Articulus 59
ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI PRIMI : PEPIGI FOEDUS CUM OCULIS MEIS, UT NE COGITAREM QUIDEM DE VIRGINE.
QUONIAM tres amici Job concorditer nisi sunt demonstrare ipsum propter sua peccata plagatum, et non nisi pro magnis excessibus tam dire percussum, cujus oppositum ipse defendit; hinc virtutes suas et merita diligentissime ac distincte prosequitur, ostendens se in virtutibus consummatum fuisse. Et primo se ab inquinamento peccati carnalis excusat : quod peccatum plures commaculat, involvit et damnat ; atque, ut Thomas disseruit, peccatum hoc in lubrico positum est, ut nisi quis occasiones et præambula seu principia ejus devitet, a posterioribus vix possit pedem extrahere. Denique, primum in hoc peccato, est oculorum adspectus, quo mulier pulchra adspicitur, et præcipue virgo; secundum, est cogitatio; tertium, delectatio in cogitatione; quartum, consensus; quintum, opus. Voluit ergo Job originem hujus peccati excludere, sicut fatetur.
Pepigi fædus cum oculis meis, id est, firmiter decrevi oculos meos ab incauto mulierum intuitu custodire. Oculi quippe annuntiant seu ostendunt delectabile venereum, et ex adspectu cogitatio manat, ex qua concupiscentia surgit. Ut ne cogitarem quidem de virgine, id est, ne ab incauto adspectu ad periculosam cogitationem devolverer. Cogitare autem de virgine, secundum Albertum, est decorem et formam ejus cum colore et compositione ac ceteris delectantibus intus tractare: quæ cogitatio frequenter polluit mentem etiam ejus qui impotens est corpore. Nec solum beatus Job oculos custodivit, ne sic cogitaret de virgine, sed etiam ne de aliqua muliere non sua. Verumtamen ideo ait, De virgine, quoniam hæc amplius movet ad concupiscentiam: et magis appetitur, quia intacta est; adhuc quoque majoris decoris est, idcirco facilius decipit. Itaque, quilibet nostrum hanc beati Job cautelam sectari non negligat, præsertim qui imperfectus et juvenis atque ad mala proclivis est. Quam enim periculosa sit incustodia oculorum, constat ex eo quod ait Salvator: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. Hinc scriptum est in Ecclesiastico: Virginem ne conspicias, ne scandalizeris in decore ejus. Noli circumspicere in vicis civitatis. Averte faciem tuam a muliere compta. Propter speciem mulieris multi perierunt. Itemque: In specie mulieris, ira, et irreverentia, et confusio magna. Quoniam ergo intuitus oculorum, tot occasio est malorum, iterum in Ecclesiastico scriptum est: Oculo quid nequius creatum est? Porro, secundum Gregorium, exteriores sensus sunt velut foramina et fenestræ, per quas anima exteriora percipit seu respicit, et respiciens concupiscit, quemadmodum loquitur Jeremias: Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domus nostras. Mors enim per fenestras ascendit, et domum ingreditur, dum per sensus corporis concupiscentia veniens intrat mentem. Hinc (secundum Gregorium) intueri non debet, quod concupisci non licet. Itaque cum Psalmista devote oremus: Averte oculos meos ne videant vanitatem.
Jer. ix, 21.
Ps. cxviii, 37.
B Insuper sanctus Job causam hujus custodiæ et castitatis assignat. Quam enim partem haberet in me Deus desuper? id est, si vitio carnis deditus essem, nihil in me esset quod ad Deum pertineret per caritatem ejus et gratiam: unde non essem pars aut possessio Dei, imo totus essem diaboli. Illi vero sunt pars Dei, in quibus ipse per gratiam habitat, juxta illud Deuteronomii: Pars autem Domini populus ejus. Non autem habitat in inquinatis luxuria. Ideo ait Gregorius: Nulla sunt bona cetera, si Dei
Deut. xxxii, 9. oculis testimonio castitatis non approbantur. Thomas quoque hic scribit: Homo per peccatum luxuriæ videtur a Deo receddere. Accedit enim ad Deum per actus spirituales, qui maxime impediuntur per delectationem veneream. Et hereditatem, id est, quam hereditariam possessionem haberet in me, Omnipotens de excelsis? id est Deus altissimus, habitans in supernis ac cœlestibus civibus, juxta illud Deuteronomii: Ascensor cœli Deus rectissimus; habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna. Præterea, juxta Thomam, quandoque contingit quod luxuriosi ad horam de Deo spiritualiter cogitant, sed mox per delectationis concupiscentiam revocantur ad ima. Ideo Deus in eis hereditatem, id est firmam ac stabilem possessionem, non habet. Unde oportet ut hereditas Dei sit in his qui sublimia et spiritualia appetunt, non in his qui ad carnalia corruunt ac descendunt. Itaque electi et virtuosi sunt proprie hereditas Dei, qui per Isaiam testatur: Hereditas mea
Ibid. xxxiii, 26, 27.
Is. xix, 25.
Matth. v.
Eccl. ix, 7-9.
Ibid. xxv, 29.
Ibid. xxxi,
Deut. xxxii, 9.
Esther xiii, 17.
Thren. vi, 24.
Ps. xv, 5.
1 Cor. vi, 18.
Ibid. 9, 10.
Ibid. 15.
Israel. In Deuteronomio quoque asseritur: Jacob funiculus hereditatis ejus. Et in Esther libro: Miserere, Domine, sorti tuæ et funiculo hereditatis tuæ. Denique non solum virtuosi sunt pars et hereditas Dei, sed etiam ipse est pars hereditasque illorum. Illi namque dicuntur pars et hereditas ejus, quia præ ceteris eos elegit, assumpsit, ac possidet per dona gratiarum, quæ contulit eis. Ipse vero est pars et hereditas ipsorum, quia per dona gratiæ ab ipso suscepta, præ cunctis quærunt, amant et possident eum. Unde in Threnis dicitur: Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum. Et in Psalmo: Dominus pars hereditatis meæ.
Postremo, hæc est dignissima atque purissima ratio cavendi peccata, ex sincera caritate procedens, ne scilicet per peccatum Deus amittatur, et ab eo mens separetur. Ideo Job tanquam vir perfectus, hac de causa perhibet se vitasse corporis inquinamenta. Quæ quam vitanda sint, innotescit ex verbis Apostoli, protestantis: Qui fornicatur, in proprium corpus peccat. Et rursus: Neque fornicatores, neque adulteri regnum Dei possidebunt. Itemque: Tollens membrum Christi, faciam membrum meretricis? Siquidem virtuosus et castus, membrum est Christi; vitiosus vero et luxuriosus, membrum est meretricis, imo et dæmonis, qui caput est universorum malorum, secundum Gregorium. Unde et consequenter Job ostendit damna, quæ homo per præfatum incurrit peccatum.
Numquid non perditio est iniquo? quasi dicat: Utique luxurioso debetur et inest perditio. Multiplicem enim per luxuriam incurrit perditionem: quia nunc perdit charismata gratiarum, deinde felicitatem æternam; insuper, in præsenti incurrit periculum personæ et rerum, deinceps æternam acquirit damnationem. Etenim impura hujus peccati voluptas, quo major ac turpior est, eo plus mentem excæcat, inconsideratamque efficit, ita ut præ affectu delectationis istius tot se periculis ingerat. Propter quod in Proverbiis Salomon de incontinente juvene scribit: Sequitur eam (scilicet fornicariam) quasi bos ductus ad victimam; et nescit quia de periculo animæ ejus agitur. Hinc in Ecclesiastico habetur: Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes. Et ibidem: Qui se jungit fornicariis, erit nequam. Et Osee ait: Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. Talibus ait et Amos: Væ qui lascivitis in stratis vestris. Et alienatio operantibus iniquitatem ? id est, injustis et fornicatoribus inest aversio mentis a
Prov. vi 22, 23.
Eccl. xix 2.
Ibid. 3.
Osee iv, 11.
Amos vi, 4. injustitiam
B Deo, et recessus a bonis operibus: quoniam delectatio vitiosa incensa, animum fortiter trahit ad mala, retrahitque a bonis. Inest etiam eis alienatio ab usu rationis, quæ in actu hujus peccati totaliter absorbetur: imo et peccatum hoc ad quamdam insaniam amoremque erotos pertrahit cor stultorum, ita ut instar phreneticorum alienationem quamdam videantur incurrere. Quibus competit illud Osee: Spiritus fornicationis decepit eos.
Osee iv, 12.
C Circa hunc locum multa utilia scribit S. Gregorius, inter cetera dicens: Festina consolatio bonorum, est consideratus finis malorum. Dum enim boni ex interitu pravorum mala conspiciunt quæ evadunt, leve existimant quidquid adversi in vita hac patiantur. In suis voluptatibus relaxatur injustus, quoniam tanto plus ei temporalia bona suppetunt, quanto amplius ei denegantur æterna.
Insuper causam, cur peccatum istud et alia vitaverit, aliam introducit: quia videlicet Deus judex omnia intuetur et pensat. Nonne ipse considerat vias meas, id est operum meorum processus, et omnes gressus meos dinumerat? id est, etiam minimas meas actiones in cogitando, operando, loquendo, distinctissime perpendit ad judicandum ac remunerandum. Hinc supra ait: Observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti. Et rursus superius dixit: Tu quidem gressus meos dinumerasti. Unde magna nobis indicta est ratio bene agendi, quoniam ante oculos Judicis omnipotentis cuncta cernentis om-
Job xiii, 27.
Ibid. xiv, 16. nia operamur. Ideo fatetur Psalmista:1 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Divinæ igitur majestatis præsentiam, æternæ Sapientiæ intuitum jugiter consideremus et veneremur; nec humanum intuitum amplius quam divinum revereamur: alioqui Deum dignitatis immensæ parvipendimus nimis, et stulti atque vilissimi comprobamur.
Si ambulavi in vanitate, id est, si levitatibus, falsitatibus, jocis, ludis seu risibus fui intentus. Hæc enim ad vanitatem pertinent, tanquam soliditate virtutis ac veritatis carentia. Et festinavit in dolo pes meus corporalis, seu spiritualis, puta affectus, id est, si aliquid per fraudem exsequi properavi. Et mala hæc in luxuriosis præcipue vigent, qui per prætactas vanitates quærunt ad desideratam pertingere voluptatem, atque ad hoc fraudulentiis multis utuntur. Appendat me in statera justa, id est in æquitate sui judicii, per quam omnia recte mensurat ac ponderat, justeque judicat. Unde dixit Job: Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera.2 Ubi de significatione hujus stateræ dictum est plenius. Porro, in his atque sequentibus hujus capituli verbis, utitur Job juramento exsecrationis, quo jurans obligat se ad pœnam, si quod dicit, verum non est: quo et Apostolus utens, Ego, inquit, Deum testem invoco in animam meam.3 Et sciet Deus, id est, se scire monstrabit, et alios scire faciet, per approbationemque sciet, simplicitatem meam (quæ duplicitati calliditatis ac simulationis seu fraudis oppositur), et quod sibi soli intentus sum. De simplicitate autem Job, in expositione primi capituli diffuse tractatum est. His verbis beatus Job de vanitate et fraude excusat se, præsertim prout inter peccata mortalia computantur. Cujus gravitatem, sinceritatem ac simplicitatem imitari debemus, illud Tobiæ intuentes: Nunquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in vanitate ambulant, participem4 me præbui;5 et quod Isaias asserit:6 Fraudulenti vasa pessima sunt. Itemque in Psalmo: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.7 Et Sapiens: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum.8 Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu.9
Si declinavit gressus meus, id est operatio mea, de via, id est de jussione legis divinæ, et de regia via quæ ducit ad vitam:10 hoc est, opera mea direxi secundum legis divinæ præcepta: juxta illud Jeremiæ, Interrogate quæ sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris.11 Et si secutus est oculus meus cor meum, id est, si oculo exteriori incaute concupiscibiliterque adspexi, quod corde concepi seu cogitavi. Interdum enim oriuntur in mente cogitationes illicitæ per subreptionem: quod etiam homo vitare non valet. Sed tunc cohibendus est oculus corporalis, ne illud inordinate aut appetenter adspiciat, quod menti se ingerit. Hinc ait Gregorius: Quemadmodum sæpe tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta interius, facit sibi extrinsecus oculos deservire. Hoc ergo et nos cum sancto Job vitare curemus, nec exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato.12 Et si in manibus meis adhæsit macula, id est, si ad opus iniquum manum extendi, vel impudice aliquam tetigi, aut aliena diripui. Seram, et alius metat, id est, fructus meos alii rapiant, ut sicut feci aliis, fiat mihi; et progenies mea eradicetur, id est, soboles mea seu propinquitas destruatur. Solent enim aliqui aliorum bona auferre, ut filios suos ditent, juxta illud Nahum: Leo cepit prædam sufficienter catulis suis.1314
Si deceptum est cor meum super muliere, id est, si ratio mea concupiscentiæ succubuit et consensit, sicque passione decepta, alterius conjugem concupivit. Contra quod in Proverbiis inducitur:15 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? Et si ad ostium amici mei1617 insidiatus sum, fraudulenter et callide enitendo, quomodo uxorem ejus cognoscerem. Scortum sit alteri uxor mea, id est, publice prostituatur, et super illam incurventur alii, eam per adulterium cognoscendo, ut pœna correspondeat culpæ, et illud compleatur in me:18 Per quæ quis peccat, per hæc et punitur. Unde David regi, quum uxorem Uriæ cognovisset, locutus est Deus:19 Ecce ego tollam uxores tuas, et dabo eas proximo tuo, et dormiet cum eis. Sed quum adulterium et prostitutio feminæ maritæ sit tam grande peccatum, quomodo licuit sancto Job id optare ab aliis fieri, si ipse hoc faceret? Et respondendum, quod desideravit hoc in tali casu, non in quantum prostitutio talis habet rationem culpæ, sed pœnæ.
Hoc enim, scilicet adulterium, nefas est, impium et prorsus illicitum, quia contra divinum præceptum, et iniquitas maxima:20 quia inter peccata quæ fiunt in proximum, est unum de maximis; imo post homicidium ab aliquibus gravissimum dicitur. Unde et Thomas ait: Quanto majus bonum alicui per peccatum aufertur, seu majus nocumentum infertur, tanto peccatum illud est gravius: qui autem alterius conjugem violat, maximum quid et carissimum bonum ejus subtrahit ei, videlicet conjugem, quæ est una caro cum viro;21 aufert quoque certitudinem prolis, et frequenter totam patrimonii viri successionem, quæ per adulterium ad extraneum venit. Denique, conjugati sibi invicem fidem seu perpetuam fidelitatem promittunt, quod scilicet altero vivente, non erit cum alia quadam persona commixtio.22 Idcirco in adulterio est fractio voti, quæ a multis doctoribus ponitur majus peccatum quam perjurium. In adulterio quoque est furtum, quia possessori res sua, id est marito conjux sua, occulte aufertur, quantum ad usum et tempus. Iterum, adulterium maxime est contra caritatem fraternam seu proximi. Adulter namque invitissime haberet, quod quis suam conjugem violaret, quam vel habet, vel si haberet. Tantum ergo scelus prorsus cavendum est, et ei gravissima debetur damnatio. Quidam quoque pravissimi atque stultissimi sunt, qui tam faciliter et frequenter virorum conjuges appetunt. Interdum etiam in loco sacro et in divino Officio, soloque cogitatu ac desiderio, in tantam se impietatem præcipitant: in quibus nihil divini timoris est, nilque reverentiæ ad Deum immensum.
Ignis est adulterium, propter æstum libidinis et per similitudinem operis, sicut subjungitur, usque ad consumptionem devorans, id est adulterantem spiritualiter destruens, ita quod omnem virtutem et gratiam perdit, damnationem incurrit, sæpe etiam facultates suas consumit; et ut dictum est, per adulterium patrimonium alterius ad impertinentem heredem devolvitur, juxta illud Ecclesiastici:23 Omnis mulier relinquens virum suum, peccat, statuens heredem vel hereditatem ex alieno matrimonio.24 De igne quoque adulterii Osee dicit:25 Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Et omnia eradicans genimina, id est germina auferens universa, quia (ut dictum est) certitudinem prolis tollit, et successionem facit incertam; fructum quoque virtutis et gratiæ prorsus exstirpat, juxta illud Proverbiorum: Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? Sic qui ingreditur ad uxorem proximi sui, non erit mundus quum tetigerit eam.2627
Si, pro non, contempsi judicium subire, id est juri et judici me subdere, cum servo meo et ancilla mea, quum disceptarent, id est, in judicio contenderent, adversum me, de subtractione mercedis vel oppressione laboris: quemadmodum in Genesi Jacob ait ad Laban, Mutasti mercedem meam decem vicibus. Ex his patet magna humilitas sancti Job, et quod nulli injuriam fecit, nec avaritiæ deditus fuit. Et hoc fecit intuitu divini judicii. Propter quod subdit: Quid enim facerem, nisi prædicto modo me habuissem, quum surrexerit ad judicandum Deus, id est, potestatem et æquitatem suam exhibuerit circa me, ad judi-
Gen. xxxi, 41. candum me, et ad retribuendum mihi quod merui? quasi diceret: Tunc effugere non valerem, nec ab eo salvarer. Et quum quæsierit, id est, rationem a me exegerit, quid respondebo illi? id est, respondere non potero, si prædicta bona omisero, sed damnabilis invenirer. Gravissimum etenim scelus est, mercenarios et famulos atque ancillas opprimere, aut debita mercede privare. Propter quod in Deuteronomii libro habetur: Non negabis mercedem pauperi, ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. Et Ecclesiasticus: Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. Itaque panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est. Et Jacobus: Ecce merces operariorum vestrorum quæ fraudata est a vobis, clamat; et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.
Denique, quod ita habere se debuit, ostendit ex parilitate conditionis. Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est? quasi dicat: Idem Deus meam et servi mei animam creavit, et corpori adhuc in utero exsistenti infudit, atque ibidem nostra corpora organizavit. Et formavit me in vulva unus? id est, per vulvæ conceptum ab eodem Deo sumus formati: sicut superius ait ad Deum, Nonne sicut lac mulsisti me? Ideo similes sumus et æquales in natura specifica. Unde unus super alium extolli non debet, quemadmodum Malachias inducit: Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? Hinc scriptum est libro Sapientiæ: Pusillum et magnum Deus fecit, et æqualiter ei cura est de omnibus. Ad hanc considerationem humilitatis inductivam, hortatur Apostolus præsidentes, dicens: Et vos, domini, eadem facite illis, videlicet servis, remittentes minas; scientes quia et illorum et vester Dominus est in cœlis. Cur igitur quidam propriæ conditionis et fragilitatis obliti, alios aspernantur ita ut eos alloqui aut adspicere vix dignentur, non attendentes quod sola propria sua superbia faciat eos cunctis bestiis coram Deo contemptibiliores? Imo, quanto majora et plura a Deo beneficia sunt sortiti, tanto plus humiliari Deoque regratiari ac subjici, atque ipsius districtum judicium formidare deberent.
Si, pro non, negavi quod volebant voluntate rationabili, pauperibus: id est, quidquid rationabiliter a me petierunt, eis donavi. De qua voluntate rationabili, intelligendum est quod in Evangelio loquitur Christus: Quæcumque vultis ut faciant vobis homines, facite eis. Hinc Ecclesiasticus docet: Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. Tobiasque dixit: Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere; quomodo potueris, ita esto misericors. Et oculos viduæ exspectare feci: id est, viduis a me consilium, auxilium, eleemosynamve petentibus, mox subvenire non distuli, ne tristarentur, aut me differente verecundatæ abirent. Ideo Proverbiorum liber habet:
Non dicas amico tuo, Vade, et revertere, cras dabo tibi, quum statim dare possis. Et Ecclesiasticus: Cor inopis ne afflixeris, et ne protrahas donum angustianti. Unde recte ait Apostolus: Hilarem datorem diligit Deus. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea: id est, pupillos ac indigentes habui commensales, vel de propriis meis cibariis manducantes, quia quæ mihi paravi, eis communicavi. Porro buccella dicitur, quia intra cellam buccæ continetur: per quam hic omne alimentum exprimitur. Hinc Isaias monet: Egenos, inquit, vagosque induc in domum tuam.
Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio: id est, quantum ætate et corporis quantitate, tantum in misericordiæ actibus interioribus exterioribusque profeci, me in illis quotidie exercitando. In bonis nempe, ut ætas corporis, ita et ætas crescit virtutis; in malis, crescente ætate, innocentia decrescit, secundum Gregorium. Et de ute-
Matth. vii, 12.
Eccli. iv, 1.
Tob. iv, 7, 8.
Prov. iii, 28.
Eccli. iv, 3.
II Cor. x, 7.28
Is. lxxx, 7.
Deut. xxiv, 4, 15.
Eccli. xxiv, 27, 5.
Jacob. v, 4.
Job x, 10.
Ihalach. u, 1.
Sap. vi, 8.
Ephes. vi, 1. ro matris meæ egressa est mecum, per aptitudinem quamdam, ita quod ex speciali dono auctoris naturæ, naturalique complexione et inclinatione, pronus fui ad opera pietatis: secundum quod aliqui sunt naturaliter bonæ indolis, et secundum diversitatem complexionum dispositionisque naturalis sive ingenitæ, quidam inclinantur ad hanc virtutem, aliique ad aliam. Aliqui quoque ex naturali dispositione proni sunt ad aliqua vitia: ad quod illud in Psalmo potest aptari, Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero.29 His demum verbis Deo, non sibi ipsi, Job misericordiam suam adscribit. Juvenes itaque naturalem inclinationem sibi ad virtutes insitam, per vitia non corrumpant; sed ea bene utantur, et laudabilibus studiis eam perficiant, actuent et perornent. Imo, quo aliquis melioris est indolis, eo, ceteris paribus, ad vitam virtuosam plus obligatur, graviusque damnatur, nisi donis Dei bene utatur. Etenim, Christo testante, Cui plus datum est, plus requiretur ab eo.
Si, pro non, despexi prætereuntem, id est quemlibet viatorem, seu peregrinantem, aut mendicantem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem: id est, pauperem nudum non sprevi: juxta illud Isaiæ, Quum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.303132 Si non benedixerunt mihi latera ejus: id est, ipse mihi gratias egit et bona imprecatus est, eo quod latera ejus vestivi; et de velleribus ovium mearum calefactus est: id est, tunicas pelliceas talibus dedi, quibus calefacta est caro eorum. His verbis redarguuntur qui pannosos despiciunt, quum tamen Deus sit honorandus in paupere. Contra quos terribiliter loquitur Jacobus in sua Canonica: Si introierit, inquiens, vir in veste candida, et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, ita ut dicatis ei, Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis, Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum: nonne facti estis judices cogitationum iniquarum? Nonne
A Deus elegit pauperes in hoc mundo? Vos autem inhonorastis pauperes. Hinc in Proverbiorum libro scriptum est: Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus.33 Quocontra de compatiente Salomon ait: Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem reddet ei. Itaque vestiendi sunt nudi. Nam et Christus dicturum se perhibet in die judicii: Nudus fui, et non cooperuistis me. In Luca ait quoque Joannes Baptista: Qui habet duas tunicas, det non habenti.
Si levavi super pupillum manum meam:3435 id est, pupillos seu alios inferiores et impotentiores, quos impune lædere potui, nequaquam per potentiam oppressi, nec molestavi;36 etiam quum viderem me in porta, id est in loco judicii, quod solebat dari in urbium portis, ut dictum est, superiorem, id est potentiorem. Vel sensus est: Quum in causa justitiæ prior essem, justamque haberem contra inferiores querelam, non dure aut totaliter ab illis exegi, quod juste exigere potui, sed clementer peperci. Humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus conteratur, id est, membra hæc mea quibus abusus sum, dissipentur. Siquidem justum est ut homo membris privetur, quibus ad injustitiam utitur.
Semper enim quasi tumentes super me fluctus Deum timui: id est, indesinenter Deum vehementissime formidavi, timore utique filiali, velut si vidissem undas maris in altum crescentes, mihique imminentes, super me cadere;37 et ut metuunt navigantes, dum fluctus marini super navem elevati, imminent eis. Tunc enim vehementissime timent, nil carnale eos delectat, nil de temporalibus curant, sed vitam solam cupiunt conservare. Taliter sanctus Job timuit Deum et ejus inhonorationem atque judicium. Cujus timorem saltem aliqualiter sequi nitamur, pensantes quantum in Scripturis timor iste laudetur. Salomon itaque in Proverbiis ait: Beatus homo qui semper est pavidus.38 Et rursus: In timore Domini esto tota die, quia habebis39
Prov. xv, 27. spem in novissimo. Itemque: Per timorem Domini declinat unusquisque a malo. De hoc timore in Ecclesiastico multa scribuntur, videlicet: Timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis benedicetur. Et: Qui sine timore est, non potest justificari. Nihil melius quam timere Deum. Timor Domini sicut paradisus benedictionis. Et: Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Timor Domini, corona justitiæ est. Sapiens in omnibus metuit. Porro qui ita ut Job Deum formidat, sapit quod scriptum est: Qui timet Deum, nihil trepidabit. Ideo loquitur Christus: Eum timete qui potestatem habet corpus et animam perdere in gehennam.
Et pondus ejus, id est majestatem Dei, ferre non potui, nisi misericorditer ageret mecum, ideo aliis fui misericors; et nisi Deo me per timorem humiliter inclinarem, ideo quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Pondus quoque Dei ferre non possumus, quoniam magnitudine sua et perfectione sua immensa infinite excedit et superat nos, nec ad ejus contemplationem sufficimus. In ejus etiam dilectione et gustu deficimus, juxta illud in Psalmo: Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt, et ego ad nihilum redactus sum. Defecit caro mea et cor meum. Itemque: Defecit in salutare tuum anima mea. Quoniam ergo timor Dei retrahit a peccato, Deum jugiter timeamus, quam terribilia sint ejus judicia, quam intolerabilia quæ infligit inferni supplicia, perpendentes; quam item malum sit eum offendere, eum amittere, ab eo æternaliter separari. Sicque illud Isaiæ implere conemur: Dominum exercituum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester; et quod ait Apostolus: Cum metu et timore ac tremore vestram operamini salutem. Hinc monet Psalmista: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
Si, pro non, putavi aurum robur meum: id est, in auro fortitudinem meam non posui, sed in Deo. A pretiosiori autem metallo (secundum Albertum) omnes designat divitias: quia, secundum Philosophum, quinto Ethicorum, Omnia hoc mensurantur metallo, in quo multi robur suum constituunt, in quantum est fidejussor necessitatis futuræ, et pretium redimens ab eadem. Job autem in Creatore robur suum constituit, juxta illud in Psalmo: Mihi autem adhærere Deo bonum est. Et iterum: Diligam te, Domine, fortitudo mea. Itemque: Fortitudinem meam ad te custodiam. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Qui diligit aurum, non justificatur. Et rursus: Beatus dives qui post aurum non abiit. Et obrizo dixi, Fiducia mea es: id est, in auro rudi, videlicet in sua puritate manenti, quod pretiosissimum est juxta præhabita: in eo, inquam, spem meam non collocavi, sed in Deo beatitudinis meæ: quemadmodum ait Apostolus, Divitibus hujus sæculi præcipe, non altum sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo.
Si lætatus sum super divitiis meis multis: id est, inordinate de eis gloriatus non sum, quia nec eas immoderanter amavi, nec in eis confisus sum, sed ordinate usus sum eis, tanquam instrumentis et mediis ad beatitudinem veram. Scriptum est enim in Ecclesiastico: Nihil iniquius quam amare pecuniam; hic enim animam suam habet venalem. Et in Psalmo: Super eum (scilicet impium et avarum) ridebunt justi, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. De hujusmodi divite, terrena cœlestibus, creaturam Creatori præferente, ait in Evangelio Christus: Possibilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum. Et quia plurima reperit manus mea: id est, de hoc quod multa possedi, inordinate lætatus non sum, nec in illis superflue occupor: implens illud Psalmographi, Divitiæ si affluant, nolite cor apponere. Itaque in affectu et usu divitiarum inordinatus non fuit. Quum enim corporalia bona ad spiritualia fina-
Ps. lxxii, 28.
Ps. xvii, 2.
Ps. lvi, 10.
Eccli. xxxi, 5.
Ibid. 8.
Job xxviii, 15.
1 Tim. vi, 17.
Eccli. x, 10.
Ps. li, 8, 9.
Matth. xix, 24.
Ps. lxi, 11. liter ordinentur, in tantum possunt ordinate quæri ac diligi, in quantum necessaria vel utilia sunt ad spiritualia bona acquirenda, atque ad sustentaculum vitæ, quatenus Deus ultimate possideatur. Hinc fertur : Qui confidit in divitiis suis, corruet.40
Si, pro non, vidi solem quum fulgeret hominibus, non interpositis nubibus, et lunam incedentem clare, et lætatum est in abscondito cor meum, id est, intus lætatus sum in his creaturis lætitia fruitionis, quasi in diis et cultu latriæ dignis; et osculatus sum manum meam ore meo, in honorem solis et lunæ, quasi eorum cultui devote intentus : quæ res, scilicet deosculatio manus hujusmodi, et abscondita fruitionis creaturæ lætitia, seu luminarium cœli cultura, est iniquitas maxima, quum sit idololatria et superstitio vitiosa, qua creaturæ impenditur quod soli Creatori debetur, et negatio contra Deum altissimum. Adoratio namque et fruitiva lætitia ac latriæ cultus, soli altissimo Deo debentur : quæ quum creaturis exhibentur, ipso facto Deus altissimus denegatur. His verbis fatetur se luminaria cœli non adorasse, nec idololatram exstitisse. Suis enim temporibus gentiles communiter luminaria cœli et stellas tanquam deos colebant : quorum insaniam frequenter imitabantur Judæi, ut patet in libris Regum. Porro quidam idololatrarum solem colebant, ut ducem fortunæ in potentatu, fama et gloria;41 lunam vero, ut ducem in sanitate et prosperitate terrena, sicut in Jeremia habetur, quod mulieres Judæorum placentas fecerunt reginæ cœli, videlicet lunæ.42 Contra quod scriptum est in Deuteronomio : Ne oculis elevatis ad cœlum videas solem et lunam et omnia astra cœli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cœlo sunt.43 Unde Jeremias loquitur : A signis cœli, inquiens, nolite metuere, quæ timent gentes ; quia leges populorum vanæ sunt.44
Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat : id est, de adversitate seu morte hostium meorum non exsultavi, quia eos non odi. Imo personas dilexi, peccata odivi : ideo naturæ condolui. Et exsultavi, quod invenisset eum malum : id est, de hoc gloriatus non sum, quod malum culpæ seu pœnæ incurrit. Imo potius dolui inde, quemadmodum David Saulem deplanxit. In hoc ostenditur Job fuisse vir evangelicæ conversationis, implens quod præcipit Christus :45 Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Hinc Proverbiorum libro dicitur : Qui in ruina lætatur alterius, non erit impunitus.46 Rursusque Proverbiorum vicesimo quarto Salomon docet : Ne dicas, Quomodo fecit mihi, sic faciam ei.47 Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina illius ne exsultet cor tuum.48 Hoc est quod ait Apostolus : Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.4950 Unde fatetur Psalmista : Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.51 Ecclesiasticus quoque optime dicit : Memento novissimorum tuorum, et desine inimicari; et ne irascaris proximo tuo, et abstine te a lite.52 Sed et in Levitico Moyses ait :53 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.54 Porro quod ait lex, Odio habebis inimicum tuum, intelligendum est quantum ad culpam, non quoad naturam illius. Non enim dedi ad peccandum guttur meum : id est, per guttur impia verba non protuli, optando infortunia inimici. Ideo subditur : ut expeterem, id est, malum exigerem seu rogarem, maledicens animam ejus, id est mala imprecans animæ adversarii mei; imo correctionem et salutem ejus veraciter concupivi.
Si non dixerunt, id est, imo locuti sunt, viri tabernaculi mei, id est domestici mei : Quis det de carnibus ejus ut saturemur? Hoc Gregorius et Albertus exponunt, quod viri illi in tantum oderant ipsum Job propter suam justitiam, et quia redarguit culpas eorum, quod de carnibus ejus seu mollioribus quæ habuit, saturari optabant, id est de ejus adversitatibus refici, vel de ejus morte lætari : et tamen hos patienter sustinuit. Thomas vero exponit opposito sensu, quod conversatio et præsentia sancti Job fuit suis domesticis tam grata et placita, quod dixerunt, Quis det de carnibus ejus? id est, quis det ut carne præsens sit nobis dominus noster Job, ut saturemur, id est, ad libitum eum intueamur? Et expositio ista rationabilior mihi videtur. Non enim apparet, quod vir tantæ mansuetudinis, simplicitatis ac innocentiæ, domesticis fuerit onerosus : præsertim quia superius dixit, quantum ejus præsentia ab extraneis appetebatur, et quam avidissime verba ejus audierant. Verumtamen, utrique expositioni satisfaciendo, dici forsitan posset, quod inter domesticos ejus et familiares fuerint quidam perversi, quibus propter suas justitias fuerat odiosus : quod autem plures eorum boni fuerunt, certum reor.
Foris non mansit peregrinus, id est, quemcumque peregrinum mihi occurrentem, vel ad me venientem, caritative suscepi, et in domum meam deduxi, ac bene tractavi; ostium meum viatori patuit, ita quod quilibet viator facilem et securum ad me introitum habuit. Sicque beatus Job, sicut et Abraham, hospitalitati liberalissime deditus fuit, sicut et ceteris misericordiæ actibus.55 Unde ad Hebræos ait Apostolus : Hospitalitatem nolite oblivisci.56 Et Petrus : Hospitales invicem sine murmuratione.57
Si abscondi quasi homo peccatum meum, id est, false me excusavi, et culpam meam per hypocrisim palliavi, vel alio modo celavi, quando fuit pandenda et confitenda : sicut homines facere solent ex inordinato et stulto timore, in quibus timor Dei non est; et celavi in sinu, id est in corde meo iniquitatem meam : id est, nec peccatum commissum in proximum, nec iniquitatem in Deum inordinate abscondi, sed humiliter fassus sum. Unde de homine vitioso non confitenti dictum est : Quum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua;58 parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.59 Hanc virtutem beati Job imitemur, quia (ut Salomon ait) Justus in principio accusator est sui. Et Isaias hortatur : Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris.
Si expavi ad multitudinem nimiam : id est, nullam hominum turbam, quantumlibet magnam, inordinato timore sic timui, ut propter eam timore corporalis periculi ab æquitate recederem, aut peccata incurrerem, utpote malens mori quam Deum offendere.60 Peccatum enim est fugibilitatis immensæ, eo quod Deus sit honorabilitatis amabilitatisque infinitæ.61 Ideo nullo modo debet quis ad peccata induci. Sic et Psalmista testatur : Non timebo millia populi circumdantis me.62 Itemque : Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum.63 Isaias quoque dicit : Quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum arescet?64 Propter nullius ergo timorem a Dei timore est recedendum, quemadmodum scriptum est :
Time Deum, præter eum vero ne timueris alienum.65 Et despectio propinquorum terruit me : id est, a propinquis et proximis non ita timui sperni, ut ex hoc viam veritatis et æquitatis relinquerem. Beati enim qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Hoc sancti martyres maxime impleverunt, quibus et Christus ait :66 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis.67 Sed jam multi sunt qui potius volunt multa illicita operari, quam ab hominibus despici, et præsertim quam velint consanguineos suos offendere, aut despici ab eisdem : in quibus timor carnalis et sæcularis præponderat divino timori. Et non magis tacui, id est, contumeliosa illorum verba patienter silenterque passus sum : juxta illud Psalmi, Posui68 ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me. Hinc in Proverbiis habetur : Gloria viri, iniqua prætergredi.69 Et sequenti ibi capitulo :70 Honor est homini qui separat se a contentionibus. Et in Ecclesiastico : Non litiges cum homine potente, et cum homine linguato.7172 Nec egressus sum ostium, ad invadendum injuriantes mihi, sicut impetuosi et præsumptuose audaces facere solent, periculis incaute se exponentes.
Consequenter Job videns sibi a multis non credi, seque contemni, ad divinum se refert judicium, sicut et supra aliquoties jam fecit. Quis mihi tribuat adjutorem? id est, cupio me juvari, ut veritas pateat; vel, Auditorem, ut aliqui textus habent, id est, qui rationes, quibus veritatem defendo, advertat; ut desiderium meum Omnipotens audiat, id est, ad effectum perducat declarando per suam sententiam quis verum dicat, ego vel contradictores mei; et librum scribat ipse qui judicat, id est, Deus justus et infallibilis judex in scriptis redigi faciat, quidquid boni et mali commisi, ne veritati amplius derogetur. Ut in humero portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi, id est, ubique eum circumferam, omnibusque præsentem quidquid in eo conscriptum exstiterit, quatenus omnes qualis sim, noscant. Hoc totum ait beatus Job, ad ostendendum securitatem et innocentiam conscientiæ suæ, quodque nil cupiat, nisi ut veritas causæ ipsum concernentis, universis pandatur. Unde in Joanne legitur: Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.73
Per singulos gradus meos corporales et spirituales, videlicet pedum ac virtutum mearum processus et actus, pronuntiabo illum, loquendo et vera esse testando, quæ Deus in libro illo conscripserit, cujus sententiæ contradicere nolo: et quasi principi offeram eum, id est, hunc offeram Deo principi summo, contentus gratumque habens ut mecum procedat juxta ea quæ ipse de me in libro asseruit. Hæc autem litteraliter de libro conscientiæ proprie sumi non valent, quia ex illo alteri in hac vita veritas non monstratur.74 Quis enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? juxta Apostolum.
Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent. Terra et sulci ejus, materialiter contra possessorem suum clamant et plorant, quando possessor vitiose se habet circa terræ culturam, operarios terræ nimis gravando, aut non debite præmiando, ita quod justam habent rationem clamandi cum fletu adversus dominum terræ, qui mercedem dignam eis non tribuit: quod vitium in beato Job locum non habuit. Juxta istam metaphoram ait Psalmista: Valles abundabunt frumento;75 clamabunt, etenim hymnum dicent. Unde expositorie subdit: si fructus ejus comedi absque pecunia: id est, laboratoribus, qui terræ nascentia aptaverunt ad usum meum atque meorum, metendo, molendo, pinsendo, seu aliter cooperando, debitam pro labore pecuniam non solvi; et animam agricolarum ejus afflixi, eis injuriam aliquam irrogando, aut solutionem diu differendo. Pro frumento, quod seminatum præstolor multiplicatum mihi nasci, oriatur mihi tribulus, id est herba inutilis ac spinosa: et pro hordeo, spina. Justum est enim ut qui aliena retinet, propria perdat. Et verbum istud alludit ei, quod in Genesi dictum est homini:76 Quum operatus fueris terram, non dabit tibi fructus suos; sed spinas et tribulos germinabit tibi.
Præterea, spiritualiter terra contra dominum suum clamat, dum subditi contra prælatum aut principem suum juste conqueruntur, quia debitum prælaturæ et præsidentiæ eis non exhibet.77 Sulci vero terræ, sunt homines virtuosi virtutibus culti: qui, juxta Joelem, corda sciderunt pœnitentiæ vomere; qui superiorum negligentiam injustitiamque deplorant, imo et boni communis atque animarum deflent pericula et jacturam. Talis autem Job non fuit. Porro fructus terræ absque pecunia edere, est de bonis Ecclesiæ sustentari, nec tamen prædicationis talentum subditis impertiri, sed debitum officii non implere. Quod quam impium sit, quis non advertat? Animam demum agricolarum terræ affligere, est vicarios substitutosque principes seu prælatos injuste vexare. Postremo, quod ait, Pro frumento oriatur mihi tribulus, ita spiritualizatur : Si prætacta mala commisi, pro bonis gloriæ quæ justis donantur, mala mihi damnationis pro mercede præstentur.
Footnotes
-
Ps. cxviii, 68. ↩
-
Job vi, 2. ↩
-
Cor. 1, 23. ↩
-
Job 11, 17. ↩
-
Tob. iii, 17. ↩
-
Is. xxxii, 7. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
Sap. 1, 1, 5. ↩
-
Sap. i, 1, 5. ↩
-
Matth. vii, 14. ↩
-
Jer. vi, 16. ↩
-
Rom. vi, 13. ↩
-
Nahum ii, 12. ↩
-
Nahum ii, 12. ↩
-
Prov. v, 20. ↩
-
Alias sciat ↩
-
I Cor. i, 23. ↩
-
Sap. xi, 17. ↩
-
II Reg. xii, 11. ↩
-
Deut. v, 21. ↩
-
Gen. u, 24. ↩
-
Job i, 1. ↩
-
Eccl. xxi, 32. ↩
-
Eccli. xxiii, 32. ↩
-
Osee vii, ↩
-
Prov. vi, 27, 29. ↩
-
Gen. ii, 24. ↩
-
Malach. ii, 1. ↩
-
Ps. LVII, 4. ↩
-
Is. lviii, 7. ↩
-
Is. LVIII, 7. ↩
-
Luc. XII, 48. ↩
-
Prov. XVII, 5. ↩
-
Matth. XXV, 43. ↩
-
Matth. XIX, 17. ↩
-
Luc. III, 11. ↩
-
* confringatur ↩
-
Prov. XXVIII, 14. ↩
-
Prov. XXIII, 17, 18. ↩
-
Prov. xi, 28. ↩
-
IV Reg. xxi, 3; xxiii, 5, 11. ↩
-
Jer. vii, 18. ↩
-
Deut. iv, 19. ↩
-
Jer. x, 2, 3. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
Prov. xvii, 5. ↩
-
Prov. xxiv, 29. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
Ps. vii, 3. ↩
-
II Reg. 1, 17-25. ↩
-
Eccli. xxviii, 6, 8, 10. ↩
-
Ler. xix, 18. ↩
-
Matth. v, 43. ↩
-
Gen. xviii, 8. ↩
-
Hebr. xii, ↩
-
Petr. iv, 9. ↩
-
Job xx, 12. ↩
-
Job xxix, 7-10; 21-23. ↩
-
Prov. xviii, 17. ↩
-
Is. xlii, 25, 26. ↩
-
Ps. iii, 7. ↩
-
Ps. xxvi, 1, 3. ↩
-
Is. li, 12. ↩
-
IV Reg. xvii, 35-37. ↩
-
Matth. v, 10. ↩
-
Luc. xxi, 16. ↩
-
Ps. xxxviii, 2. ↩
-
Prov. xix, 11. ↩
-
Prov. xx, 3. ↩
-
Eccli. viii, 1, 4. ↩
-
Eccl. viii, 1, 4. ↩
-
Joann. III, 21. ↩
-
1 Cor. II, 11. ↩
-
Ps. LXIV, 14. ↩
-
Gen. IV, 12; III, 18. ↩
-
Joel II, 13. ↩
Chapter 61 of 72