Skip to the text

Articulus 57

PERTRACTATIO MORALIS EJUSDEM CAPITULI VICESIMI NONI.

ADDIDIT quoque Job, assumens parabolam suam. Juxta Gregorium, quia parabola similitudo dicitur, constat quod per exteriorum verborum formam mysteria loquitur, qui ad loquendum, parabolam assumpsisse memoratur. Denique, secundum doctores, sanctus Job nunc Christi, nunc Ecclesiæ, nunc cujuscumque justi seu pœnitentis speciem tenet, figuramque exprimit et personam præsentat. Unde principium hujus capituli exponit Gregorius de Ecclesia, pro statu ac tempore ejus in persecutionibus Antichristi, quando (secundum Gregorium) tanta erit Ecclesiæ persecutio atque angustia, ut hæc tempora cum magno suspirio optet, quæ nos cum magno toleramus dolore. Propter quod ait: Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? Verum, expositionem hanc, quoniam a B. Gregorio plenissime est digesta, prætereo; aliamque tropologiam inducam.

Quemadmodum ergo Job a temporali prosperitate dejectus, et corporaliter gravissime læsus, verba hæc protulit; sic quilibet veraciter pœnitens, qui aliquando præclaræ exstitit æquitatis, qualis fuit David quum adulterium homicidiumque inexcusabiliter incurrisset, verba hæc dicere potest, tanquam ad pristinum gradum virtutum cupiens reformari:1 quamvis etiam de homine justo, corporaliter vulnerato aut tribulato et mente afflicto, elucidari hæc possint: quod quomodo fieri possit, ex præinducta explanatione facillime consideratur. Præfata ergo spiritualis moralitas est tractanda.

Pœnitens igitur ait : Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos, id est in tali opulentia spirituali, in tali devotionis compunctionisque gratia, in tali perfectione virtutum, quales aliquando habui?2 Quo enim spiritualia dona bonis terrenis sunt digniora, et munera gratiæ bonis fortunæ, eo de illarum amissione amplius est dolendum, cordialiusque optandum et efficacius satagendum, ut lapsus ad pristinam revertatur mensuram gratiæ ac virtutum.

Si ergo nos in caritate tepuisse, in Dei obsequio pigros factos conspicimus, aut grave incidisse peccatum invenimus, intime doleamus, fortiter emendemus, et verba hæc affectuosissime proferamus, attendentes quod in Apocalypsi Deus ait cuidam : Habeo adversus te, quia caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age. Alioqui venio tibi cito.34 Secundum dies quibus Deus custodiebat me, id est, in bonis gratiæ conservabat. Sicut enim diei lux incessanter conservatur a sole, sine quo nec ad momentum valet durare ;5 sic nec in ictu oculi in donis gratiæ permanere valemus, nisi indesinenter in eis divinitus conservemur. Non ergo stultissime gloriemur, neque vanissime præsumamus; sed cum Psalmista quilibet nostrum humiliter deprecetur :6 Custodi me ut pupillam oculi ; sub umbra alarum tuarum protege me. Atque ex animo fateatur :7 Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.

Quando splendebat lucerna ejus, id est lumen gratiæ, vel doctrina sacræ Scripturæ, super caput meum, id est in mente mea : quæ est principium et principale in anima, sicut caput in corpore ; et ad lumen ejus, id est secundum directionem illustrationis divinæ, ambulabam in tenebris, id est, inter mundanos ac impios conversabar virtuose ac sapienter, non illorum sequendo peccata : quamvis dicat Scriptura, Cum perverso perverteris. Pro hac directione orat Psalmista :8 Dirige me, Domine, in veritate tua, et doce me.9 Itemque : Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua. Porro, quod peccatores tenebræ nuncupentur, constat ex eo quod conversis ait Apostolus : Fuistis aliquando tenebræ. Joannes quoque : Tenebræ eam (videlicet lucem, quæ Christus est) non comprehenderunt.

Sicut fui in diebus adolescentiæ meæ. Spiritualis adolescentia dici potest initium conversionis, dum homo spiritualiter sapere inchoat, sicut in adolescentia corporali, ratione incipit uti. Quidam autem in conversionis suæ exordio sunt ferventes, et postea tepent ac pigri sunt, carnalesque fiunt. Quod quam detestandum sit, ex verbo claret Apostoli ad Galatas : Sic stulti estis, ut quum spiritu cœperitis, nunc carne consummemini?1011 Talibus ergo incumbit dolere, emendare, præinductaque verba proferre, ut scilicet cupiant et conentur esse in tali fervore et gratia, in qualibus in conversionis suæ fuere primordiis. Unde in Apocalypsi hujuscemodi homini dicitur : In mente habe qualiter acceperis, et audieris ; et pœnitentiam age, et esto vigilans.121314 Quando secreto Deus erat in tabernaculo meo, id est in conscientiæ thalamo seu cordis mei cubiculo, animam meam familiariter visitando, dulciter consolando, inflammando, regendo : ita quod illud Isaiæ, Secretum meum mihi, dicere potui.15

Quando erat Omnipotens mecum : ita quod dicere potui, Omnia possum in eo qui me confortat ;16 et rursum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.17 Et in circuitu meo pueri mei, id est spirituales filii sive discipuli, vel cogitatus, affectus, actusque virtuosi, quibus undique fecundabar et adornabar. Quando lavabam pedes meos butyro. Pedes sunt mentis affectus operumque processus. De quibus in Canticis legitur : Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos ?18 Qui pedes butyro lavantur, dum fervidæ caritatis exuberanti affectu, vel internæ devotionis pinguedine, seu bonæ conversationis abundantia, a præteritis malis ac quotidianis defectibus expurgantur.19 Caritas enim operit multitudinem peccatorum.20 Et Salvator ait : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Hinc orat Psalmista : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.

Quando procedebam ad portam civitatis. Civitas est regnum cœleste. De quo in Apocalypsi habetur : Civitas non eget sole neque luna ; nam claritas Dei illuminabit eam. Cui Isaias dicit : Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. Hujus civitatis porta, est actio virtuosa : de qua in Evangelio loquitur Christus, Quam angusta porta quæ ducit ad vitam ! Ad hanc ergo portam procedere, est ad opera virtutum se ipsum extendere. Et in platea, id est populi latitudine, parabant cathedram, id est auctoritatem et locum docendi, mihi. Videbant me juvenes, et abscondebantur ; et senes assurgentes, stabant. Potest hoc cum verbis sequentibus clausulæ hujus, de ipsis diversæ conditionis personis exponi ; et de homine qui aliquando tantæ exstitit auctoritatis, perfectionis ac sapientiæ, ut talia sibi exhiberentur ab illis, qualia sancto Job leguntur exhibita. Spiritualiter vero, per juvenes intelligi possunt affectus et motus indisciplinati ac pueriles, qui ab homine virtuoso ad bona agenda tendente pelluntur. Senes vero, sunt affectus et motus maturi ac sapientiales, qui in virtuoso oriuntur ac stant, ad rationis imperium præparati. Principes cessabant loqui, id est, principales conceptus ipsius intellectus, ratione jubente, intus quieverunt, nec in verba exteriora proruperunt, exigentibus id causa et loco et tempore : quia aliquando vicissim etiam a bonis verbis cessandum est, juxta illud Psalmi : Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Vocem suam cohibebant duces, id est conceptus interiores, directivi operum externorum : qui interdum pro rationabili causa non jubent exteriora opera fieri, dum contemplationi vacandum est, aut aliud quid occurrit.

Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi.21 Quicumque irreprehensibiliter conversatur, implens illud Apostoli, Nemini demus ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, præinducta hæc verba dicere potest :22 quemadmodum in Actis de Christianis primitivæ Ecclesiæ sub Apostolis in Jerusalem legitur, quod habebant gratiam ad omnem plebem, et ceterorum nemo audebat se jungere eis, sed beatificabat eos populus.23 Ad quod hortatur nos princeps Apostolorum : Conversationem

B (inquiens) vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum.24 Eo quod liberassem pauperem vociferantem, id est hominem spiritualiter indigentem virtute et gratia, invisibilium hostium impugnationibus victum, et pro adjutorio proclamantem : quem vir caritativus ac virtuosus orando, instruendo, consulendoque liberat, sicut monet ad Galatas Apostolus : Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis.25 Unde, ut a Jacobo scriptum est : Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte.26 Et pupillum, id est eum qui spirituali patre, prælato et instructore carebat, cui non esset adjutor contra hostes suæ salutis, quemadmodum Ecclesiastes inducit : Væ soli, quia quum ceciderit, non habet sublevantem se.27 Et cor viduæ consolatus sum. Vidua est anima, quæ peccando cœlestem Sponsum amisit : quæ consolanda est, ne desperet. Nisi enim hac causa anima vidua diceretur, Jeremias non diceret :28 Quia non fuit Israel viduatus a Deo suo.

Benedictio perituri, id est peccatoris æternaliter condemnandi, nisi Deus ei per meam informationem et subventionem auxiliatus fuisset, super me veniebat. Talis quippe jam conversus et desuper illustratus, intelligens in quantis fuit periculis, et quanta sibi Deus per me beneficia gratiæ præstitisset, benedixit mihi et maximas egit grates. Quo enim vita gratiæ vitaque gloriæ meliores sunt vita naturæ; quo insuper mors æternæ damnationis fugibilior est morte corporali ac temporali, imo brevissima: eo pro ereptione a morte peccati, amplius gloriandum regratiandumque est, quam pro ereptione ab interitu corporali.

Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento. Vestis ad duo proficit corpori, scilicet ad ornatum, atque ad protectionem contra nociva, ut sunt frigus et cauma. Sic virtus ad duo animæ prodest. Nam eam coram Deo pulchre perornat, et contra hostes suæ salutis defendit, confortat, seu armat. Denique vestis vestitum ex omni parte circumdat: ille ergo quasi vestimento induit se ipsum justitia, qui in omni quod agit, justus est, nullumque præceptum transgreditur, sed regia semper graditur via, nec ad dexteram nec ad sinistram declinans. Et (ut ait Gregorius) qui in aliis actionibus justus est, in aliis injustus, quasi unum latus operuit, aliudque nudavit.

Imo nec jam bona sunt opera, quæ subortis aliis pravis operibus inquinantur. Verba quoque inducta, accipi possunt tam de justitia quæ est virtus communis seu omnis virtus (omnis siquidem virtus est quædam justitia, quia per eam fit quod decens seu debitum est), quemadmodum ea quæ est virtus specialis, moralis et cardinalis, unicuique quod suum est reddens. Et diademate judicio meo. Qui in omnibus rationis judicium sequitur, non passionis impulsum, et recte judicat, discutit, increpat et castigat se ipsum, judicio suo quasi diademate decoratur; et tam sapienter regendo se, rite rex appellatur, impletque quod ait Salvator: Justum judicium judicate. Cujus judicii fructum pandit Apostolus, dicens: Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.

Oculus fui cæco, et pes claudo. Hoc ad prælatos ac præsidentes potissime pertinet, quorum est inferiores illuminare et sustentare, ne vel per ignorantiam errent, vel per infirmitatem vincantur et peccent. Ideo Apostolis ceterisque prælatis loquitur Christus: Vos estis lux mundi. Vos estis sal terræ. Unde ad Timotheum scribit Apostolus: Attende lectioni, exhortationi, doctrinæ. Hoc enim faciens, te ipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.29

Per Ezechielem quoque reprobis pastoribus Dominus improperatorie loquitur: Quod infirmum fuit, non consolidastis. Præterea, spiritualiter cæcus est, ignorans, et omnis qui in mortali jacet, putet ac putrefit culpa; claudus vero, qui nutat in actibus bonis, et faciliter ruit in eis, aut omnino deficit ab eisdem. Unde monet Apostolus: Rectos facite gressus pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.30 Et in Psalmo scribitur: Claudicaverunt a semitis suis. Postremo, quilibet nostrum pro modulo suo, cæcorum atque claudorum oculus et pes debet consistere, illos pro posse instruendo et roborando, hoc est sapientiam et fortitudinem seu virtutem sibi collatas illis communicando, prout Petrus inducit: Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.31

Pater eram pauperum. Ita et nos omnem pauperem in caritatis visceribus amplectamur, eique cordialiter compatiamur, et efficaciter suffragemur. Et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Hoc ad prælatos, principes ac judices potissime spectat, ne ex suspicione, aut passione, aut facili creditione ad judicandum procedant; sed cum maturitate et utriusque partis auditione, ac ceteris observandis, omnia agant. Hinc in Deuteronomio Moyses filiis Israel ait: Date ex vobis viros sapientes et gnaros, quorum conversatio probata sit in tribubus vestris, et ponam illos vobis principes.32

Dicebamque proposito mentis: In nidulo meo moriar, id est in loco mansionis meæ usque ad mortem stabilis permanebo: quia (ut ait S. Antonius) qui corpus suum in loco uno figere nequit, animum suum in Deum non figet. Hinc sancti Patres loci facilem seu non necessariam mutationem vehementer vituperant, quoniam in Proverbiis legitur:33343536 Sicut avis transmigrans de loco suo, sic vir qui relinquit locum suum. Hinc ad Hebræos hortatur Apostolus: Consideremus invicem in provocatione caritatis et bonorum operum, non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes. Verumtamen vitiosa ac periculosa societas est vitanda. Spiritualis vero nidulus, in quo manendum et moriendum est, ponitur ipsa tranquillitas internæ pacis mentis humanæ in Deo, seu quies caritatis fideique in eo, juxta illud: In pace in id ipsum dormiam et requiescam. In quo nido etiam quotidie mori debemus propriæ voluntati ac mundo, et sepeliri in luce vultus divini per contemplationem illius. Unde, super illud, Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus, Maximus ait: Pretiosissimus transitus in lucem conspectus Domini, quo ab omnibus exterioribus absconduntur et moriuntur sibi et mundo, mors Sanctorum est, digna beatitudinis pretio. Talibus dicitur ad Colossenses: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Qui autem propriam voluntatem, et sensualitatem in omnibus frangit, et mundi37 vanitates contemnit, vivitque secundum legem Dei in cunctis, moritur sibi ipsi ac mundo, et vivit Deo, dignus dicere cum Apostolo: Christo confixus sum cruci; vivo autem, jam non ego.

Et sicut palma multiplicabo dies, id est, in vita gratiæ floribusque virtutum cunctis diebus manebo. Dies quoque illuminationum, hoc est gratias illustrationum, in aliorum cordibus procreabo, ut illud Psalmi dicere queam, Ego autem quasi oliva fructifera in domo Dei; conveniatque mihi illud Osee, Israel germinabit quasi lilium; et quod Ecclesiasticus habet, Quasi palma exaltata sum in Cades. Radix mea, id est intima cordis mei affectio, aperta est juxta aquas, id est, ad susceptionem charismatum Spiritus Sancti ardenter desiderando, patula et capax effecta est: quia divinorum charismatum tanto efficimur capaciores, quanto ferventiores: quoniam caritatis affectio aperit cor amantis ad dilecti ingressum. Et ros, id est gratia et consolatio Spiritus Sancti: de quo loquitur Isaias ad Deum, Ros tuus ros lucis; morabitur in messione mea, id est, stabiliter conquiescet in meis operibus bonis ac fructibus tempore suo metendis, atque in horreum Domini colligendis, ut meritorie ac delectabiliter quæ bona sunt agam, et intra cœleste congreger regnum, juxta illud quod dictum est de Christo: Congregabit triticum in horreum suum; paleas autem comburet igne inexstinguibili. Gloria mea semper innovabitur. Studeamus et nos quotidie in Deo copiosius atque sincerius gloriari, interius renovari, mentaliter reformari. Et arcus meus in manu mea instaurabitur. Hoc juxta expositionem præhabitam completur in eo, qui illud ad Ephesios adimplet: Confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus. Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo.

Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum, etc. Quilibet prædicator, prælatus et doctor ac judex, non ad propriam laudem, sed ad Dei gloriam inferiorumque ædificationem, tam ordinate, virtuose ac sapienter habere se debet, seu habere se studeat in verbis et factis, ut hæc atque sequentia sibi conveniant, ut scilicet a subditis reverentialiter ac avide audiatur, fructuose suscipiatur; sicque in ipso rigor justitiæ et dulcor clementiæ per discretionem debent contemperari, ut simul timeatur ac diligatur, neque ut levis et mobilis, ab aliquo, etiam dum pium se exhibet ac jucundum, spernatur, credatur vel judicetur, competatque ei quod subditur: Si quando ridebam ad eos, non credebant. Itaque, hilares simus absque dissolutione, tristes sine dejectione, maturi sine austeritate, sociales absque levitate, custoditi in visu: et quidquid prosperitatis aut pro-

Ephes. vi, 10, 13.

C

D

Prov. 8.

Hebr. x, 25.

S. iv, 9.

S. cxv, 6.

Maximus discopus.

Coloss. iii, 1.

Galat. ii, 20.

R. li, 10.

E. xiv, 6.

R. li, xxiv.

Matth. iii, 12. motionis nobis acciderit, nullatenus extollamur; nec honores mutent mores in pejus, sed pauperum memores simus, verbis et ope eos pro viribus consolantes, quemadmodum scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum.38

Footnotes

  1. II Reg. xi, 4, 15, 17. ↩

  2. Ps. LXXXV 11. ↩

  3. Apoc. ii, 4, 5. ↩

  4. Ephes. v, 8 ↩

  5. Joann. 1, 5 ↩

  6. Ps. XVI, 8. ↩

  7. Ps. CXXVI, 1. ↩

  8. Ps. XVII, 27. ↩

  9. Ps. XXIV, 5. ↩

  10. Galat. iii, 3. ↩

  11. Galat. iii, 3. ↩

  12. Apoc. iii, 3, 2. ↩

  13. Apoc. iii, 3, 2. ↩

  14. Apoc. ii, 4, 5. ↩

  15. Is. XXIV, 16. ↩

  16. Philipp. IV 13. ↩

  17. Ps. LXXII 26. ↩

  18. Cant. v, 3 ↩

  19. Petr. IV, 8. ↩

  20. Joann. i, 5 ↩

  21. V. XXXVIII ↩

  22. II Cor. VI, 3. ↩

  23. Act. II, 47; v, 13. ↩

  24. I Petr. II, 12. ↩

  25. Galat. VI, 1. ↩

  26. Jacob. V, 20. ↩

  27. Eccle. IV, 10. ↩

  28. Jer. LI, 5. ↩

  29. I Tim. iv 13, 16. ↩

  30. Hebr. xii 13. ↩

  31. I Petr. iv 10. ↩

  32. Deut. i, 13 ↩

  33. I Cor. xi, 31. ↩

  34. Joann. vii, 24. ↩

  35. Ps. xvii, 46 ↩

  36. Ezech. xxxiv, 4. ↩

  37. Matth. v 14, 13. ↩

  38. Eccl. 27. ↩

Chapter 59 of 72