Articulus 58
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI: NUNC AUTEM DERIDENT ME JUNIORES TEMPORE.
OPPOSITA juxta se posita clarius innotescunt. Ideo sanctus Job præcedenti capitulo sua præterita prosperitate descripta, nunc suam adversitatem commemorat, ut ejus magnitudo evidentius innotescat; pateatque, quod non pro suis peccatis hæc passus sit, quum tantam fuisse suam perfectionem jam supra ostenderit, et infra ostendet.
Nunc autem derident me juniores tempore, propter adversa quibus affligor, reputantes quod ea meruerim, quem olim seniores honorabant. Sic et pueri leguntur derisisse Eliseum prophetam.1 Quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei, id est assumere ut simul cum canibus animalia mea custodirent. Pastores enim Job habuerunt canes gregum custoditores, et protectores a lupis aut similibus feris. Aliquæ etiam viles personæ pastoribus illis subjectæ fuerunt, et simul cum canibus a feris animalia tuebantur. Quod autem Job sic tales parvi pendit, non fuit superbiæ, sed potius æquitatis: quoniam illi vitiis suis se contemptibiles exhibebant. Quorum virtus manuum, id est ars vel potestas eorum, erat mihi pro nihilo, id est nullius reputationis; et vita ipsa putabantur indigni, propter eorum excessus.
Egestate et fame steriles, id est præ inopia atque esurie fructum non producentes, qui rodebant in solitudine, id est, grossa ibi alimenta instar brutorum carpebant, squalentes calamitate interiori et miseria exteriori. Sic in Luca de filio prodigo legitur: Cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant.2 Porro squalentes, deturpati dicuntur. Proprie autem squalens vocatur, qui laxata cute consumptaque carne, pallore coloratur cinereo, juxta illud Threnorum:3 Virgines ejus squalidæ. Et manducabant herbas silvestres et crudas: quæ, secundum Albertum, sunt inconveniens hominis nutrimentum. Allegatque Avicennam, dicentem quod natura nullum nutrimentum sufficienter parat homini, nisi lac; cetera oportet elixari sive assari. Et arborum cortices: quia, secundum Albertum, cortices sunt farinabiles, quod non est lignum. Et radix juniperorum, id est talium arborum. Unde et legitur Elias se projecisse subter unam juniperum.4 Erat cibus illorum. Qui de convallibus ista rapientes, id est avide capientes, et sibi mutuo præripere cupientes, quum singula jam præfata reperissent, ad ea cum clamore currebant, se invicem prævenire conantes, et de istorum inventione gaudentes. In convallibus quoque humidiora ac esibiliora, in montibus vero duriora nascuntur.
In desertis habitabant torrentium, id est, ubi torrentes fuerunt, vel in locis torrentium desiccatis, se a caumate protegebant; et in cavernis terræ, propter umbram, vel super glaream, propter refrigerium aquæ vicinæ mollitiemque arenæ. Glarea namque est terra mollis et arenosa. Gregorius tamen dicit: Glaream dicimus minutissimos lapides, quos aqua fluvialis trahit. Secundum Albertum vero, glarea dicitur mobilis arena, significatque loca in paludibus solida, ubi latrones propter tutelam morantur, eo quod loca talia inaccessibilia sint. Dicuntur autem aliqui habitare supra aliquem locum, quia habitant juxta eum: quemadmodum quidam dicuntur habitare super Rhenum; super quem et Colonia dicitur sita, quia juxta eum constructa est.
Qui inter hujuscemodi lætabantur: quia tantæ fuerunt penuriæ, quod præfata vilissima erant eis pretiosa atque jucunda, juxta illud Proverbiorum: Anima saturata, calcabit favum; anima esuriens, etiam amarum pro dulci sumet. Et esse sub sentibus delicias computabant. Sentes sunt spinæ. Itaque sensus est, quod sub locis spinosis, hoc est sub umbra parvarum arborum spinosarum, esse fuit eis amœnum, quoniam commodius refrigerium non habebant. Filii, carnis propagatione vitiorumque imitatione, stultorum in anima, et ignobilium corpore, et in terra penitus non parentes, id est in nullo spectabiles, seu nulla dignitate conspicui. Vel hoc ideo dicit, quia inter homines communiter non manebant, sicut jam dixit. Ex his omnibus magnitudo adversitatis beati Job declaratur: quia quo viliores sunt irrisores, eo illorum derisio solet esse molestior, ignominiosiorque censetur.
Nunc in eorum canticum versus sum, id est, de mea adversitate faciunt decantationes vel cantilenas; et factus sum eis proverbium, id est materia proverbii maledictorii: quia proverbium maledictionis de Job composuerunt, dicendo: Accidat tibi et pereas sicut Job. Hinc supra sanctus Job dixit: Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. Et ibi hæc magis exposita sunt. Abominantur me, tanquam miserrimum, et longe fiunt a me, tanquam ab homine penitus detestando; et faciem meam conspuere non verentur, reputantes me tam indignum, ut sine peccato quilibet possit me persequi: quod instigante diabolo fecisse creduntur.
Pharetram enim suam aperuit, id est, Deus ex sua præordinatione quasi ex arcu quodam sagittas adversitatis mihi immisit, sicut ex pharetra mittuntur sagittæ; et afflixit me: quia licentiante vel permittente Deo, hæc omnia acciderunt. Hinc supra dixit: Sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Et frenum posuit in os meum: id est, tam dire me affligendo, abstulit mihi quodammodo apparentiam me excusandi ac respondendi. Hinc superius dixit: Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus contradicens mihi. Denique, Deus interdum justo judicio pravorum malignitatem per adversa compescit: quod per freni impositionem aliquando designatur, quemadmodum in Isaia loquitur regi Assyriorum: Ponam circulum in naribus tuis, et frenum in maxillis tuis. Vel sic: Et frenum posuit in os meum, id est, per gratiam suam os meum a verbis impatientiæ refrenavit in omnibus his adversis, prout supra legitur: In omnibus his non peccavit Job labiis suis.
Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt. Hoc dicit, quia a plaga meridiana (quæ est ad dexteram respectu orientis, in quo Job habitavit, ut supra patuit: nam si quis ad orientem se vertat, meridies apparet ad dexteram): itaque, a parte meridiana cœperunt contra Job suæ adversitates et calamitates insurgere: quia (ut dicitur) ex illa parte venerunt contra eum Sabæi, qui primo boves et asinos sancti Job rapuerunt, ejusque pueros, id est pastores, interfecerunt. Pedes meos subverterunt, id est, a solitis viis impediverunt, et oppresserunt5 quasi fluctibus, id est, gressus meos impetuose impediverunt, semitis suis, id est violentis suis accessibus contra me, ita quod præ adversitatibus non habeo quo me vertam. Dissipaverunt itinera mea, id est operum meorum processus et commoda; vel etiam ipsa corporalia terræ itinera, per quæ pertinentia ad me, duci seu ire solebant. Insidiati sunt mihi, dolose molientes qualiter
Job vi, 4.
Ibid. xvi, 9.
Is. xxxvii, 29.
Job i, 22; ii, 10.
Ibid. i, 3.
Ibid. 14, 15. mihi nocerent, et prævaluerunt, id est, desideriorum suorum effectum sortiti sunt in me; et non fuit qui ferret auxilium mihi adversus eos. Quasi rupto muro, id est sine resistentia, et aperta janua, id est prompte et absque obstaculo, irruerunt super me Chaldæi, Sabæi et Satan; et ad meas miserias, id est adversitates pœnales, devoluti sunt, id est convenerunt, ut me per illas opprimerent.
Redactus sum in nihilum, id est, jam pene consumptus sum, mortique proximus. Sic superius dixit: In nihilum redacti sunt omnes artus mei.6 Vehementer autem afflicti, hyperbolicis locutionibus, utpote verbis per excessum prolatis, uti consueverunt, ut affectionis suæ magnitudinem clarius promant. Abstulit quasi ventus desiderium meum: id est, quemadmodum ventus repente cum impetu pulverem propellit et agitat, sic Deus subito omne desiderabile in exterioribus bonis abstulit mihi, videlicet substantiam ac sobolem omnem atque familiam. Et velut nubes pertransiit, id est, cito finita est et recessit a me, salus mea, id est corporis sanitas et terrena prosperitas.
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, id est, variis doloribus premitur, quum naturale sit, rebus liberisque amissis, et corpore vulnerato, tristari. Sed tristitia ista fuit moderata in Job, ut dictum est sæpe. Et possident me dies afflictionis, id est universæ hujus adversitatis meæ pœnosæ. Nocte os meum perforatur doloribus, id est, nocturnis temporibus, quibus languores atque dolores aggravantur, puncturæ dolorum meorum usque ad ossa mea pertingunt; et qui me comedunt, id est vermes ex meis putridis ulceribus nascentes, meamque carnem mordentes et consumentes, non dormiunt; sed die et nocte me rodunt, saltem quidam ex eis. In multitudine eorum, id est a vermibus istis multis, consumitur vestimentum meum: quia tam multi erant, quod et vestes Job corroserunt. Et quasi capitio tunicæ sic cinxerunt me. Capitium est pars vestis circa collum, per quam caput ingreditur.7 Itaque sensus est, quod vermium tanta exstitit multitudo, quod undique corpus suum occupaverunt, sicut capitium ambit collum; nec continebantur sub vestibus, sed eruperunt in publicum, et collum circumdabant: quod miserabile ac pœnalissimum fuit. Comparatus sum luto, id est, vilis reputatus sum, fragilis et putrescens apparui; et assimilatus sum favillæ et cineri, id est, impulsione tentationum et impetu adversitatum diversimode agitatus, sicut favilla et cinis ventis impelluntur; item, pro nihilo habitus, et tanquam levissimus reputatus.
Deinde dirigit verbum ad Deum: Clamabo ad te, id est, affectuose orabo. Apud Deum etenim plus sonat intensa affectio, quam clamor vocalis. Et non exaudies me ad votum, id est tam cito ut cupio. Sto orationi intentus, et non respicis me oculo pietatis, quantum ad corporalis meæ afflictionis amotionem. Mutatus es mihi in crudelem: id est, tu qui invariabiliter bonus, pius ac dulcis es in te ipso, quantum ad tuum effectum, circa me habes te per modum crudelis, me tam dire ac diu affligendo, nec exaudiendo. Sic et Habacuc ait:8 Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?9 Denique, quid mirum si Deo adscribatur crudelitas, cui furor et severitas attribuuntur? Scriptum est enim:10 Ulciscens Dominus, et habens furorem.11 Domine, ne in furore tuo arguas me. Ad Romanos quoque Paulus: Vide bonitatem et severitatem Dei.12 Nonne Deus metuendissimus judex velut crudelis videtur, qui de impiis loquitur per Osee, Occurram eis quasi ursa raptis catulis, dirumpam interiora eorum, et consumam eos ut leo?13 Et in duritia manus tuæ, id est in pœnali effectu tuæ potentiæ, vel in rigore tuo, secundum quod foris apparet, adversaris mihi, id est, affligis me contra naturalem meam inclinationem, et contra prosperitatem incolumitatemque pristinam. Hinc superius locutus est Deo: Cur141516 faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?
Elevasti me temporali prosperitate, honore, fama et gloria, prout præcedenti capitulo patuit; et quasi super ventum ponens, id est alte me promovens, et in statu sublimi, instabili instar venti, me statuens, elisisti me valide, id est, fortiter dejecisti atque læsisti: juxta illud Psalmi, Quia elevans allisisti me. Unde supra testatus est: Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum.17
Scio quod morti trades me, id est, non hac tantum tribulatione affliges me, sed tandem per mortem finem hujus vitæ mihi impones. Vel dicit hoc, desperando de vita diuturniori in sæculo isto, eo modo quo supra dixit: Desperavi, nequaquam ultra jam vivam. Et hoc scire se perhibet secundum ordinem inferiorum naturaliumque causarum: quia (ut dictum est sæpe) letaliter fuit percussus, supernaturaliter vero sanatus. Ubi constituta est domus, id est quies a tumultu vitæ præsentis, finalisque mansio a cursu et motu peregrinationis istius; vel monumentum, quod concomitanter se habet ad mortem; omni viventi in carne mortali: juxta illud Psalmi, Sepulcra eorum domus illorum in æternum. Et rursus: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? Verumtamen, non ad consumptionem eorum emittis manum tuam, id est, potestatem tuam extendis. Tanquam dicat: Quamvis omnem viventem in sæculo morti tradas, non tamen potestate tua eos omnino consumis; nam anima permanet immortalis, nec omnes consumptioni, id est æternæ damnationi, immittis. Vel sensus est, quod licet eos in vita hac puniat per adversa, hoc tamen frequenter facit ad emendationem, non ad destructionem eorum, sicut in Apocalypsi protestatur: Ego quos amo, arguo et castigo.18 Hinc subditur: et si corruerint, peccando, moriendo seu adversa ferendo, ipse salvabis animas eorum, per gratiam in præsenti, vel per gloriam in futuro: quemadmodum de justo ait Psalmista, Quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.
Flebam quondam super eo qui afflictus erat, id est, afflictis usque ad lacrimas tempore prosperitatis meæ condolebam: juxta illud Apostoli, Flere cum flentibus. Et Ecclesiasticus ait: Non desis plorantibus in consolatione. Et compatiebatur anima mea pauperi, id est egenis, apprehendendo eorum inopiam quasi propriam propter communionem naturæ: sicque eis pro posse subveni. Non enim vere compatitur alteri, qui ejus miseriam pro posse non relevat. Hanc pietatem sectemur. Beatus enim qui intelligit super egenum et pauperem; in die mala liberabit eum Dominus. Exspectabam bona, id est prosperitatem et consolationem a Deo propter merita mea: quod scilicet faceret mihi sicut ego feci proximis meis inopibus. Communiter enim in lege naturali et scripta, virtuosi etiam in hac vita sortiebantur prospera mundi a Deo, quamvis non semper sic accidit. Unde nec Job talia exspectavit, tanquam principale, sufficiens et finale præmium suorum operum meritoriorum, sed tanquam minus principale, prout de prædicatore evangelicæ veritatis loquitur Christus: Dignus est operarius mercede sua: per mercedem intelligens ibi corporis refectionem. Et venerunt mihi mala pœnæ, id est adversa: de quibus Amos ait, Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit? Præstolabar lucem, id est jucunditatem: secundum illud Proverbiorum, Exspectatio justorum lætitia. Et eruperunt tenebræ, id est, desolatio et amaritudo mihi jam evenerunt: quemadmodum Jeremias ait: Exspectavimus pacem, et non est bonum; et tempus curationis, et ecce turbatio.
Interiora mea, puta viscera atque vitalia, efferbuerunt, id est, extra ferbuerunt ex calore febris et ulcerum. Ubi Albertus allegat Hippocratem, dicentem: Febris est in generatione saniei magis quam generata jam sanie. Absque ulla requie, id est incessanter ad tempus. Prævenerunt me
Rom. xii, 15.
Eccl. vii, 38.
Ps. xli, 2.
Luc. x, 7.
Amos iii, 6.
Prov. x, 28.
Jer. xiv, 19. dies afflictionis, id est, tempore juventutis meæ afflictiones incidi, quæ tempore senectutis naturalius evenirent. Tunc enim homo naturaliter propter invaletudinem suam affligitur, juxta illud in Psalmo :19 Si autem in potentatibus, octoginta anni; et amplius eorum, labor et dolor.20
Mœrens incedebam, id est, etiam tempore prosperitatis cum mediocri seu ordinato mœrore processi, propter aliorum peccata seu adversa dolendo : juxta illud in Psalmo, Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.21 Itemque : Zelus domus tuæ comedit me. Unde, secundum Bedam, zelus est indignatio et tristitia de malo culpæ : quæ mala quæ videt, corrigit, si potest; si non potest, tolerat et gemit. Absque furore hoc feci : quoniam mœror et zelus hujusmodi debet esse sine ira fervente. Consurgens, id est vitiis me opponens, in turba clamabam, ejus peccata redarguendo, atque ad bona mansuete hortando. Frater fui draconum, id est, homines venenatos, qui alios verbis et exemplis vitiosis inficiunt, fraternaliter dilexi : qui tamen mihi nunc quasi dracones fuerunt, me infestando; et socius struthionum, id est crudelium. Struthio enim proprii obliviscitur fetus. Unde loquitur Jeremias :22 Filia populi mei crudelis sicut struthio in deserto. Vel nomine struthionis, quæ pennas habet, nec volat, simula- tores atque hypocritæ designantur : inter quos Job sociali caritate se habuit.
Cutis mea denigrata est super me, id est, propter interiorem corruptionem humorum, quasi exusta est, juxta illud in Threnis : Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis.23 Unde supra ait :24 Cutis mea aruit et contracta est. Et ossa mea aruerunt, id est, viribus et medullis destituta sunt atque siccata, præ caumate, id est ex grandi incendio caloris febrilis seu apostematis. Versa est in luctum cithara mea, id est, loco jucunditatis, quam habui ex citharæ usu et melodia, successit mihi hic planctus. Forte enim aliquando musicis instrumentis usus est ordinate, sicut et David lusit in cithara.25 Et organum meum versum est in vocem flentium : sive per organum intelligatur musicum instrumentum, quod fistulis sonat; sive vox propria, vel membrum corporis ad cantandum sive loquendum, ita quod pro gaudio quod ex organo habui, vox lugubris mihi successit.
B
Per organum quoque, quod fistulis sonat, vera prædicatio seu instructio designatur; per citharam, quæ chordis sonat, recta operatio denotatur : quæ in mœrorem vertuntur, dum alii inde non emendantur, aut scandalizantur. Sic et in Threnis inducitur : Versus est in luctum chorus noster.26
Footnotes
-
IV Reg. II, 23. ↩
-
Luc. xv. 10. ↩
-
Thren. 1. ↩
-
III Reg. xiv. 5. ↩
-
Job 1, 14-19; 11, 7. ↩
-
Job XVI, 8. ↩
-
* succin-xerunt* ↩
-
Habac. 1, ↩
-
Habac. i, 2. ↩
-
Nahum 1, ↩
-
Nahum i, 2. ↩
-
Rom. xi, 22. ↩
-
Osee xiii, 7, 8. ↩
-
Job xiii, 24. ↩
-
Ps. vi, 2; xxxvii, 2. ↩
-
* Clamo * oro * exaudi ↩
-
Job i, 14-19; ii, 7. ↩
-
A ciderit, non collidedur, quia Dominus supponit manum suam. ↩
-
Ps. LXXXIX, 10. ↩
-
Ps. LXXXIX, 10. ↩
-
Ps. CXVIII, 139. ↩
-
Thren. IV, 3. ↩
-
Thren. V, 10. ↩
-
Job VII, 5. ↩
-
I Reg. XVI, 23. ↩
-
Thren. V, 15. ↩
Chapter 60 of 72