Articulus 49
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI TERTII:1 RESPONDENS AUTEM JOB, AIT.
RESPONDENS autem Job, ait. Sapientis enim et intelligentis est, arguendo, inquirendo, et respondendo veritatem tueri ac demonstrare. Qui vero indoctus est, non se ad respondendum ingerere debet, juxta illud Ecclesiastici: Si est tibi intellectus, responde proximo tuo; sin autem, sit manus tua super os tuum. Quo utique verbo redarguuntur præsumptuosi, vani et scioli, paratiores docere quam discere: quibus convenit illud Apostoli, Non intelligentes neque quæ dicunt, neque de quibus affirmant. Itaque illud Jacobi observemus: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, id est, cum magna afflictione profertur, quia ab amicis meis dolor meus augetur magis quam relevatur; et manus plagæ meæ, id est fortitudo percussionis, seu potestas adversitatis meæ, aggravata est super gemitum meum, quem habui ante, ita quod recens afflictio priori gemitui meo est addita. Nam vulneribus Job a Satana ei illatis, amici sui adjecerunt contumelias, improperia, irrisiones, accusationesque falsas, ex quibus Job contristabatur atque dolebat: non ex defectu patientiæ, sed zelo justitiæ; imo ex caritate, quia amicis condolebat errantibus, et de proximorum scandalo urebatur, præsertim eorum qui huic intererant disceptationi. Sicque Job fuit Christi figura, in Psalmo dicentis ad Patrem: Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt; et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Præterea, quia amici Job imposuerunt ei, quod pro suis esset cæsus excessibus, præsertim quia præcedenti capitulo dixerat Eliphaz, quod propter malitiam suam plurimam, et iniquitates suas infinitas Deus arguerit eum; ideo sanctus Job nunc ostendit hujus oppositum, ad divinum se judicium conferens, quoniam bonæ conscientiæ fuit, ipseque Spiritus testimonium perhibuit conscientiæ suæ, quod filius Dei esset. Quis mihi tribuat, id est, vehementer cupio mihi conferri, ut cognoscam, et inveniam illum, id est, Deum perfectiori modo cognoscam, et inveniam qualiter diversimode disponit homines et gubernat, et diversis de causis eos flagellat? Itaque, Inveniam illum, id est, id de eo agnoscam, quod de ipsius quæro notitia. Ut enim frequenter præhabitum est, Job clarius concupivit suæ percussionis causas agnoscere. Denique ipse sicut et quilibet electorum, desideravit de cognitione viæ per fidem, ad cognitionem patriæ per speciem pervenire. Imo hoc sanctorum finale est desiderium, dicente Apostolo: Sequor autem, si quo modo, etc. Et Psalmista: Ostende faciem tuam.
Et veniam usque ad solium ejus, id est ad thronum divini judicii, ut secundum merita mea judicer, et divinorum judiciorum rationem et modos plenius discam. Unde superius dixit: Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar; et item: Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera. Itaque, ad tribunal Dei optavit deduci, non ut corpore mox elevaretur in cœlos, sed ad Dei judicium erigeretur. Thronus autem Dei, uno modo vocatur judiciaria ejus potestas, eminentia sive auctoritas, quæ ubique est sicut et Deus, quum sit ipsemet incircumscriptibilis Deus judex.
Ponam coram eo judicium, id est, bona conscientia justum judicium secundum merita exigam, ut donet mihi sicut promerui. Sic et David dixit ad Saul: Judicet Dominus inter me et te. Unde in Psalmo inducitur: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Et iterum: Judica me, Domine, quoniam in innocentia mea ingressus sum. In Threnis quoque: Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me; judica judicium meum.
Et os meum replebo increpationibus, id est reprehensionibus contradicentium veritati; vel, Increpationibus, id est piis querelis, cur ego justus et innocens tam graviter cæsus sum, quatenus ex divina responsione veritatem clarius noscam, non ut Deum redarguam, aut injuste judicasse prætendam. Sic Thomas exponit. Unde, ut Lyra affirmat, in Hebræo habetur: Os meum replebo argumentationibus, utpote sicut discipulus coram magistro interdum multiplicat argumenta, non ad contentionem, sed ad veritatis inquisitionem, quam a magistro audire desiderat. Potius autem a magistro audire desiderat. Potius autem reor nomen Hebræum ad utrumque istorum esse æquivocum. Porro Albertus exponit sic: Os meum replebo increpationibus, increpando me in quibus accusabilis inveniar:2 juxta illud Proverbiorum, Justus prior accusator est sui. Justum enim est ut homo increpet se in quibus Deus eum accusat, secundum quod dicit Jeremias: Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum; confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.3 Sed expositio ista videtur non tam litteralis, quam mystica. Job quippe hæc loquitur ad insinuandum suam æquitatem, non culpam, sicut verba clarius pandunt sequentia. Ut sciam verba quæ mihi respondeat ad quæstionem qua causam meæ percussionis inquiro, seu ad querelam qua me conqueror sine meo plagatum demerito; et intelligam quid loquatur mihi, causam meam determinando. Primo enim audienda et cognoscenda sunt verba, deinde intelligenda et intuenda.
Nolo multa fortitudine contendat mecum, id est, non sic peto judicium Dei, ut velim eum procedere mecum secundum omnipotentiam suam, aut secundum justitiam suam fortissimam, qua in se ipso justus est infinite, ut scilicet secundum justitiæ suæ rigorem me judicet, non habendo pium respectum ad humanam fragilitatem. Sic enim omnis humana justitia insufficiens est, et comparatione divinæ justitiæ, injustitia quædam, Isaia dicente: Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ.4 Propter quod ait vir sanctus: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine.5 Et supra dictum est: Non justificabitur homo compositus Deo; et: Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere unum pro mille.6 Nec magnitudinis suæ mole [me] premat, id est, majestatis suæ immensitate, atque justitiæ suæ excellentia non mihi prævaleat, quoniam comparatione ipsius scio me infinite deficere, nec aliquid habere condignum.7
Proponat æquitatem contra me, id est8 justitiam pietati admixtam, non solum ad suam perfectionem, sed ad meam quoque fragilitatem naturalem ac inevitabilem imperfectionem respiciendo in judicando me secundum opera mea: quæ licet respectu divinæ perfectionis justa non sint, tamen habendo respectum ad meæ naturæ conditionem, modum, gradum et ordinem, in suo genere justa sunt. Unde Albertus hic ait: Æquitas, secundum Chrysostomum, est justitia dulcore misericordiæ temperata: ut sit sensus, Proponat æquitatem contra me, id est, ad æquum infirmitatis humanæ me judicet. Et perveniet ad victoriam judicium meum, id est, judicium quod Deus proferet de me, ostendet me justum et amicorum meorum victorem, veritatisque defensorem. Quomodo autem his verbis non obviet, quod nono capitulo ait Job, Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea:9 patet ex dictis ibidem.
Si ad orientem iero, non apparet; et si ad occidentem, non intelligam eum: id est, sive orientalem cœli partem, sive occidentalem considerem seu accedam, et omnia quæ ibidem geruntur et sunt, pensem, Deum tamen omnium horum conditorem perfecte, plene, et sicut in se ipso est, cognoscere ex illis non queo. In tantum equidem Creator ex creaturis cognoscitur, in quantum ejus perfectio in illis relucet. Creatura autem omnis deficit infinite a plena repræsentatione perfectionis proprii Creatoris. Et si ad sinistram, id est aquilonem, transiero, quid agam? Ad quod respondet: Non apprehendam eum cognitione prædicta. Si me vertam, per considerationem internam, seu corporis gressum, aut vultus directionem, ad dexteram, id est plagam meridianam, non videbo illum, per speciem ex creatis quæ ibi sunt. De qua visione Dominus loquitur Moysi: Non videbit me homo, et vivet.10 Unde et in Joanne habetur: Deum nemo vidit unquam. In Proverbiis quoque: Quod nomen ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? Hinc philosophi tam Peripatetici quam Platonici fassi sunt, quod Deus sit penitus innominabilis, insensibilis, inimaginabilis, inopinabilis, inenarrabilis, incomprehensibilis, superessentialis, ignotus et infinitus. Verumtamen, ex creaturis aliquo modo cognoscitur, prout causa supertranscendens ex suo valet effectu cognosci. Propter quod ad Romanos ait Apostolus : Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, a creatura mundi, id est homine, intellecta conspiciuntur;11 sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. In Sapientiæ demum libro scriptum est :12 A magnitudine speciei et creaturæ poterit cognoscibiliter creator horum videri.
Ista inducit Job ad declarandum quam rationabiliter dixit : Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum? quasi dicat : Ad plenam Dei seu claram visionem non propriis viribus naturalive lumine valeo pervenire, ideo gratiæ opem et supernaturalem illuminationem deposco. Item ad innuendum, quod Deus omnipotens et superexcelsus sit penitus incomparabilis, incircumscriptibilis, illocalis, immensus.
Ipse vero scit viam meam, id est omnem vitæ meæ consistentiam et processum. Unde supra locutus est Deo : Observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti;13 itemque : Tu quidem gressus meos dinumerasti.14 Et probavit me sicut aurum quod per ignem transit, id est, tribulationibus me exercitavit, atque adversis probatum seu virtuosum ostendit, quemadmodum per ignem probatur aurum an verum sit aurum : hoc enim innotescit, si ignem valeat sustinere. In quibus verbis, divinitus illustratus, unam suæ percussionis aperit causam, ut scilicet ad aliorum ædificationem sua perfectio per tot adversa pateret hominibus, ac toti innotesceret mundo : de qua causa superius dictum est plenius. Unde Sapiens scribit : Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus.15 Ecclesiasticus quoque : In igne probatur argentum et aurum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.16 Hinc orat Psalmista : Proba me, Domine, et tenta me.17
Vestigia ejus secutus est pes meus. Vestigia Dei, hoc loco intelligi possunt processus et modi seu varii incessus Dei in suis effectibus, præsertim in suis operibus circa homines, in quibus diversimode operatur, omnibus tamen multiplicem in hoc sæculo exhibet pietatem, et cuncta sapienter dispensat ac regit, recteque judicat. Itaque, Dei vestigia sequi, est ejus perfectionem et opera agendique modum juxta modulum creaturæ agentis imitari, indigentibus succurrendo, offendentibus ignoscendo, ignorantes docendo, sapienter ac ordinate in omnibus se habendo, juste, pie et sancte vivendo. Ad quod hortatur nos Christus : Diligite (inquiens) inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos ; ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos.18 Pro quo Lucas habet : Et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.19 Rursusque ait : Estote ergo et vos perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.20 Hinc ad Ephesios monet Apostolus : Estote imitatores Dei sicut filii carissimi.21 In Levitico quoque Dominus loquitur : Nolite contaminare animas vestras. Ego enim sum Dominus Deus vester; sancti estote, quoniam ego sanctus sum.22 Quum enim rationalis creatura sit ad Dei imaginem similitudinemque producta, debet suo Creatori sicut in natura et viribus, ita in vita et actionibus assimilari.
Postremo, per pedem, intelligi potest affectus vel quælibet vis activa, per quam homo in opus progreditur. De hujusmodi pede oramus in Psalmo : Non veniat mihi pes superbiæ. Et in Canticis habetur : Lavi pedes meos, id est, affectus et vires operativas a peccatis purgavi.
Albertus ait hoc loco : Vestigia hic dicuntur signa voluntatis divinæ, quæ quinque ponuntur, videlicet præceptum, prohibitio, permissio, consilium, opera :23 quæ secutus est pes Job, quia quod Deus præcepit ei, fecit;24 quod prohibuit, dimisit; quod permisit, patienter sustinuit; quod consuluit, implevit; quod operatus est, pro exemplo habuit.
Viam ejus, id est legem ab eo datam, divinam seu naturalem, custodivi in memoria et effectu : sicut ait Psalmista, Custodiam legem tuam semper.25 Denique viæ Dei, sunt ejus testimonia et præcepta atque consilia, per quæ velut per iter lucis ad beatificum tendimus finem. De quibus in Proverbiis fertur : Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ.26 Via quoque Dei, est ejus doctrina, juxta illud : Facta est illa die turbatio non modica de via Domini.27 Et non declinavi ex ea, sed perseverans fui in bonis, nec ad aliquod vitiosum extremum diverti, imo regia via incessi; juxta illud Isaiæ : Hæc est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.28
A mandatis labiorum ejus non recessi, per mentis aversionem seu rebellionem. De quo recessu scriptum est in Malachia :29 Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege. Præterea, in simplicissimo Deo corporalia membra spiritualiter sunt sumenda. In Deo ergo os et labia, sunt intellectus divinus, proferens verbum, et instruens homines, loquensque eis. Unde per Isaiam Dominus ait : Os meum non interrogastis. Quo rursus inducitur : Labia ejus repleta sunt indignatione.30 Labia quoque et os Dei, intelligi possunt Scripturæ ac revelationes divinæ, per quas Deus loquitur nobis. Insuper, os et labia Dei, intelliguntur homines sancti, per quorum os et labia loquitur Deus. Propter quod Jeremiæ dicitur :31 Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Mandata autem Decalogi, sunt de dictamine rationis et juris seu legis naturalis : ultra quæ fuerunt ipsi Noe et quibusdam aliis Patriarchis ac Sanctis tempore legis naturalis, quædam præcepta divinitus data de cultu Dei, ut patet de Noe in Genesi.32 Talibus quoque Deum colentibus, ejusque illuminationem quærentibus, revelabantur inspiratione divina, seu per angelos, aut per quosdam præcipuos homines sanctos, necessaria ad salutem : ut patet de Job, cui quam eminens et præclara facta fuerit revelatio de futura resurrectione, et judicio Dei, ac dispositione inferni, superius patuit.33
Et in sinu meo, id est cordis arcano seu fundo : juxta illud Joannis, Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit;34 abscondi, id est, invisibiliter ac diligenter reposui, verba oris ejus, ut juxta illa me habeam : sicut ait Psalmista, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.35
Consequenter causam assignat, cur tam timorate atque perfecte servierit Deo. Ipse enim solus est, id est, solus habet esse absolute perfectum, simpliciter plenum, ideo infinitæ est majestatis, incomparabilis dignitatis, interminabilis perfectionis ac sanctitatis : unde cum summa diligentia est colendus. Quomodo autem solus Deus dicitur esse, et qualiter Esse sit proprium nomen ejus, supra diffuse induxi super illud : Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ?36 Nonne tu qui solus es ? Et nemo avertere, id est impedire, potest, seu immutare, cogitationes, id est propositum, decretum seu consilium ejus. Deus enim est immutabilis, et ipse est cogitatio sua, et cogitatio sua est omnipotentia sua, cui nulla valet resistere creatura. Ideo fertur in Psalmo : Consilium Domini in æternum manet;37 cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. Per Isaiam quoque protestatur : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.38 Ita exponunt Gregorius et Albertus. Thomas autem et quidam alii legunt sic : Nemo advertere, id est comprehendere, potest, aut certitudinaliter cognoscere, cogitationes ejus, id est dispositiones judiciorum ipsius : juxta illud Apostoli, Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus !39 Et in Sapientia habetur : Quis hominum poterit scire consilium Dei ?40 aut quis poterit cogitare quid velit Deus ? Hæc itaque nequeunt sciri a nobis, nisi in quantum Deus ostenderit, quum David testetur : Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Et sapiens quidam inducit : Sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de cœlis ?
Et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. Anima in Deo, est ejus voluntas seu mens, quæ quum omnipotens sit, facit quidquid voluerit : cui (ut Sapiens dicit) subest, quum voluerit, posse. Unde et Psalmista decantat : Omnia quæcumque voluit Dominus, fecit in cœlo et in terra. Præterea, in Scripturis anima Deo frequenter adscribitur, ut quum ait in Jeremia : Numquid super his non visitabo, et in gente tali non ulciscetur anima mea ? Rursusque in eodem Propheta : Non est anima mea ad populum istum. Et Amos : Juravit Dominus in anima sua : Detestor ego superbiam Jacob. Quumque expleverit in me voluntatem suam, me pro suo libito percutiendo, seu aliter quovis modo tractando, et alia multa similia, quibus me possit ferire, ad libitumque tractare, præsto, id est in præsentia, sunt ei, id est in potestate sua : qui quum omnipotens infinipotensque consistat, non potest in tot aut tanta, quin possit in infinities plura atque majora, quantum in se est. Et idcirco a facie ejus, id est consideratione suæ majestatis ubique præsentis, et omnia intuentis. Vel, facie ejus, id est præsente hac plaga mihi ab eo illata, turbatus sum turbatione ordinata, videlicet reverentiæ seu timoris, expavescendo ac admirando immensitatem excellentiæ Dei; et considerans eum, quam terribilis sit in consiliis suis super filios hominum, quam admiranda ejus judicia, quam horrenda ejus contra iniquos sententia, timore sollicitor, ne eum in aliquo inhonorem, ne rursus aut gravius ab eo percutiar, ne ab eo ullatenus separer.
Deus mollivit cor meum, id est, suo amore seu bono timore liquefecit, et quasi resolvit, compunctionem infudit, atque ad omne bonum promptam capacitatem donavit, qua et cito in lacrimas pias resolvor. Sic quoque per adversa et inspirationem clementem mollivit cor Nabuchodonosor regis, ut Daniel describit ; itemque cor Petri apostoli, quum Christum negasset. Omnium quoque peccatorum quos ad pœnitentiam veram convertit, cor mollit. Quibus per Ezechielem locutus est : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Molle etenim dicimus, quod facile cedit tangenti, neque resistit, sed mox recipit impressionem. Talia autem sunt corda bonorum, quæ a Spiritu Sancto dirigibilia sunt atque docilia, et facile acquiescunt in bonis. Unde secundo Regum habetur, quod sedens in cathedra, scilicet David rex, fuit quasi tenerrimus ligni vermiculus. Et Omnipotens conturbavit me, id est, valde alteravit, movit, et terruit me, sicut jam dictum est.
Non enim perii, id est, non ita dejectus et cæsus sum, propter imminentes tenebras, id est propter peccata inexsistentia mihi, vel ad quæ proclivis sim. Vel sic : Non perii propter imminentes tenebras, id est, propter tribulationes mihi illatas et imminentes, non cecidi a statu mentis vitaque gratiæ per desperationem aut aliam culpam mortalem. Nec faciem meam, id est aciem rationis, seu mentem, quæ est facies intellectualis, operuit caligo, id est, peccatum impatientiæ aut simile vitium non obtenebravit, sed manet in lumine gratiæ fixa : juxta illud Michææ, Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Atque in Psalmo : Si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Itemque : Dominus illuminatio mea, et salus mea ; quem timebo ?
Postremo, hic aliam moralitatem non necesse est introducere, sed sequi curemus virtutes beati Job, et vestigia Dei sequatur pes noster, a testimoniis et præceptis legis divinæ nullatenus declinemus, verba ejus memoriter teneamus, consideremus omnipotentiam, sapientiam, justitiam Dei peni-
Dan. IV, 30, 31.
Luc. XXII, 57, 58, 60-62.
Ezech. XXXVI, 26.
II Reg. XXIII, 8.
Mich. VII, 8.
Ps. XXII, 4.
Ps. XXVI, 1.
Ps. I, 8.
Sap. IX, 17.
Ibid. XII, 18.
Ps. CXXXIV, 6.
Jer. V, 9.
Ibid. XV, 1.
Amos VI, 8.
Ps. LXV, 5. tus infinitam, et filiali impleamur timore, sancta sollicitudine concutiamur, cor durum atque impœnitens recedat prorsus a nobis, et ad omne bonum mollificetur cor nostrum, nec tamen a firmitate recedat justitiæ.
Footnotes
-
1 Petr. v, 6. ↩
-
Prov. xviii, 17. ↩
-
Jer. xxxi, 19. ↩
-
Is. lxiv, 6. ↩
-
Ps. cxlii, 2. ↩
-
Job ix, 3. ↩
-
Joann. 1, 18. ↩
-
Prov. xxx, 4. ↩
-
Job ix, 20, 21. ↩
-
Exod. xxxiii, 20. ↩
-
Rom. 1, 20. ↩
-
Sap. xiii, 5. ↩
-
Job xiii, 27. ↩
-
Job xiv, 16. ↩
-
Sap. iii, 6. ↩
-
Eccli. ii, 5. ↩
-
Ps. xxv, 2. ↩
-
Matth. v, 44, 45. ↩
-
Luc. vi, 35. ↩
-
Matth. v, 48. ↩
-
Ephes. v, 1. ↩
-
Lev. xi, 43, 44. ↩
-
Cant. v, 3. ↩
-
Rom. i, 20. ↩
-
Ps. cxviii, 44. ↩
-
Prov. iii, 17. ↩
-
Act. xix, 23. ↩
-
Is. xxx, 21. ↩
-
Malach. 11, 3. ↩
-
Is. xxx, 27. ↩
-
Jer. xv, 19. ↩
-
Gen. ix, 4. ↩
-
Job xix, 25, 26; ix, 2-21; xii, 13-25; x, 21, 22. ↩
-
Joann. 1, 18. ↩
-
Ps. cxviii, 11. ↩
-
Job xiv, 4. ↩
-
Ps. xxxii, 11. ↩
-
Is. xlvi, 10. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
Sap. ix, 13. ↩
Chapter 51 of 72