerunt Deum sic terrenis et inferioribus præeminere, seu ita ab humanis distare, quod inferiorum et actuum humanorum providentiam determinatam non habeat, nec distinctam, certam claramque scientiam ? Hoc quippe quidam philosophi opinabantur, dicentes sola cœlestia divinæ providentiæ ordine gubernari. Et dicis, ut apparet : Quid enim novit Deus de inferioribus actibusque humanis? Et quasi per caliginem judicat, id est, non nisi confusam seu indistinctam habet istorum notitiam, cognoscendo ea in generali, sciendo videlicet genera et species, seu ordinem universi et universalia entia universalesque causas. An etiam dicis quæ sequuntur ? videlicet, Nubes latibulum ejus, id est, sub nubibus nihil videt, nec providentia ejus infra nubes extenditur, sed usque ad eas exclusive, ita quod nubes sunt quasi quid occultans Deo inferiorum notitiam. Nec nostra opera considerat, et circa cardines cœli perambulat, id est, circa extrema cœli versatur, operatur, seu est, providendo et gubernando superiora, quæ uno modo se habent. Cardo autem quandoque pro extremitate accipitur, interdum pro eo in quo volvitur ostium.

Denique, secundum Albertum, de humanis per caliginem judicare, est ad voluntaria et casualia atque fortuita non immediata consideratione se habere, sed ea quæ fiunt frequenter, per necessaria utcumque perpendere, et per necessaria ac frequentia aliquid de voluntariis et casualibus utcumque judicare. Secundum eumdem, fuit quorumdam opinio, quod Providentia ultra motum cœlorum non extenderetur, nec ad inferiora pertingeret, nisi per aliud atque per accidens : per aliud, ut per partes periodi ; per accidens quoque, quia per impressiones accidentales in inferioribus factas : et videntur in hunc errorem consentire B Alexander et Averroes, et alii quidam Peripateticorum.

Præterea, non gentiles quidam dumtaxat, sed et Judæorum plurimi in veteri Testamento de providentia Dei præfato modo senserunt. De quibus in Ezechiele habetur :19 Dicunt : Non videt Dominus nos ; dereliquit Dominus terram. Et Sophonias ait : Dicunt : Non faciet Dominus bene, et non faciet male.20 Quorum stultitiam Isaias aperit quum scribit : Quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo, Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo, Non intelligis : sic omnes quorum sunt in tenebris opera, et dicunt :21 Quis videt nos? et quis novit nos? Itemque in Psalmo : Dixerunt : Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.22 Quibus mox dicitur : Intelligite, insipientes in populo ; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes, non arguet? aut qui docet hominem scientiam ?23

Numquid semitam sœculorum custodire cupis, id est latam perditionis viam incedere et servare, per quam sæculares homines gradiuntur ? de qua Christus in Evangelio ait : Lata est via quæ ducit ad mortem, et multi ambulant per eam.24 Qui autem divinam providentiam negant, secure ac libere peccant, omni freno rationis relicto. Quam calcaverunt viri iniqui, passiones sensualitatis et propriam voluntatem in cunctis sequentes : quorum via est conversatio vitiosa, quæ est iter ad damnationem æternam. De quibus Isaias dicit :25

Is. lix, 8. Semitæ eorum incurvatæ sunt; omnis qui calcat in eis, ignorat pacem. Hinc ait Scriptura: Ne delecteris in semitis impiorum. Prov. iv, 14. Ibid. 19. Et rursus: Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruunt. De tam impiis in Sapientiæ libro legitur: Æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ ad lucra compositam, et oportere undecumque acquirere. Qui sublati sunt ante tempus suum, id est, justo Dei judicio ob hæc sua peccata, per mortem deleti sunt, nondum impleto naturali spatio vitæ suæ, Eccle. viii, 13. secundum illud Ecclesiastæ: Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus; sed quasi umbra prætereant, qui non timent faciem Domini; et illud Sapientiæ: Effugere manum tuam, Domine, impossibile est; negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt. Et fluvius, id est abundantia ac impetus tribulationum seu divinæ ultionis, subvertit fundamentum eorum, id est, funditus eos dejecit, corpus eorum occidit, fiduciam fregit, potestatem et opes his abstulit, prout dicit Salvator: Venerunt flumina, flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et facta est ruina ejus magna. Matth. vii, 27. Qui dicebant Deo: Recede a nobis. Hoc præcedenti articulo in verbis Job dictum atque expositum est. Et quasi nihil posset facere Omnipotens, œstimabant eum. Hoc quoque est quod Job dixit ibidem: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? Tales quippe Deum penitus inhonorant, et velut judex non sit hominum, parvipendunt, vel quasi in inferioribus immediate agere nihil queat. Quum ille implesset domos eorum bonis. Nam quidquid habent, a Deo sortiti sunt: in quo ingratitudo eorum circa Deum monstratur, qui ex infinita sua bonitate ac munificentia etiam ingratis et pessimis beneficia multa largitur, prout unigenitus Dei Filius protestatur: Matth. v, 45. Solem suum, inquiens, facit oriri super bonos et malos; et pluit super justos et injustos. Quorum sententia longe sit a me. Job xxi, 16. Hoc præcedenti capitulo protulit Job, dicendo: Consilium eorum longe sit a me. Falsitas enim et peccatum sunt infinitæ fugibilitatis, quum sint recessus, aversio et offensa, quibus mens a prima veritate summaque bonitate, quæ infinitæ est dignitatis, avertitur. Videbunt justi dejectionem et pœnam pravorum, et lætabuntur de illorum debita plaga, non ex invidia, sed zelo justitiæ congratulantes æquitati divinæ; et innocens subsannabit eos. Hoc est quod fertur in Psalmis: Lætabitur justus quum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Itemque: Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. In Isaia quoque justi Deum affantur simili zelo: Domine, exaltetur manus tua, ut non videant impii; et ignis hostes tuos devoret. Rursusque dicitur de electis: Egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui prævaricati sunt in me; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Nonne succisa est erectio eorum? id est, impiorum elatio, prosperitas, sublimatio, a Deo dejecta est, sicut succiditur arbor excrescens, juxta illud Psalmi: Dejecisti eos dum allevarentur. Et reliquias, id est posteros eorum, pravitatem paternam sequentes, devorabit ignis, id est gravis adversitas vitæ præsentis, vel ardor supplicii infernalis? dicente Psalmista: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum. Hinc dicit Jacobus: Exortus est sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit. Sic dives in itineribus suis marcescet. Consequenter invitat ipsum Job ad pœnitentiam et salutem. Acquiesce igitur ei, id est, voluntati divinæ tuam conforma, et ejus dispositioni circa te consenti, dicendo: Fiat voluntas tua. Et habeto pacem pectoris: quæ est tranquillitas mentis in Deo, oriturque ex hoc, quod homo conformat voluntatem suam divinæ, servando divina præcepta, secundum quod dicitur: Pax multa diligentibus legem tuam. Et per hoc, quod Deo sic acquiescis, habebis Ps. cxviii, 165. fructus optimos, id est præclarissima incrementa virtutum, charismata gratiarum, consolationes internas: quæ etiam per æquanimem adversitatum tolerantiam disciplinamque Dei gignuntur, dicente Apostolo ad Hebræos: Omnis disciplina in præsenti videtur non gaudii esse, sed mœroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ. Hi sunt fructus spiritus, de quibus ad Galatas habetur: Fructus spiritus est, caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, etc.

Hebr. xii, 11.

Galat. v, 22.

Suscipe ex ore illius legem, id est, legem ab intellectu divino procedentem amplectere, præceptis divinæ legis obtemperando, seu quamlibet jussionem Dei implendo, quam ipse sive per internam inspirationem, sive per alium modum proponit. Unde ait Psalmographus: Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Lex autem pro præcepto accipi solet. Et pone sermones ejus in corde tuo, id est, verba Dei memoriter retine, efficaciter imple, frequenter considera, ut vites peccata: juxta quod scriptum est, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. In Proverbiis quoque dicitur: Serva mandata et legem quasi pupillam oculi tui; liga eam in digitis tuis, et in tabulis cordis tui scribe eam. De justo quoque dicitur in Psalmo: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Ps. xxiv, 8.

Ps. cxviii, 11.

Prov. vii, 2, 3.

Ps. i, 2.

Si reversus fueris ad Omnipotentem, per conversionem mentalem, pœnitentiamque salubrem et humilem confessionem. De qua reversione hortatur nos Deus, ubique præsens et omnia penetrans, per Joelem: Convertimini ad me in toto corde vestro. Ædificaberis, id est, in spiritualibus ac temporalibus bonis stabilieris: prout per Zachariam Dominus ait, Convertimini ad me, et convertar ad vos. Et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo, id est a te ipso atque domesticis tuis, de præteritis pœnitendo, et futura cavendo, ad similia quoque tuos hortando. Qui enim ad Deum vere convertitur, ita se habet. Nam et pœ-

Joel ii, 12.

Zach. i, 3. nitere est præterita mala deplangere, et deplangenda iterum non committere. Unde et justus profatur: Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam. Pertinet ergo ad virtuosum, imo ad patremfamilias quemlibet, se ipsum exemplarem præbere, suosque domesticos a vitiis refrenare, hortando, corripiendo, disciplinando.

Ps. c, 7.

Dabit pro terra silicem, id est, pro vilibus dabit tibi pretiosa, quemadmodum silex prævalet glebæ; et pro silice torrentes aureos, id est, pro pretiosis tribuet pretiosiora, secundum quod aurum præponitur silici. In spiritualibus quoque adjiciet charismata meliora, ut ubi abundavit peccatum, abundet et gratia: tribuetque pro terra, id est pro actione incipientium, silicem, id est exercitium proficientium; et pro silice, id est tali exercitio, torrentes aureos, id est actus perfectorum, contemplationes atque fervores heroicorum. Multi equidem post casum cautiores resurgunt, et firmius stant, salubriusque concrescunt: et hæc est superinfinita misericordia Dei naturaliter boni, qui ita vitiorum nostrorum oblivisci dignatur, et pro malis bona largitur.

Rom. v, 20.

Eritque Omnipotens contra hostes tuos, id est, ab impugnatione visibilium ac invisibilium hostium te defendet: quia protector est omnium sperantium in se, juxta illud Psalmi, In Domino sperans non infirmabor. Et in Proverbiis habetur: Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Apostolus quoque ad Romanos ait: Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Unde protestatur Psalmista: Super inimicos meos despexit oculus meus. Et argentum, id est temporales divitiæ, coacervabitur, id est congregabitur, tibi. Spiritualiter vero, nomine argenti, sacræ Scripturæ designatur scientia, dicente Psalmista: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Hac autem illustratur scientia, cujus vita est virtuosa, dicente Apostolo: Dabit tibi Dominus de omnibus intelle-

Ps. xvi, 31.

Ps. xxv, 1.

Prov. xviii, 10.

Rom. xvi, 20.

Ps. liii, 9.

Ps. xi, 7.

II Tim. ii, 7. ctum. Et in prima S. Joannis Canonica legitur : Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed unctio ejus (scilicet Dei) docet vos de omnibus.26 Ideo in Ecclesiastico scribitur : Fili, concupiscens sapientiam, serva justitiam, et Deus præbebit illam tibi.27 Quum enim Deus sit sol sapientiæ, mentem a vitiis mundam radiose perlustrat.

Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, id est, in contemplatione Dei gaudebis, ejus consolationes internas experieris, ipsius amore dulciter accenderis, ejus immensæ beatitudini, opulentiæ, perfectioni toto congratulaberis corde, ita ut ex sententia dicere possis : Memor fui Dei, et delectatus sum ; itemque : Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! et rursus : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.28 His puris mentalibusque deliciis tanto plus affluere promeremur, quo ex puro Dei amore omnem carnalem delectationem, vilem consolationem, sæcularem lætitiam plenius aspernamur, juxta illud Psalmi : Renuit consolari anima mea. Denique delectatio ex unione potentiæ cum objecto convenienti procedit. Quum ergo Deus sublimis, incomparabilis et immensus, sit prorsus illimitatæ perfectionis, amœnitatis pulchritudinisque objectum, constat quod in unione mentis cum illo sit summa deliciatio :29 si tamen mens capax effecta sit, si Dei inardescat amore, si sapientiæ dono perfusa sit, si virtutibus stabilita sit, a privato illo pernicioso amore purgata. Unde de Sponsa in Canticis admirative inquitur : Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ?303132

Et elevabis ad Deum faciem tuam intellectualem, scilicet mentem ;33 vel etiam corporalem vultum dirigendo ad cœlum, in quo Deus specialiter esse et habitare asseritur, in quantum ibidem eminentius operatur, clariusque videtur. Itaque, Ad Deum faciem elevabis, tanquam ad bonum finaliter desideratum, ad ens summe dilectum, ad unicum tuum refugium atque solatium. Etenim ubi amor, ibi et oculus ; et ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Hinc in Threnis admonetur : Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlum. Tobias quoque dicit : Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos erigo. Postremo quilibet libenter respicit suæ dilectionis et delectationis objectum : ideo qui in Omnipotente solitus est amando fervere, et contemplando gaudere, quid mirum si faciem mentis frequenter levet ad eum in omni loco, occupatione et tempore ?

Rogabis eum cum grandi fiducia atque frequentia : quia et in oratione est elevatio mentis ad eum. Unus quoque orationis effectus, est quædam mentalis suavitas, quam devotus experitur orando. Idcirco amator contemplatorque Dei, et dulcedinis ejus gustator, tanto fiducialius et frequentius, tanto libentius ac delectabilius eum precatur, quo ardentiori ipsum intra se amore complectitur. Talemque Deus tanquam filium et amicum paterne exaudit. Ideo subditur, et exaudiet te. In talibus quippe potissime verum est quod ait Salvator : Omnis qui petit, accipit. Unde in Joanne habetur : Si quis cultor est Dei, et voluntatem ejus facit, hunc Deus exaudit.34 Bona enim et irreprehensibilis vita exauditionem a Deo meretur, juxta illud Joannis : Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum ; et quidquid petierimus accipiemus.35 Quod totum intelligendum est, si perseveranter salubriterque oremus. Et vota tua reddes, id est, promissa implebis : juxta illud Psalmi, Reddam tibi vota mea quæ distinxerunt labia mea.36 Porro vovere quid Deo, actus est latriæ, quæ est dignissima virtus moralis. Ideo, sicut vota persolvere, excellenter virtuosum meritoriumque consistit ; sic vota non solvere, vehementer vitiosum est atque damnabile. Propterea Ecclesiastes præcipit : Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere ; displicet enim ei stulta et infidelis promissio.37 Et in Deuteronomio fertur:38 Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo. Unde et Augustinus: Vovere, inquit, voluntatis est; reddere, necessitatis.

Decernes rem, id est, propones, judicabis seu ordinabis aliquod factum, et qualiter negotium tuum eveniat;39 et veniet tibi, id est, prosperum habebit successum, Deo dispositioni tuæ cooperante et effectum præstante:40 secundum quod in Proverbiis legitur, Cor hominis disponit viam suam, sed Dei est dirigere gressus ejus.41 Et in viis tuis, id est vitæ tuæ processibus seu operibus, splendebit lumen gratiæ et virtutum, prosperitatisque fulgor, id est, Deus te intus illustrabit et diriget, virtuoseque ages, ac lucide vives, atque in sapientia ambulabis: juxta illud Isaiæ, Erumpet quasi mane lumen tuum, et anteibit faciem tuam justitia tua. In Proverbiis quoque:42 Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.43

Qui enim humiliatus fuerit, se ipsum humiliter condemnando, pœnitentialiter affligendo, adversa patienter ferendo, alios sibi cordialiter præferendo, erit in gloria, id est, a Deo sublimabitur in præsenti per gratiam, et in futuro per felicitatem completam, sicut ait Salvator: Qui se humiliaverit, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur. Cui consonat illud Proverbiorum: Humilem spiritu suscipiet gloria, et superbum sequetur humilitas. Ideo Petrus jubet: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. In Matthæo quoque determinat Judex: Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic major erit in regno cœlorum.44 Et qui inclinaverit oculos suos interiores ad propriæ defectuositatis, fragilitatis, vel impietatis considerationem condignam, ipse salvabitur. Hinc dicit Baruch: Oculi deficientes dant gloriam tibi Domino; et Ecclesiasticus: Humilia valde spiritum tuum. Non ergo extollamus nos ipsos, non magnos et sapientes aut perfectos nos æstimemus; sed innumerabiles nostras pensemus ærumnas, et quod nihil boni a nobis ipsis habemus; quod item celeriter evacuaremur ac periremus, nisi indesinenter pietate et gratia Spiritus Sancti in omni via hac custodiremur.45 Hinc scriptum est: Oculi sublimis hominis humiliati sunt.46 Et Sapiens ait: Generatio cujus erecti sunt oculi, et palpebræ ejus in altum surrectæ.47

Salvabitur innocens:48 quoniam Deus reddet unicuique quod meretur. Innocens autem qui alteri non nocuit, meruit sibi nocumentum non ingeri; et quoniam in Dei caritate et gratia vixit, meruit beatificari. Ideo subditur: salvabitur autem, id est, beatitudinem sortietur, munditia manuum suarum, id est puritate seu merito vitæ suæ, non utique sine auxilio gratiæ, quum propriis nemo viribus justus aut innocens sit, prout Moyses protestatur:4950 Dominator Domine, clemens, verus, et patiens, nullus apud te per se innocens est.

Postremo, istud capitulum alia ac moraliori expositione non eget, quemadmodum nec præcedens.51

Footnotes

  1. Ibid. xxi, 4. ↩

  2. Ibid. vi, 40. ↩

  3. Job xxii, 3. ↩

  4. Ps. xv, 2. ↩

  5. Job xxxv, 6-8. ↩

  6. Exod. xxii, 26, 27. ↩

  7. Amos ii, 8. ↩

  8. Is. LVIII, 7. ↩

  9. 1 Joann. iii, 17. ↩

  10. Luc. iii, 11. ↩

  11. Luc. iii, 11. ↩

  12. Sap. ii, 11. ↩

  13. Is. i, 23. ↩

  14. Ps. LXXXI, 3. ↩

  15. Deut. x, 18. ↩

  16. Thren. iii, 47. ↩

  17. Ps. xv, 10. ↩

  18. Luc. n, 26. ↩

  19. Ezech. viii, 12. ↩

  20. Soph. i, 12. ↩

  21. Is. xxix, 16, 15. ↩

  22. Ps. xciii, 7. ↩

  23. Ibid. 8-10. ↩

  24. Matth. vii, 13. ↩

  25. Luc. ii, 26. ↩

  26. I Joann. II, 27. ↩

  27. Eccli. I, 33. ↩

  28. Ps. XCIII, 19. ↩

  29. Matth. VI, 21. ↩

  30. Ps. LXXVI, 3. ↩

  31. Ps. XXX, 20. ↩

  32. Cant. VIII, 5. ↩

  33. Ps. LXXVI, 4. ↩

  34. Joann. IX, 31. ↩

  35. I Joann. III, 21, 22. ↩

  36. Ps. LXV, 13, 14. ↩

  37. Eccle. V, 3. ↩

  38. Deut. xxiii, 23. ↩

  39. Baruch. II, 18. ↩

  40. Eccli. VII, 19. ↩

  41. Prov. xvi, 9. ↩

  42. Is. LVIII, 8. ↩

  43. Prov. IV, 18. ↩

  44. Matth. xviii, 4. ↩

  45. Eccli. V, 14. ↩

  46. Is. II, 11. ↩

  47. Prov. XXX, 13. ↩

  48. Matth. xxiii, 12; ↩

  49. Exod. XXXIV, 6, 7. ↩

  50. Luc. XIV, 11. ↩

  51. Prov. XXIX, 23. ↩

Chapter 50 of 72