Skip to the text

Articulus 53

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : ADDIDIT QUOQUE JOB, ASSUMENS PARABOLAM SUAM, ET DIXIT.

ADDIDIT quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit. Quum respondisset beatus Job præcedenti capitulo ipsi Baldad, exspectavit paulisper, si forte tertius amicorum suorum, videlicet Sophar, more solito replicaret. Quo silente, Job plura adjecit, et sententiam suam plenius declaravit. Sed quum in sequentibus de se ipso plane litteraliterque loquatur, cur dicitur assumpsisse parabolam suam? Et respondendum, quod utique in sequentibus, sicut et supra, quædam per similitudines profert; et interdum obscure ac mystice loquitur, instar parabolas inducentium, quemadmodum in Numerorum libro de Balaam legitur: Assumpta Balaam parabola sua, irruente in se spiritu Dei, ait: Dixit homo cujus obturatus est oculus.1 Parabola autem pro similitudine sumitur.

Vivit Deus. Assertionem suam juramento confirmat. Jurare enim pro rationabili causa, actus est latriæ, juxta illud Deuteronomii: Dominum Deum tuum timebis, et per nomen ejus jurabis.2 Sic et Psalmista profatur: Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.3 Denique hæc forma jurandi, Vivit Dominus, in veteri Testamento solita fuit, prout sæpius legitur David ita jurasse, Vivit Dominus; et Elias, Vivit Dominus, ante cujus vultum sto:45 id est, per vitam Dei juro; vel, tam verum est quod dico, quam veraciter Deus vivit. Qui abstulit judicium meum, id est, judicium quo quis judicatur secundum merita sua, abstulit a me: nam contra formam talis judicii me innocentem ac justum dirissime flagellavit. Unde superius dixit: Utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.6

A Vel, Abstulit judicium meum, id est, ita plagando me innocentem, dedit hominibus occasionem judicandi de me non vere, utpote quod peccator sim et hypocrita fuerim, qui tam graviter cæsus sum. Sic et de Christo Isaias loquitur: In humilitate judicium ejus sublatum est. Hinc superius dixit: Rugæ meæ testimonium dicunt contra me.7 Et Omnipotens qui ad amaritudinem, id est acerbissimam pœnam, adduxit animam meam, licentiando Satanam ad affligendum me ita.8

Quia donec superest halitus, id est, quamdiu manet flatus in me, et spiritus Dei, id est respiratio data a Deo, manet in naribus meis: hoc est, quamdiu vivo et respirare valuero. Addit autem, In naribus meis, quia (ut ait Albertus) naturalis anhelitus est per nares, et per os fœtidus de stomacho procedens. Unde Sapientiæ liber habet:9 Fumus afflatus est in naribus nostris. Thomas quoque allegat Philosophum, libro de Historiis animalium asserentem: Respiratio quæ fit per os, non est tam congrua ut quæ fit per nares. Non loquentur labia mea iniquitatem, id est verba iniqua iniquitate peccati mortalis; nec lingua mea meditabitur mendacium. Meditari est mentis, non linguæ corporalis. Idcirco quod ait, Nec lingua mea meditabitur mendacium, intelligendum est de interiori spiritualque lingua: qua verbum fertur mentale, nec aliud est quam intellectus. Vel quod ait, Meditabitur, exponendum est, Ex meditatione effabitur, juxta illud Psalmi: Lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam.10

Sed nonne istud erat periculosum juramentum, quo juravit se in tota vita sua nunquam loquendo peccaturum aut falsa dicturum, nisi forte cognovit se confirmatum in caritate et gratia, ita quod mortaliter labi non posset? Et respondendum, quia (ut Thomas exponit) quod ait, Non loquentur labia mea iniquitatem, specialiter refertur ad devitationem erroneorum verborum amicorum ipsius Job. Quasi dicat: Non loquar verba iniqua vestri erroris, nec vestra meditabor mendacia per consensum. Superius quoque sæpe præhabitum est, quod Job in hac positus plaga, putavit se protinus moriturum, inter cetera dicens: Desperavi, nequaquam ultra jam vivam. Hinc confidentius obligavit se ad vitandum verba impia ac mendosa. Vel ex instinctu occulto Spiritus Sancti et speciali devotione ac confidentia gratiæ Dei, cujus innitebatur auxilio, ita juravit, sicut et aliqui vovent castitatem aut simile aliquid.

Albertus quoque hic ait: Notandum quod ait, Meditabitur: ex meditatione enim non protulit falsum, licet forte ex subreptione aliquando dixit. Gregorius etiam scribit hic, quod merces benignitatis obstetricum Hebræorum, quæ eis in æterna vita potuit dari, propter admixtam culpam mendacii, in terrenam est recompensationem conversa. Hoc tamen communiter non tenetur, quia nec mendacium illud obstetricum fuit perniciosum vel mortale peccatum, sed veniale, secundum doctores.

Absit a me ut justos vos esse judicem. Gregorius aliquoties affirmat, quod sanctus Job injustos amicos non habuit, et quod viri isti sibi tam familiares, injusti non erant. Quod ergo nunc ait Job, intelligendum est, quod quantum ad hoc injusti fuerunt, quod circa providentiam Dei sic erraverunt, ipsumque Job tot reprehensionibus condemnationibusque injustis ac falsis sic molestaverunt, et veris ejus contradixerunt sententiis. Denique, qui iniquitatem et falsitatem odit in se ipso, non approbat eas in aliis. Aliqui autem adulatorie etiam aliorum mala commendant. Quibus per Ezechielem Dominus loquitur: Væ qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis. Et in Proverbiis Salomon contestatur: Qui justificat impium, et qui condemnat justum, uterque abominabilis est ante Deum. Donec deficiam, id est moriar, non recedam ab innocentia mea;11 nec postea in æternum. Qui enim in gratia hinc emigrat, hanc postea nunquam amittit.

Justificationem meam, id est justificationem mihi per Dei gratiam condonatam, scilicet justam conversationem, mandatorumque observationem, quam cæpi tenere ab adolescentia mea, imo a prima hora qua orsus sum rationis uti judicio, non deseram: quam desererem, nisi vestris peccatis erroribusque resisterem. Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea: ideo confidenter spero me non recessurum ab innocentia atque justitia, tanquam habituatus in eis; veraciter etiam dico, quod justificationem meam non deseram, eo quod hactenus justus fui. O quam sublime verbum est hoc! et quanta demonstratur fuisse perfectio sancti Job ex hoc verbo! Sed nonne superius dixit, Peccavi; et, Parce peccatis meis;12 itemque, Si justificare me voluero, os meum condemnabit me? Verum hoc ex præinductis frequenter solutum est. Non enim denegat se in venialibus fuisse culpabilem, sed de mortalibus veraciter se excusat. Denique viri virtutum interdum ad gloriam Dei ædificationemque proximi, et ne veritas patiatur jacturam, aut bono communi derogetur, laudant se ipsos, quemadmodum Jeremias in libro suo.13 Huic autem testimonio Job de se ipso conforme est, quod in

Tobia perhibet Sara de semetipsa: Nunquam, inquiens, cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.14 Præterea dupliciter irreprehensibilis est quis a proprio corde. Primo ita, quod nunquam se peccasse mortaliter meminit: sicut nunc ait Job. Alio modo, quod licet graviter peccaverit, pœnituit tamen et emendavit: quomodo Paulus ait, Nihil mihi conscius sum.15 Sicque Joannes scribit: Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quidquid petierimus, accipiemus.16

Sicut impius inimicus meus, id est, quilibet istorum contradicentium et resistentium mihi, est sicut impius: quia circa providentiam errat divinam; nec pie compatitur, sed injuriatur mihi percusso. Et adversarius meus est quasi iniquus, quia in proximum peccat. Et Quasi, ac Sicut, notant hic veritatem, non similitudinem tantum: quemadmodum Joannes, Vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.17

Causam dictorum subjungit, insinuans amicos suos hypocritarum secutos vestigia. Quæ enim est spes hypocritæ, si avare rapiat? id est, si terrena et laudes humanas injuste et cupide sortiatur, nihilo minus vana est spes ejus: quoniam vera felicitate privatur, et ista caduca cito ab eo tollentur; sicque spe omni frustratus, damnatus atque miserrimus erit. Specialiter quoque de hypocrita mentionem inducit, quoniam simulata æquitas, est duplex iniquitas; et hypocritæ tanquam falsarii veritatis, videntur maxime detestabiles coram Deo, secundum quod infra habetur:18 Simulatores et callidi provocant iram Dei. Et non liberet Deus animam ejus: id est, quid ei prosunt terrena, quando Deus animam ejus juste relinquit et damnat, non liberans eam a morte culpæ in præsenti, nec a morte æternæ miseriæ in futuro?

Numquid clamorem illius exaudiet Deus, quum venerit super illum angustia? id est, tempore tribulationis, pavoris et necessitatis Deus non audiet preces ejus: quia videlicet tempore sanitatis et prosperitatis Deum contempsit, et in periculo constitutus, non tam ex vero Dei amore, quam ex servili timore invocat Deum. Nil autem meritorium est, nisi ex vera caritate emanet. Unde in Proverbiis increata Sapientia loquitur impiis: Quia vocavi, et renuistis, despexistis omne consilium meum, ego quoque in interitu vestro ridebo. Tunc (scilicet tempore angustiæ) invocabunt me, et non exaudiam.19 Rursusque: Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.20 Ut ergo oratio sit exaudibilis, virtuosa conversatione est fulcienda, vel saltem bono ac firmo emendationis proposito. Unde in Isaia loquitur Deus: Quum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos; et quum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine (id est peccato) sunt plenæ.21

Aut poterit in Omnipotente delectari, id est in Deo veraciter et sincere lætari et consolari, videlicet in contemplatione et dilectione, in laude et cultu ipsius? Non utique, quamdiu est talis: quia non diligit Deum; nec in ipso, sed in terrenis et vilibus rebus delectatio sua consistit: quod spernendum est illi, qui quærit in Domino delectari, secundum illud Psalmi: Renuit consolari anima mea;22 memor fui Dei, et delectatus sum. Quocirca scribit Gregorius: Qui terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur. Esse quidem sine delectatione anima non potest. Nam aut infimis delectatur, aut summis; et quanto altiori studio exercetur ad summa, tanto majori fastidio fastidit ad infima. Et invocare Deum in omni tempore. Hypocrita omnisque vitiosus, si ad tempus cœperit in divinis et precibus occupari, cito lassatur et attædiatur: quia non diligit Deum, nec in ejus obsequio delectatur. Qui autem Deum sinceriter diligit et ardenter, laudibus ejus, orationi, bonisque actibus omni tempore opportuno et congruo libenter hilariterque insistit, juxta illud in Psalmo: Psallam Deo meo quamdiu sum. Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino.23

Docebo vos per manum Dei, id est virtute et subsidio ejus, sine quo nihil boni valemus, quæ Omnipotens habeat, id est justitiam et formam judicii, quam habet in se, et quæ est ipsemet Deus justus ac sapiens judex; vel, Quæ Omnipotens habeat, id est quid rectum et justum sit coram eo. Nec abscondam, quia hoc caritatis non esset. Sic Sapiens inducit: Quid autem sit sapientia referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, et non præteribo veritatem; neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.24 Hinc Ecclesiasticus: Sapientia (inquit) abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?25 Salomon quoque: Melior (inquit) est homo qui abscondit stultitiam suam, quam qui abscondit sapientiam suam.26 Ecce vos omnes nostis. Si noverunt quæ dicere voluit, quomodo docuit eos? Et respondendum, quod vel imperfecte, vel virtualiter, seu in quodam communi noverunt. Hæc ideo docuit eos ad cognoscendum actualiter, distincte atque perfecte. Et quid sine causa vana loquimini? id est, quum hæc quæ dicam, aliquo modo sciatis, cur tam irrationabiliter contradicitis mihi?

Hæc est pars, id est retributio, hominis impii apud Deum, id est apud divinam justitiam, ei quod meruit retribuentem; et hereditas, id est quasi hereditaria merces, violentorum, qui alios per potentiam opprimunt, quam ab Omnipotente suscipient. Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane. Hoc quidam nimis litteraliter de gladio materiali et fame corporali exponunt, quum frequentissime videamus, et Job hoc supra probavit, quod filii et nepotes pravorum sæpe in mundo hoc usque ad ultimam ætatem prosperentur atque abundant.27 Melius ergo per gladium intelligitur ultrix justitia Dei, quam incidunt impii: de quo ait Job, Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est.28 Per famem vero exprimitur spiritualis refectionis carentia, qua pravi tabescunt. Filii quoque et nepotes vocantur, qui non propagatione naturæ dumtaxat, sed et imitatione peccati filii nuncupantur. Qui reliqui fuerint ex eo, id est amici, familiares atque domestici malitiam ejus sectantes, sepelientur in interitu, id est, in suis morientur peccatis, et quantum ad animam, in inferno sepelientur in morte miseriæ. Sic et Judæis ait Salvator: In peccato vestro moriemini.29

Et Psalmista: Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt.30 Et viduæ illius, scilicet impii, non plorabunt: vel quia de pessimi viri morte gaudebunt; vel quia et ipsæ tantis prementur angustiis ob suos excessus, quod ad deflendum se ipsas agere satis habebunt, sicut per Ezechielem Dominus dixit Judæis, Non plangetis, videlicet vestros occisos.31 Porro quod de impio dictum est, de vitioso prælato accipi potest: cujus filii et nepotes, id est subditi et discipuli, eorumque posteri, gladio diabolicæ tentationis necantur, et fame seu carentia verbi cœlestis deficiunt; de cujus obitu non dolent viduæ, id est plebes subjectæ, in quantum vita sua fuit sibi ipsi et subditis periculosa.

Si comportaverit sicut terram argentum, id est, in maxima copia illud sibi collegerit; et sicut lutum, id est valde abundanter sicut lutum abundat, præparaverit vestimenta pro sua non tam necessitate, quam voluptate et exornatione; præparabit quidem, habendo laborem sollicitudinemque in parando, sed justus vestietur eis, id est, ab eo tanquam injusto possessore tollentur, atque ad justorum usum devenient; et argentum innocens dividet, id est, pecuniam, ceterasque opes illius in potestatem innocentis redactas, ipse innocens hinc inde moderanter exponet, aut egenis donabit. Hoc, sicut et præcedentia, interdum litteraliter ita contingit, aliquando aliter, sicut superius Job ostendit. Quoniam ergo probavit quod frequenter ita non accidit, dum scilicet impii usque ad finem vitæ suæ diu abundant ac prosperantur, nuncque fatetur aliquando taliter evenire: apertissime docet, quod prosperitas atque adversitas vitæ præsentis, non sint finale aut sufficiens præmium virtutis et vitii.

Spiritualiter, argentum est sacra Scriptura, seu ejus verba clarissima. Vestimenta autem sunt testimonia Scripturarum, quibus se induunt versipelles, ad persuadendum errores, peccata, perfidias. Itaque si impius, id est hæreticus vel seductor, tale argentum collegerit, talesque vestes sibi paraverit, ac secum detulerit ad disceptandum contra Catholicum edoctum, vir iste catholicus verba testimoniaque illius ad proprium assumet comprobandum intentum, ad fidei defensionem, ad falsitatis ac impietatis destructionem: sicque impium propriis quæ secum detulit, armis convincet, sicut David occidit Goliath.32 Verba demum et scientiam Scripturarum dabit et dividet, seu proponet atque exponet fidelibus.

Ædificavit sicut tinea domum suam, id est, instabilem sibi mansionem construxit, quia peccando meretur illa privari, quemadmodum tinea vestem rodendo præparat sibi locum in ea, sed corrosioni insistens, locum illum amittit. Et sicut custos fecit umbraculum: id est, quemadmodum custos vineæ facit tugurium in quo paululum conquiescat, quousque uvæ tollantur; sic ipse habitaculum sibi fecit, in quo modico tempore permanebit. Ista, quantum ad sensum, frequenter præhabita sunt, ideo immorari superfluum est. Spiritualiter, malus negligensque prælatus domum sibi ædificat sicut et tinea: quoniam inter illos moratur, quorum corda malis exemplis, verbisque impiis ac negligentia demolitur; et quasi diu victurus sit hic, construit, emit, paratque multa, non attendens quod celeriter morietur, et cuncta relinquet. Hinc subditur:

Dives quum dormierit, nihil secum auferet, id est, nihil de suis opibus ipsum sequetur, juxta illud Apostoli ad Timotheum: Nihil intulimus in hunc mundum; haud dubium quia nec auferre quid possumus.33 Et in Psalmo: Ne timueris quum dives factus fuerit homo, et quum multiplicata fuerit gloria domus ejus;34 quoniam quum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. Aperiet oculos suos, et nihil inveniet: quia vel hora mortis mentales aperit oculos, considerando quo tendat, quid restet, quo modo vixit, quid habuit, quam cito tempus vitæ suæ defluxit: tuncque invenit se omni virtute et merito vacuum. In pœnis quoque inferni suam advertet insaniam atque inopiam; in resurrectione etiam oculos carnis aperiet, seque pauperrimum cernet. Hinc fertur in Psalmo: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.35

Apprehendet eum quasi aqua, id est abundanter, inopia, id est omnis boni defectus in inferno. Propter quod Ecclesiastes habet: Quodcumque potest manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia, erunt apud inferos quo tu properas.36 Et Ecclesiasticus: Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibos.37 Denique, sicut aqua eum quem apprehendit, extra circumdat et intus replet; sic pœnæ et inundationes inferi, damnatos operiunt ac totaliter implent. Tanta demum est inferni inopia, ut dives epulo guttam aquæ petierit, et impetrare non potuit.38 Nocte, id est hora adversitatis, mortis, seu damnationis, opprimet eum tempestas, id est impetus ultionis divinæ, secundum illud Nahum:39 Dominus, in tempestate et turbine viæ ejus. Jeremias quoque: Tempestas erumpens super caput impiorum veniet.40

Tollet eum ventus urens, et auferet: quia per languorem acutum aufertur de vita hac. Diabolus quoque flatu tentationis corda male incendens, et nocendi desiderio ardens, tollit eum ad inferos, juxta illud Sapientiæ: Tanquam turbo venti dividet illos.41 Et velut turbo rapiet eum de loco suo, id est de vitæ hujus mansione ac voluptate, sicut superius dictum est: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.42 Emittet Deus super eum debitas pœnas, et non parcet, id est, pœnam inferni non terminabit, nec quidquam vitiorum relinquet inultum. De manu ejus fugiens fugiet, id est, manum seu potestatem atque vindictam judicis percutientis evadere cupiet, imo et non esse optabit.

Stringet super eum manus suas, id est, potestate sua Deus sic eum arctabit, et in pœnis concludet, ut se movere nisi ad libitum Dei non possit. Sic et Osee ait: Occurram eis (videlicet impiis) quasi ursa raptis catulis. Dirumpam interiora eorum, et consumam eos ut leo.43 Et sibilabit super illum, intuens locum ejus, hoc est, inspector loci et pœnarum talis damnati, eum contemnet ac deridebit. Nam et Deus in Proverbiis, reprobis ait: Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, quum vobis quod timeatis evenerit.44 Unus etiam damnatorum alterum invidiose subsannat, quemadmodum leguntur principes damnati dixisse regi Babylonis in inferum descendenti: Et tu vulneratus es sicut et nos, id est, nostri similis effectus es, detracta est ad inferos superbia tua.45 Præsertim autem hoc facit diabolus, intuens in inferno eum quem vicit, juxta illud Psalmi: Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero.46 Electi insuper zelo justitiæ reprobos subsannabunt, quemadmodum dictum est: Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos.47

Postremo, ex his calamitatibus quæ de divite avaro atque hypocritis dicta sunt, discamus mundum et ea quæ mundi sunt, cordialiter aspernari; divitias temporales, deliciasque carnales et omnem sæculi laudem, honorem, famam et gloriam prorsus contemnere, abhorrere ac fugere. Veras autem divitias, id est virtutes et dona Spiritus Sancti, charismata gratiarum, quæ mentem ditant, ornant, confortant, reficiunt, desideremus, adipiscamur, possidamus, ac jugiter conservemus, imo et omni hora augere conemur: quæ morientibus nobis animas nostras non deserant, sed eas Deo locupletes præsentent. Inferni supplicia sagaciter ponderemus, vereamur, vitemus. Insuper, exemplo beati Job, stabiles simus in bono incepto; inchoatam justificationem, profectum, emendationem usque ad mortem nullatenus deseramus, prout hortatur Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper.48 Id quoque sciendum, quia quæ de corporaliter divite dicta sunt, de quibusdam qui se spiritualiter divites arbitrantur, intelligi queunt. Hi sunt, qui se ceteris reputant perfectiores, magni et sapientes in oculis suis, atque inaniter de se ipsis, non in Domino gloriantes, inconsulti, audaces, et sibi stulte placentes:49 qui quum obierint, nihil de divitiis quas se habere putabant, deferent secum; sed coram Deo se inanes invenient, apprehendetque eos inopia sempiterna, confusio summa, et cetera quæ dicta sunt mala.

Footnotes

  1. Num. xxiv, 2. 3, 15. ↩

  2. Deut. vi, 13. ↩

  3. Ps. cxviii, 106. ↩

  4. I Reg. xx, 3; xxv, 34; xxvi, 10, 16; ↩

  5. III Reg. xvii, 1. ↩

  6. Job xvi, 22. ↩

  7. Act. viii, 33; ↩

  8. Is. liii, 8. Job xvi, 9. ↩

  9. Sap. ii, 2. ↩

  10. Ps. xxxiv, 28. ↩

  11. Prov. XVII, 15. ↩

  12. Job VII, 20; XIV, 16; IX, 20. ↩

  13. Jer. XV, 16, 17. ↩

  14. Tob. III, 17. ↩

  15. I Cor. IV, 4. ↩

  16. I Joann. III, 21, 22. ↩

  17. Joann. 1, 14. ↩

  18. Job xxxvi, 13. ↩

  19. Prov. 1, 24-28. ↩

  20. Prov. XXVIII, 9. ↩

  21. Is. 1, 15. ↩

  22. Ps. LXXVI, 3, 4. ↩

  23. Ps. CIII, 33, 34. ↩

  24. Sap. VI, 24, 25. ↩

  25. Eccli. xli, 17. ↩

  26. Eccli. xx, 33. ↩

  27. Job xxi, 8-3. ↩

  28. Job xix, 29. ↩

  29. Joann. viii, 24. ↩

  30. Ps. ix, 16. ↩

  31. Ezech. xxiv, 23. ↩

  32. I Reg. xvii, 48-51. ↩

  33. I Tim. vi, 7. ↩

  34. Ps. XLVIII, 17, 18. ↩

  35. Ps. LXXV, 6. ↩

  36. Eccle. IX, 10. ↩

  37. Eccl. XIV, 17. ↩

  38. Luc. XVI, 24-26. ↩

  39. Nahum I, 3. ↩

  40. Jer. XXIII, 19. ↩

  41. Sap. V, 24. ↩

  42. Job XXI, 13. ↩

  43. Osee xiii, 8. ↩

  44. Prov. 1, 26. ↩

  45. Is. xiv, 10, 1. ↩

  46. Ps. xii, 5. ↩

  47. Job xxii, 19. ↩

  48. I Cor. xv, 58. ↩

  49. Is. v, 21. ↩

Chapter 55 of 72