Articulus 55
EXPOSITIO MYSTICA EJUSDEM CAPITULI VICESIMI OCTAVI.
HABET argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. Frequenter jam patuit, argento, nitorem eloquentiæ, seu splendida verba sacræ Scripturæ, auro autem, claritatem sapientiæ, seu caritatis fervorem signari. Venæ itaque hujus spiritualis argenti, sunt libri Scripturæ canonicæ, ex quibus velut ex venis, rivuli sanctorum ducuntur profluuntque verborum. Principia autem venarum, exordia sunt librorum. Insuper, locus in quo conflatur, sunt corda fidelium, in quibus sapientiæ donum locatur, et adversis probatur, caritas quoque accenditur: imo et per creationem infunditur, et crescendo quasi conflatur. Ferrum de terra tollitur: id est, homo justus ac solidus veri æquique tenax, de terrena conversatione frequenter ad perfectionem hanc gratiæ, Deo miserante ac operante, provehitur. Cujus etiam origo terrena est, juxta illud Ecclesiastici: Omnes homines terra et cinis.1 Et in Genesi: Formavit Deus hominem de limo terræ.2 Et lapis, id est pecator lapidei cordis, ad divinorum susceptionem eloquiorum durus, solutus calore, id est divini amoris fervore ab hac duritia resolutus, et pius beneque mollis effectus, in æs vertitur, id est, fortis et constans efficitur, amando splendens, et docendo instar æris sonorus.
Tempus posuit tenebris. Tenebræ, sunt homines vitiosi, juxta illud Joannis: Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.3 Conversis quoque ad lucem justitiæ loquitur Paulus: Fuistis aliquando tenebræ. His tenebris posuit Deus tempus pœnitendi, ut emendati salventur, juxta illud Isaiæ: Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri. Et Petrus ait:4 Patienter agit Dominus propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. Insuper, posuit Deus tempus his tenebris, quia præfixit quamdiu eos impœnitentes in suis perversitatibus sustinebit; et pondere ac tempore impietatis eorum completis, mox aufert damnatque eos. Propter quod in Genesi ait: Nondum impletæ sunt iniquitates Amorrhæorum. Et Christus in Evangelio loquens Judæis incredulis:5 Implete, inquit, mensuram patrum vestrorum. Et universorum, videlicet tam electorum quam reproborum, finem considerat, id est qualiter quisque viam suam hic terminet, quo modo moriatur, in qua affectione et dispositione suæ mentis a corpore separetur: et secundum hoc judicat eum. Quod enim angelis est ruina, hoc hominibus est mors, secundum Damascenum. Ideo, sicut angeli mali inconvertibiliter manent in ea affectione et dispositione, in qua ceciderunt; sic animæ in ea permanent dispositione et affectione, in qua a corpore separantur. Quod in Ecclesiaste Salomon innuens, ait: Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.6
Lapidem quoque caliginis, id est tenebrosum, induratum, perfidumque populum Judæorum: de quo Dominus loquitur Ezechieli, Filii indomabili corde sunt;7 et umbram mortis, id est gentiles incredulos, morte peccati fuscatos, dividit torrens, id est inundatio divinæ ultionis: de qua illud Danielis accipi potest, Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus, videlicet Dei;89 a populo peregrinante, id est ab electis, qui in vita hac vere sunt viatores, peregrini et hospites, præsentia contemnendo atque cœlestia ferventer ac jugiter appetendo. De quibus ad Hebræos scribit Apostolus:10 Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Prædicta itaque pœna et ultio Dei, in die judicii istos ab invicem dividet, quando reprobi ibunt in ignem æternum, electi vero in vitam æternam.11 Unde in Isaia legitur: Spiritus Domini velut torrens inundans ad perdendas gentes in nihilum.12 De quibus subjungitur: eos quos oblitus est pes egentis hominis, id est reprobos, crudeles et immisericordes, ad quos pauperes pro subsidio propter illorum ferocitatem non accesserunt: imo pauperes discipuli Christi, de quo et ejus discipulis scriptum est in Isaia, Conculcabit eam (scilicet civitatem sublimem) pes, pes pauperis, gressus egenorum;13 a præfatis Judæis propter eorum duritiam recesserunt, sicut in Actibus patet.14 Et invios: hi enim iniqui, quia errorum viis repleti sunt, et per diversa itinera properant ad infernum, invii nuncupantur.
Terra de qua oriebatur panis, id est Synagoga vel Ecclesia, de qua, tempore quo in ea viguit fervor caritatis et gratia devotionis, processit panis vitæ et intellectus, refectio bonæ operationis, panis lacrimarum, confortatio internæ consolationis.1516 Talibus enim spiritualibus alimentis fideles communiter abundabant, unusque alium pavit, præsertim prælati subjectos. In loco suo, igni subversa est, id est spiritualiter destructa, virtutibus destituta, mente corrupta igne libidinis, flamma cupiditatis, fervore iræ, impatientiæ atque similium vitiorum. Quanta enim fuerit corruptio Synagogæ in primo Christi adventu, Evangelistæ testantur: cujus, tempore David et Salomonis, fuit magna devotio. Ideo scriptum est: Quomodo facta est meretrix urbs fidelis?17 Porro, quam ineffabilis fuerit sæpe Ecclesiæ virtus, sanctitas, fervor, atque perfectio, chronicæ narrant. Cujus quam deplangenda, infelix, et maxima sit modo ruina, desolatio, carnalitas, proprius amor, abusio, experientia docet, ita ut illud Apostoli ad Timotheum videatur impleri: Scito, quod in novissimis temporibus instabunt tempora periculosa; et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, sine affectione, sine pace, criminatores, voluptatis amatores magis quam Dei.181920212223242526
Locus sapphiri lapides ejus. Lapides Synagogæ seu Ecclesiæ, sunt viri virtutibus stabiles. De quibus in Isaia Dominus promittit Ecclesiæ: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua.27 Isti fuerunt locus sapphiri, id est subjecta seu congregatio cœlestis conversationis, quæ per sapphirum cœlestis coloris, exprimitur: qui dicere potuerunt, Nostra conversatio in cœlis est.28 Et glebæ illius aurum. Gleba est frustum terræ. Glebæ ergo Ecclesiæ sunt fideles, lutea vasa seu terrena corpora circumferentes: qui olim aurum fuerunt, id est præcipuæ perfectionis in fervore dilectionis, et in sapientiæ claritate. Nunc autem fideles tales non sunt, sed carnales, terreni, insensibiles ad divina et duri, juxta illud Threnorum: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus?29 In Isaia quoque: Argentum tuum versum est in scoriam.30 De præfatis autem glebis cœliformiter decoratis, scribit Apostolus ad Corinthios: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas virtutis sit ex Deo, et non ex nobis.31
Semitam ignoravit avis: id est, Synagoga viam Christi nescivit per approbationem; imo illam contempsit, abjecit et reprobavit. Christus autem avis vocatur ratione suæ altissimæ contemplationis et ascensionis: qui plumis et alis virtutum atque donorum summe fuit ornatus. Semitam etiam Christi, id est ejus ascensionem, Synagoga credere noluit. Præterea omnes impii Christiani semitam Christi hoc modo ignorant: qui arctam viam salutis, quæ est conversatio virtuosa, ac pœnitentiæ iter relinquunt, latissimamque æternæ perditionis perambulant viam.32 De Christo quoque ad litteram illud Isaiæ, Vocans ab oriente avem, exponit Hieronymus, per avem ibi intelligens Christum.33 Nec intuitus est oculos vulturis. Per vulturem Gregorius intelligit Christum, sicut per avem. Qui vultur vocatur, quia ad nostræ fragilitatis morticinium descendit: cujus oculos, id est sapientiam et intentionem qua genus humanum venit proposuitque salvare, Synagoga non novit; imo hunc seductorem et impium exclamavit.34
Non calcaverunt eam filii institorum, id est Apostoli filii Prophetarum, qui spirituales institores fuerunt, institutioni morum populi sui jugiter insistentes. Hi, inquam, Apostoli, videntes Synagogæ obstinationem durissimam, amplius eam non calcaverunt, ad eam prædicationis gratia gradiendo; sed ea relicta, ad gentes convertendas profecti sunt, prout Paulus et Barnabas dicunt Judæis:35 Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis vitæ æternæ, ecce convertimur ad gentes. Nec pertransivit per eam leæna, id est Ecclesia, quæ ratione virtutis seu potestatis, et propter bellum ejus contra invisibiles hostes, nominatur leæna, sicut et Christus dicitur leo.3637 Hæc ergo Ecclesia, cernens Apostolos reliquisse Judæam, eam dimisit et ipsa, nec Christi Evangelium ei prædicare adjecit, de ipsius conversione diffidens.
Ad silicem, id est ad duram gentilitatem convertendam, extendit Deus manum suam: quia per Apostolorum prædicationem eam instruxit ac potenter convertit, juxta illud Isaiæ: Ecce levabo ad gentes manum meam.38 Subvertit a radicibus montes, id est, sæculi principes et tyrannos, ac superbos Judæorum pontifices ac prælatos prorsus dejecit et condemnavit, juxta illud Psalmi: Conturbati sunt montes in fortitudine ejus.39 De quibus per Isaiam loquitur Christus: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea.40
In petris rivos excidit, id est, convertendo gentiles41, in cordibus eorum sapientiæ et gratiæ suæ fluenta fundavit, quemadmodum in Joanne legitur: Clamavit Jesus:42 Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Omne pretiosum vidit oculus ejus. Pretiosiora in creaturis, sunt rationales seu intellectuales Dei facturæ, præsertim si donis gratiæ perornatæ, Creatori suo tota mente inhæreant. Omne itaque pretiosum sub sole, id est omnem hominem virtuosum, Deus oculo approbationis conspectat: tantoque homo pretiosior est in oculis Dei, quanto vilior in oculis suis; tanto quoque fit vilior Deo, quanto pretiosior sibi, id est, quanto magis se erigit. Hinc loquitur Christus: Quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. Profunda quoque fluviorum scrutatus est, id est occulta et intima cordium humanorum. Per aquam enim et flumina, homines designantur, ut patuit, propter abundantiam utriusque, et quoniam cor humanum instar aquæ et fluvii instabile fluidumque consistit. Unde in Psalmo cantatur: Elevaverunt flumina vocem suam. Omnium autem corda Deus scrutatur, juxta illud Jeremiæ: Ego Dominus scrutans cor, et probans renes. Et abscondita produxit in lucem, id est, mysteria legis ac Prophetarum, atque velamina Scripturarum, per evangelicam doctrinam exposuit Christus, et per Apostolorum prædicationem manifestavit. Unde de Christo scriptum est: Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Et Apostolus ait: Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ veritatis.
Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ? Hæc Gregorius de increata Sapientia, id est Unigenito Dei Christo, exponit. De quo loquitur Paulus: Prædicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.43 Ipse quoque est intelligentia increata: de quo reprobi dicunt, Sol intelligentiæ non est ortus nobis. Siquidem in Deo sunt idem, intelligens et intelligentia, sicut sapiens et sapientia. Hæc ergo Sapientia, secundum suam divinitatem infinita et incircumscriptibilis manens, a nullo perfecte cognoscitur, nullibi circumscriptive continetur aut clauditur. Nescit homo pretium ejus: quia omnia infinite excedit, nec eam quis de condigno propriis potest viribus promereri. Nec invenitur in terra suaviter viventium: quia voluptuosorum delicate viventium corda Christus per gratiam non inhabitat. Propter quod ait: Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram; væ vobis qui saturati estis, quia esurietis; væ vobis qui ridetis, quia lugebitis et flebitis. In cordibus ergo pœnitentialem vitam ducentium, sua et proximorum peccata deflentium, Christo cordialiter condolentium, propriam calamitatem et exsulationem, ac patriæ dilationem lugentium, habitat Christus, qui ait: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Ideo ait Psalmista: Renuit consolari anima mea. Verumtamen est quædam spiritualis suavitas interna, bona, prædulcis, quæ Christi inhabitationem non excludit, sed præsupponit, aut concomitatur.
Abyssus dicit: Non est in me. Per abyssum, homines sæculares, duplices corde et callidi designantur: qui instar maris, vanitate et peccatis sunt fluidi et duplicitate obscuri, juxta illud Jeremiæ, Pravum est cor hominis et inscrutabile. In talibus autem Christus gratiose non immoratur. Propter quod sapiens quidam monet: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum. Et rursus: Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum. Et mare loquitur: Non est mecum. Per mare, quod orbem sequitur lunæ, et inquietum atque amarum est, mentes vitiis agitatæ et amaricatæ signantur: quæ facto testantur, quod in ipsis non sit Sapientia ista æterna gratiose quiescens, quæ ait, Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super quietum et humilem? Unde Ecclesiasticus: Homo sanctus in sapientia manet ut sol; nam stultus mutatur ut luna. Sapientia igitur facit hominem ordinatum et stabilem.
Non dabitur aurum obrizum pro ea. Per aurum obrizum, quod purissimum pretiosissimumque consistit, angeli sancti in sua puritate manentes, et supernaturalibus donis ornati, intelliguntur: qui pro
Luc. vi, 24, 25.
Matth. v, 5.
Ps. lxxxvi, 3.
Jer. xvii, 9.
Sap. i, 1.
Ibid. 5.
Cf. Is. lxvi, 2.
Eccl. xxvii, 12.
Sapientia increata quasi pretium ejus condignum non dantur, quia incomprehensibiliter inferiores sunt ea, sicut ad Hebræos docet Apostolus: Cui angelorum dixit aliquando Deus:44 Filius meus es tu, ego hodie genui te?45 Nec appendetur argentum in commutatione ejus. Sicut per aurum obrizum angeli, ita argento homines exprimuntur: qui quantumlibet venustate eloquentiæ et splendore scientiæ perornentur, Sapientiæ increatæ nequeunt comparari, quum et Joannes Baptista testatus sit indignum se esse solvere corrigiam calceamenti illius.46
Non conferetur tinctis Indiæ coloribus. Per Indiam Æthiopes proferentem, mundus hic vitiis tenebrosus notatur: cujus tincti colores, sunt hujus sæculi sapientes, quorum sapientiam (juxta Apostolum ad Corinthios) stultam efficit Deus.47 Qui licet intus coram Deo immundi sint, coram hominibus tamen se ornant, et velut sapientes virtuososque exhibent, sicut et Scribis et Pharisæis locutus est Christus: Væ vobis qui similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia:48 sic et vos quidem a foris paretis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate. Itaque horum nullus comparabilis est Sapientiæ increatæ. Nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. Per lapidem sardonychum rubeæ terræ colorem habentem, quicumque incola mundi; per sapphirum, cujus color cœlestis est apparentiæ, quicumque supernæ patriæ civis exprimitur. Quum ergo nec terræ, nec cæli habitator comparetur Sapientiæ huic, rite prolatum est verbum inductum.
Non adæquabitur ei aurum vel vitrum. Aurum cunctis metallis præfulget, et tamen quæ continet in se, abscondit. Vitrum vero extra est clarum et intus perspicuum, et qualis sit liquor in ipso contentus, foris apparet. Per aurum ergo et vitrum, superna patria, supernorumque societas civium designatur: quorum corda sibi invicem claritate fulgent, et puritate translucent. De qua in Apocalypsi ait Joannes:49 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide; ipsa vero ex auro mundo simili vitro mundo. Ibi quippe uniuscujusque mentem ab alterius oculis, membrorum corpulentia non abscondet; sed patebit animus, patebit corporalibus oculis ipsa etiam corporis harmonia. Sicque unusquisque tunc erit conspicabilis alteri, sicut nunc esse non potest conspicabilis sibi; et dum uniuscujusque vultus attenditur, simul et conscientia penetratur.
Omnia ista sunt verba B. Gregorii. Quibus concordat quod vicesimo secundo de Civitate Dei, de hac materia loquitur Augustinus, insinuans ibi, quod omnis interiorum compago et habitudo, prædicto modo patebit. Quod etiam Thomas super quartum Sententiarum affirmat, asserens hoc dicendum, quia per hoc magis salvatur dignitas corporis glorificati, quam si dicatur, quod perspicua, transparentia, seu translucentia non erunt corpora glorificata, sed solum forinsecus clara et lucida sicut aurum: quod tamen aliqui adstruunt. Sed præfatis sanctis Doctoribus magis credendum est. Quos etiam in hoc sequitur vir magnæ illuminationis, Joannes Ruysbroeck in libro de Regno electorum. Verum nullus in superna hac patria, nec tota illa societas increatæ valet Sapientiæ adæquari.
Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia, id est homines præclarissimi, divinorum vasa charismatum exsistentes, sicut de Paulo perhibuit Christus: Quia vas electionis mihi est iste.50 Non commemorabuntur comparatione ejus. Infinite enim ab ejus majestate deficiunt: ideo comparatione ejus pro nihilo reputantur. Circa quod ait Gregorius: Electi supernæ patriæ, sancti et justi sunt, sed participatione Sapientiæ, non comparatione. Sola enim Sapientia increata cum Patre et Spiritu Sancto veraciter est: cujus essentiæ comparatum esse nostrum, est non esse. Huic si conjungimur, sumus, vivimus, sapimus; huic si comparamur, nec sapimus, nec vivimus omnino, nec sumus. Hinc Sancti omnes, quando in visione Dei proficiunt, quanto magis Divinitatis interna conspiciunt, tanto magis se nihil esse cognoscunt. Trahitur autem sapientia de occultis : quia invisibilis exsistens, invisibiliter invenitur atque percipitur; ex incomprehensibili quoque Dei pietate ac censura infunditur, et interdum pro occultissimis meritis ipsa per gratiæ suæ communicationem se præstat. Ad ejus insuper aliqualem cognitionem, ex occultis rerum proprietatibus, naturis et actibus subtiliter consideratis promovemur : in suis quippe relucet effectibus.
Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia. Per topazium, lapidem pretiosissimum, omni colore ornatum ac splendidum, quicumque vir perfectus ex gentilitate (per Æthiopiam designata) conversus, diversis virtutum atque donorum charismatibus micans, significatur : qui quantumlibet commendatur, Sapientiæ quæ Christus est, non æquatur. Nec tincturæ mundissimæ, id est quibuslibet virtutibus eminenter ornati, seu virtutes creatæ, quamvis clarissimæ in suo ordine, componentur, id est, sapientiæ hujus comparabuntur, quæ est virtus et sanctitas per essentiam, omnemque perfectionem habet per eminentiam infinitam.
Unde ergo sapientia venit? Sapientia ista increata, sicut a Patre æterno procedit, ita ab eo venit ac mittitur, prout protestatur : Exivi a Patre, et veni in mundum.51 Sapiens quoque quidam petit : Mitte illam a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit, et mecum laboret.52 Et quis est locus intelligentiæ? Intelligentia hæc et Sapientia increata, est in sinu Patris, ut in Joanne habetur :53 imo quælibet divina et increata Persona est in alia circumincessibiliter vere et inconfusibiliter. Nihilo minus, omnis mens creata, divinæ Sapientiæ contemplativa amatrix, locus, templum et thronus, receptaculumque ipsius vocatur. Abscondita est ab oculis omnium viventium, id est, a nullo mortalium in hac vita clare per speciem cernitur. Quod si aliquibus in hac vita datum est Deum videre per speciem, sicut præcipue de Moyse et Paulo asserit Augustinus; tamen pro tunc non vivebant vita sensitiva humana, sed in maxima erant abstractione et ecstasi. Hinc ait Gregorius : Quamdiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines et figuras Deus potest, sed per ipsam naturæ suæ speciem non potest. Refert quoque Gregorius quosdam fuisse, qui Deum dixerunt in patria, non in natura sua, sed in claritate sua videri : cujus oppositum probat Gregorius per certissimas Scripturæ auctoritates, et ratione, quoniam Deo idem est sua natura, suaque claritas. Verumtamen istis obviare videtur quod Sapiens inducit : Sapientia facile videtur ab his qui diligunt illam, et invenitur ab his qui quærunt illam;54 præoccupat eos qui se concupiscunt. Et respondendum, quod hoc atque similia, de cognitione clara per speciem non profertur, sed de imperfecta quadam notitia, qua etiam Deus facillime a cunctis cognoscitur, quantum ad quia est, et quoad aliquas suas proprietates, quæ ex creaturis de facili perpenduntur.
Volucres quoque cœli latet, id est animas contemplativas seu angelos sanctos, [qui] ita increatam Sapientiam comprehensive non sciunt, nec vident, id est tam perfecte et clare, sicut ipsa ex se cognoscibilis exstat. Sicut enim infinitæ est actualitatis, ita est et infinitæ cognoscibilitatis : idcirco a nullo intellectu comprehensive conspicitur, nisi qui infinitæ est perspicacitatis et perfectionis. Unde solus Deus comprehendit se ipsum. Et de tali cognitione accipi potest illud Apostoli : Beatus et solus potens Rex regum, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem;55 quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Divinus quoque Dionysius ait sexto Cœlestis hierarchiæ capitulo, quod angeli divinos ornatus perfecte non sciunt, sed sola divina virtus princeps totius illuminationis.
D
Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. Dæmones nempe et condemnati, increatam Sapientiam in se ipsa non vident, sed in suis eam effectibus noscunt, et multa de ea audierunt. In ipsa demum proportione pœnarum ad culpas eam cognoscunt. Deus Pater, imo et Spiritus Sanctus, intelligit viam ejus, id est increatæ Sapientiæ operationem, et iter seu modum quo venit ad mentes creatas per Incarnationis mysterium, seu invisibilem missionem.56 Et ipse novit locum illius: de quo loco jam dictum est. Nam et Pater, secundum Gregorium, locus est Sapientiæ hujus, quemadmodum ipsa ait: Ego in Patre, et Pater in me est. Pater etiam et Trinitas superbenedicta novit et approbat mentes, quas Sapientia ista inhabitat, quæ loquitur: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.57 Apostolus quoque testatur: Templum Dei sanctum est, quod estis vos.
Qui fecit ventis pondus. Per ventos, propter eorum velocitatem ac subtilitatem, intellectuales essentiæ, scilicet animæ, angelique signantur: quibus Deus fecit pondus, id est, amorem eis impressit et naturalem inclinationem ad felicitatem; pondus quoque virtuosæ gravitatis ac maturitatis. Et aquas, id est charismata gratiarum, appendit in mensura, hoc est, creatis mentibus indidit secundum ordinem sapientiæ suæ, decenti ac varia diversitate, sicut ait Apostolus:58 quia alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii genera linguarum, alii discretio spirituum.59 Salvator quoque (ut parabolice ait) uni servorum dedit quinque talenta, alii duo, alii unum.60 Hinc rursus testatur Apostolus: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.61 Unicuique etiam electorum Deus gratiam præstat juxta mensuram prædestinationis suæ et capacitatis illius. Unus vero solus est, scilicet Christus ut homo, de quo scriptum est:62 Non ad mensuram dat Deus Spiritum.
Quando ponebat pluviis, hoc est doctrinis et sermonibus doctorum ac prædicatorum.63 Unde in Deuteronomio Moyses ait: Concrescat ut pluvia doctrina mea. Quemadmodum autem prædicatores dicuntur nubes, sic doctrina eorum dicitur pluvia. Legem, id est præceptum, qualiter et quibus debeant impertiri, ac observari primo a docentibus, deinde ab audientibus; et viam procellis sonantibus, id est processum sive effectum terribilibus Scripturarum comminationibus de futuris suppliciis; vel, Viam, id est aditum atque introitum ad mentes audientium.
Tunc vidit illam. Pater enim æternaliter noscit, intuetur et comprehendit Unigenitum suum, videlicet Sapientiam hanc increatam ac genitam, sicut et ipse Filius protestatur: Nemo novit Patrem nisi Filius, nec Filium quis novit nisi Pater. Vel, Tunc vidit, id est, se videre monstravit, aliosque videre fecit hanc Sapientiam, sicut64 in Genesi ait ad Abraham:65 Nunc cognovi quod timeas Deum. Et enarravit, hoc est, aliis eam per lumen fidei declaravit, videlicet prædicatoribus, ceterisque divinitus illustratis; et præparavit, id est, audientium cordibus per prædicatorum sermones infundere seu revelare disposuit: quod tempore apostolicæ prædicationis præsertim fiebat, quando per Apostolorum prædicationem Deus corda illustravit gentilium. Et investigavit, id est, ab aliis investigari fecit, quorum intellectum excitavit ad considerandum et perscrutandum quæ de Sapientia Patris Christo prædicabantur, scriptaque erant: quemadmodum in Actis de Thessalonicensibus legitur, Nobiliores ex eis susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas.66 Et in Sapientiæ libro ait auctor libri hujus: Quid sit sapientia, referam;67 et non abscondam sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo. Juxta hunc modum loquendi ait Apostolus: Ipse Spiritus postulat pro nobis, id est, postulare nos facit.68 In Exodo quoque populo Israel loquitur Dominus: Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi, id est, scire me monstrem, et alios scire hoc faciam.69
Denique, juxta Gregorium, notanda sunt hæc quatuor, quæ de Sapientia dicta sunt, scilicet vidit, enarravit, præparavit, investigavit. Vidit namque Pater Sapientiam hanc, quia species est; enarravit, quia verbum; præparavit, quia remedium; investigavit, quia occultum. Quæ quia communitas non capit, fecit quod subditur.
Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia: id est, quamvis Sapientia ista tanquam incomprehensibilis et immensa, sit omnium oculis viventium, quoad plenam ejus comprehensionem, abscondita; nihilo minus, per timorem Dei castum ac filialem, peccatorumque devitationem, ad eam pertingitur et ipsa acquiritur, ita ut nunc adsit per gratiam, et cognoscatur per fidem ac sapientiæ donum, postea vero adsit per beatificam fruitionem. Hujus namque Sapientiæ increatæ gratiosam præsentiam atque internam inhabitationem non impedit nisi peccatum. Propter quod loquitur Isaias: Peccata vestra diviserunt inter Deum et vos.70 Itemque: Iste est omnis fructus, ut auferatur peccatum.71 Timor autem aufert, cavet et vitat peccata, quemadmodum scriptum est: Timor Domini expellit peccatum.72 Et alibi: Per timorem declinat unusquisque a malo.73 Unde hortatur Psalmographus: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum.74 Hinc (secundum Gregorium) ille veraciter vim divini timoris intelligit, qui se a cunctis operibus pravis custodit.
Footnotes
-
Eccl. xvii, 31. ↩
-
Gen. 1, 7. ↩
-
Eccli. i, 20. ↩
-
II Petr. m, ↩
-
Matth. xxvi, 1. ↩
-
Eele. xi, 3. ↩
-
Ezech. u, 4. ↩
-
Iun. vii, 10. ↩
-
Dan. vii, 10. ↩
-
Hebr. xi, 13. ↩
-
Matth. xxv, 46. ↩
-
Is. xxx, 28. ↩
-
Is. xxvi, 5, 6. ↩
-
Act. xiii, 46, 51. ↩
-
Ps. lxxxix, 6. ↩
-
Eccl. xv, 3. ↩
-
Is. i, 21. ↩
-
II Tim. iii, 1-4. ↩
-
Ezech. ii, 4. ↩
-
Eccle. xi, 3. ↩
-
Matth. xxiii, 32. ↩
-
Gen. xv, 16. ↩
-
II Petr. iii, 9. ↩
-
Is. xxx, 18. ↩
-
Ephes. v, 8. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Is. LIV, 11, 12. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Thren. IV, 1. ↩
-
Is. I, 22. ↩
-
II Cor. IV, 7. ↩
-
Matth. VII, 14, 13. ↩
-
Is. XLVI, 11. ↩
-
Joann. VII, 12. ↩
-
Act. XIII, 46. ↩
-
Apoc. V, 5. ↩
-
Gen. XLIX, 9; ↩
-
Is. XLIX, 22. ↩
-
Ps. XLV, 4. ↩
-
Is. I, XIII, 3. ↩
-
Is. LXIII, 3. ↩
-
Joann. VII, 37, 38. ↩
-
Cor. i, 23. ↩
-
Hebr. 1, 5; ↩
-
Ps. 11, 7. ↩
-
Joann. 1, 27. ↩
-
1 Cor. 1, 20. ↩
-
Matth. xxiii, 27, 28. ↩
-
Apoc. xxi. 18. ↩
-
Act. ix, 15. ↩
-
Joann. XVI, 8. ↩
-
Cap. IX, 10. ↩
-
Joann. I, 18. ↩
-
Sap. VI, 13, 14. ↩
-
1 Tim. VI, 15, 16. ↩
-
Joann. III, 34. ↩
-
Joann. xiv, 23. ↩
-
Joann. xii, 8-10. ↩
-
Joann. xiv, 10, 11. ↩
-
Matth. xxv, 15. ↩
-
Ephes. IV, 7. ↩
-
I Cor. III, 17. ↩
-
Deut. XXXII, 2. ↩
-
Matth. XI, 27. ↩
-
Gen. XXII, 12. ↩
-
Act. XVII, 11. ↩
-
Sap. VI, 24. ↩
-
Rom. VIII, 26. ↩
-
Exod. xxxiii, 5. ↩
-
Is. LIX, 2. ↩
-
Is. XXVII, 9. ↩
-
Eccli. I, 27. ↩
-
Prov. XV, 27. ↩
-
Ps. XXXIII, 10. ↩
Chapter 57 of 72