Skip to the text

Articulus 51

EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI QUINTI: RESPONDENS AUTEM BALDAD SUHITES, DIXIT.

RESPONDENS autem Baldad Suhites, dixit. Amici Job, contra veritatem verborum Job disputando, paulatim lentescunt. Nam post tertiam argumentationem ipsius Eliphaz, ipse Baldad tertio arguens, admodum brevis est. Sophar autem tertio non argumentatur. Et quamvis præcedenti capitulo multa locutus sit Job, tamen de hoc solo Baldad contra eum objicit, quod adhuc affirmat se justum et sine demeritis suis percussum: ad quod improbandum proponit excellentiam Dei in se ipso ac suis effectibus, cujus comparatione homo non justificatur. Unde quæ in isto capitulo Baldad ait, frequenter præhabita sunt, demptis perpaucis.

Potestas et terror apud eum est, id est, omnipotentia est in Deo et terribilitas vel tremenda majestas, quæ sunt ipsemet Deus: et ita apud eum esse dicuntur, sicut misericordia, juxta illud Psalmi, Quia apud Dominum misericordia.1 Terror quoque est apud Deum, id est, in his qui Deo conjuncti sunt, est timor reverentialis ad Deum, præsertim prout timor est donum: sic enim inest Beatis, et manet in patria, quantum ad habitum et aliquem suum actum, potissime illum, qui est revereri et Deo reverenter substerni. Qui facit concordiam in sublimibus suis, id est in cœlestibus corporibus, in quibus nulla est contrarietas, resistentia naturæ nociva, aut corruptio aliqua. In angelicis quoque spiritibus summam et indissolubilem facit concordiam, implendo eos tanta suæ beatitudinis communione, quod nec a Deo, nec a se invicem discordare ullatenus queunt, sed omnes cives cœlestis Jerusalem, divinæ voluntati inavertibiliter conformantur. Nec obstat quod in Daniele quædam leguntur de angelorum præliis inter se: quæ qualiter intelligi debeant, Gregorius hic exponit, et ego prosequerer, nisi hoc super Danielem scripsissem. Itaque confundantur, qui in cœlesti Beatorum palatio dissensiones et prælia vitiosa esse mentiti sunt. Insuper, Deus facit concordiam in sublimibus suis, id est, considerantes sublimia Dei, videlicet omnipotentiam, sapientiam, beatitudinem ejus, facit in considerando et sentiendo concordes, sicut ait Apostolus: Id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.2

Numquid est numerus militum ejus? id est, innumerabilis nobis est multitudo angelorum sanctorum: qui milites Dei vocantur, quoniam ei ad nutum deserviunt, ejusque adversariis reluctantur ac prævalent. De quibus fertur in Psalmo: Benedicite Domino, angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.3 Quorum numerus Deo est certus, juxta illud Isaiæ:4 Qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis ejus. De quorum innumerabili nobis multitudine Daniel ait:5 Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei. Ubi numerus determinatus pro indeterminato ponitur, sicut in Apocalypsi legitur: Et erat numerus eorum millia millium. Ad Hebræos quoque: Accessistis ad Jerusalem cœlestem et multorum millium angelorum frequentiam.67

Et super quem non surgit lumen illius? id est, numerus horum militum, super quem lumen Dei non splendeat, certus non est modo præfato. Beati enim in patria omnes immediate sortiuntur a Deo lumen gloriæ, beatificamque divinæ essentiæ clarissimam visionem et illuminationem, ad ea noscenda quæ ad beatitudinem directe ac proprie pertinent, ut est cognitio ordinis universi, omniumque civium supernorum. Illuminationes vero Dei, quantum ad ea noscenda quorum notitia ad beatitudinem accidentaliter se habet, ut sunt quidam effectus divinæ virtutis, primo deveniunt a Deo ad angelos superiores, et per illos ad angelos inferiores, juxta documenta principis theologorum, in libro de Cœlesti hierarchia.

Numquid justificari potest homo comparatus Deo? Hoc supra Job ait:8 Non justificatur homo compositus Deo. Quod ibi et aliis locis in hoc opere satis reor expositum. Aut apparere mundus natus de muliere? Hoc est quod supra Eliphaz dixit: Quid est homo ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere?9 Unde ex dictis ibidem hujus verbi intelligentia patet. Patet quoque in his error Baldad. Non enim beatus Job ita se justum perhibuit, ut comparatione Dei se justum assereret, aut nullam unquam incurrisse maculam ex carnis propagine, fragilitate et infectione; sed qualiter se justum esse testatus sit, frequenter jam dictum est. Ad verbum tamen Baldad applicari potest illud Genesis: Sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua.10 Nihilo minus Deus per gratiam supplere faciliter potest naturæ defectum.

Ecce etiam luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: id est, tanta est claritas atque munditia Dei, quod comparatione ipsius luna non splendet, nec sidera munda sunt: quoniam omnis creatura a divinitatis sanctitate, luce ac puritate distat, occumbit ac deficit infinitate. Ideo, sicut quod modice pulchrum est, comparatione ejus quod multum pulchrum est, non dicitur pulchrum; sic luna et stellæ, quoad Deum, non fulgent. Nec facit mentionem de sole, sicut de luna et stellis: quoniam non videmus solem majori lumine offuscari, quemadmodum luna et stellæ luce solis fuscantur. Denique, istud est quod Eliphaz supra ait: Cœli non sunt mundi in conspectu ejus.11 Mystice per lunam Ecclesia, per stellas viri virtuosi, præsertim aliquorum doctores idonei designantur: qui respectu sapientiæ sanctitatisque Dei non fulgent, nec alicujus momenti sunt. Propterea subditur: Quanto magis homo putredo? id est homo, qui vocatur putredo, quia ex materia putredini proxima, et sordibus, immunditiis, fœtoribusque repleta consistit; et filius hominis vermis? id est filius hominis, qui dicitur vermis, quoniam sicut vermis ex putredine nascitur, sic filius hominis ex homine paulo post putrescente, immundoque semine, supple, mundus, justus ac fulgens coram Deo seu comparatione ipsius esse non valet. Argumentatio ista multoties tacta est atque soluta, ideo immorari non decet.

Footnotes

  1. Ps. cxxix, 7. ↩

  2. 1 Cor. 1, 10. ↩

  3. Ps. cii, 20, 21. ↩

  4. Is. XL, 26. ↩

  5. Dan. VII, 10. ↩

  6. Apoc. V, 11. ↩

  7. Hebr. XII, 22. ↩

  8. Job IX, 2. ↩

  9. Job XV, 14. ↩

  10. Gen. VIII, 21. ↩

  11. Job XV, 15. ↩

Chapter 53 of 72