Articulus 54
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI OCTAVI: HABET ARGENTUM VENARUM SUARUM PRINCIPIA.
CAPITULUM istud non parum difficile est, ideo expositioni ejus est diligentius intendendum. Dicit autem Albertus: In isto capitulo ostendit beatus Job excellentiam sapientiæ Dei in vestigio creaturarum, id est in creaturis, in quibus perfectio Creatoris apparet per modum vestigii. Suntque tria alia Scripturæ capitula concordantia super istud, videlicet octavum Proverbiorum, vicesimum quartum Ecclesiastici, et maxime tertium capitulum Baruch.
Thomas quoque hic ait: In hoc capitulo ostendit Job spiritualis boni dignitatem, quod justi a Deo recipiunt etiam in hoc mundo: quod bonum sub sapientia comprehendit. Idcirco intendit præferre sapientiam cunctis corporalibus rebus, et quantum ad originem, et quantum ad pretiositatem.123 Hinc primo ostendit, quod quæ in corporalibus rebus pretiosa videntur, habent in certis locis originem. His consonat quod aliqui dicunt, quia postquam ostendit Job non indecens esse providentiæ divinæ, sed decens, quod aliquando impii temporaliter in hoc sæculo prosperantur, ratione accepta ex parvitate boni, puta temporalis, sensibilis et caduci, quod a Deo sortiuntur; nunc idem ostendit ex magnitudine boni, quod justi etiam in hac vita a Domino consequuntur: quod est bonum spirituale, sic temporalia transcendens, quomodo centenarius parvulum numerum, secundum Hieronymum. Ideo, licet justi temporalibus bonis privati, judicentur miseri ab iniquis temporalia sola quærentibus, tamen revera feliciores sunt illis, utpote majora bona habentes. Ideo mirum non est, quod Deus interdum permittit reprobos et injustos temporaliter abundare, quibus non intendit spiritualia bona, quæ præstantiora sunt, communicare: sicut et pater carnalis ac sapiens, bonis filiis bona meliora concedit, malis filiis dimittens bona minora, quia sunt filii ejus. Sic Deus electis et bonis tribuit bona gratiæ et virtutum, tanquam filiis adoptivis; reprobis vero dat terrena, quia sunt filii ejus per creationem, et ad ejus facti imaginem.
Incipiens itaque a metallis, quæ hominibus pretiosa et necessaria sunt, ait: Habet argentum venarum suarum principia. Circa quod Thomas affirmat: Metalla ex humidis generantur vaporibus ex terra resolutis per virtutem solis atque stellarum, unde metalla ductilia liquabiliaque consistunt: quemadmodum econverso lapides et hujusmodi, quæ non malleantur neque funduntur, ex sicca exhalatione gignuntur intra terram retenta. Diversificantur autem species metallorum, secundum majorem et minorem puritatem resoluti vaporis, et secundum diversitatem digerentis caloris: inter quæ aurum videtur purissimum, deinde argentum, postea æs et ferrum. Insuper, secundum majorem minoremve puritatem, metalla ut plurimum habent diversam originem. Unde argentum communiter invenitur in quibusdam terræ aut lapidum venis seu meatibus, qui per laborem studiumque reperiuntur humanum, quamvis difficulter. Itaque ait: Habet argentum venarum suarum principia, id est origines seu exordia, scilicet in aliquibus locis determinatis, ex quibus resolvuntur vapores apti ad generationem argenti, qui dum immiscentur terræ vel lapidi, efficiuntur ibi venæ argenti. Quidam autem, per principia venarum argenti, intelligunt materiale ejus principium, puta minerias, ex quibus argentum naturaliter generatur: quæ in determinatis terræ venis esse dicuntur.
Et auro locus est in quo conflatur. Secundum Thomam, quia aurum purissimum est, invenitur ut plurimum generatum in sua puritate inter arenas fluminum, propter multitudinem evaporationis et calditatis arenæ. Ideo ait, Auro locus est in quo conflatur, quia ex multis arenis colliguntur granula auri, quæ in unum liquantur: quod non in omni agitur loco, sed in aliquibus determinatis, ubi concurrit debita virtutis activæ proportio ad materiam tali speciei determinatam*.4 Quidam exponunt sic: Auro locus est in quo conflatur, id est generatur: cujus generatio vocatur conflatio, quia materia auri magis digesta est virtute caloris, quam aliorum metallorum; propter quod purius est atque ductilius. Aliqui quoque ita exponunt: Conflatur, id est, in fornace purgatur ab alieni mixtura metalli.*
Ferrum de terra tollitur: quod scilicet in terra quasi indigesta invenitur, hoc est in terra fæculenta, et nondum perfectam habet ferrum digestionem: cujus videlicet ferri mineria seu materia de terra accipitur, id est ex vapore humido resoluto ex terra, ut patuit. Et lapis solutus calore, in æs vertitur. Lapis enim proportionatus naturæ æris cui permiscetur, solutus calore ignis vehementis, in æs vertitur, dum id quod est de natura æris, per calorem eliquatur, ut asserit Thomas, secundum quem æs invenitur aliis incorporatum. Et ut aliqui dicunt, mineria æris, quæ lapis vocatur, quia ob sui duritiam similitudinem cum lapide quamdam sortitur, in æs vertitur. Porro Albertus hic scribit: Ferrum juxta argentum proportionaliter sumitur, et æs juxta aurum. Itaque ait: Ferrum de terra tollitur. Ferrum enim nascitur de argento fæculento et vivo, scabrosoque sulfure: a quibus si fæculentia scabrositasque tollantur, et maneat minerialis vis frigiditate congelans humidum, valde depuratum efficitur argentum, et lapis calore solutus in æs vertitur. Lapis (ut asserit Hermes) dicitur omne quod non evaporat in igne, eo quod sola coagulatione, quæ generatio lapidis est, generatur. Estque regulariter verum, ut in libro Meteororum habetur, quia omne quod coagulatur ex humido frigido, solvitur calido sicco, sicut argentum, aurum, ferrum, omniaque metalla quæ in profundo terræ gignuntur. In prima enim generatione, in lapide mixtum est æs, quod igne solvente liquescit ac depuratur.
Intenditque sanctus Job, quod in occultis terræ hoc principaliter non format nisi sapientia Dei, ad litteram insinuans, quod etiam in infimis terræ, vestigia sapientiæ Dei monstrantur. Unde summum et primum, quod in naturæ effectibus investigatur, est sapientia Dei, quæ est primum principium vitæ et esse ac luminis, virtutis quoque et pacis, in qua totus animus conquiescit. Ideo Baruch scripsit: Disce ubi sit prudentia, ubi virtus, ubi intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ, ubi sit lumen oculorum et pax.5
Tempus posuit tenebris, id est, Deus præordinavit quando debeat esse nox, et quamdiu debeat perdurare. Successionem enim diei et noctis instituit, juxta illud Genesis: Dixitque Deus, Fiat lux. Et facta est lux. Et divisit lucem a tenebris; appellavitque lucem Diem6, et tenebras No-
Actem. Albertus exponit sic: Tempus posuit tenebris, id est tempus generationis prædictorum posuit in tenebris, hoc est in tenebrosis terræ visceribus, ubi undique circumposita terra et mons, evaporationem fieri non permittunt, imo vaporem ad ima, ut inspissetur, reflectunt. Porro, omnia quæ in superficie terræ nascuntur et luce, aliquid vitæ participant, ut plantæ, animalia, homines. Et universorum finem ipse considerat, id est causam eorum finalem, propter quam ea produxit. Nil enim frustra aut casualiter fecit, sed unumquodque ad debitum, convenientem seu naturalem finem præordinavit et condidit, prout spectat ad sapientem auctorem. Ideo Psalmista loquitur Deo:7 Numquid vane constituisti omnes filios hominum? Philosophus quoque: Natura, inquit, et Deus nil faciunt frustra. Thomas autem exponit sic: Universorum finem considerat, id est terminum resolutionis rerum.
Lapidem quoque caliginis, id est rupem petrosam excelsam, solis ardore nigratam, et umbram mortis, id est profundissimam vallem sub monte jacentem, umbrosam, ad quam vitalis calor et lux solis raro et parum vel nunquam pertingit; dividit torrens, qui scilicet ex monte descendit, in quo nives resolvuntur, quæ defluunt, a populo peregrinante, id est hinc inde pro necessariis vagante seu mendicante: qui circa unam torrentis ripam viam habet et graditur, sed ad aliam ripæ partem non patet ei accessus, quoniam torrens ob suam magnitudinem transmeari non valet. Solent etenim in quorumdam radicibus montium defluere immeabiles torrentes. Eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios, id est, torrens dividit a populo peregrinante quosdam habitantes ex alia parte torrentis. Interdum equidem in talibus inaccessibilibus locis pauci aliqui habitant, ad quos mendicantes, impediente in medio torrente, pertingere nequeunt: ideo illos habitatores dicitur pes egentis hominis esse oblitus, quia non vadit ad eos pro pane. Et quoniam habitatores illi manent in loco inaccessibili, additur, Et invios, quia via ad eos non patet de facili. Ita exponit Thomas.
Albertus vero aliter, dicens : Lapidem, inquit, caliginis, id est in caligine (puta sub terra) natum, et umbram mortis, videlicet locum, vel locatum sub terra, ubi nil vitæ est, dividit torrens de monte cum impetu veniens, secumque trahens lapides, ligna et terram multam, per quæ obruit et occultat generata in imis, a populo peregrinante, id est variis hospitiis demorante in terra, quales præcipue sunt qui metallorum minerias quærunt; quos lapides caliginis oblitus est pes egentis hominis, quia eos ignorat, invenireque nescit, quum tamen ob indigentiam quærat thesauros; et invios, scilicet lapides, qui et caliginis lapides dicuntur, et etiam invii : quia in profundissimis terræ generantur, propter quod a paucissimis inveniuntur.
Terra de qua oriebatur panis, id est sustentaculum vitæ, seu fructus de quo fit panis, in loco suo, igni subversa est :8 sicut in Genesi de subversione Pentapolis legitur, quæ igne et sulfure est subversa. Unde in libro Sapientiæ scribitur : Descendente igne in Pentapolim, quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat terra deserta.9 Insuper sæpe contingit, ut sub terra habitabili atque arabili lateant venæ sulfureæ, ex quibus aliquando accenditur ignis per modum vaporis infra terram inclusi; fitque terræ motus, terram illam subvertens et inhabitabilem agens. Sic et de igneis vel sulfureis locis seu montibus Siciliæ fertur, quomodo terram vicinam infertilem faciant. Quid autem utilitatis, ordinante Dei sapientia, inde proveniat, subdit. Locus sapphiri lapides ejus, id est, locus generationis sapphiri, est inter lapillos hujusmodi terræ. Ibi enim gignuntur sapphiri. Siquidem, superabundante calore, resolutiones tam siccæ quam humidæ ad magnam digestionem perveniunt, ut ex eis aliqua pretiosa, ut lapides et metalla gignantur. Hinc ait Albertus : Dum igne liquefaciente mineriam, humidum eliquatur, quasi in vitri puritatem convertitur : in quod dum fumosum vaporis penetrat, sapphiri colorem sortitur. In talibus autem locis sapphiri multoties reperiuntur. Et glebæ illius, videlicet terræ subversæ, aurum, id est, mineria auri est, quod generatur ex vaporatione humida, resoluta ex hujuscemodi terra. Dicitque Albertus : Generatio auri est ex humido multum claro argenti vivi, et ex terrestri sulfure multum depurato atque digesto, quod præcipue in talibus terræ glebis apparet.
Semitam terræ talis ignoravit avis : quoniam aves terram hujusmodi vitant propter aeris corruptionem et sulfuris abundantiam, propter quæ in ea non inveniunt locum alimenti aut congruæ nidificationis. Nec intuitus est eam oculus vulturis, quia vitat eamdem : qui tamen a remotis intuetur. Allegat namque Albertus Avicennam, dicentem sexto de Naturalibus, quod (secundum opinionem quorumdam) oculus vulturis ad quingentas leucas cadavera videt. Aliqui textus habent, Oculos : et ita legit Gregorius, qui etiam accipit, Avis, ut est genitivi casus. Sicque sensus est : Semitam ignoravit avis, id est, terra ita subversa, experta non est semitas avium, quia non volant per eam; nec intuitus est, id est, nullus in ea vidit, oculos vulturis. Non calcaverunt eam filii institorum, id est, negotiatores filii negotiatorum talem terram devitant; nec pertransivit per eam leæna, quamvis per diversa decurrat prædam quærendo.
Ad silicem, id est ad loca saxosa, lapidosque montes, extendit Deus manum, id est potestatem, suam, operando ibi magnifica, sicut subjungitur. Subvertit a radicibus montes, id est, funditus eos evertit atque destruxit : quod plenius superiori recordor loco expositum, quo habetur, Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit.10 In petris rivos excidit. Hoc supernaturaliter fecit Deus bis per Moysen in deserto, ut legitur in Exodo et in Numeris.1112 Unde fertur in Psalmo : Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupes in fontes aquarum.1314 Naturaliter quoque interdum per terræ motum erumpit rivus defluens inter lapides, qui prius latebat. Similiter interdum medium montium pertranseunt aquæ, quasi divina virtute essent excisæ de petris. Sicque, In petris rivos, id est meatus rivorum, excidit, secundum illud Psalmi:15 Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquæ. Et omne pretiosum vidit oculus ejus. Quidquid enim in universo præclarum et carum est in corporalibus aut spiritualibus rebus, mens divina clarissime intuetur.
Profunda quoque fluviorum scrutatus est, id est, certe cognoscit, non per inquisitionem, sed per infallibilem inspectionem, quomodo dicitur scrutari corda et renes;16 et abscondita produxit in lucem, id est ad hominum cognitionem apertam: quia veritates difficiles, supernaturales, occultas manifeste revelat; ea quoque quæ latent sub terra seu alibi, facit inveniri et sciri. Hoc plenius dictum est atque expositum supra, ubi inter cetera dicitur:17 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
Consequenter beatus Job declarat spiritualis boni dignitatem, quod electis et justis etiam partim in vita confertur præsentis. Sapientia vero ubi invenitur? tanquam dicat: Quum præfata corporalia bona, quæ hominibus pretiosa videntur, et frequenter injustis divinitus conceduntur, in determinatis sint locis, et situales origines habeant, sapientia tamen, quum incorporeum donum sit, spirituale et simplex, loco circumscriptive non continetur. Loquitur autem de sapientia, non utique naturali et philosophica, neque de sapientia originaliter supernaturali, scilicet per revelationem primo accepta, quæ est sacræ Scripturæ notitia, prout sapientia illa ponitur donum gratiæ gratis datæ: de qua dicit Apostolus, Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ.18 Talis quippe sapientia bonis et malis hominibus est communis, sicut et cetera dona gratiæ gratis datæ. Loquitur itaque de sapientia, quæ vere et proprie sapientia appellatur, videlicet de sapientia supernaturali infusa, quæ est unum et primum inter septem dona Spiritus Sancti, quæ solis et omnibus caritatem habentibus inest;19 per quam mens rectum sortitur judicium de divinis, de Deo et pertinentibus ad ipsum, bene judicans per saporem seu gustum internum et connaturalitatem affectus ad ipsum: quæ sapientia dicitur, quasi sapida scientia, id est caritate formata, et bonis actibus decorata, juxta illud Ecclesiastici:20 Sapientia, secundum nomen est ejus. Ideo Dei dilectionem notitiamque includit, et per consequens gratiam gratum facientem, ceterasque virtutes infusas, quæ sine caritate non insunt, saltem quoad esse formatum atque completum. De hac sapientia dicitur: In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.21 Quod autem sic nunc accipiatur sapientia, in processu hujus patebit capituli.
Et quis est locus intelligentiæ? Per intelligentiam, quidam hoc loco intelligunt intellectum: et sic accipit Thomas. Sed non videtur insinuare quomodo accipiat intellectum, qui valde multis modis accipitur, utpote pro substantia intellectuali, quemadmodum S. Dionysius angelos nominat intellectus supermundanos; pro potentia intellectiva, sicque dividitur in intellectum agentem et possibilem; pro habitu primorum principiorum, et ita Philosophus ponit eum inter quinque habitus intellectuales; pro habitu supernaturali infuso, quo ea quæ fidei sunt, intelliguntur et quodammodo penetrantur, rationes credendorum intuendo, et sic est unum de septem donis Spiritus Sancti; item pro actione intellectiva, scilicet cognitione mentali, quemadmodum ait Apostolus:22 Dabit tibi Dominus de omnibus intellectum. Videtur tamen Thomas innuere, quod capiat intellectum prout est habitus seu notitia principiorum, quæ in sacra doctrina ponuntur articuli fidei. Dicit etenim, quod intellectus seu intelligentia sit principium sapientiæ et scientiæ, scilicet quoad actum earum, secundum quod sunt habitus supernaturales infusi et dona.232425262728 Sic quoque intelligentiam sumit Albertus. Juxta quod ultra rationabiliter diceretur, quod intellectus vel intelligentia sumitur jam prout est secundum inter septem dona Spiritus Sancti. Jam enim est sermo de intelligentia, quæ vitiosis non inest, sed virtuosis dumtaxat. Quemadmodum autem sapientia locum circumscribentem seu corporalem non habet, ita nec intelligentia : sed sicut Aristoteles ait, quod intellectus vel memoria est locus intelligibilium specierum, et juxta Scripturas, anima justi sedes est sapientiæ; sic intellectiva vis seu mens, locus est sapientiæ et intelligentiæ.29 Quod etiam Alphorabius peripateticus, in libro suo de Intellectu et intelligibili, ait.30
Deinde ponit sapientiæ dignitatem. Nescit homo pretium ejus, quia impretiabilis est, nec æstimari potest aliquo bono corporali aut temporali, nec est commutabilis seu emptibilis pretio tali. Propter quod in Actis dictum est a principe Apostolorum Simoni mago : Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.31 Denique sapientia non amatur ut pretium, quoniam pretium propter aliud diligitur, ut dicitur sexto Ethicorum, quum sit quasi fidejussor futuræ necessitatis. Sapientia vero propter se ipsam diligitur, ad quam corporalia bona sunt ordinanda. Propter quod in Proverbiis scriptum est : Quid prodest divitias habere stulto, quum sapientiam emere non possit ?32 In actu insuper sapientiæ omnes meliores philosophi, Aristoteles, Plato et eorum sequaces, Augustinus quoque cum præclaris theologis, felicitatem constituunt, præsertim quum Unigenitus Dei Patris dicat ad Patrem : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum.33 Hinc in Proverbiis fertur : Melior est sapientia cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari.34
Deinde ponit loca in quibus sapientia non invenitur. Nec invenitur in terra suaviter viventium, id est in carnalibus et voluptuosis hominibus, qui vitam brutalem præeligunt, delectationes gustus et tactus Deo ac spiritualibus bonis vilissime præferentes : qui divina illuminatione, inflammatione caritativa, consolatione interna prorsus indigni sunt, tanquam inepti et incapaces ad talia, sicut vas stercoribus plenum, non est purissimi balsami susceptivum. Idcirco ad Corinthios ait Apostolus : Sapientiam loquimur inter perfectos ; et : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Isaias quoque inducit : Quem docebit Dominus scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? Ad quod respondet : Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere.35 Hinc Salomon loquitur : Qui amat vinum et pinguia, non erit sapiens.36 Et : Cogitavi a vino abstrahere carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam.37 Abyssus dicit: Non est in me ; et mare loquitur: Non est mecum. Per abyssum, intelligi potest Oceanus ; per mare, quæcumque alia magna aquarum collectio. Hæc ergo facto seu materialiter dicunt, id est, consideranti ostendunt, seu cognoscendi occasionem ministrant, quod in eis non sit sapientia :38 quæ est spirituale bonum atque dignissima qualitas, cujus subjectum et locus non est nisi vitalis ac intellectualis essentia.394041
Non dabitur aurum obrizum pro ea, tanquam condignum pretium ejus, aut quod pro tali auro valeat emi. Aurum autem obrizum, inter differentias auri pretiosissimum est atque purissimum, optimique coloris. Unde obrizum dicitur, quasi obradians. Vel (secundum Albertum) aurum obrizum dicitur, quasi obrude, quia in sua manens natura, nulli alienæ naturæ permixtum est, nec ad usus aliquos fabricatum : quod in metallis pretiosissimum perhibetur. Hinc in Sapientiæ libro legitur : Omne aurum in comparatione illius arena est exigua. In Proverbiis quoque : Beatus homo qui invenit sapientiam. Melior est acquisitio ejus negotiatione auri et argenti.42 Unde subjungitur : nec appendetur argentum in commutatione ejus, ut pro argento quasi pro pretio valeat comparari.
Non conferetur, id est, non comparabitur sapientia, tinctis Indiæ coloribus, quia pulchrior est coloribus illis. Circa quod ait Albertus : Colores tincturarum eo pulchriores sunt, quo terra in qua fiunt, calidior est, et ad æquinoctialem sub quo summum est temperamentum, vicinior. Et quoniam India sub æquinoctiali est, æqualiter distans a polis in quibus locus frigoris est, et æqualiter a tropicis in quibus locus summi caloris est, bis habens æstatem in anno, videlicet in Ariete et in Libra; ibi tincturæ pulcherrimæ sunt. Quos colores pulchritudine superat sapientia, quia omne corporale superat spiritualis pulchritudo. Propterea de sapientia legitur : Hæc est speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior.43 Thomas, per tinctos Indiæ colores, intelligit lapides pretiosos, diversis coloribus naturaliter tinctos, qui maxime reperiuntur in India.
Insuper, sapientia non conferetur nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. Sardonychus seu sardonyx, lapis est similis rubicundissimæ terræ, et splendoris videtur purpurei : cujus lapidis decorem ac dignitatem sapientia vincit. Lapis iste (secundum Thomam) accendit mentem ad gaudium, acuitque ingenium, atque (ut dicitur) luxuriam pellit, hominem pudicum reddens et castum. Ideo pretiosissimus appellatur. Nam et tristitiam ac timorem a lapide onychino excitatos refrenat. Sardonychus quippe (secundum Thomam) ex lapidibus duobus componitur, puta ex sardio, prædictas proprietates efficientiasque habente, quæ et ob id attribuuntur sardonycho; [et onychino]. Denique super Apocalypsim de sardonycho scripsi ex dictis doctorum.44 Lapis iste candidus perhibetur, in rubeum colorem parumper declinans. Ejus tamen multa sunt genera. Nam alius rubeus fertur; alius bicolor, ut dictum est; alius triformiter coloratur, primum habens nigrum, medium candidum, superiorem rubeum : et iste est pretiosior. Sardonyx etiam humilem facit. Porro sapphirus, cœlestis et aerei est coloris. Qui corpus humanum vegetat, et membra consolidat, tactusque radiis solis, ardentem ex se mittit fulgorem. Ideo pretiosus asseritur.
Verumtamen S. Gregorius ait hic sardonychum et sapphirum pretiosos non esse, imo aliarum comparatione gemmarum vilissimos : quod ideo dicit, ut persuadeat sensum litteralem relinquendum, præsertim quoniam lapides istis pretiosiores hic reticentur. Potius tamen videtur cum littera standum, et affirmandum, quod sardonychus (sicut hic dicitur) pretiosissimus, id est valde pretiosus fuit, saltem in terra Job et tempore suo. Siquidem pretia lapidum non sunt eadem in omnibus locis, neque in cunctis temporibus, sicut et Thomas hic tangit. Verba B. Gregorii arctari queunt ad loca, in quibus hi lapides magis abundant, ita ut minus curentur. Nihilo minus, absolute loquendo, sardonychus et sapphirus pretiosæ sunt gemmæ : quod ex canonica probatur Scriptura. Scriptum est enim Apocalypsis vicesimo primo :45 Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Et ibi consequenter inter lapides pretiosos sapphirus sardonychusque ponuntur.
Non adæquabitur ei aurum, in pretiositate, vel splendore, seu pulchritudine, vel vitrum, in perspicuitate seu claritate. Horum enim decorem et luciditatem sapientia vincit. Unde constat istud ad litteram posse exponi, non obstante verbo dicentis oppositum. Ad diversa enim fit comparatio, non ad idem secundum incrementum, ut ille sentire se innuit. Nec commutabuntur pro ea, juxta æqualitatem valoris, vasa auri excelsa et eminentia, id est aurea vasa quantumcumque prævalida, et quantitate ac qualitate præclara. Artificialia namque sapientiæ nequeunt comparari : imo nullius pene sunt reputationis respectu ipsius. Ideo additur : Non commemo- rabuntur, id est, commemoratione indigna erunt, comparatione ejus : juxta illud Sapientiæ, Præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.46 Trahitur autem sapientia de occultis, id est, a supernaturali et secretissima omnium causa Deo suscipitur, impetratur et hauritur sapientia ista, videlicet ab incomprehensibili bonitate, caritate et pietate ejus, et ex abysso ineffabili judiciorum Dei. Unde contingit, ut uni hanc sapientiam magis quam alteri præstet. Per occultam quoque pœnitentiam ac præparationem homo ad eam pertingit, atque tam occulte conceditur, ut lateat recipientes eo modo, quo de caritatis inexsistentia exstant ambigui. Præterea sapientia acquisita, ex secretis rerum creatarum proprietatibus, naturis, operibus atque ordinibus trahitur, id est, considerando talia invenitur.
Non adœquabitur ei topazius de Æthiopia. Juxta Gregorium, πᾶν Græce, Latine dicitur omne. Unde topazion, quoniam omni colore resplendet, quasi topandion appellatur. Itaque gemma hæc pretiosissima omni fulget colore, quamvis color aureus et aereus in ipsa abundent. Quæ dum solis luce perfunditur, jubar suum undique fundit, omniumque gemmarum superat claritatem, in suum adspectum maxime trahens adstantes. Hæc gemmarum amplissima, regibus est tam cara, ut ea nil carius inter divitias suas habere se reputent. Valetque contra iram atque lunaticam passionem. Quæ ab Æthiopia venit. Nec tincturœ mundissimœ componentur, id est, tincturæ quantumlibet puræ pretiosissimarum vestium, poni non poterunt pro condigno sapientiæ pretio.
Unde ergo sapientia venit? id est, quis est dator ipsius? et quæ origo unde emanat? Et quis est locus intelligentiœ? Hoc jam supra interrogavit, sicut expositum est : quærit enim in quo originaliter sit, et cui infundatur. Abscondita est ab oculis omnium viventium. Hoc quidam de increata Sapientia interpretantur, quam nullus in hac vita per speciem contemplatur, vita vivens mortali atque humana. Sed quia de sapientia quæ donum est, sermo fuit hucusque, de illa continuanda est expositio. Ista ergo abscondita est ab oculis omnium viventium : vel quia corporalibus oculis non videtur, quum sit spirituale intellectualeque bonum ; vel quoniam latet viventes omnes qui vivunt solum vita naturæ, secundum se ipsos, non secundum caritatem et gratiam Dei (quomodo ait Apostolus : Vivo autem, jam non ego ;47 vivit vero in me Christus); vel quoniam via tores certitudinaliter scire non valent se sapientiam hanc habere, nisi per revelationem, sicut nec caritatem, quæ huic dono inseparabiliter est conjuncta. Unde habentibus sapientiam istam scripsit Apostolus :48 Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Volucres quoque cœli latet. Hoc dicitur contra superstitiosos et augures, qui in quibusdam avibus ponebant sapientiæ participationem tam altam, quod homo ex illis volucribus perduceretur ad futurorum notitiam : quamvis per volucres cœli, homines ingeniosi, seu leves et animosi possint intelligi, qui superbiæ suæ demerito hac sapientia destituuntur.
Perditio et mors, id est dæmones et reprobi mortui, dixerunt : Auribus nostris interioribus vel exterioribus, audivimus famam ejus, id est præconia sapientiæ hujus, sed ipsam non possedimus permanenter : juxta illud Sapientiæ, Justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.49
Denique, præinductis verbis consonant quæ in Baruch scripta sunt : Quis invenit locum sapientiæ? aut quis introivit in thesauros ejus? Quis ascendit in cœlum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus? Quis transfretavit mare, et invenit eam, et attulit illam super aurum electum? Non est qui possit scire viam ejus, neque qui excogitet semitas ejus; sed qui scit universa, novit et adinvenit eam prudentia sua.50 Hoc est quod subditur.
Deus intelligit viam ejus, id est modum et proprietatem sapientiæ hujus, et qualiter acquiratur ac infundatur, omnemque ejus processum; et ipse novit locum illius, id est mentes eorum quibus infunditur: quas noscit per approbationem, sicut ad Moysen ait: Te ipsum novi ex nomine. Et Apostolus dicit: Novit Dominus qui sunt ejus.51 Sapiens quoque: Neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat. Denique ipsemet Deus est primus summus sapientiæ locus: in quo solo plenitudo sapientiæ continetur, a quo omnis sapientia derivatur, qui solus comprehensive et plene noscit se ipsum.
Ipse enim fines mundi intuetur, id est finem cujuslibet creaturæ, ad quem ipsa spiritualiter creata et ordinata ab ipso est. Fines etiam mundi, id est extrema universi vel suprema in creaturis et terminos omnium, intuetur, juxta illud Sapientiæ: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.52 Quoniam ergo scit finem rationalis creaturæ, sapientiam ei infundit, per quam ultimo fini qui Deus est, conjungatur. Et omnia quæ sub cælo sunt, respicit. Idcirco novit sapientiæ locum. Omnia enim (juxta Apostolum) nuda et aperta sunt oculis ejus. In Ecclesiastico quoque scriptum est:53 Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt cognita. Omnia enim in divina essentia tanquam in superclarissimo exemplari et speculo fontali atque causali principio, universorum rationibus idealiter pleno, æternaliter certissimeque resplendent. Ideo cognoscendo se ipsum, omnia contemplatur.
Qui fecit ventis pondus, id est, inclinationem eis impressit, qua huc illucque moventur. Unde (secundum Augustinum) amor et inclinatio rei, est quasi pondus ipsius, quoniam instar ponderis trahit eam ad locum aptum, vel ad amatum, aut ad quoddam conveniens. Albertus allegat Avicennam, dicentem: Ventus est vapor terrenus aerem fortiter impellens, cui pondus datur, dum exsufflationi ascensionique ejus terminus certus præfigitur. Unde in apocryphis Esdræ angelus Uriel loquitur Esdræ: Pondera mihi ventum. Et aquas appendit in mensura, id est, vaporabiliter elevat eas, atque in nubibus servat in certa mensura secundum ordinem sapientiæ suæ, prout novit terræ nascentibus expedire, vel prout complacet sibi. In mensura enim magnitudinis ac temporis eas suspendit, determinans quantum concrescant, et quando descendant. Imo, omnia in numero, mensura et pondere fecit, ut Sapiens scribit.
Quando ponebat pluviis legem, id est, naturalem cursum, modum et ordinem eis impressit, quomodo et ubi ac quando descenderent, et viam procellis, id est ventis seu tempestatibus ac undis marinis, sonantibus, quia cum sono et impetu tendunt: quibus viam, id est certum motus et actionis iter ac modum, præstitit. Tunc, scilicet in principio, dum ista creavit et ordinavit, vidit illam, id est, sapientiam in se ipso cognovit, non aliunde accepit; et enarravit, id est, aliis eam communicavit et inspiravit, videlicet angelis, vel in eorum creatione, vel confirmatione; et præparavit, id est, hominibus eam dare disposuit, eorumque corda ad illam aptavit; et investigavit, id est, in aliis eam discussit, inquisivit et consideravit an veraciter eam haberent; et quos invenit ea privatos, abjecit. Vel, Investigavit, id est, ab hominibus eam investigari fecit, corda eorum movens ad adeptionem profectumque ejus.
Et dixit homini, scilicet primo parenti, et ceteris ad hoc electis, allocutione interna seu inspiratione angelica. Uni quoque homini hoc per alium insinuavit. Ecce timor Domini ipsa est sapientia. Timor Domini non est sapientia per identitatem, quia realiter differunt, et distinguuntur subjecto, quum timor sit in appetitu seu voluntate. Porro timor est triplex: puta, servilis, qui non est sapientia nisi a remoto, disponendo ad eam. Facit enim vitare peccata timore pœnarum, non Dei amore, nec zelo justitiæ: ideo nudus et informis est, seu absque caritate.5455565758 Secundus, est timor initialis, quo vitatur peccatum partim amore Dei æquitatisque zelo, et partim pœnarum formidine. Hic itaque timor est sapientia non per essentiam, sed per causam: sicut notitia dicitur amor, et dies dicitur latio solis super nostrum horizontem. Timor autem initialis realiter idem est cum timore filiali: ideo simul tempore cum sapientia quæ donum est, datur, inest, atque infunditur, sicut et caritas ac cetera dona caritati inseparabiliter juncta. Si ergo hic timor initialis est causa sapientiæ hujus, et de ipso exponitur illud in Psalmo, Initium sapientiæ timor Domini: hoc sumi oportet, quantum ad profectum et actum sapientiæ hujus, non quantum ad habitum seu essentiam ejus, quia per creationem infunditur. Quo enim quis peccata plenius atque sincerius vitat, eo in dono sapientiæ amplius crescit. Porro tertius, est timor filialis, qui ex caritate procedit: quo vitatur peccatum, ne Deus inhonoretur aut offendatur, seu deseratur vel deserat. Hic timor potest sapientia nominari, per quamdam inclusionem et propinquitatem ad eam: siquidem caritatem magnam sapientiamque includit. De quo scriptum est in Ecclesiastico: Plenitudo sapientiæ timere Deum.
Et recedere a malo, id est a peccato se elongare, est intelligentia: loquendo de prædicatione per causam, quemadmodum de sapientia dictum est. In hoc enim intelligentia consistit, perficitur et demonstratur, quod omnis culpa abjicitur, discernendo inter bonum et malum, verum et falsum: per quod mens in dono intellectus perficitur, ut ea quæ fidei sunt, lucide contempletur.
Ex quibus omnibus Job intendit, quod præsentis vitæ prosperitas summa non in temporalibus, exterioribus et caducis rebus consistat, sed in actu sapientiæ et intelligentiæ: quod in sæculo isto non fit, nisi timendo Deum vitandoque malum.
Footnotes
-
Job xxii, 19. ↩
-
Prov. i, 26. ↩
-
Osee xiii, 8. ↩
-
* proportionatam ↩
-
Baruch III, 14. ↩
-
Gen. I, 3-5. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 48. ↩
-
Gen. xix, 24, 25. ↩
-
Sap. x, 6, 7. ↩
-
Job ix, 5. ↩
-
Num. xx, 11. ↩
-
Exod. xvii, 6; ↩
-
Ps. cxiii, 8. ↩
-
Ps. cxiii, 8. ↩
-
Ps. cm, 10. ↩
-
Ps. vn, 10; poc. n, 23. ↩
-
ob xu, 22. ↩
-
I Cor. xii, 8. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
Eccl. vi, 23. ↩
-
Sap. i, 4. ↩
-
II Tim. u, 7. ↩
-
II Tim. ii, 7. ↩
-
Eccli. vi, 23. ↩
-
Job xii, 22. ↩
-
Ps. vii, 10; ↩
-
Apoc. ii, 23. ↩
-
Ps. ciii, 10. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
Sap. vii, 7, 28. ↩
-
Act. viii, 20. ↩
-
Prov. xvii, 16. ↩
-
Joann. xvii, 3. ↩
-
Prov. viii, 11. ↩
-
*I Cor. ii, 6.* ↩
-
*Ibid. 14.* ↩
-
*Is. xxviii, 9.* ↩
-
*Prov. xxi, 17.* ↩
-
*Prov. vii, 13, 14.* ↩
-
*Sap. vii, 9.* ↩
-
*Eccle. ii, 3.* ↩
-
Prov. iii, 13, 14. ↩
-
Sap. vii, 29. ↩
-
Apoc. xxi, 0. ↩
-
Apoc. xxi, 19, 20. ↩
-
Sap. VII, 8. ↩
-
Galat. II, 20. ↩
-
Coloss. III, 3. ↩
-
Sap. V, 6. ↩
-
Baruch. III, 14, 15, 29-32. ↩
-
Exod. xxiii, 17. Il Tim. n. 9. ap. vii, 28. ↩
-
Exod. vii, 1. ↩
-
ecli. xxiii, 1. ↩
-
Eccli. xxiii, 29. ↩
-
Hebr. iv, 13. ↩
-
Hebr. viii, 1. ↩
-
Sap. vii, 28. ↩
-
II Tim. ii, 19. ↩
Chapter 56 of 72