Skip to the text

Articulus 50

ELUCIDATIO LITTERALIS, PARTIMQUE MYSTICA CAPITULI VICESIMI QUARTI : AB OMNIPOTENTE NON SUNT ABSCONDITA TEMPORA.

QUIA vicesimo secundo capitulo Eliphaz dixit ad Job, an providentiam Dei putaret ad inferiora et ad actus hominum non extendi, hinc Job præsenti capitulo ostendit se sane sentire de providentia Dei. Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora, id est, omne tempus et quidquid tempori subjacet, a Deo cognoscitur, æternaliter utique et invariabiliter, distincte atque clarissime. Ipse enim unicuique rei inferiori, corruptibili, mixtæ, certam præfixit periodum. Unde superius dixit : Numerus mensium ejus (videlicet hominis) apud te est ; constituisti terminos ejus.

Qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. Dies Dei, sunt ejus æternitas : quæ interdum singulariter dies vocatur, ob suam simplicissimam et immultiplicabilem unitatem, sicut in Psalmo : Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus Sanctorum. Interdum pluraliter dies seu anni exprimitur, quoniam omne tempus includit, continet, comprehendit, ut in Michæa legitur : Egressus illius (scilicet Christi) ab initio, a diebus æternitatis ; atque in Psalmo : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Quum ergo Deus æternus, omnipotens, adorandus, sit sua æternitas, quomodo qui eum noverunt, dies ipsius ignorant? Et respondendum, quod noscentes Deum clare per speciem, æternitatem quoque ipsius proportionaliter sciunt, quamvis nec Deum, nec æternitatem aliqua pura creatura plene comprehendere possit. Porro viatores, quamvis

Deum quodammodo noscant, quoad quia est, et per naturalem rationem ac fidem, seu per sapientiæ contemplationem fidei innitentem, non tamen comprehendunt, nec clare (sicut Beati) cognoscunt æternitatem Dei sublimis; aliqualiter tamen eam cognoscunt, sicut Boetius in libro de Consolatione philosophiæ, de ea tractat subtiliter.

Consequenter inducit varia hominum scelera, ex quorum justa ultione demonstratur divina providentia ad omnia etiam humana pertingere. Alii terminos transtulerunt, id est, possessionum suarum confinia extenderunt : sicque alienas possessiones usurpaverunt, secundum illud Osee, Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminos. Talibus Dominus comminatur per Isaiam : Væ, qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci. Nunc autem de violenta et furtiva hujusmodi translatione potissime sermo est. Hinc quoque in Proverbiis habetur : Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Ad quod etiam pertinet illud Deuteronomii : Non transferes terminos, quos fixerunt priores in possessione tua. Diripuerunt greges, et paverunt eos, id est, aliorum animalia rapuerunt, et ad proprium ea usum nutrierunt, sicut Sabæi atque Chaldæi primo hujus libri capitulo fecisse leguntur beato Job.

Spiritualiter, terminos transferunt, qui leges justitiæ et regulas seu statuta vitæ

Job xxii, 2-14.1

Ps. cix, 3.

Mich. v, 2.

Ps. ci, 28.

Osee v, 10.

Is. v, 8.

Prov. xxii, 28.

Deut. xix, 14.

Job 1, 15, 17. monasticæ sibi a patribus sanctis præfixas transgrediuntur, parvi pendunt, et negligunt, remissius conversantes, et sine causa idonea dispensatione utentes: quod impium est vehementer, præsertim si contra substantialia religioni quid fiat, videlicet contra castitatem, paupertatem, aut obedientiam. Hoc namque esset directe contra professionem, quæ est solennissimum votum; talisque voti fractio, magis censetur peccatum, quam fractio juramenti, secundum positionem magnorum doctorum, asserentium votum plus obligare quam juramentum. Insuper, greges diripiunt, qui Christifideles verbis aut pravis exemplis ad vitia trahunt, dæmonique incorporant. Unde, secundum Apostolum, luxuriantes, vel alios ad luxuriam inducentes, tollunt membra Christi, et membra efficiunt meretricis.2 Isti sunt animarum strangulatores, et scandalizatores, pretium sanguinis Christi quantum in ipsis est, evacuantes.

Quibus timendum est quod ait Salvator: Qui scandalizaverit unum ex his pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.3 Væ homini illi per quem scandalum venit. Tales demum greges a se direptos pascunt, id est, vanis documentis informant, vitiis imbuunt, in malis confortant. Tales sunt negligentes, carnales, et vitiosi pastores, doctores, et prædicatores. Unde in Jeremia legitur: Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est.4

Asinum pupillorum abegerunt, id est, a via divertere fecerunt, ut eum commodius raperent; et abstulerunt pro pignore bovem viduæ pauperis: in quo eorum patet crudelitas, quod personis istis miserabilibus non pepercerunt. Contra quod Dominus in Deuteronomio ait: Quum repetes a proximo tuo rem aliquam, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas;5 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. Si autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus. Subverterunt pauperum viam, id est, opera eorum ab expedito et prospero impedierunt successu, ita quod necessaria procurare vix poterant. Quod quam impium sit, constat ex eo quod legitur in Ecclesiastico: Panis egentium, pauperum vita est;6 qui defraudat illum, homo sanguinis est. Et oppresserunt pariter mansuetos terræ: quibus tanto plus esset parcendum, quo ipsi aliis minus molesti, et magis suaves sunt. Denique (secundum Augustinum) mansuetus est, qui alium injuria sua non provocat, nec provocatur ab aliena. Talium injuriam Deus specialiter ulciscetur, quemadmodum Isaias ait de Christo: Arguet in æquitate pro mansuetis terræ.7 Spiritualiter, pauperum viam subvertunt, qui eorum qui nondum in virtutibus roborati sunt, aut gratiæ donis ditati, ut incipientes, conversationem inficiunt, aut pauperes spiritu (scilicet humiles), per laudes aut alio modo, ad inanem pertrahunt gloriam sive superbiam.

Alii quasi onagri in deserto, id est sicut asini silvestres, indomiti, in desertis vagantes, egrediuntur ad opus suum, id est, sine freno rationis ac legis, cum crudeli audacia ad nefaria exeunt perpetranda; vigilantesque ad prædam, id est intenti quomodo spolient occurrentes, præparant panem liberis, id est, filiis suis ex prædis procurant cibaria. Quod spiritualiter potissime faciunt schismatici atque hæretici, conantes ecclesiasticos et Catholicos ad suas impietates allicere, sicque alios sibi consentientes ac subditos in suis erroribus confovere. In horum violentorum ac prædantium persona in Proverbiis habetur:

Insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra;8 omnem substantiam pretiosam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. Agrum non suum demetunt, id est, valde metunt, nihil de terræ nascentibus aliorum relinquentes in agro: in quo violentorum istorum avaritia ferociaque monstrantur; et vineam ejus quem vi oppresserunt, vindemiant: prout Achab et Jezabel fecisse leguntur Naboth Jezraelitæ.9 Istud quoque spiritualiter agunt, qui congregationes devotas sibi non commissas introeunt, et corrumpunt, spirituali earum patre oppresso.

Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes : juxta illud Michææ, Desuper tunicam pallium sustulistis; quibus non est operimentum in frigore. Quod spiritualiter implent, qui alios virtutibus (quæ animarum vestes sunt) privant, dum eos ad mortale trahunt peccatum: quibus ita nudatis non est operimentum in frigore sæculi hujus, ubi caritate Dei refrigescente, torpor et ignavia, vitiorum constrictio atque duritia, animas lædunt virtutum vestibus spoliatas. Quocontra in Proverbiis de sapiente et forti dicitur muliere: Non timebit domui suæ a frigoribus nivis: omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

Quos imbres montium rigant: quia sic spoliati, ad montana confugiunt loca sive latibula, quasi ad tutiora, ubi ob aeris frigiditatem frequentiores et graviores sunt pluviæ, quibus tunc perfunduntur. Et non habentes velamen, id est aliquod nuditatis ac verecundiæ operimentum, amplexantur lapides, id est, sub lapidibus seu locis petrosis vel cavernis abscondunt se. Spiritualiter, imbres montium, sunt doctrinæ virtuosorum, quibus spoliati virtutibus mente rigantur, ut reviviscant atque fructificent: qui non habentes velamen, id est animæ ornamentum contra vitiorum fœditatem, amplexantur lapides, id est, ad perfectorum festinant suffragia, ut orent pro se. De quibus viris perfectis loquitur in prima sua Canonica Petrus: Vos tanquam lapides vivi superædificamini.

Vim fecerunt deprædantes pupillos, id est, violenter deprædati sunt eos; et vulgum pauperem exspoliaverunt: quum tamen pupillis et pauperibus amplius sit parcendum. Nudis omnino seu parum vestitis, et incedentibus absque vestitu, ita quod præ inopia etiam inter homines nudi ambulaverunt, et esurientibus spicas tulerunt, id est abstulerunt, quas esurientes laboriose collegerunt. Talisque spoliatio ineffabiliter impia est atque crudelis, præsertim quum Dominus jubeat, ut nec dominus agri decidentes aut remanentes colligat spicas, sed pauperibus relinquat legendas. Spiritualiter nudus est, meritis et virtutibus destitutus, etiamsi mali nil actualiter operetur. Porro, qui agit inique, nudus incedit. Contingit autem quod talis se cupiat emendare, esuriatque refectionem virtutum, et colligat spicas, id est, perfectorum virtutes incipiat aliqualiter sibi haurire ac sequi: quod videntes animarum corruptores, tristantur, et satagunt eum pristinis vanitatibus implicare, collectasque spicas ei subtrahere, ut anima ejus nullo reficiatur spirituali edulio. Quibus ait Apostolus: Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Unde in Michæa scriptum est: Vir fratrem suum venatur ad mortem. Quod is periculosissime agit, qui aliquem bonæ voluntatis, aut religionem intrare volentem retrahere nititur.

Inter acervos eorum, id est inter manipulos frugum pauperum esurientium, meridiati sunt, id est, meridie quieverunt seu pransi sunt, de illorum paupertatula deliciantes. Naturale est autem, secundum Albertum, in meridie prandere, dum sol ad summum accedens, alimentum præcedentis comestionis a loco digestionis evocavit ad membra. Qui pauperes calcatis torcularibus sitiunt, id est, uvis calcatis tam parum habent de vino, ut non aut vix necessitati sufficiat.

De civitatibus fecerunt viros gemere, id est, cives urbium ad gemitum atque tristitiam induxerunt, bona eorum in agris vastando, vel concives capiendo sive lædendo. Quod spiritualiter faciunt, qui catholicos viros contristant, quosdam fidelium decipiendo, damnationique exponendo: quod virtuosis caritate ferventibus gravissimum est videre. Unde per Ezechielem Dominus impiis ait: Mœrere fecistis cor justi, quem ego non contristavi. Et animæ vulneratorum clamabunt, præ dolore vul-

Lev. xix, 9, 10.

I Cor. viii, 12.

Mich. vii, 2.

Ezech. xiii, 22. nerum corporis sui. Vulnerati quoque in anima, quum ad cor per pœnitentiam convertuntur, clamant ad Deum in prece et pœnitudine planctibusque propter peccata. Aliquando etiam clamant zelo justitiæ pro vindicta ad Dominum, sicut in Evangelio loquitur Christus: Deus non faciet vindictam servorum suorum clamantium ad se die ac nocte?10 In Apocalypsi quoque habetur: Animæ interfectorum clamabant voce magna:11 Usquequo, Domine, sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Et Deus inultum abire non patitur, id est, peccata hæc non permittit inulta: qui in Deuteronomio testatur, Reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me, retribuam.12 Hoc enim sapientia Dei dictat agendum, et justitia ejus illud exigit, quia et inordinatio culpæ, ordinanda est per ordinem pœnæ.

Ipsi fuerunt rebelles lumini, id est inobedientes primæ increatæque luci, cujus transgrediuntur præcepta; angelicæ quoque lucidæ inspirationi non consentientes, nec naturali rationi obtemperantes, neque Scripturarum et hominum virtuosorum seu prælatorum verbis claris ac sanctis acquiescentes. Hinc Joannes dixit: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem.13 Talibus Moyses ait in Numeris: Audite, rebelles et increduli.14 Nescierunt vias ejus, id est mandata justitiæ atque notitiam veritatis, vel ea penitus nesciendo, vel per approbationem non agnoscendo: quomodo omnis malus est ignorans, et via stulti recta in oculis ejus. Nec reversi sunt per semitas illius, id est, ab iniquitate et falsitate non sunt ad lucis itinera per pœnitentiam et satisfactionem correctionemque morum conversi, juxta illud Psalmi: Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant.15 De quibus Baruch ait: Quia non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.161718 Et rursus: Viam disciplinæ ignoraverunt, neque intellexerunt semitas ejus.19 Tales sunt omnes impœnitentes et indurati: quibus dicitur a Jeremia: Quare aversus est populus iste aversione contentiosa?20 Et alibi Dominus ait de talibus: Non dabunt cor suum, ut revertantur ad me.21

Mane primo, id est valde mane, dum semitenebrosum est tempus, consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: quoniam inopes mane consurgunt ad panem suum lucrandum seu procurandum, et illa hora eos homicida observat. Per noctem vero erit quasi fur, id est, aliorum bona furtive tollet, sicque Quasi, denotat veritatem, non similitudinem tantum.

Oculus, id est mens, adulteri observat caliginem, id est tempus nocturnum, dicens: Non me videbit oculus. Tunc enim tanto audacius se ingerit ad peccandum, quanto plus putat se non adspiciendum. Et operiet vultum suum, ne agnoscatur, etiam si quis deprehenderit eum. De isto peccato et allegationibus Scripturarum ad verba hæc pertinentium, dictum est supra. Spiritualiter adulter est spiritus rationalis a Deo avertens se, et Scripturis abutens ad proprium quæstum et gloriam vanam. Qui si juste se gubernaret, sponsam haberet sapientiam, juxta quod dicitur in libro Sapientiæ: Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere.22 Cujus adultera est vanitas et insipientia diabolica. Qui observat caliginem, quoniam quærit latere quantum ad suam perversitatem, cupiens bonus et sapiens reputari. Omnis enim qui male agit, odit lucem.23 Operit quoque vultum suum, quia et mentem propria excæcat malitia, et foris virtuosum se simulat: sicut de hypocritis ait Salvator, quia exterminant facies suas, ut appareant hominibus jejunantes.24

Perfodit in tenebris domos, id est, adulter, si aliunde ingressum aptum habere nequiverit, perfodiendo aliquam partem, parat sibi ingressum; sicut in die condixerant sibi adulter et adultera. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, id est, lucem habent odiosam, in quantum ea apparente metuunt deprehendi, compellunturque dividi, et a voluptatibus sequestrari. Sic spiritualiter adulterantes, et dæmonum impietatibus atque erroribus se miscentes, odiunt lucem veritatis et æquitatis, suamque pravitatem aperiri verentur. Et sic in tenebris quasi in luce ambulant : id est, sicut boni tendunt ad bona in die, sic ipsi vadunt ad prava in nocte. In vitiosis quoque operibus ita versantur et delectantur, ut justi in actibus virtuosis. Sed et ita se exhibent, quasi nil impium perpetrassent, quemadmodum in Proverbiis de adultera Salomon loquitur, quod tergens os suum, dicit, Non peccavi.25 Ecclesiastes quoque asserit : Sunt impii qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant.26 Et ignoraverunt lucem, id est, splendorem virtutum, et veræ sapientiæ claritatem assecuti non sunt, sed contempserunt.

Levis est adulter, id est mente vagus, levis, instabilis, super faciem aquæ, id est magis quam superficies aquæ, quæ modico vento movetur. Mens namque adulteri variis concupiscentiis agitatur, omni tentatione concutitur, innumerabilibus passionibus vitiisque movetur, ac vincitur. Passiones quippe et vitia hanc mentis pariunt instabilitatem, debilitatem et levitatem, sicut superius de hoc multa inducta sunt. Maledicta sit pars ejus, id est portio seu hereditas terrena, videlicet bonum temporale et vanum, in quo sibi finem constituit : quam partem habet in terra, quæ a Deo maledicitur, dum possidenti in perniciem vertitur, maledictionisque causa materialis seu occasio ei efficitur, aut sterilis fit, juxta illud Genesis, Maledicta terra in opere tuo.27 Quomodo autem liceat alteri maledicere, in expositione capituli tertii patuit. Nec ambulet per viam vinearum, id est, itinera refrigerativa ac læta non habeat. Vinea quippe amœnitatem ac refrigerium parit, et fructu suo exhilarat, bonæque spei efficit hominem. Ideoque in Judicum libro vitis dixisse inducitur : Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines?28 Itaque, metaphorice via vinearum, est via gaudiorum. Denique vinea locum temperatum requirit : siquidem in locis valde frigidis destruitur glacie ; in locis nimis calidis destruitur excessivo calore. Impius ergo per viam vinearum non graditur, quoniam rebus mundi hujus moderate non utitur, sed nunc ad unum vitiosum extremum, nunc ad aliud se divertit.

Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Hoc communiter de pœna infernali exponitur, quod ibi sit vicissitudo commutatioque pœnarum de maximo frigore ad summum calorem, ad afflictionem majorem. Unde Albertus : Ad nimium calorem æstuantis gehennæ, propter fervorem libidinis transeat successione pœnarum ab aquis nivium : quibus29 infunditur, gelu mortificante, eo quod per cupiditatem terrenorum refriguit in eo ignis caritatis. Estque miserabile, quia in hac via non transitur de frigidissimo in calidissimum, nisi per medium quod est temperatum. In inferno autem, de excellentia frigoris mortificantis, transitur ad æstum ignis urentis, ita quod nunquam erunt in medio : quia in hac vita per vitia transierunt a frigore cupiditatis ad æstum libidinis, non attingendo medium virtutis. Propter has duas pœnas dicitur in Matthæo : Ibi (scilicet in inferno) erit fletus et stridor dentium :3031 fletus, propter ignem ; stridor dentium, propter gelicidium. Itaque præcogitanda, metuenda, atque cavenda est pœna hæc. An vero per omnipotentiam Dei sit in inferno aqua frigidissima ad reproborum supplicium, vel aliquid proportionale, quod aqua nivis vocatur, quia hæc aqua præfrigida est : quis nisi Deo revelante poterit certitudinaliter scire?

Et usque ad inferos peccatum illius, id est, in infernum culpa ejus ipsum sequetur ac ducet. Sic et Joannes in prima sua scribit epistola :32 Est peccatum ad mortem ; non dico ut pro illo quis oret. Peccatum quippe ad mortem, secundum Gregorium, est peccatum usque ad mortem pertractum : quia peccatum quod hic non corrigitur, ejus venia frustra postulatur. Hinc Isaias inducit :33 Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.34

Obliviscatur ejus misericordia, id est, Deus eum a pœnis per suam misericordiam nunquam eripiat : quo verbo confunditur hæresis confingentium pœnas inferni aliquando terminandas. Ubi Gregorius ait : Omnipotentis Dei misericordia obliviscitur ejus, qui oblitus fuerit justitiam Dei. Nam qui Deum nunc justum non timet, postea invenire eum misericordem non valet. Verumtamen hæc ita intelligenda non sunt, quasi nihil misericordiæ Deus impendat damnatis, quum in omni ejus effectu circa intellectuales creaturas misericordia atque justitia sint commixtæ; sed ideo hæc dicuntur, quoniam in inferno justitia magis relucet, et misericordia vel non, vel minus seu parum apparet. Attamen citra condignum torquentur. Juxta quem modum loquendi Jacobus ait : Judicium sine misericordia ei, qui non fecerit misericordiam.Damnatorum quoque obliviscitur misericordia suffragiorum, quia eis non prosunt. Dulcedo illius vermis, id est, delectatio sua perversa, quam habuit in hac vita, vertatur ei in vermem, id est pœnam amaram, conscientiæ quoque remorsum. Vel, Dulcedo illius, per antiphrasim, id est amaritudo, sit vermis conscientiæ corrodentis : de quo Isaias dicit, Vermis eorum non morietur.

Non sit in recordatione, id est, oblivioni tradatur a Deo, ita quod per misericordiam suam non ostendat se memorem ejus. Ubi rursus damnationis interminabilitas aperitur. Econtrario de electo fertur in Psalmo : In memoria æterna erit justus. Et Salomon :35 Memoria (inquit) justi cum laudibus ; nomen impiorum putrescet. Sed conteratur quasi lignum infructuosum, id est, variis pœnis teratur, in ignem mittatur; et quantum ad esse gratiæ ac virtutum, in nihilum redigatur, sicut comburitur sterile lignum, juxta illud in Matthæo : Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Et loquitur Christus : Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent.

Pavit enim sterilem et quæ non parit, id est, bona sua infructuose consumpsit, instar illius qui infecundam feminam inutiliter nutrit.36 Vel, quia de adultero loquitur, per sterilem designat adulteram, quæ non parit heredem ex proprio viro, nec ei cum quo miscetur. Vel, Pavit sterilem, id est infructuosam animam suam, vel carnem immundam, fructum virtutum non parientem. Et viduæ non benefecit : quæ, quum careat viri solatio, magis eget subsidio. Sicque iniquius est ei, quum loco et tempore opportunis non subvenerit. Vel vidua dicitur propria ejus conjux, quam a toro repellit atque infestat. Detraxit fortes, quibus prævalere potuit, in fortitudine sua : abutens potestate sibi concessa, ad aliorum oppressionem. Vel, Fortes, id est virtuosos vere fortes in Deo per gratiam, persecutus est, juxta illud Jacobi : Nonne divites per potentiam opprimunt vos? Talibus violentis dicit et Amos : Væ qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Et quum steterit in sanitate, prosperitate ac robore, non credet vitæ suæ, id est, de aliorum contra se machinatione erit suspectus; nec erit securus, sed pavidus. De hoc et causa hujus, dicta sunt plurima supra, ubi inter cetera dicitur : Sonitus terroris semper in auribus impii, et quum pax sit, ille insidias suspicatur. Et angustia vallabit impium.37

Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, id est, post peccatum ejus non statim eum damnavit, sed misericorditer distulit, dans locum, tempus, et opportunitatem pœnitendi. Ideo equidem Deus differt vindictam, ut peccator se corrigat. Propter quod in Ecclesiastico legitur : Nemini dedit Deus spatium peccandi. Et in Sapientiæ libro : Misereris omnium, Domine, quoniam omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam. Et ille abutitur eo in superbiam, id est, loco et tempore pœnitendi abutitur, augendo contemptum in Deum, hincque securius peccans, quia diu portatur, secundum illud Ecclesiastæ: Et enim, quia non cito profertur contra malos judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.38 Hinc ad Romanos ait Apostolus: An divitias bonitatis Dei, et patientiæ, et longanimitatis contemnis?39 Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die justi judicii Dei. Itaque indulta pœnitentiæ tempora non perdamus, nullam horulam inutiliter expendamus, divinæ pietati non simus ingrati. Pensemus quod sicut incomprehensibilis est misericordia Dei super peccatores in vita præsenti, sic incomprehensibilis est super eos ipsius justitia in vita futura.

Oculi enim ejus sunt in viis illius. Hoc dupliciter explanatur. Primo: Oculi ejus (scilicet Dei) sunt in viis illius, id est in operibus peccatorum, ad judicandum puniendumque ea, quemadmodum in Proverbiis legitur: In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos.40 Atque in Psalmo: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.41 Secundo sic: Oculi ejus (id est peccatoris) sunt in viis illius, id est, in propriis suis operibus intenti sunt oculi ejus interiores per approbationem mali, et complacentiam culpæ, considerando quoque qualiter propositum exsequatur ac prosperetur, sicut de filiis hujus sæculi per Jeremiam asseritur:42 Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Secunda quoque Petri epistola:43 Audaces, sibi placentes; quibus caligo tenebrarum reservatur. Tales modo sunt multi, qui gloriantur in vitiis, astutiasque implendi quod impie cupiunt, machinantur, sequentes pravitatem illorum, qui ante diluvium fuerunt. De quibus legitur in Genesi: Videns Deus quia multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis humani intenta esset ad malum omni tempore.44 Quocontra vir justus testatur:45 Iniquitatem si adspexi in corde meo, id est, peccatum per consensum et complacentiam non sum mente intuitus.

Elevati sunt ad modicum, id est, impii ad breve tempus prosperati, sunt prælati et intumuerunt; et non subsistent, id est, diu non perdurabunt in statu hujuscemodi, juxta illud Psalmi: Dejecisti eos dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam.4647 De hoc dicta sunt multa supra, idcirco pertranseo. Gregorius quoque hic ait:48 Iniquorum gloria, quum plerumque in annorum multitudinem tenditur, ab infirmorum mentibus esse quasi longa et stabilis æstimatur; sed quum repentinus hanc finis intercipit, brevem fuisse ostendit. Et humiliabuntur, id est, per divinam justitiam deprimentur, sicut et Christus fatetur: Qui se exaltat, humiliabitur; sicut omnia ista corruptibilia et terrena, quibus præfixus est certus terminus durationis, ut dictum est plenius super illud, Constituisti terminos ejus.49 Et auferentur de vita hac et de consortio electorum:50 juxta quod scriptum est, Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Et sicut summitates spicarum, puta aristæ, conterentur, id est, cito atque faciliter tempore divinitus præordinato peribunt, quum mensuram pravitatis suæ impleverint;51 sicut fruges quum ad maturitatem devenerint, mox tolluntur, ut grana excutiantur. Unde in Genesi Dominus loquitur:52 Nondum completæ sunt iniquitates Amorrhæorum.

Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum? Verbum hoc intricatum videtur. Quid enim est quod ait, Quod si non est ita, nisi, Si quæ dixi falsa sunt, quis me potest arguere esse mentitum? Si enim protulit falsa, nonne fuerat tanquam mentiens arguendus? Gregorius itaque et Albertus exponunt hanc litteram, prout verba prima facie sonant, ita quod Job mystica ratione sic loquitur ad reprimendam amicorum suorum superbiam: quasi dicat, Etiam si mentitus sum, tamen indigni estis me reprobare, quia errori et vitiis subditi estis, quæ mihi falso imponitis. Hinc ait Albertus: Istud in disputationibus rhetoricis verum est, quæ coram judice fiunt, ubi adversarius rite repellitur, quia in simili culpa est. Propter quod ait Salvator: Hypocrita, ejice primo trabem de oculo tuo, et tunc videbis ut ejicias festucam de oculo fratris tui.53 Verumtamen istud aliter potest exponi: Quod si non est ita? quod interrogative negativeque profert, quasi dicat, Imo sic est, sicut in isto affirmavi capitulo de culpa et pœna malorum. Quis me potest arguere esse mentitum? nullus utique; et ponere ante Deum verba mea, id est Deo judici ea proponere judicanda, tanquam reprehensibiliter dicta?

Footnotes

  1. bid. xiv, 5. ↩

  2. I Cor. vi, 15. ↩

  3. Matth. xviii, 6, 7. ↩

  4. Jer. x, 21. ↩

  5. Deut. xxiv, 10-12. ↩

  6. Eccl. xxxiv, 25. ↩

  7. Is. xi, 4. ↩

  8. Prov. i, 11, 13. ↩

  9. III Reg xxi, 1-16. ↩

  10. Luc. xviii, 7. ↩

  11. Apoc. vi, 9, 10. ↩

  12. Deut. xxxii, 41. ↩

  13. Joann. iii, 19. ↩

  14. Num. xx, 10. ↩

  15. Ps. lxxxi, 5. ↩

  16. Num. xii, 15. ↩

  17. Prov. xxix, 7. ↩

  18. Baruch iii, 28. ↩

  19. Ibid. 20, 21. ↩

  20. Jer. viii, 5. ↩

  21. Osee v, 4. ↩

  22. Sap. viii, 2. ↩

  23. Joann. iii, 20. ↩

  24. Matth. vi, 16. ↩

  25. Prov. xxx, 20. ↩

  26. Eccle. viii, 14. ↩

  27. Gen. iii, 17. ↩

  28. Judic. ix, 3. ↩

  29. Job i, 1. ↩

  30. Matth. vii, 12; viii, 42, 50; xxii, 13; xxiv, 51; xxv, 30. ↩

  31. Matth. viii, 12; xiii, 42, 50; xxii, 13; xxiv, 51; xxv, 30. ↩

  32. I Joann. v, 16. ↩

  33. Eccle. viii, 14. ↩

  34. Is. v, 18. ↩

  35. Prov. x, 7. ↩

  36. Joann. xv, 6. ↩

  37. Job xv, 21, 24. ↩

  38. Eccle. viii, 11. ↩

  39. Rom. ii, 4, 5. ↩

  40. Prov. xv, 3. ↩

  41. Ps. xxxiii, 17. ↩

  42. Jer. iv, 22. ↩

  43. II Petr. ii, 10, 17. ↩

  44. Gen. vi, 5. ↩

  45. Ps. lxv, 18. ↩

  46. Ps. lxxii, 18, 19. ↩

  47. Ps. lxxii, 18, 19. ↩

  48. Job xx, 5-9. ↩

  49. Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩

  50. Job xiv, 5. ↩

  51. Is. xxvi, 10. ↩

  52. Gen. xv, 16. ↩

  53. Matth. vii, 5. ↩

Chapter 52 of 72