Skip to the text

Articulus 56

EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI NONI: ADDIDIT QUOQUE JOB, ASSUMENS PARABOLAM SUAM, ET DIXIT: QUIS MIHI TRIBUAT, ETC.

ADDIDIT quoque Job, assumens parabolam suam. Sicut præhabitum est, ideo dicitur assumpsisse parabolam, quia per similitudines et metaphorice loquitur. Denique (juxta Thomam) verbis ejus jam supra descriptis finitis, præstolabatur ut aliquis amicorum suorum loqueretur: quibus tacentibus, ipse præinductis ista adjecit, in quibus propositum suum diffusius declaravit. Et dixit: Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos, hoc est in tali incolumitate ac prosperitate honestateque famæ? Unde se ipsum declarans, subjungit, secundum dies quibus Deus custodiebat me, conservando in bonis, et præservando ab adversis. Et hoc ait, non quasi Deus eum quando hæc dixit, non custodiret, imo virtute et gratia Dei sciebat se in tantis adversitatibus ab impatientia, desperatione, et ceteris vitiis præservari. Sed hoc ideo ait, quia nunc ab invisibilibus ac visibilibus adversariis Deus eum gravissime affligi permisit. Sicque quodammodo a Deo fuit relictus, sicut et Christus tempore passionis clamavit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?1 Insuper, corporis sospitatem temporalemque prosperitatem optavit, non absolute secundum se, sed ut sunt instrumenta virtutis, et quoniam naturaliter talia appetuntur, præsertim ab ægris et depauperatis.

Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, id est, provisiva, protectiva, et directiva illustratio Dei menti meæ infulsit, seu læta prosperitas a Deo concessa mihi arrisit, et ad lumen ejus, id est secundum instructionem directionemque gratiosæ illustrationis Dei, ambulabam in tenebris, id est, in incertis ac dubiis me habui ac processi, non propriæ prudentiæ innitendo. Sic et Michæas propheta: Quum sedero (inquit) in tenebris, Dominus lux mea est. Et Psalmista: Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo?2 Sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, ita quod gratia mane prævenit me. Unde non ait, Infantiæ, aut, Pueritiæ: quoniam illa ætas illustrationis divinæ ad regimen vitæ humanæ, communiter non est capax, sed adolescentia, juxta illud Proverbiorum: Detur adolescenti scientia et intellectus.3 Quando secreto Deus erat in tabernaculo meo, id est, domui meæ in omnibus benedixit. Vel, Secreto erat in tabernaculo meo, id est, intus in abdito mentis mihi adfuit per multiplicem pietatis et gratiæ suæ effectum, dum in domo mea orationi et contemplationi instabam: quemadmodum in Actis Cornelius ait, Orans eram in domo mea.4

Quando erat Omnipotens mecum, per varia beneficia corporalia ac spiritualia. Sicut et Satan loquitur Deo de Job: Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus universamque substantiam per circuitum? Operibus manuum ejus benedixisti. Et in circuitu meo pueri mei, quos spiritualiter ac corporaliter educavi. Et hoc delectabile est, videre pueros ex se natos, quoniam causa diligit proprium germen, et si cognitiva sit, delectatur in eo. Unde timorato promittitur: Filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. Quando lavabam pedes meos butyro, id est, in tantum abundabam butyro, ac ceteris animalium pinguedinibus, ut usque ad pedum lotionem sufficere posset. Et forte loquitur juxta consuetudinem patriæ. Antiquorum autem divitiæ præcipuæ, pecora erant, secundum Augustinum. Hinc a nomine isto, Pecus, pecunia nomen accepit, secundum eumdem. Et petra fundebat mihi rivos olei. Secundum Albertum, oleum de amurca in concavis petræ exprimitur. Sicque depuratum, a petra funditur. Per quod omnis abundantia terræ nascentium designatur. Thomas, per petram intelligit terram saxosam: quia (ut asserit) olivæ optimum oleum producentes, in locis lapidosis ac arenosis solent consistere. Itaque sensus est, quod ex talibus locis, rivos, id est copiam, olei sumpsit.

Quando procedebam ad portam civitatis, ad judicandum ibidem.5 Antiquitus enim judicia proferebantur in urbium portis, ubi judices ab introeuntibus seu aliis promptius inveniebantur, et ne civitas inquietaretur per tumultum causarum. Unde in Deuteronomio scribitur: Judices constitues in omnibus portis tuis.6 Et in platea, videlicet juxta portam, parabant cathedram mihi, id est solium solenne, quo residerem, ad docendum ac judicandum. Videbant me juvenes, scilicet vanitatibus dediti, et abscondebantur, id est, coram me apparere, et vanum quid agere erubuerunt timore maturitatis atque justitiæ meæ. Et senes assurgentes mihi accedenti, stabant, mihi in hoc reverentiam impendentes. Principes cessabant loqui, quum ego loqui ordirer, et digitum superponebant ori suo, hoc est, diligentissime tacuerunt, et mea eloquia attenderunt, et forte tali exteriori silendi indicio se ad taciturnitatem cohortabantur. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat, id est, ad loquendum non movebatur, sed tam attonite et attente me auscultabant, quasi lingua eorum ad loquendum laxari non potuisset.

Auris audiens verba mea vel famam meam, beatificabat me, id est, felicem me reputavit; et oculus videns, testimonium reddebat mihi, id est, conspiciendo opera justa et virtuosa quæ feci, testabatur quod vere justus consisterem: quod de interioribus aure et oculo congruentius verificatur. Vel, si de exterioribus sensibus accipiatur, auris et oculus hæc egisse dicuntur, in quantum homines per sensus hos sumpserunt occasionem seu materiam hæc agendi. Eo quod liberassem pauperem de manu potentioris et oppressoris, voci-ferantem, id est conquerentem, vel ad me pro ope clamantem; et pupillum similiter liberassem, cui non esset adjutor, quia nec patrem nec amicos habuit se juvantes. Benedictio perituri super me veniebat, hoc est, qui periturus seu occidendus vel opprimendus fuerat, nisi ego ei subvenissem, benedixit mihi, optando imprecandoque mihi bona, et gratias referendo. Ad hoc Salomon hortans : Erue, inquit, eos qui ducuntur ad mortem; et eos qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.7 Et cor viduæ consolatus sum : quæ ob viri carentiam magis eget solatio. His verbis confutat Job verba amicorum suorum, qui eum superius de crudelitate atque tyrannide accusabant.8

Justitia indutus sum, et vestivi me ea sicut vestimento, id est, animam meam justitia decoravi, et in omnibus juste habere studui, ut sicut corpus circumdatur veste, sic ego undique justitiæ actibus perornarer : juxta illud Isaiæ, Induit me Dominus vestimento salutis, et indumento justitiæ circumdedit me.9 Et diademate judicio meo, id est, justo judicio, quod in omnibus pronuntiavi et feci, ornatus sum in ratione, sicut caput diademate adornatur. Diadema namque est signum recti judicii rationis.

Oculus, id est director, illuminator, instructor, fui cæco, id est ignoranti, vel etiam corporaliter cæcum, opportunitate se offerente, ducendo. Ignorantem autem instruere, ad spiritualia misericordiæ pertinet opera. Et pes claudo, id est adjutor infirmo : quod et corporaliter facere potuit, talem necessitate ingruente portando. Sic et Apostolus ait : Sumus singuli alter alterius membra.10 Itemque : Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum portare. Et Christus Apostolis loquitur :1112 Vos estis lux mundi. Quid enim est lux mundi, nisi oculus hominum mundanorum? Pater eram pauperum : pater, inquam, per curam et caritatem, opem et consolationem, quas eis impendi : secundum illud in Ecclesiastico, Congregationi pauperum te affabilem facito.1314 Tobias quoque :15 Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere; ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Et causam quam nesciebam, hoc est negotium in judicio propositum, mihi ignotum, diligentissime investigabam, inquirendo veritatem facti, processum, originem et circumstantias ejus, ne quid doli lateret, aut aliquid de ordine juris omitterem. Bonum enim bene agendum est, juxta illud Deuteronomii :16 Juste quod justum est exsequeris. Istud præcipue ad judices spectat, prout rex Josaphat ait judicibus suis : Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite.17 Conterebam molas iniqui, id est, mandibulas ejus destruxi, hoc est, ejus crudelitatem violentiamque repressi, et de dentibus illius auferebam prædam, id est, bona quæ aliis injuste abstulit, excussi ab eo, et quibus pertinebant, restitui. In quo secutus est Deum, de quo in Psalmo cantamus : Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.1819

Dicebamque, id est, propter hæc opera mea pia ac virtuosa fiducialiter cogitavi : In nidulo meo moriar, hoc est, in propria domo manebo quietus, et ibi in pace ac prosperitate stabili vivam, nec alibi velut exsul et pauper decedam. Quia enim tam clementissimus fuit egenis, putavit se in prosperitate mansurum : sicut Berzellai dixit ad David, Obsecro ut revertar in civitatem meam, et moriar ibi, sepeliarque juxta sepulcrum patris mei et matris meæ.20 Et sicut palma multiplicabo dies, id est, diu victurus sum, sicut palma valde diu vegetabiliter vivit : quia et scriptum est, Justus ut palma florebit.21 Radix mea aperta est juxta aquas : id est, ratio vitæ et prosperitatis meæ plurima habet fomenta diu manendi in vita et prosperitate, quemadmodum arbor juxta aquas plantata, diutius manet, floret, fructificat. Prædicta autem fomenta intelligit sua opera virtuosa, quæ vitam suam interiorem et prosecus speritatem fovebant ac fulciebant, sicut aqua arborem juxta se sitam.22 Vel radix ista, fuit fundamentum vitæ spiritualis, plantatum juxta charismata gratiarum, quæ per aquas signantur: sicque radix potest intelligi fides, seu gratia gratum faciens, vel cordis intentio, quibus ceteræ virtutes ac dona junguntur. Unde Jeremias dicit: Benedictus vir qui confidit in Domino; et erit tanquam lignum quod transplantatum est super aquas, quod ad humorem mittit radices suas.23

Insuper dixi: Et ros morabitur in messione mea: hoc est, terræ nascentia mea tempore messis solis ardore non comburentur, sed rore erunt humecta. Ros etiam (secundum Albertum) auget, mollificat, et ad digestionem cooperatur, ut fructus fiat boni saporis. Hinc in Genesi dicitur:24 In pinguedine terræ et in rore cœli desuper erit benedictio tua. Dixi quoque: Gloria mea semper innovabitur, hoc est, gaudium conscientiæ meæ, vel claritas famæ, seu delectatio in prosperitate quotidie crescet, perseverante me in bonis inceptis. Unde

Apostolus ait: Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ.25 Et iterum: Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem.26 Et arcus meus, id est virtus animi mei, qua hostibus meæ salutis resisto, et jacula virtutum contra eos projicio, in manu, hoc est operatione, mea instaurabitur, ita quod de die in diem in virtute proficiam, atque in bonis actibus amplius abundabo.

Qui me audiebant, exspectabant sententiam, id est, sollicite præstolabantur quid determinative dictarem, scientes quod verbis meis standum esset, et quod non nisi verba sensibus veritateque plena proferrem; et intenti tacebant ad consilium meum, parati acquiescere definitioni meæ. Verbis meis nihil addere audebant, quia tantæ me prudentiæ reputabant, quod suis verbis verba mea perficere non valerent; et super illos stillabat, hoc est, ordinate et congruenter venit, eloquium meum, quemadmodum guttæ cadunt in terram: juxta illud Deuteronomii, Fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stilla super gramina.27 Exspectabant me sicut pluviam, id est cum grandi affectu, sperantes consolationem et fructum ex verbis meis percipere; et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum, qui in fructibus debitam complet digestionem, ne amari permaneant. In quo notatur, quod avidissime cupiebant eum audire: nam per os, intellectus vel desiderium cordis exprimitur.

Si quando ridebam ad eos, gratiosum et hilarem me eis præbendo: quod aliquando agendum est, ne maturitas sit austera, et homo velut agrestis, sit aliis onerosus, vel etiam immoderato rigore lædat se ipsum. Unde a Philosopho atque moralibus ponitur virtus moralis, quæ eutrapelia vocatur, per quam homo in ludis et recreativis solatiis moderanter se habet. Hinc Seneca docet: Ita te habeas, ut nemo te quasi levem despiciat, aut quasi silvestrem graviter ferat. Porro risus non semper peccatum est; quando autem sit et quomodo, et quando et quomodo non, articulo vicesimo secundo fuit ostensum. Non credebant, quod riderem ex animo et simplici causa, sed potius mystica ratione et ex virtute. Unde et tunc me verebantur.

Et lux vultus mei non cadebat in terram. Si de corporali vultu accipitur, lux vultus, est visus vel faciei hilaritas. Per hoc ergo quod ait, Lux, etc., insinuat, quod non fuit mœrore depressus, ut hi qui tristitia victi, visum in terram defigunt. Sicque, per lucem vultus, intelligitur oculus: et ita exponit Thomas. Si autem per lucem hanc intelligatur interioris faciei hilaritas, sensus est, quod non fuit inani lætitia dissolutus: ita quod lætitia sua non ruit in terram, id est in vitii conculcationem tanquam confusibilis et inhonesta. Sic exponit Albertus. Potest et ita exponi, quod lux vultus sui, id est visus exterior, non cadebat in terram, id est, ad terrenorum immoderatum adspectum non ferebatur: ut visus illorum qui terrena cœlestibus præferunt, ideoque instar porcorum ad carnalia intuenda jugiter flectunt visum; vel vagi sunt oculis, sicut et Salomon loquitur: Oculi stultorum in finibus terræ.28 Porro, si de interiori spiritualique vultu effatur, lux vultus hujus, est ratio vel sapientia ejus: quæ in beato Job non cadebat in terram, quia ad divina quotidie erigebatur, nec imprimebatur carnalibus. Jugiter ergo interiori visu et frequenter exteriori ad cœlestia se levavit.

Si voluissem ire ad eos: quod sine idonea causa non fecit, sed propter instructionem, consolationem, judicationem, aut simile aliquid aliquando præfatos accessit; sedebam primus, id est in loco supremo et tempore ante alios tanquam omnium principalis. Quumque sederem quasi rex circumstante exercitu. Quod ait, Circumstante exercitu, referri potest vel ad ipsius Job sessionem, ut sit sensus, quod sedit circumstantibus multis; vel ad regem, eritque sensus, quod sedit sicut rex sedet circumstante regem exercitu: ex quo patet, quod maximam impendebant reverentiam sancto Job. Eram tamen mœrentium, id est afflictorum et desolatorum seu tristium, consolator, in prosperis me humilians, non extollens, nec illos despieciens. Sicque beatus Job implevit illud

Ecclesiastici, Non desis plorantibus in consolatione;29 et quod rursum eodem in libro præcipitur, In die honoris tui ne extollaris.30 Hæc quoque præcipue ad reges, prælatos, ac principes spectant, juxta illud Proverbiorum: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.31

Footnotes

  1. Matth. XXVII, 46. ↩

  2. Ps. XXVI, 1. ↩

  3. Prov. I, 4. ↩

  4. Act. X, 30. ↩

  5. Mich. VII, 8. ↩

  6. Deut. XVI, 18. ↩

  7. Prov. xxiv, 1. ↩

  8. Job iv, 10, 1. ↩

  9. Is. lxi, 10. ↩

  10. tom. xu, 5. ↩

  11. Matth. v, 4. ↩

  12. Rom. xii, 5. ↩

  13. Eccl. iv, 7. ↩

  14. Eccli. iv, 7. ↩

  15. Tob. iv, 7. ↩

  16. Deut. xvi, 20. ↩

  17. II Par. xix, 7. ↩

  18. Ps. lvii, 7. ↩

  19. Ps. lvii, 7. ↩

  20. II Reg. xix, 37. ↩

  21. Ps. xci, 13. ↩

  22. Eccli. xv, 1. ↩

  23. Jer. xvii, 7, 8. ↩

  24. Gen. xxvii, 39, 40. ↩

  25. II Cor. 1, 12. ↩

  26. II Cor. IV, 16. ↩

  27. Deut. xxxii, 2. ↩

  28. Prov. xvii, 4. ↩

  29. Eccl. vii, 38. ↩

  30. Eccl. xi, 4. ↩

  31. Prov. xx, 28. ↩

Chapter 58 of 72