Skip to the text

Articulus 52

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SEXTI : RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT.

ALBERTUS circa principium expositionis hujus capituli ait : Deficientibus adversariis, Job hic suam confirmat sententiam : et quia in duobus consistit, videlicet, quod gubernatio Dei dissimilis sit humano regimini, tanquam ea quæ est secundum excellentiam et scientiam Dei, et quod non sit secundum ordinem humanæ justitiæ ; ideo pars ista usque ad verba Eliu, dividitur in duo. In prima, excellentiam Dei ostendit ; in secunda, se ipsum in exemplum proponens, confirmat quod ordine justitiæ humanæ Deus humana non regit.

Respondens autem Job, dixit ad Baldad : Cujus adjutor es ? id est, quem laude extollis, quasi in meam reprobationem ac tuæ positionis confirmationem ? Siquidem præcedenti capitulo, Baldad conatus est reprobare beatum Job, ex consideratione infinitæ excellentiæ Dei super hominem, in potestate, sanctitate ac sapientia. Sicque videbatur partem Dei fovere adversus Job, cooperarique Deo, in defensione veritatis et æquitatis divinæ, cui (ut huic Baldad apparuit) Job blasphematorie derogavit : quemadmodum aliquis adstans, dum judicem laudat, cui judicatus derogare videtur. Numquid imbecillis, id est infirmus ? quasi diceret, Non. Deus enim quem Baldad sic commendavit, omnipotens est, nec humano eget auxilio. Loquitur autem Job contra Baldad ironice zelo justitiæ, eo quod Baldad laudibus extulit Deum ad sui confirmationem erroris, atque ad reprobationem veritatis prolatæ a Job. Qui autem contra aliquem condemnatum non ratione utuntur, sed judicis sapientiam potentiamque allegant, in judicis favorem facere hoc videntur. infirmi

Et sustentas brachium ejus qui non est fortis? Interrogative et negative legendum est : quasi dicat, Numquid Deus cujus brachium, id est virtutem seu operationem, fulcire et roborare velle videris, quasi cooperans sibi in veritatis et æquitatis defensione, infirmus est, ut tua sustentatione indigeat ? Loquitur autem de Deo more humano, hoc est quasi de homine, cujus brachia præ lassitudine et impotentia indigent sustentari, si elevari, aut elevata debeant diu teneri, quemadmodum in Exodo legitur : Quum elevaret Moyses manus, vincebat Israel ; si autem paululum remisisset, vincebat Amalec. Manus autem Moysis erant graves. Sumentes ergo lapidem, posuerunt subter eum. Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus.1 Præterea advertendum quod humiles et electi vicissim Deum juvare dicuntur, non quasi illum roborantes, aut velut insufficienti seu indigenti subvenientes ; sed quoniam ejus voluntati ac dispositioni, quantum ad effectuum divinorum exsecutionem cooperantur : et hoc ipsum est ineffabilis dignatio Dei, quod servos suos sibi efficit cooperatores, qui etiam quidquid boni habent aut exhibent, a Deo sortiti sunt. Unde Paulus :2 Dei, inquit, adjutores sumus. Quod quasi exponens :3 Ego, ait, plantavi, Apollo rigavit ; Deus autem incrementum dedit. Sed neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat : quia videlicet propria virtute non operantur.

Cui dedisti consilium? Forsitan illi qui non habet sapientiam. Non est autem putandum quod Baldad tam asininæ fuerit simplicitatis, quod æstimaverit Deum impotentem aut insipientem, vel quod intenderit eum firmare aut informare. Job tamen sic increpat eum, quasi hoc ipsum fecisset, quia taliter loquebatur hic Baldad, et ita se habuit, quasi hoc intendisset, sicut jam declaratum est.4 Itaque quum Deus sit sapiens et sapientia superessentialis ac infinita, non eget alicujus consilio. Et prudentiam tuam ostendisti plurimam, id est, verba alta loquendo de Deo, monstrasti te magnæ esse scientiæ: quod et ostentationis culpa videtur. Nam et Apostolus ad Romanos scribit: Non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem.5 Denique, sicut qui comedit mel multum, non est ei bonum;6 sic scrutator majestatis opprimetur a gloria. Ptolemæus quoque in principio Almagesti disseruit: Qui scientiam suam extendit ultra industriam quæ in ipso est, est sicut pastor debilis cum ovibus multis.

Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum, id est Deum qui condidit animam rationalem, sapientiæ receptaculum, spirationisque causam? juxta illud Genesis: Formavit Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ.7 Eo autem modo intelligendum est, quod Baldad voluit Deum docere, quo jam dictum est, quod voluit ei consulere.

Moraliter autem verba ista dicenda sunt justa derisione, caritativaque increpatione, vanis, præsumptuosis et sciolis: qui sapientiores se instruere, expertioribus consulere verbis aut scriptis præsumunt; qui aliis sapientiores reputari desiderant; qui dum sobrie habere se nesciunt, frequenter stulta loquuntur aut scribunt, suamque fatuitatem ac vanitatem demonstrant.

Consequenter beatus Job Deum per suos effectus diffusius laudat, quam Baldad superius fecit, ne divinæ videretur excellentiæ derogare. Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. Hoc Thomas et alii quidam referunt ad gigantes, qui (ut in Genesi habetur) tempore Noe erant in terra, et diluvio perierunt cum cohabitatoribus suis, qui tam loco quam vitiis cohabitaverant eis: qui omnes simul nunc gemunt in pœnis inferni, qui sub aquis est, quia in medio terræ. Alii (ut Gregorius et Albertus) per gigantes, intelligunt superbos, Deo rebelles, in suis viribus confidentes, qui in propriis oculis velut in giganteam magnitudinem excreverunt: quales præcipue esse solent principes et potentes ac divites sæculi8 hujus, sed et prælati nonnulli, inde superbientes, unde se maxime humiliare ac formidare deberent. De quibus omnibus illud in Isaia accipi potest: Mortui non vivant, gigantes non resurgant.9 Ubi per mortuos, intelliguntur iniqui morte culpæ perempti in anima: qui dum indurantur in vitiis, non vivunt per gratiam. Gigantes quoque præfati, quia non pœnitent, ad vitam gratiæ non resurgunt. Hi ergo cum cohabitatoribus, id est imitatoribus suis vel commansoribus, sibi in peccato similibus (nam et frequenter quales ipsi, tales et cohabitatores eorum, juxta illud Ecclesiastici, Qualis est rector civitatis, tales habitantes in ea):10 itaque hi simul gemunt sub aquis, id est abundantia tribulationum ac onerum inquietudinumque suarum. Varii enim sunt tumultus et curæ, timores, terrores, rancores, iræ et impatientiæ talium, quorum inordinatus vitiosusque animus sibi ipsi pœnalis est. Frequenter quoque justo Dei judicio, gravissimæ adversitates et infirmitates eis occurrunt, ita quod gemunt sub aquis tribulationum: in quo divina declaratur potentia. De quibus aquis fertur in Psalmo: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.11 In Threnis quoque:12 Inundaverunt aquæ super caput meum. Unde primo libro Machabæorum Antiochus:13 In quos, inquit, tristitiæ fluctus deveni!

Nudus est inferus coram illo, id est, infernus et omnia quæ in eo sunt, Deo conspicua sunt atque clarissime nota; et nullum est operimentum perditioni, id est filiis perditionis seu reprobis, quo abscondantur conspectui Dei, sed certissime cognoscuntur ab ipso, juxta illud Apostoli ad Hebræos: Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus.1415 Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. Per Jeremiam quoque Dominus loquitur :16 Si occultabitur vir in absconditis suis, et ego non videbo eum ?

Qui extendit aquilonem super vacuum. Per aquilonem, Thomas intelligit hemisphærium superius, quantum ad nos, in quo est polus aquilonaris, qui super nostrum horizontem jugiter elevatur. Polus vero australis nobis deprimitur. Hoc ergo hemisphærium super vacuum fertur expansum, quia inter ipsum et terram nihil sensibile nobis apparet; et medium quod ibi est, quamvis sit igne elementari et aere plenum, tamen a vulgo reputatur ut vacuum : sicut lagena dicitur vacua, quamvis aere sit repleta. Loquitur autem Job secundum vulgarium æstimationem, ut consuetudinis est sacræ Scripturæ. Huicque expositioni videtur consonare Albertus, dicendo : Qui extendit aquilonem, id est cœlum ab aquilone. Dicit enim Aristoteles in secundo de Cœlo et mundo, quod longitudo cœli est ab aquilone in meridiem; et si imaginaremur hominem dextera cœlum volventem ab oriente in occidentem, caput ejus esset in aquilone, et pedes in meridie, sicut finxerunt poetæ esse Atlantem : de quo in libro de Civitate Dei recitat Augustinus, quod fuit maximus temporis sui astronomus; ideo ferebatur cœlum movere et sustentare. Porro, per vacuum, intelligit Albertus capacitatem mundi, in qua adhuc nil fuerat factum in rerum exordio, super quod tunc cœlum extendebatur.

Et appendit terram super nihilum, id est super inane seu vacuum. Quod ideo dicitur, quia nil solidum est sub terra eam sustentans, sed Deo sic ordinante, manet in medio universi tanquam centrum. Quibus verbis docetur, ipsas naturales proprietates seu virtutes, quibus corpora in propriis locis continentur, ex virtute processisse divina. Quidam præterea dicunt : Terra videtur fulcimentum aquæ, et aqua aeris; sub terra vero nihil est, quum sit infima pars mundi. Hoc sanum exigit intellectum. Elementa enim se mutuo orbiculariter ambiunt : quia superius ambit quod sub ipso est, ut ignis aerem, aer aquam, aqua terram, nisi quod Deo sic disponente, una pars terræ discooperta est aquis, propter hominum et animantium congruam in terra habitationem. Sed et cœlum omnia ista ambit, claudit et continet. Unde tanta pars cœli est sub terra, quanta et super eam. Insuper reor idcirco aquilonem super vacuum dici extentum, et terram super inane et nihilum, quoniam licet realiter aliquid sit infra cœlum et terram, aliquid quoque sub terra modo jam dicto, illa tamen nil conferunt ad cœli terræque sustentationem.

Mystice, per aquilonem, designatur diabolus, qui in Isaia loquitur :17 Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis. Qui super vacuum extenditur, quia illorum possidet corda, qui spiritualiter nihil et mortui sunt, id est, esse gratiæ carent. Terram vero, id est Ecclesiam, præcipue primitivam, virtutibus solidam appendit [Deus] super nihilum, id est, super gentilitatem adduxit, ut eam gratia prædicationis impleret, atque ad esse virtutum deduceret, dicente Christo Apostolis :18 Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eas. De quibus ab Isaia fuit prædictum : Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram illo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.19

Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. Divina enim virtute aqua vaporabiliter elevata a terra, in aere suspenditur, atque in nubes convertitur seu densatur : in quibus aquæ quasi ligatæ tenentur, priusquam descendant; nec pariter cadunt, sed paulatim per guttas, ne simul impetuose descendendo terram subvertant. Hinc ait Albertus : Aquas in nubibus ligare, est eas vaporabiliter in nubes convertere, et virtute cœli continere, donec cœlestes induant virtutes, per quas terram fecundent ad germinandum. Guttatim etenim resolutæ, proportionabiliter terram infundunt: quæ pariter erumpentes, terram subverterent, et vim tollerent germinativam. Qualitates quippe elementares ad species generatorum seu formas generabilium non moverent, nisi virtutes cœlestes induerent. Calidum namque ignis consumeret, et frigidum inferiorum elementorum motum abscinderet et mortificaret. Humidum vero difluere faceret, et siccum non continuaretur ad quantitatem atque figuram. Unde non per se, sed virtutibus cœli, movent ad species generatorum: et hoc declarat, subjungens:

Qui tenet vultum solii sui. Solium Dei, cœlum est, in quo velut in throno sedet, juxta illud Isaiæ: Cœlum mihi sedes.20 Vultus autem solii hujus, est superficies cœli ad inferius versa. Estque superficies stellata. Per virtutem namque stellarum, influit elementis omnem potestatem generationis et corruptionis. Hancque superficiem, vultum seu faciem solii sui, Deus tenet, quamdiu virtutes generativas corruptivasque influit, hoc est, quamdiu stat mundus. Et expandit super illud nebulam suam, id est, nebulam sua virtute generatam ponit inter cœlum et visum nostrum, ita quod secundum apparentiam cœlum nebula operitur, et illa super illud seu super faciem ejus conversam ad nos quasi expanditur, juxta illud in Psalmo:21 Qui operit cœlum nubibus. Et iterum:22 Nebulam sicut cinerem spargit. Porro, dum nubes resolvuntur in pluviam, remanent quidam vapores, ex quibus nebula generatur, nostro adspectui tegens cœlum. Albertus demum hic ait: Nebula vapor est, quia quum virtus cœli inferioribus infunditur, necesse est, ut inferiora ad receptionem aperiantur ac eleventur: quod fit per evaporationem faciem cœli nobis tegentem.

Mystice, Deus aquas sapientiæ salutaris in nubibus, id est Apostolis ac prædicatoribus sanctis, ligavit, id est, in corde eorum firmiter statuit, ac moderanter ab effusione et communicatione continuit, ut non erumperent pariter deorsum, id est,23 ne in tanta plenitudine ac sublimitate a prædicatoribus sanctis præfatis sapientia proponeretur audientium cordibus, sicut illis fuit infusa, quia capacitatem auditorum transcenderet. Paulatim vero effundenda communicandaque fuit, juxta audientium capacitatem, profectum et ordinem, quemadmodum ait Corinthiis Paulus:24 Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Qui denuo profitetur:25 Sapientiam loquimur inter perfectos. Qui tenet vultum solii sui. Per vultum, cognitio designatur. Vultum itaque solii sui, id est contemplationem cœlestis patriæ, Deus tenet, id est, viatoribus non impendit, sed detinet: nec qualis et quanta sit visio illa beata, clare in hac via scire valemus, dicente Apostolo, Per fidem ambulamus, non per speciem.26 Ideo additur: et expandit super illud nebulam suam, id est, inter cœleste regnum et nos posuit obscuritatem, videlicet corruptibile corpus nostrum et animæ defectuositatem, peregrinationisque statum.27 Propter quod videmus nunc per speculum in ænigmate, quale sit regnum cœleste: quoniam quidem corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.28 Idcirco dicit Apostolus:29 Quia dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino.

Terminum circumdedit aquis, id est, infra certos terminos aquas conclusit, congregans eas intra receptacula apta, præsertim infra ripas Oceani, ne totam terram cooperirent, juxta illud Genesis: Dixit Deus: Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et appareat arida.30 Dicit hoc loco Thomas: Aquæ, secundum naturalem ordinem elementorum, undique terram operire deberent; sed quod aliqua pars terræ manet discooperta ab aquis, factum est divina virtute, quæ usque ad certum terminum fecit terram ab aquis cooperiri. Usque dum finiantur lux et tenebræ, id est, tamdiu hoc ita manebit, quousque successio diei et noctis, videlicet status hujus sæculi, finiatur. Lux nempe, id est dies, nobis finitur, dum sol occumbit; tuncque tenebræ oriuntur nocturnæ, rursusque dies succedit, et vicissitudo usque ad finem mundi durabit. Non tamen hæc ita dicuntur, quasi in fine sæculi aqua operatura sit totam terram, quia et postea pars terræ erit nudata et sicca.

Spiritualiter, Deus terminum circumdedit aquis, id est populis, qui frequenter aquarum nomine exprimuntur, sicut in Apocalypsi : Aquæ multæ, populi multi sunt. Et Ecclesiastes : Mitte panem tuum super transeuntes aquas. Populis ergo circumdedit terminum, id est, modum et gradum seu mensuram cognoscendi præfixit in vita hac, in qua ad patriæ visionem non eriguntur, usque dum finiantur lux et tenebræ, id est dies et noctes peregrinationis eorum in vita præsenti; vel, lux, id est profectus in gratia, et tenebræ ignorantiæ vitæ hujus, terminum sortiantur. Durante namque hac vita, durat status merendi ac demerendi, seu proficiendi et decrescendi.

Columnæ cœli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. Columnæ dicuntur quædam firmiora aliorum sustentativa seu perfectiva. Itaque columnæ cœli intelligi possunt, vel superiores angelici spiritus, qui inferiores purgant, illustrant, perficiunt; vel angelici spiritus illi, qui cœlestium orbium sunt motores, cœlosque quantum ad suam influentiam in hunc mundum actuant, et quasi fulcire dicuntur. Hi ad nutum, id est beneplacitum, vel ad signum voluntatis Dei, contremiscunt timore non pœnali, sed timore admirationis, pavoreque reverentiæ filialis ac humilis, Deo promptissime servientes. Juxta hunc modum in Ecclesiastico fertur : Ecce cœlum et cœli cœlorum in conspectu Dei commovebuntur, et quum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. Insuper, Columnæ cœli, id est militantis Ecclesiæ, quam Christus ubertim in Evangelio regnum cœlorum appellat cujus columnæ sunt sapientiores et fortiores, qui aliorum ignorantiam edocere imbecillitatemque æquanimiter ferre noverunt (quemadmodum Paulus Pe-

Apoc. xvii, 15.

Eccle. xi, 1.

Eccl. xvi, 18, 19.

Matth. xiii. trum, Joannem et Jacobum vocat columnas : unde in Apocalypsi Dominus asserit, Qui vicerit, faciam illum columnam in templo meo), pavent ad nutum Dei.

In fortitudine illius, id est omnipotente Dei virtute, repente maria congregata sunt, id est, aquæ marinæ ad certa loca redactæ. Aitque pluraliter, Maria, propter particularia maria, vel propter magnitudinem aquarum abyssi Oceani. Hinc fertur in Psalmo : Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. Spiritualiter quoque maria, id est corda sæcularia, multa et tumida, instar maris inquieta, turbulenta, amara (juxta illud Isaiæ, Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest), per omnipotentiam Dei repente congregata, id est in Christo collecta sunt per fidem et caritatem, prædicantibus ubique Apostolis atque eorum discipulis. Et prudentia ejus percussit superbum, id est, primum illum apostatam angelum, qui dixit, Similis ero Altissimo, dejecit et condemnavit, secundum illud

Psalmistæ : Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum. Et Isaias : Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? Hoc tamen de omni superbo impœnitente accipi potest. Deus enim superbis resistit; et, Qui se exaltat, humiliabitur.

Spiritus ejus ornavit cœlos. Per spiritum Dei, intelligi potest Spiritus Sanctus, persona a Patre Filioque distincta; vel mens seu voluntas Dei : qui cœlos, id est angelos sanctos, ornavit, quia ruentibus apostatis, ipsi donis gloriæ confirmabantur, tuncque cœperunt Deum videre per speciem. Insuper, Cœlos, id est orbes cœlestes, stellis, planetis, virtutibus, luce, causalitate ornavit, juxta illud Ecclesiastici : Species cœli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus. Rursus, Spiritus ejus ornavit cœlos, id est beatos Apostolos, præsertim in die Pentecostes, quando tot gratiarum charismatibus sunt repleti : quia (ut Paulus testatur) primitias Spiritus acceperunt. De quibus ait Psalmista : Cœli enarrant gloriam Dei. Sed et omnes qui in

Galat. II, 9.

Apoc. III, 12.

Ps. XXXII, 7.

Is. LVII, 20.

Ibid. XIV, 14.

Ps. LXXXVIII, 11.

Is. LI, 9.

Jacob. IV, 6.

Luc. XIV, 11; XVIII, 14.

Eccl. XLIII, 10.

Rom. VIII, 23.

Ps. XVIII, 2. terra cœliformiter conversantur, et dicere possunt, Nostra conversatio in cœlis est, unde hoc habent, nisi a Spiritu Sancto, per ornamenta gratiæ ac virtutum, quæ illis largitur?31

Et obstetricante, id est per modum obstetricis leviter educente, manu, id est potentia et sapientia, ejus, scilicet Dei, eductus est coluber tortuosus, id est, diabolus a societate stantium angelorum, et ex corde credentium, est ejectus, quemadmodum ait Salvator: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras;32 itemque: Videbam Satanam quasi fulgur de cœlo cadentem.33 Denique diabolus coluber dicitur, propter malitiæ suæ venena pestifera; tortuosus quoque, ob suam obliquitatem et calliditatem. De quo Isaias loquitur:34 Visitabit Dominus super Leviathan serpentem tortuosum. Quemadmodum etiam obstetrix leviter educit de matris utero fetum periclitantem seu mortuum, ne mater lædatur; sic Deus eduxit diabolum de societate stantium angelorum cordibusque credentium, ne quid læsionis aut indecentiæ ex eo ipsis adesset.

Ecce hæc ex parte, id est imperfecte seu partim, dicta sunt viarum ejus, id est de operibus Dei, quæ sunt viæ seu media, quibus in hac vita perducimur ad Creatoris notitiam. Quasi dicat: Ea quæ dixi, licet magna videantur et multa, modica tamen sunt comparatione divinorum effectuum quos non dixi, et qui hominibus sunt ignoti. Ideo addit, et quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, id est, quum ea quæ protuli, vel ab aliis sunt prolata de magnalibus Dei, tam modica sint respectu operum atque magnalium ejus quæ ignorantur, neque audita sunt, neque ab homine pronuntiata quum nesciantur, ut vix stillam parvam, id est minimum quid, audierimus inde; quis poterit tonitruum, id est grandem et excellentem sermonem, magnitudinis ejus, id est de divina majestate, prout in se ipsa est, intueri, id est cognoscere sive concipere? Sic enim de Deo loqui non possumus, quia nec sic eum cognoscere in hac vita valemus. Ideo dicit Albertus: Tonitruum sine concussione capitis non auditur; significatque excellentiam sermonis de Deo in se ipso, qui tam eminens est, quod omnem evertit cogitatum, et concutit intellectum ac superat mentem. Unde Apostolus, qui in raptu Deum per essentiam vidit, asserit se arcana verba audisse, quæ non licet homini loqui.35

Denique verbis his consonat illud Ecclesiastici: Quis vidit eum et enarrabit?36 et quis magnificabit eum sicut est a principio? Multa enim absconsa sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus. Hinc etiam scripsit Sapiens: Difficile invenimus quæ in terra sunt;37 et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore: quæ autem in cœlo sunt, quis investigabit? Itaque quæ scimus, minima et pene nulla sunt respectu eorum quæ ignoramus. Quis enim novit ordinem universi, genera et species piscium, avium et brutorum, herbarum, gemmarum atque similium proprietates, virtutes, conditiones et actus omnium horum? Quod si ista nescimus, quanta nobis ignorantia est de his, quæ ad cœlestia pertinent corpora, angelorumque agmina, et supermundani illius Beatorum palatii consistentiam, proprietatem, naturam? Nemo ergo se jactet, nullus inaniter glorietur, nullus præsumat; sed imperfectum nostrum videant oculi nostri, quia pauperrimi sumus.38

Footnotes

  1. Exod. xvii, 11, 12. ↩

  2. I Cor. xii, 9. ↩

  3. Ibid. 6, 7. ↩

  4. I Cor. iii, 9. ↩

  5. Rom. xii, 3. ↩

  6. Prov. xxv, 27. ↩

  7. Gen. ii, 7. ↩

  8. Gen. vi, 4. ↩

  9. Is. xxvi, 14. ↩

  10. Eccli. x, 2. ↩

  11. Ps. lxviii, 2. ↩

  12. Thren. iii, 54. ↩

  13. I Mach. vi, 11. ↩

  14. Gen. ii, 7. ↩

  15. Hebr. iv, 13. ↩

  16. Jer. xxiii, 24. ↩

  17. Is. xiv, 13. ↩

  18. Matth. xxviii, 19. ↩

  19. Is. xl, 17. ↩

  20. Is. LXVI, 1. ↩

  21. Ps. CXLVI, 8. ↩

  22. Ps. CXLVII, 6. ↩

  23. Ccti. XV, 3. ↩

  24. I Cor. III, 1. ↩

  25. I Cor. II, 6. ↩

  26. II Cor. V, 7. ↩

  27. I Cor. XIII, 12. ↩

  28. Sap. IX, 15. ↩

  29. II Cor. V, 6. ↩

  30. Gen. I, 9. ↩

  31. Philipp. III, 10. ↩

  32. Joann. XII, 1. ↩

  33. Luc. X, 18. ↩

  34. Ps. XXVII, 1. ↩

  35. II Cor. XII, 2, 4. ↩

  36. Eccl. XLIII, 35, 36. ↩

  37. Sap. IX, 16. ↩

  38. Ps. CXXXVIII, 16. ↩

Chapter 54 of 72