Skip to the text

Articulus 61

EXPLANATIO CAPITULI TRICESIMI TERTII: AUDI ERGO, JOB, ELOQUIA MEA.

FINITO suæ disputationis proœmio, Eliu nunc disputationem ipsam adversus Job inchoat; et partim ira ac impatientia, partimque præsumptione et elatione cæcatus, modestiam in loquendo non servat. Audi ergo, Job, eloquia mea, id est evidentia verba, quasi extra seu aperte ac lucide pronuntianda; et omnes sermones meos ausculta. Quasi dicat: Omnia quæ effabor, advertentia sunt condigna. Ecce aperui os meum; loquetur lingua mea in faucibus meis, id est, intra fauces ad formationem verborum movebitur:1 lingua quippe continuatur ad cor; idcirco præmeditata, articulata, litterataque profert. Numquid parvus fuit in oculis suis, qui hoc magnum atque notabile reputavit, quod aperuisset os suum, idque pronuntiavit, quod lingua sua in faucibus suis mox loqueretur? Non utique parvæ sapientiæ aut modici ponderis se putavit, qui proprios actus sic extulit.

Simplici corde omnes sermones mei, id est, verba mea ex sincera intentione pendent, ita quod nihil intendo nisi veritatis defensionem, ad Dei honorem et aliorum ædificationem; nec loquar ad calumniandum, nilque calliditatis vel duplicitatis in me reperietur, neque in verbis meis sonabit. Verumtamen, juxta præhabita, istud ita non fuit: quia non tantum ex zelo veritatis motus est loqui, sed insuper ex gloria vana, utpote excellentiam sapientiæ et eloquentiæ suæ cupiens demonstrare, indeque reputari. Et sententiam labia mea loquentur puram, id est, sensus altos ac sapientiales sine admixtione falsitatis pronuntiabo. Quod rursus penitus verum non est: quamvis enim multa vera sententiosaque proferat, falsa tamen ex eis conclusit adversus Job, et multa crimina ei mendose imposuit.

Spiritus Dei fecit me: ideo dignum et justum est, ut me verbis divinæ majestati derogativis opponam. Quemadmodum enim totum quod sumus et habemus, a Deo suscepimus; ita omne id in ejus honorem expendere reverenter debemus, ut ait Hilarius. Porro, per Spiritum Dei, intelligi potest Spiritus Sanctus, vel intellectus seu voluntas divina, seu Deus absolute, qui spiritus est. Et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. In Genesi ait Scriptura : Gen. n, 7. Formavit Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ; et factus est homo in animam viventem. Ubi per spiraculum, intelligitur spiritus seu anima rationalis, corpus vivificans vita naturæ, imo dans homini vitam vegetativam, sensitivam, secundum locum motivam, et intellectivam. Et ita hic accipi potest spiraculum : quod dicitur, spiraculum Omnipotentis, quia ab ipso procedit, creatur, infunditur, imo quodammodo insufflatur. Hinc in Scripturis veteris Testamenti, anima flatus vocatur, ut quum Is. LVII, 16. per Isaiam Dominus ait : Spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. Daniel quoque propheta Balthasar regi loquens : Deum, inquit, qui habet flatum tuum in manu sua, non honorasti. Insuper, per spiraculum, intelligi potest ipsa inspiratio Dei per gratiam illustrantem : Dan. v, 23. quæ vivificat mentem ad vitam sapientialem, seu interiorem sapientiæ actum, qui animæ vita est, juxta illud Ecclesiastici :2 Eceli. IV, 12. Sapientia vitam filiis suis inspirat. Christus Matth. XI, 19. etiam in Evangelio : Justificata est, ait, sapientia ab omnibus filiis suis.

Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste, id est, argumentationibus meis satisfac et resiste, si vales : quasi dicat, Paratus sum morem gerere tibi, tuamque responsionem suscipere. Sed hoc verbum rursus superbiam videtur prætendere. Quid enim est dicere, Si potes, etc., nisi, Scio quia non poteris mihi respondere atque resistere ?

Ecce, me sicut te fecit Deus : juxta illud Malachiæ, Numquid non Deus unus creavit nos ?3 Etenim, quantum ad animam, immediate a Deo sumus creati. Substantia vero corporis, a Deo originaliter condita est, sed per causas secundas formatur et organizatur, atque a propriis parentibus propagatur. Sed opus naturæ est principaliter opus primæ causæ, etiam juxta philosophos. Et de eodem luto ego quoque formatus sum. Quamvis corpus humanum ex quatuor elementis mixtum dicatur, nihilo minus de limo terræ primus parens formatus describitur, quia in hominis corpore dominatur terra præ ceteris elementis. De eodem ergo luto in specie, non eodem in numero, Job Eliuque formati fuerunt : quoniam utriusque materia, ejusdem est rationis; et quantum ad primam hominis formationem, omnes de luto seu terræ limo formati asserimur, quia videlicet is ita formatus est, in quo omnes quodammodo eramus et continebamur, tanquam in originali quodam principio. Unde et omnes in ipso pecavimus, secundum Apostolum.4 Præterea, per lutum apte designatur materia corporis nostri propinqua, videlicet semen jam coagulatum in utero matris, atque per hoc luto assimilatum. Unde et supra Job ait ad Deum : Memento, quæso, quod sicut Job x, 9. lutum feceris me.5 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ? Hinc Jer. XVIII, 6. per Jeremiam Dominus loquitur : Sicut lutum in manu figuli, ita et vos in manu mea. Hæc Eliu introduxit, ut ex consideratione paris conditionis, Job sumat respondendi fiduciam, vel ne Job despiceret disputare cum Eliu, eo quod minor esset.

Verumtamen miraculum meum, id est sapientia mea mihi desuper mirabiliter data : in qua ita præfulgeo, quod quasi miraculum videatur quod ego qui juvenis sum, in tantum seniores in sapientia vinco, quum tamen de luto sim sicut et illi ; non te terreat; et eloquentia mea non sit tibi gravis, id est, non erubescas, quod ego junior te, ita te in eloquentia supero. Aliquibus enim molestum est, quod alius eis invenitur perfectior. Communiter quoque minus periti, et minus facundi, terreri solent coram sapientiore et eloquentiore. Itaque consolatur et admonet sanctum Job, ne immoderanter gravetur audiendo suæ positionis reprobationem per verba et argumenta rhetorica. Siquidem tanto solet alicui alterius eloquentia esse molestior, quanto per eam sua assertio apparentius confutatur. Denique, secundum Gregorium, arrogantibus proprium est, ut antequam aliquid dicunt, mira se dicturos existiment, et locutionem suam mirando præveniant: quia [vel] in acutis sensibus ipsa elatio quanta fatuitas sit, ignorant. Hinc Paulus Hebræos sublimiter exhortatus, subjunxit:6 Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii; etenim perpaucis scripsi vobis. Eliu autem quædam inania protulit, et quasi consolando subjungit: Miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. Ille dicta sua, verbum solatii; hic vero, eloquentiam et miraculum vocat.

Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi. Dupliciter dicitur aliquid alteri dici in auribus ejus. Primo, quia occulte ei quid dicitur, ore loquentis applicato auribus audientis. Secundo, quia sic dicitur, quod verba pertingunt usque ad aures perceptionemque audientis: et ita intelligit Eliu. Mundus sum ego, et absque delicto; immaculatus, et non est iniquitas in me. Hoc formaliter Job non dixit; et quamvis quædam similia protulit, non tamen ad sensum quem Eliu inde elicit et intendit. Denique moris est quorumdam animo fervidorum, dum quid sibi displicens audiunt, illud repetendo exaggerare, aliisque verbis durius iterare. Passiones equidem ratione non refrenatæ, faciunt a medio virtutis ac veritatis recedere. Imponit autem Eliu ipsi Job, quod verba hæc dixerit, quia jam frequenter et diffuse suas recitavit justitias, atque justum se esse probavit, nec meruisse flagella sibi illata. Nam inter cetera affirmavit: Vestigia ejus, scilicet Dei, secutus est pes meus;7 viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. Itemque: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Et rursus:8 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, quum haberem mundas ad Deum preces.9

Insuper, quamvis verba inducta soleant accipi pro eodem, tamen hic possunt distingui hoc modo: Mundus sum corde a cogitationibus et affectionibus inordinatis, et absque delicto, id est sine culpa omissionis, immaculatus corpore a vitiis carnis, et non est iniquitas commissionis ac operum seu injustitiæ contra Deum aut proximum, in me. Et hoc Eliu accipit, quasi Job dicere voluisset, quod nulli unquam peccato etiam veniali subjacuit, quum tamen Job hujus oppositum fassus sit, dicens: Peccavi: quid faciam tibi, o custos hominum?10 Et denuo: Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.11 Non itaque a venialibus prorsus asseruit se immunem.

B

Quia querelas in me reperit: id est, ita se circa me habuit, sicut qui de alio conqueritur, et ei mala imponit, quum ille sit innocens. Albertus autem exponit sic: Quia querelas, etc., id est, occasiones inveniendi querelas adversus me molitus est. Ideo arbitratus est me inimicum sibi. Hoc sumit ex eo quod Job supra dixit, alloquens atque interrogans Deum: Quantas habeo iniquitates et peccata?12 scelera mea et delicta ostende mihi. Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? Sed, ut ex dictis in expositione verborum istorum claruit, sanctus Job ad talem sensum non protulit verba hæc, ad qualem Eliu ea retorquet. Non enim Deus insidiatur homini tanquam malevolus, ut capiat vel circumveniat eum. Imo potius occasiones miserendi exquirit. Posuit in nervo pedes meos, ut me quasi captum teneret; et custodivit, id est, ad puniendum observavit, omnes semitas meas, ut occasiones contra me reperiret.13 Verba hæc jamdudum scripta atque exposita sunt, atque ex dictis ibidem patescit, quod secundum hunc intellectum beatus Job verba non protulit ista.

Hoc est ergo in quo non es justificatus: id est, quamvis in nullo alio excessisses, quam in verbis his Deo sic derogantibus, clarum esset quod graviter offendisses: quod verum est, si Job tam male sensisset de Deo, aut sensum hunc prætendisset. Præterea, juxta Gregorium, mens arrogantium, dictorum suorum sensum non penetrat, quia interno gustu privatur, et in exteriores favores quos amat, relabitur. Vera autem scientia afficit, non extollit; et quos impleverit, non superbientes efficit, sed † calentes.

Respondebo tibi, quia major sit Deus homine, id est sapientior, justior, perfectior. Hoc præmittit Eliu, ad innuendum quod Job non debuit conqueri de dispositione Dei circa se, nec asserere se injuste percussum, sed divinæ mentis judicium sensui suo præferre, tacere et contentari; item, ad insinuandum quod Job præsumptuose locutus sit, Disputare cum Deo cupio, quasi Deo esset tam par, quod idoneus esset disputare cum Deo;14 itemque, ad comprobandum quod Deus melius scit defectus et vitia hominis, quam ipsemet homo, et ideo homo se ipsum nimis justificare non debeat. Adversus eum contendis, id est, Deo litigiose imponis, quod non ad omnia responderit tibi, id est, justitiis tuis non reddiderit vicem seu præmium singulatim; vel, Non ad omnia responderit tibi, id est, omnia dubia et quæsita quæ ei proposuisti de causis flagellationis tuæ atque similibus, tibi non solverit. Hoc ideo dicit, quia superius dixerat Job: Responde mihi, quantas habeo iniquitates, etc. Rursusque: Voca me, et ego respondebo tibi; aut certe loquar, et tu responde mihi.15

Consequenter innuit, cur Job ista dicere non debebat. Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit. Hoc tripliciter explanatur. Primo sic: Semel in Scripturis et verbis Sanctorum aperuit Deus modum sui regiminis, et cur hominem puniat seu flagellet: ideo secundo id non resumit, unicuique seorsum et singulariter respondendo ad singula, cur eum ita et ita in hoc et in hoc flagellaverit. Propterea tu, Job, irrationabiliter quæris tibi divinitus ad singula responderi. Hinc ait Gregorius: In Scripturis nobis in eo quod specialiter patimur, omnibus communiter respondetur; ibi vita præcedentium fit forma sequentium. Sic exponit Gregorius. Thomas exponit sic: Semel loquitur Deus, id est sua locutione causali ad extra, qua omnia facit, juxta illud, Ipse dixit et facta sunt.16 Semel animabus rationalibus impressit naturale lumen rationis, per quod inter verum et falsum, bonum et malum discernere, veritatem quoque et causam suorum eventuum inquirere, invenire, seu discere queunt. Ideo opus non est, ut Deus singulis seorsum respondeat. Hoc autem lumen naturale Deus non repetit, quoniam semel inditum animæ, in ea jugiter manet. Estque quasi quædam impressio lucis divinæ in anima: per quod videri potest, quid agendum, omittendum, quid bonum, quid malum. Hinc quum in Psalmo dixisset Psalmista, Multi dicunt, Quis ostendit nobis bona?17 statim addit, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, etc.18 Porro Albertus exponit sic: Semel loquitur Deus, id est, uno modo admonet in communi flagellando; et secundo id ipsum non repetit, ut scilicet per singula peccata admonet eum.

Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo; tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina. Verbum hoc concordat et correspondet ei quod supra Eliphaz ait: In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi, etc.19 Unde multa quæ circa hujus loci explanationem possent induci, illo in loco inducta sunt et requirenda ibidem, ne sine necessitate multiplicatio fiat verborum. Nempe (ut ibi patuit) in somno exterioribus sensibus ab occupatione, tumultu et strepitu operationum suarum cessantibus, anima ad susceptionem revelationum aptatur; estque capacior infusionis specierum occulta signantium atque cœlestium impressionum, quo minus circa alia occupatur sive distrahitur. Ideo Eliu asserit, quod per somnium, id est tempore somni, in visione imaginaria seu intellectuali, seu ex utraque commixta, nocturna, id est, quæ fit in nocte, sopore seu gravi somno in homines irruente; tunc Deus per se, vel ministerium angelorum, aperit interiores aures virorum, videlicet imaginativam et intellectivam, quibus interiora verba percipiuntur, proferuntur, noscuntur, sicut in libro de Trinitate Augustinus deducit: virorum (inquam) virtute virentium, scilicet virtuosorum, quamvis interdum ex speciali dispensatione et ratione seu consilio Dei, etiam vitiosis id fiat, ut patet in Balaam: quem S. Hieronymus et alii multi putant fuisse hunc Eliu. Et erudiens eos instructione interna, instruit eos disciplina, id est cognitione seu eruditione agendorum, videlicet pertinente ad mores;20 imo etiam frequenter cognitione speculativa et notitia futurorum penitus contingentium. Hic tamen potissime loquitur de instructione morali. Nam subditur :

Ut avertat hominem ab his quæ fecit, id est peccatis commissis, et liberet eum de superbia, id est, ad humilitatem perducat, ad quam homo tanto perfectius profundiusque perducitur, quanto desuper clarius illustratur. Specialiter quoque, postquam communiter dixit, Avertat hominem ab his quæ fecit, expressit superbiam: primo, quia superbia omnium origo, caput atque regina est vitiorum;21 secundo, ut insinuaret ipsum Job potissime excæcatum, quod scilicet nimis justus et sapiens esset in oculis suis, ideoque putaret se absque suis percussum demeritis, nec acquiesceret rationibus oppositum hujus probantibus. Eruens animam ejus de corruptione, id est læsione et languore peccati, quod vulnus est animæ. Unde et in Sapientiæ libro habetur: Incorruptio facit esse proximum Deo.22 De peccatoribus quoque ait Psalmista: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus.2324 Et vitam illius corporalem ac temporalem liberans a pœnis præsentibus, ut non transeat in gladium, id est in occisionem; vel, Vitam animæ ejus, ne transeat in gladium, id est, ne incidat in divini judicii distractionem, pœnam ac damnationem. Unde superius ait Job: Ultor iniquitatum gladius est.25

Porro, secundum Albertum, ad hanc eruditionem supernam reducitur omnis instructio quæ fit per vehementem a sensibilibus abstractionem homini per oraculum vel per visionem revelationis, sive fiat per signa cœli, sive per angelos, sive per inspirationem immediatam a Deo: et vix est homo qui non aliquo horum modorum admoneatur de futuris, ut dicit Tullius in libro de Divinatione et natura deorum. Ideo quoque Eliu ait, Ut avertat hominem ab his quæ fecit, quia peccatoribus terribilia somnia solent occurrere. Alluditque ei quod supra dixit Job Deo:26 Terrebis me per somnia. Per quod ipse Eliu pungit Job: quasi dicat, Ideo terruit te per somnia, ut recederes a tua malitia. Item hæc ait, ut innuat quod Deus per somnium ei satis respondit, immittendo ei visiones horribiles.

Circa præhabita scribit multa pulchra Gregorius. Nam super illud, Per somnium, etc., ait: Quid est quod per somnium locutio nobis divinitatis innotescit, nisi quod Dei secreta non cognoscimus, si in terrenis desideriis vigilemus? Si ergo interna contemplari volumus, ab implicatione externa dormiamus. Vox Dei quasi per somnium auditur, quando tranquilla mente ab hujus sæculi actione quiescitur, et ipso mentis silentio divina præcepta pensantur. — Denique, super illud, Erudiens eos instruit disciplina, testatur: Consideranti et sese per pœnitentiam laceranti, quasi quædam plagæ percussionis sunt lamenta compunctionis.27 Hinc Salomon loquitur: Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris. Per livorem quippe vulneris, disciplinam insinuat corporeæ percussionis; plagæ vero in secretioribus ventris, sunt interna mentis vulnera, quæ per compunctionem fiunt. Quæ duo inter se differunt, quoniam plagæ percussionum dolent, lamenta compunctionum sapiunt ; illæ affligentes cruciant, ista reficiunt dum affligunt;282930 per illas in afflictione mœror est, per hæc in mœrore lætitia. Quatuor quippe sunt qualitates, quibus viri justi anima in compunctione vehementer afficitur: prima, dum malorum seu vitiorum suorum reminiscitur, considerans ubi fuit; secunda, dum judiciorum Dei sententiam metuens, et secum quærens, cogitat ubi erit; tertia, dum mala vitæ præsentis solerter attendens, metuens, considerat ubi est; quarta, dum bona supernæ patriæ contemplatur: quæ quia necdum adipiscitur, lugens conspicit ubi non est. — Insuper, præsentis vitæ mala sicut sunt, conspicere nequit: quia bona æternæ patriæ per contemplationis gustum non attigit. Unde aliquando mens devota ad quamdam inusitatam dulcedinem interni saporis admittitur, et raptim aliquo modo ardenti spiritu afflata, renovatur: tantoque magis inhiat, quanto magis quod amet, degustat; atque ad hoc intrare appetit, quod sibi dulciter sapere intrinsecus sentit: quia videlicet hujus dulcedinis amore sibi coram se viluit, et postquam hanc utcumque percipere potuit, quid sine illa dudum fuerat, invenit. Cui inhærere conatur, sed ab ejus fortitudine, sua adhuc infirmitate repellitur; nec potest mentis oculum in id, quod intra se raptim conspexerat, figere, quia ipso vetustatis suæ usu deorsum compellitur ire. Inter hæc anhelat, æstuat, super se ire conatur; sed ad familiares tenebras suas, victa fatigatione, relabitur.

Consequenter ponitur tertius modus locutionis seu responsionis divinæ. Increpat quoque Deus peccatorem, per dolorem, id est infirmitatem, in lectulo, quo jacet ægrotus, et omnia ossa ejus marcescere facit: id est, tam graviter eum affligit interdum, ut robur corporis attenuetur, caro consumatur, ossa siccentur. Asserit autem Albertus, quod verba Eliu non sunt nisi determinationes et expressiones clariores verborum trium amicorum: et primo exprimit verba Eliphaz. Ideo contra Job loquens, incipit sicut Eliphaz incepit supra, dicens: In horrore visionis nocturnæ.31 Similiter, quod nunc Eliu ait, Increpat quoque, etc., superius ita locutus est Eliphaz:32 Increpationem Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat et medetur, etc.

Abominabilis ei fit in vita sua panis: id est, præ magnitudine infirmitatis, cibaria vertuntur ei in nauseam; et animæ illius cibus ante desiderabilis: id est, durante languore, anima ægri cibos detestatur, quos tempore sanitatis dulces et concupiscibiles reputavit. Infirmitas namque per adustam choleram inficit gustum, seu palatum et linguam. Ideo infirmis omnia videntur amara, turbaturque appetitus et cadit. Tabescet caro ejus, id est, in tabem putredinemque vertetur, durante languore; et ossa quæ tecta fuerant pelle et carnibus, nudabuntur eisdem in toto aut parte, ita quod sola pelle apparebunt operta, carne consumpta. Appropinquabit corruptioni, id est morti, anima, id est vita sensitiva animalis, illius peccatoris, divinitus ita plagati. Sic anima sumitur in Genesi, dum Ruben fratribus suis ait de Joseph:33 Non interficiamus animam ejus. Et in Jeremia Johanan loquitur Godoliæ de Ismaele:34 Ne veniat et interficiat animam tuam. Et vita illius præfata, appropinquabit mortiferis, id est signis et causis mortis.

Si fuerit pro eo angelus loquens unum de similibus his quæ dicta sunt, id est, quod æger per somnii terrorem vel inspirationem, aut infirmitatem correptus, instructus et emendatus sit. Aliqui legunt, Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, id est unus de numero millium angelorum:35 secundum illud Danielis, Millia millium ministrabant ei. Ut annuntiet hominis æquitatem, id est, Deo præsentet et offerat justitiam ægri et peccatoris, ad quam per pœnitentiam conversus, et per aliquod prædictorum adductus est, ita quod inspirationi divinæ acquievit, vel vexatione intellectum accepit.36 Miserebitur ejus Deus, qui non continet in ira sua misericordias suas, et post tempestatem tranquillitatem largitur;3738 et dicet angelo: Libera39 eum ab infirmitate, ut non descendat in corruptionem, id est, ne moriatur. Inveni in quo ei propitier: id est, quia mihi obtulisti æquitatem pœnitentiæ ejus, et quod corporaliter tam dure afflictus est, idque æquanimiter tulit; hinc habeo rationem propitiandi ei etiam in corporis curatione. In quo pietas Dei ostenditur, qui tam pronus est indulgere ac subvenire, et quasi occasionem quærit ad propitiandum. Consumpta est caro ejus a suppliciis pro suis peccatis sibi inflictis; revertatur ad dies adolescentiæ suæ, id est ad talem dispositionem in sanitate ac prosperitate, in quali fuit tempore adolescentiæ suæ, prout quarto Regum legitur caro Naaman restituta sicut caro pueri parvuli.40

Deprecabitur Deum æger sic castigatus, et placabilis ei erit, mentem ejus virtutibus decorando, et corpus sanando, vel in sanitate conservando. Et videbit faciem, id est piam et gratiosam præsentiam ejus, seu ipsum præsentem per fidem et divinæ virtutis effectum, in jubilo, id est in excessivo et maximo gaudio. In patria autem videbit faciem Dei clare per speciem in jubilo consummato. Et reddet homini justitiam suam, id est secundum justitiam suam seu juxta actus et merita suæ justitiæ:41 quia propter pœnitentiam suam sanat eum in corpore, justificatque in mente. Juxta hunc modum loquendi sæpe ait Dominus in Prophetis:42 Reddam vobis iniquitates vestras in caput vestrum; vel simile aliquid. Vel, Reddet homini justitiam suam, id est, virtutes et gratiam, quas peccando perdidit homo, Deus per pœnitentiam illius restituet illi. Virtus autem et justitia nostra, est Dei, ut dantis, et nostra, ut recipientis.434445

Respiciet homines, id est, recognoscet ac intuebitur eos lætus, de sua sanatione exsultans; et dicet: Peccavi, et vere deliqui: id est, peccata sua, tam commissionis quam omissionis, humiliter confitebitur, seque pro eis percussum testabitur. Hoc etenim facit, quia jam Deus cor ejus illuminat, ideo se ipsum humiliat et accusat. Et ut eram dignus, non recepi, id est, citra condignum castigatus sum, et misericorditer actum est mihi : quia æterna, quam merui, pœna mihi in temporalem, parvam et brevem commutata est pœnam : ideo gratias ago. Verba ista notanda et imitanda sunt nobis indesinenter, ut in adversis non murmuremus ; sed quæ, quanta et qualia commiserimus peccata pensantes, nunquam putemus nos in vita hac condigne puniri : imo omne quod patimur, patientissime toleremus, velutque nihilum ponderemus respectu vitiorum nostrorum, atque intuitu infernalium quæ meruimus tormentorum, implentes illud Judith : Non ulciscamur nos pro his quæ patimur ; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini (quasi servi qui corripimur) ad emendationem, et non ad perditionem nostram, evenisse credamus.46 Hinc superius dictum est : Multo minora exigeris, quam meretur iniquitas tua.47

Liberavit enim animam suam, id est, Deus animam rei percussi flagellando et gratiam infundendo a morte peccati salvavit. Vel ipsemet reus, per pœnitentiam liberavit animam per modum causæ meritoriæ, sicut Ezechieli Dominus loquitur : Tu animam tuam liberasti. Ne pergeret in interitum, id est, ne in æternum periret : quemadmodum pater erudit et flagellat filium suum, ne a judice condemnetur ; sed vivens lucem videret, id est, vivendo per gratiam ad lumen gloriæ perducatur, et Deum qui vera lux est intueatur ; vivens quoque in sæculo isto vita naturæ, videret lumen solare et prospera hujus vitæ, juxta illud in Ecclesiaste : Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem.48

Ecce hæc omnia, id est præscriptas jam admonitiones et correptiones per visionem nocturnam et infirmitatis immissionem, per angelicam subventionem et illuminationem secretam, ut homo redeat a peccatis ad gratiam, operatur Deus tribus vicibus per singulos. Verbum hoc intricatum est satis, multisque fuit erroris occasio, ita ut dicerent hominem non posse pœnitere post tertiam recidivationem : cujus erroris assertor (ut Lyra hic recitat) fuit et quidam Rabbi Salomon, excæcatorum Judæorum excæcatus magister. Novatus quoque hæreticus, Romanæ Ecclesiæ olim diaconus, dixit sacramentum Pœnitentiæ iterari non posse, allegans illud Apostoli ad Hebræos : Impossibile est eos qui semel sunt illuminati, et gustaverunt donum cœleste, et prolapsi sunt, renovari rursus ad pœnitentiam;49 et quod primo Regum habetur : Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus ; si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo?50 Istam difficultatem Thomas in Summa contra gentiles rite determinat. Apostolus enim de renovatione ad pœnitentiam per sacramentum Baptismi, quod non iteratur, locutus est loco prætacto, quamvis verba ejus aliis modis possint exponi. In verbis quoque libri Regum inductis, non impossibilitas absoluta, sed difficultas magna exprimitur.

Porro quod jam Eliu ait, Deum omnia hæc tribus vicibus operari per singulos, nequaquam superficialiter verificatur. Multi enim fuerunt, quos Deus per horribiles visiones somniales et per infirmitates corporales non monuit. Oportet ergo ut distributio hic notata, sit accommoda, et intelligatur de his, quos Deus præfatis visitat modis et vicibus : juxta quem modum loquendi fertur in Psalmo, Allevat Dominus omnes qui corruunt. Per trinarium vero, seu per tres vices, insinuatur numerus indeterminatus.51 Et convenienter hoc loco, per trinarium indeterminatus numerus denotatur, quia nunc agitur de judicio quo Deus judicat actus humanos : in quibus sententiam præcedit trina monitio. Interdum equidem per millenarium, quandoque per denarium, aliquando per septenarium, nunc autem per trinarium indeterminatus exprimitur numerus. Denique non sequitur : Deus agit hæc tribus vicibus, ergo non pluribus. Postremo, quum tota hæc vita, sit peregrinatio quædam et via ad aliam vitam, quamdiu durat hæc via, durat et status atque facultas merendi ac demerendi : ad quod ex utroque Testamento plura ac certissima possent testimonia introduci.

Ut revocet animas eorum a corruptione, id est peccato, quod mentis corruptio est, et illuminet luce viventium, id est lumine gratiæ in præsenti, et lumine gloriæ in futuro, juxta illud in Psalmo : Placeam coram Deo in lumine viventium.52 Qui enim Deo fruuntur, præ ceteris creaturis propriissime vivere asseruntur. Virtuosi etiam viatores, quoniam fonti vitæ per caritatem et cetera gratiarum charismata juncti sunt, vivere proprie perhibentur : in quibus multiplex lux invenitur, videlicet gratia gratum faciens, dona Spiritus Sancti, inter quæ donum sapientiæ splendidius micat; ceteræ quoque virtutes, fructus ac beatitudines frequenter lumina appellantur : quibus omnibus anima intus coram Deo pulchriformiter clarificatur.

Deinceps admonet Eliu sanctum Job, non parum animose atque frontose. Attende, Job, et audi me; et tace dum ego loquor, ne tanti tamque sapientis viri verba interrumpere audeas. Si autem habes quod loquaris, responde mihi. Loquere, quia paratus sum, et facile mihi erit satisfacere tibi. Volo enim te apparere justum : id est, non ex invidia increpo te, quia justitiam tibi nunc faveo; et quantum in me est, vellem quod posses te vere justum probare. Quod si non habes, quod mihi respondeas, et quo te justum ostendas, audi me; tace, tanquam discipulus et convictus, et docebo te sapientiam, ut ea quæ Dei sunt, vere intelligas, atque per illa de te ipso discretius judices.53

Footnotes

  1. * alias quatur ↩

  2. Eccli. IV, 12. ↩

  3. Malach. n, 10. ↩

  4. Rom. v, 13. ↩

  5. Job x, 9, 10. ↩

  6. Hebr. xiii, ↩

  7. Ibid. xiii, 11. ↩

  8. Hebr. xxxi, ↩

  9. Hebr. xvi, ↩

  10. Job vii, 20. ↩

  11. Job xiv, 16. ↩

  12. Job xiii, 23, 24. ↩

  13. Ibid. 27. ↩

  14. Job xiii, 3. ↩

  15. Ibid. 22, 23. ↩

  16. Ps. cxlviii 5. ↩

  17. Ps. iv, 6. ↩

  18. Ibid. 7. ↩

  19. Job iv, 13. 14, 16. ↩

  20. Tum. xxii- iv. ↩

  21. eli. x, 15. ↩

  22. Sap. vi, 20. ↩

  23. s. lli, 2. ↩

  24. Ps. lii, 2. ↩

  25. Job xix, 29. ↩

  26. Job vui, 14. ↩

  27. Prov. xx, 30. ↩

  28. Eccli. x, 15. ↩

  29. Num. xxii-iv. ↩

  30. Num. vii, 14. ↩

  31. Job IV, 13. ↩

  32. Job v, 1 et seq. ↩

  33. Gen. xxxvii, 22. ↩

  34. Jer. xi, 15. ↩

  35. Dan. vii, 10. ↩

  36. Is. xxviii, 19. ↩

  37. Tob. m, 22. ↩

  38. Ps. lxxxvi, 10. ↩

  39. Tob. iii, 22. ↩

  40. IV Reg. v, 14. ↩

  41. Ezech. III, 19, 21; XXXIII, 9. ↩

  42. Is. LXV, 6; ↩

  43. Abd. 5. ↩

  44. Ezech. IX, 0; XI, 21; VI, 43; XXII, 41; Joel III, 7; ↩

  45. Jer. XVI, 8; XXV, 12; ↩

  46. Judith VIII, 26, 27. ↩

  47. Job XI, 6. ↩

  48. Eccle. XI, 7. ↩

  49. Hebr. vi, 4, 6. ↩

  50. 1 Reg. ii, 25. ↩

  51. Ps. cXLIV, 14. ↩

  52. Ps. lv, 13. ↩

  53. 1 Reg. ii, 25. ↩

Chapter 63 of 72