Articulus 60
ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI SECUNDI : OMISERUNT AUTEM TRES VIRI ISTI RESPONDERE JOB.
TRIBUS amicis beati Job a sua disputatione et replicatione cessantibus, et assertionibus ipsius Job cedentibus, quartus disputator insurgit, videlicet Eliu, qui (secundum Thomam) acutioribus rationibus utitur contra Job, quam priores, magisque ad veritatem accedit. Unde nec Job ei respondet, quamvis in aliquo a veritate declinet, et verba Job sinistre interpretetur. Quomodo autem intelligendum sit dictum hoc Thomæ, ex dictis Alberti patescit, dicentis : Sententiæ tres præmissæ, antiquiores dicuntur: quia ex communibus sunt et generalibus, quæ in inventione scientiarum et artium prima fuerunt, secundum Philosophum in fine Elenchorum; quæ communia posteriores coarctaverunt atque auxerunt, et ad propositum determinaverunt. Talia autem communia fuerunt, quæ dixerunt tres viri : et quoniam Eliu iste determinat et coaptat talia communia principia ad propositum, magisque arguit ex particularibus, quod fuit (secundum Philosophum) studium posteriorum, idcirco sententia ista dicitur junior atque posterior. Non enim alia dicit quam primi tres : sed quia priorum studia coarctavit, et per adjuncta multiplicavit, et ex his probabilius arguit; hinc sententia ejus junior perhibetur, quam divinitus accepisse se asserit. In rhetoricis quippe disputationibus, quæ (secundum Boetium) sunt involutæ adjunctis, prima et generaliora principia frequenter sunt falsa ; particularia autem et coarctata, efficaciora sunt ad persuadendum : quæ tamen posteriora sunt, secundum artis inventionem.
Præterea, secundum Gregorium, verba Eliu tanto graviori circumspectione pensanda sunt, quanto per juventutis audaciam ferventiore spiritu proferuntur. Postremo, quam sublimia sint quæ dicit, constat ex eo quod Dominus ait de eo : Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ? Alta etenim dixit; sed in modo loquendi excessit, debitam non observans modestiam, sicut in processu patebit.
Itaque dicitur :1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur, sicut et fuit. Bonæ enim conscientiæ fuit, et Dei auxilio, non propriis viribus, justum se censuit; atque hoc tot verbis monstravit, quod amici ejus ei consensisse creduntur. Et iratus indignatusque [est] Eliu filius Barachel, qui forte fuit proximus pater ejus, Buzites, id est de progenie Buz, qui, sicut in Genesi legitur, fuit secundogenitus filius Nachor fratris Abrahæ, ut quidam exponunt; de cognatione Ram. Secundum Albertum, Abraham primo vocatus est Ram, id est excelsus, postea dictus est Abram, id est pater excelsus, postremo dictus est Abraham, id est pater multarum gentium. Quum autem primo habitaret in Chaldæa, non dicebatur nisi Ram. Hoc alibi non legi. Itaque, secundum Albertum, Eliu fuit de cognatione Abrahæ per Esau : quod præinducto verbo non consonat.2
Iratus est autem contra Job, eo quod justum se diceret coram Deo, id est in veritate et secundum infallibile judicium Dei, non tamen comparatione ipsius. Superius enim Job dixit: Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. Et iterum: Viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. Rursusque: Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea. Hæc etenim dicens, videbatur præsumptuosus, et agere contra illud Ecclesiastici: Non te justifices ante Deum, quoniam cognitor cordis ipse est. Verum hæc ira Eliu, quamvis sibi videbatur justa, seu ira per zelum, utpote ex amore Dei ac veritatis procedens, tamen non fuit secundum scientiam, id est discreta: imo et ex errore processit, quia non recte intellexit verba beati Job. Denique, non semper nec universaliter exstat illicitum, ut homo justum se dicat coram Deo, secundum expositionem prætactam, quum et Ezechias alloquens Deum: Memento, inquit, quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto. Atque IV Reg. xx, 3. Psalmista: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Quod autem in Ecclesiastico scriptum est, tantumdem convincit, quod homo non debet se passim et sine grandi necessitate seu rationabili causa justificare coram Deo. Porro adversus amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem argumentorum Job, quibus se justum probavit, illosque reprobavit; sed tantummodo condemnassent Job, id est, verbis multis eum reprobassent, non rationibus idoneis dicta sua firmantes. Igitur Eliu exspectavit Job loquentem, id est, verba ejus non interrupit, et tamdiu conticuit, quousque speravit aliquem trium amicorum Job locuturum aut responsurum, eo quod seniores essent qui loquebantur, videlicet Eliphaz, Baldad et Sophar. Ideo cessit eis propter eorum ætatem, juxta illud: Adolescens, loquere in causa tua vix quum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum; et ubi sunt senes, non mul- Lev. xix 32.
A tum loquaris. In Levitico quoque scribitur: Coram cano capite consurge, et honora personam senis. Quum autem vidisset oculo interiori, et id ipsum etiam exteriori oculo perpendisset, quod respondere non possent beato Job, iratus est vehementer: quia putavit quod ex superatione et taciturnitate illorum Deo derogaretur, veritas deperiret, et Job in suis obduraretur erroribus. Respondensque Eliu filius Barachel, Buzites, dixit.
Ex hoc quod omnia ista tam determinate et circumstantionaliter describuntur, certissime liquet, quod historia libri hujus sit de re veraciter gesta, non de quodam conficto vel tantum parabola.
Junior sum tempore, non tamen scientia aut eloquentia minor, saltem loquendo de nuda atque informi veritatis notitia; vos autem, amici Job, antiquiores: idcirco demisso, id est reverenter inclinato, capite, veritus sum, id est timui, vobis indicare meam sententiam, ne loquacitatis et præsumptionis arguerer. Allegat Albertus Ciceronem, dicentem quod Socrates in juventute sua septem annis siluit, antequam aliquid loqueretur respondendo.
Sperabam enim, quod ætas prolixior loqueretur, id est, quod vos senes rationabilius responsuri essetis, et annorum multitudo doceret sapientiam, id est, vos qui tot annis vixistis, et multa experti estis, ostenderetis errorem et insipientiam Job, et quid vere tenendum est in materia disputationis præsentis. Unde superius dictum est: In Job xii, 12 antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. In Proverbiorum quoque libro fertur: Dignitas senum canities. Quod intelligitur de canitie mentis: de qua Sapiens asserit, Cani sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Ad insinuandum quoque quam detestabilis sit insipientia in antiquis, scripsit Ecclesiasticus: Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum: pauperem superbum, divitem mendacem, et senem fatuum et insensatum. Sed, ut video, experimentaliter ex supe- Prov. xx 29. Sap. iv, 9. Eccli. xxv 3, 4.
Eccli. xxxii, 10, 11, 13. ratione atque silentio amicorum Job, spiritus est in hominibus. Hoc quidam exponunt de Spiritu Dei seu Spiritu Sancto, qui est in eo quem per gratiam suam inhabitat et illustrat. Potest tamen (ut reor) aptius interpretari de anima hominis, quæ est spiritus rationalis: tanquam dicat, Omnibus hominibus est commune, spiritum seu animam rationalem habere, sed non omnibus commune est sapientiam possidere. Hinc subditur, et inspiratio, id est interna illuminatio, Omnipotentis dat intelligentiam, id est certam veritatis notitiam, a qua ratio naturalis desuper non adjuta, multipliciter deficit. Hinc Daniel inducit: Deus dat sapientiam sapientibus, et prudentiam intelligentibus disciplinam. Et Ecclesiasticus: Omnis sapientia a Domino Deo est. Salvator quoque ait: Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Deus autem quandoque per se ipsum immediate edocet mentem humanam, quandoque per angelum. Hinc Sapiens orat: Mitte, Domine, sapientiam de cœlis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit coram te omni tempore. Porro, juxta S. Gregorium, his verbis Eliu ruit ad arrogantiam, reputans se aliis sapientiorem. Quatuor enim (secundum Gregorium) sunt species superborum: Prima, eorum qui bonum a se ipsis habere se arbitrantur; secunda, eorum qui illud propriis meritis suis attribuunt; tertia, eorum qui se jactant habere quod non habent; quarta, eorum qui despectis ceteris, singulariter appetunt videri habere quod habent.
Non sunt longævi, id est antiqui, sapientes, cognoscendo divina, nec senes intelligunt judicium, id est rectam veramque censuram actuum humanorum. Hoc ad litteram dicit contra Job, et præsertim contra ejus amicos, quod consenserint verbis Job derogantibus justitiæ ac providentiæ Dei, secundum Eliu æstimationem, et quod crediderint ipsum Job esse justum. Ideo dicam digna auditu. Audite me auribus mentis et corporis; ostendam vobis etiam ego meam scientiam. In quibus verbis notatur hic Eliu de immoderata sui reputatione et suæ scientiæ præsumptione. Exspectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaretis, id est, pariter disputaretis, sermonibus;3 et donec putabam vos aliquid dicere, quod efficax esset ad ostendendum propositum, considerabam vestra verba, et quis vestrum rationabilius loqueretur: ideo decet ut nunc me audire dignemini. Sed, ut video, non est aliquis vestrum, qui arguere possit Job, id est dicta ejus improbare, et respondere ex vobis, id est ex sensu vel numero vestro, sermonibus ejus, quibus se excusat atque justificat, vosque accusat.
Itaque, Ostendam vobis scientiam meam, ne forte vos, amici Job, dicatis : Invenimus sapientiam, id est, vere et sapienter argumentati sumus adversus Job, dicendo: Deus projecit eum, non homo : id est, per hoc sufficienter probavimus ipsum Job esse injustum, quoniam Deus eum in hanc adversitatem projecit, qui errare non potest; et non homo, qui frequenter errat in judicando ac puniendo. Ex hoc enim potissime arguerunt, quod Job esset pro suis peccatis percussus, quia a Deo plagatus, qui est justus et infallibilis judex, non inferens pœnam nisi pro culpa. Sed (ut patuit) istud argumentum non exstat sufficiens, quoniam falsum est quod Deus nullum puniat in hac vita, nisi pro suis peccatis. Hinc Eliu intendit per efficaciora argumenta intentum probare. Nihil locutus est mihi : id est, in hac disputatione non ad me, sed ad vos verba sua direxit; nec mihi injuriam intulit, ut putetis me ex ira et passione irrationabili provocatum ad impugnandum verba ipsius; et ego non secundum vestros sermones respondebo illi, id est, non tam invalidis utar argumentis, ut vos, sed subtilius arguam. Aliqui autem affirmant quod Eliu ideo dicit hoc, quia ponebat animam hominis immortalem, cujus oppositum senserunt amici Job. Verum, ut frequenter ostensum est, amici Job non senserunt oppositum hujus.
Extimuerunt, nec responderunt ultra : id est, amici Job ita ex verbis ejus perterriti sunt, quod sibi ultra respondere ausi non erant, putantes quod esset veraciter justus, et quod ipsi male egissent eum sic objurgando ; abstuleruntque a se eloquium, id est, sibi ipsis imposuerunt silentium. Quoniam igitur exspectavi, deferendo senioribus, nec loquendo quousque loqui cessarent : secundum illud Ecclesiastici, Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia ;4 itemque, Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus :5 et non sunt locuti, id est, isti tres viri post ultimam sermocinationem Job ultra non responderunt ; steterunt, advertendo quæ protulit Job, nec responderunt ultra ; respondebo et ego partem meam, id est tantumdem ut spectat ad me, et ostendam vobis scientiam meam. Hoc semel jam dixit, et rursus illud nunc repetit : quia, etsi zelo æquitatis fuit utcumque succensus, tamen, quoniam juvenis imperfectusque fuit, vanitas se miscebat, et ostentare se concupivit. Imperfecti nempe et passionati, quamvis aliquando bonum concipiant, et ex bono fonte quid inchoent, multiplex tamen se miscet in processu defectus.
Plenus sum sermonibus mentalibus, id est, ad loquendum multa concepi, et ad loquendum rhetorice pronus sum, tanquam eminenter facundus et doctus. Sed revera vitio loquacitatis subjacuit. Contra quod ait Scriptura : Est odibilis qui procax est ad loquendum. Et coarctat me spiritus uteri mei. Uteri nomine, mens seu intellectus exprimitur, quo verbum internum concipitur, sicut in utero corporeo proles. Spiritus autem uteri, est vel voluntas ad actum intellectus impellens, vel ipsa anima, cujus vis est ipse intellectus : qui spiritus coarctavit, id est, constrinxit et incitavit seu impulit, ipsum Eliu ad loquendum, partim ex vanitate, et partim ex impatientia. Interdum vero justi ad loquendum impelluntur ex Dei et proximi caritate, ad Dei honorem et proximorum salutem, prout in Actis de Paulo narratur, quod incitabatur spiritus ejus in semetipso, videns idololatriæ deditam civitatem Atheniensem.
En venter meus quasi mustum absque spiraculo : id est, intellectus meus ita conatur in verba oris erumpere, sicut mustum carens spiraculo seu foramine, per quod vapor ex musto ascendens erumpat, conatur vaporem suum emittere ;6 quod lagunculas novas disrumpit, id est vasa in quibus est, quæ nisi aperturam habeant, per quam vapor ascendens emanet, solent disrumpi et frangi. Multiplicatur enim vapor interior musti, egredi quærens. Unde in Evangelio loquitur Christus : Nemo mittit vinum novum in utres veteres ; alioqui rumpuntur utres, et vinum effunditur. Hoc ipsum et justi aliquando patiuntur ex purissimo zelo veri et æqui, quemadmodum asserit Jeremias : Factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. Unde de Apostolis ferventissime in die Pentecostes loquentibus, scelerati dixerunt : Quia musto pleni sunt isti.
Loquar, et respirabo paululum, id est, loquendo anxietatem et æstuantem cordis fervorem ad loquendum pro Deo, aliqualiter temperabo, consolabor, et requiescere faciam. Aperiam labia mea, quasi ex deliberatione sublimia prolaturus, et respondebo. Etenim, quo diutius tacuit, quum ea quæ sibi displicuerunt, et Deo atque justitiæ obviare tanquam blasphemiæ videbantur ; eo ardentius desiderium respondendi succrevit in eo. Sic et Eliphaz ad Job dixit : Conceptum sermonem tenere quis poterit ?
Non accipiam personam viri, id est, intuitu hominis a veritate et justitia non recedam. Ille equidem, secundum Thomam, in respondendo personam hominis accipit, qui veritatem relinquit, ut homini deferat sive complaceat. In quo verbo Eliu ostendit se Deum imitari : de quo in Paralipomenon Actuumque libris scriptum est, quod non sit personarum acceptor. Et Deum homini non æquabo, quum Deus sit
Act. XVI, 16.
Matth. IX, 17.
Jer. XXIII, 9.
Act. II, 13.
Job IV, 2.
II Par. XIX, 7; Act. X, 34. infinite, et per consequens, incomparabiliter melior atque perfectior homine, imo et toto universo: quod etiam Eliu ideo ait, quia, secundum suam æstimationem, Job immoderanter comparavit se Deo. Nam infra ait ad Job:7 Numquid tibi justa videtur cogitatio tua, ut diceres, Justior Deo sum? Cur autem tam juste loqui intendat, adjicit. Nescio enim quamdiu subsistam, id est, diem et horam mortis ignoro; et si post modicum tollat me factor meus, id est, ignoro an Creator meus cito auferet me de hac vita. Vel sensus est: Nescio an post breve tempus vel longum adducet me ad suum tribunal. Ideo sic agere debeo, quasi quotidie moriturus, quia tempus pœnitendi mihi dandum esse non novi: unde pro modico dubiæ atque corruptibilis vitæ, a veritate et æquitate nequaquam recedere debeo. Sic et Christus hortatur: Videte, vigilate, et orate; nescitis enim quando Dominus veniat:8 sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. Denique Eliu (ut moris est inaniter sapientium, et in propriis oculis virtuosorum) verbis jactantiæ sapientiæ verba commiscet, ut sapiens judicetur, et rationabiliter loqui monstretur. Sed in talibus hominibus passiones et vitia actui rationis se intus permiscent, atque ad reprehensibilia verba inducunt.
Footnotes
Chapter 62 of 72