Articulus 62
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI QUARTI : PRONUNTIANS QUOQUE ELIU.
PRONUNTIANS quoque Eliu, etiam hæc verba locutus est. In eo quod dicitur, Pronuntians, datur intelligi quod cum grandi auctoritate, audacia atque facundia loquebatur, ceteros quasi minus sapientes, infra se reputans constitutos. Audite, sapientes in divinis, verba mea; et eruditi in moralibus et rebus humanis ac naturalibus, auscultate me. Quasi dicat, Talia loquar, quæ non nisi a sapientibus et eruditis queunt intelligi: quemadmodum ait Apostolus, Sapientiam loquimur inter perfectos. In quibus etiam verbis Eliu de se ipso non mediocriter magnifice sentit, utpote in sapientia et doctrina se innuens eminentem, sapientiumque et eruditorum advertentia dignum.
Auris enim verba probat, id est, percipit et judicat cujus sint soni; et guttur escas gustu dijudicat. Guttur enim per nervum gustativum usque ad ipsum protensum, escarum sapores percipit, atque dijudicat quales sint: quod facit gustu, id est per sensum gustus, cujus objectum est sapor; vigetque gustus in nervo gustativo, et fundatur in eo. Hoc Eliu ait, ad innuendum quod sicut exteriorum sensuum est de propriis objectis bene judicare, sic sapientium et eruditorum de intelligibilibus, præsertim sublimibus ac divinis, qualia ipse Eliu intendit proponere: ita quod sicut auris non noscit aut percipit escas, nec guttur verba, ita nec stultus sententiam sapientis. Hoc ipsum et Job superius ait: Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis, saporem?1 Porro sensus seu potentiæ animæ dicuntur operari seu agere tanquam a quo agens: quia per eas suppositum, quod est homo, agit, qui agit tanquam quod agens. Quemadmodum enim esse, ita agere et pati proprie sunt suppositorum, secundum Philosophum.
Judicium eligamus nobis : id est, falsitate et præcipitatione animi spretis ac evitatis, verum amplectamur judicium, discrete agendo, rite considerando ; sicque quid verius sit, dictum Job an meum, idonee judicemus. Tale judicium quilibet nostrum eligere debet in his, quæ ipsum concernunt, et ad ipsius judicium pertinent, Christo dicente : Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Unde Apostolus ait : Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Et inter nos videamus oculo intellectuali, id est, vivaciter perpendamus, quid sit melius, id est verius et justius de materia disputationis præsentis. Ideo enim datus est homini intellectus, ut verum a falso, bonum a malo, appetendum a fugiendo discernat ac segreget. Quod agere quam sit placitum Deo, ipse testatur per Jeremiam : Si separaveris, inquiens, pretiosum a vili, quasi os meum eris.2
Consequenter aggreditur ipsum Job. Quia dixit Job : Justus sum. Hoc utique dixit : Si judicatus, inquit, fuero, scio quod justus inveniar. Et Deus subvertit judicium meum, id est, perverse atque injuste me judicavit, videlicet contra ordinem juris, infligendo mihi pœnam absque meo demerito. Verbum istud sanctus Job non dixit formaliter, sed simile aliquid, quod Eliu cepit ad sensum istum. Superius enim Job dixit : Saltem nunc intelligite, quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. Judicium autem non æquum, videtur esse iniquum. Et iterum dixit : Vivit Deus qui abstulit judicium meum. Sed, sicut expositum est, talia Job
Cor. n. 6.3
Joann. vii, 24.
I Cor. xi, 31.
Jev. xv, 19.
Job xiii, 18.
Ibid. xix, 6.
Ibid. xxvii, 2.
5 xii, 11. non dixit, intendens quod absolute iniquo judicio esset divinitus judicatus, sed quod judicium quo judicatus fuit, non esset æquum, loquendo de æquitate humani judicii, quo unicuique datur secundum quod meruit.
In judicando enim me, mendacium est, id est, error et falsitas fuit in judicio, quo Deus me judicavit, et pœnis istis exposuit. Hoc Job nequaquam asseruit; sed Eliu hoc ipsi mendose imponit, quia videbatur sibi sequi ex verbis Job. Consequens quippe in antecedente quodammodo dicitur, scilicet virtualiter atque implicite. Et violenta sagitta mea: id est, pœna mihi a Deo inficta, non per justitiam, sed per violentiam seu tyrannidem Dei mihi inficta est. Hoc rursus Job non dixit directe, imo nec æquivalenter. Eliu tamen hoc ipsi imponit, quia supra Job locutus est Deo: Sto, et non respicis me; mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.4 Quod quomodo intelligendum sit, in superioribus jam patuit. Iterum ait Job:
Iratus est contra me furor Domini, et sic me habuit quasi hostem suum.5 Absque ullo peccato, id est, nullam habui culpam, ut paterer ista. Verum est quod Job testatus est se absque peccato suo esse percussum; nam dixit: Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.6 Tamen non dixit se absolute esse absque omni peccato: imo oppositum fassus est, deprecans Deum, Parce peccatis meis.7 Unde dicere voluit, quod licet aliquoties venialiter peccavit, non tamen tam graviter, ut tanta adversa meruerit, præsertim quia et pro venialibus quotidie satisfecit. Eliu autem sequitur eos, qui alio repetunt sermone, et quædam adjiciunt: quod impium est et plurimorum origo malorum. Propter quod in Proverbiis scribitur:8 Qui alio sermone repetit, separat fœderatos.
Ex præinductis præmissis Eliu infert, loquens ad adsistentes: Quis est vir ut est Job? id est, nullus invenitur ei similis in malitia, quia sacrilegus est et blasphemus. Juxta quem modum tertio Regum, de Achab rege Israel scribitur: Igitur non fuit alter talis ut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini.9 Qui bibit, id est, quasi poculum intra se sumit, subsannationem, id est peccata subsannanda, seu divini derisionem judicii, quasi aquam, id est abundanter et absque mensura ac freno; qui graditur, id est, conversando communicat, cum operantibus iniquitatem, et ambulat ad infernum cum viris impiis, ita quod affectu, verbo et opere eis conformis est. Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiamsi cucurrerit cum eo, id est, quamvis ferventer atque alacriter fuerit voluntatem Dei secutus, et obedierit ei. Ire autem cum Deo, est bene agendo ei in omnibus consentire, seu ejus voluntati se conformare, quemadmodum in Genesi legitur Enoch ambulasse cum Deo. Qui autem hoc ipsum ferventer pergerit, non solum vadit, sed insuper currit cum Deo. Porro, hæc verba beatus Job non dixit, sed Eliu ea illi imponit:10 quia hinc inde quædam asseruit, ex quibus hæc sequi ipsi Eliu videbantur. Siquidem supra ait Job: Innocentem et impium ipse (vide licet Deus) consumit. Et iterum: Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentium rideat.1112 Rursusque: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ, tamen sordibus intinges me.13 Denique Job multipliciter probavit se justum, sicque cucurrisse cum Deo; et tamen dixit ad eum, Arbitraris me inimicum tuum.14 Ex quibus Eliu intulit, quod Job dixerit se innocentem, et Deo nihilo minus displicentem. Verum (ut patuit) inducta hæc verba Job, non ita sunt intelligenda, ut Eliu interpretatur.
Ideo, viri cordati, id est magnanimes, fortes et intelligentes, audite me, quia tales verborum meorum capaces sunt, nec alii digni sunt me audire, ut Job vitiis passionibusque repletus, et ideo incorrigibilis manens. Sic Eliu sensit. Insipientes autem et vitiosi dicuntur non habere cor, juxta illud Jeremiæ:15 Audi, popule stulte, qui non habes cor. Osee quoque ait:16 Ephraim quasi columba seducta, non habens cor. In Proverbiis quoque legitur: Qui despicit amicum suum, indigens corde est.17 In quibus verbis, cor pro intellectu seu ratione accipitur. Similiter formidolosi dicuntur non habere cor, quia in eis ratio passioni timoris statim succumbit.
Absit a Deo impietas mentis, et ab Omnipotente iniquitas operis. Hoc est quod ait Psalmista: Quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.18 Etenim Deus sublimis et benedictus, naturaliter bonus est, essentialiter sanctus, pure et infinite, substantialiterque perfectus, universæ bonitatis, sanctitatis atque justitiæ mensura, causa et ratio. Opus enim hominis reddet ei, id est, secundum exigentiam et meritum actionis seu vitæ hominis reddet ei, infligendo adversa, tribuendove prospera; et juxta vias singulorum restituet eis, id est secundum affectiones et studia, quibus bene vel male egerunt. Sed quoniam virtus et vitium, meritum et demeritum, magis in interioribus quam exterioribus actibus constituuntur, ipsumque præmium essentiale in patria interiori atque elicito actui caritatis correspondet; certum est quod in verbis Eliu atque similibus Scripturæ locis, per opus non solum exterior operatio designetur, sed quælibet actio hominis. Juxta quem modum Christus loquitur Judæis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.19 Denique, quamvis verba hæc Eliu vera sint, et multis locis Scripturæ conformia, tamen secundum sensum quem Eliu hic intendit, non semper veritatem sortiuntur. Ideo namque hæc verba inducit, ut probet quod Deus non puniat quemquam in vita hac, nisi pro suis peccatis: quod jam supra frequenter patuit falsum.
Vere enim Deus non condemnabit frustra, id est sine ratione idonea, puta peccato, ut Eliu sensit: quod verum est, si ad finalem atque æternam condemnationem referatur; si vero intelligatur ut Eliu intendebat, quod Deus neminem in hac vita objicit seu exponit adversis et plagis, nisi pro suis peccatis, stare non valet. Nec huic verbo secundum quod verum est, obviat quod supra Dominus ait ad Satan: Tu commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.20 Absolute enim loquendo, Deus nullum frustra affligit. Quomodo tamen dicat se frustra sanctum Job afflixisse, in expositione secundi capituli requiratur. Nec Omnipotens subvertet judicium. Justus enim Dominus et justitias dilexit. Hinc Baldad disseruit: Numquid Deus supplantat judicium, et Omnipotens subvertit quod justum est?21
Quem constituit alium super terram? id est, nullum alium præfecit terræ in principem, sed ipse omnium terrenorum provisor, judex et Dominus est. Aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? id est, alium non ordinavit mundi rectorem, sed ipse qui condidit omnia, regit. Sed his obviare videtur, quod ipsemet Christus ex parte naturæ assumptæ protestatur: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.22 Hinc, secundum doctores, anima Christi prælata et dominans facta est omni creaturæ, humanitatique Christi subjecta sunt omnia. Denique inferiora reguntur per superiora, sicut corpora cœlestia a suis motoribus, et terrena seu mixta et elementa, ab orbibus, planetis, et stellis. Unde, secundum Philosophum, oportet hunc mundum contiguum esse lationibus superiorum, ut tota ejus virtus inde gubernetur.23 Imo superius dictum est: Terra data est in manus impii.24 Sed omnium horum atque similium una solutio est, quod scilicet Deus nullum constituit regem et principem, provisorem ac judicem terræ aut orbis alium, quam se tanquam principalem et propria auctoritate, voluntate et lege agentem;25 sed hoc modo solus Deus præsidet universis. Alii vero quos sibi in quibusdam agendis substituit, sunt ministri ipsius, et velut instrumentales ac secundarii præsidentes, quibus desuper lex certa præfigitur, quam nisi sequantur, a summo Principe punientur. Sicque intelligenda sunt, quæ hic scribit Gregorius:
Per se mundum regit, qui per se hunc condidit. Unde Eliu verba ista induxit, ad demonstrandum quod mundus bene regatur, nec actus hominum injuste desuper judicentur: quia omnipotens Deus, si per se ipsum regere non negligit quod creavit, quod bene creavit utique bene regit; et qui necdum facta creavit ut essent, quæ jam fecit non deserit. Hinc non licet ad alium appellare, ut quum Deus sit mensura et regula universæ æquitatis ac veritatis, eo ipso quo ipse aliquid agit, sequitur quod sit rectum et bonum, justum et verum. Unde judicia Dei aliquando occulta sunt, nunquam injusta.
Si direxerit ad eum cor suum, id est, si homo mentem suam ad Deum converterit, seu ad susceptionem gratiæ ejus aptaverit, faciendo quod in se est, juxta illud Threnorum: Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.2627 Itemque in Osee: Convertere ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.28 In Proverbiis quoque scriptum est: Hominis est animum præparare. Et denuo ibidem: Cor hominis disponit viam suam, sed Dei est dirigere gressus ejus.29 Spiritum illius, id est mentem seu animam, et flatum, id est desiderium, quod flatui comparatur, quum sit quædam adspiratio ad desideratum; vel per flatum, designatur anima, quantum ad vires suas inferiores; ad se trahet, id est, Deus gratiose sibi conjunget, et per caritatem in se transformabit ac vertet; et quod homo per se ipsum non valet, Deus efficiet et complebit.30 Ideo monet Apostolus: Accedamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus.31 Et Psalmista: Accedite, inquit, ad eum, et illuminamini, et facies vestræ non confundentur.32 Ecclesiasticus quoque inducit: Quis invocavit illum, et despexit eum? Hinc per Jeremiam Dominus loquitur: Quis est iste qui applicet cor suum, ut appropinquet mihi?33 Præterea, curvatur cor, quum appetit ima; rectificatur vero, quum ad Deum dirigitur: et quo homo se ad divinam illuminationem ac inflammationem magis disponit, pœnitendo, orando, adspirando, seu aliis virtuosis exercitiis se parando; eo Deus eum gratiosius abundantiusque implebit, illustrabit, accendet.
Deficiet omnis caro simul, id est, Deo spiritum hominis ad se trahente, caro deficiet, et omnis carnalis affectio exstinguetur, corporaleque robur debilitabitur, juxta illud in Psalmo: Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei.34 Quo enim anima in divina plus transformatur ac rapitur, eo pars sensitiva et corpus in suis actibus amplius remittuntur ac debilitantur. Et homo in cinerem revertetur, id est, cinerem et pulverem se esse humiliter recognoscet: quia quo altius contemplando erigitur, eo propriam infirmitatem clarius intuetur. Denique comparatione divinæ potestatis spiritum hominis ad se trahentis, omnis virtus humana occumbit et deficit, ipseque homo per mortem in cinerem redit. Quemadmodum etiam Eliphaz dixit: Qui habitant domos luteas, consumentur velut a tinea.35
Præterea, quidam exponunt hæc aliter. Si direxerit ad eum cor suum, id est, si Deus ad aliquem voluntatem suam direxerit ad eum destruendum, spiritum illius et flatum ad se trahet, id est, ab esse in corpore tollet, atque deficere faciet, ita quod caro prorsus corrumpetur, homoque morietur. Expositio ista videtur inepta, idcirco pertranseo.
Si ergo habes intellectum, id est intellectualem capacitatem ad ea quæ dico, o Job, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei a me. In quibus verbis clarescit, quod Eliu rursus a sua superbia tactus sit, et de altitudine eloquentiæ atque scientiæ suæ inaniter elevatus. Hinc ait Gregorius: Habent hoc proprium arrogantes, ut quum acutum quid sentiunt, inde mox ad vitium elationis erumpant, sensusque omnium in sui comparatione despiciant, et se in suo judicio aliorum meritis anteponant: quia dum minora incaute negligunt, ad majora perniciose prorumpunt. Numquid qui non amat judicium, sanari potest? Hoc dupliciter potest exponi. Primo, quod qui judicium discretionis, quo inter bonum et malum, inter verum et falsum discernitur, non diligit, a vitiis non curatur. Talis enim est indiscretus, rationis judicio non acquiescens. Secundo, quod qui judicium Dei non amat, sed reprobat, in anima non sanatur. Per quod Eliu notat Job, quod nec anima nec corpore possit sanari, quia divino judicio se opponat, et informationi humanæ acquiescere spernat. Itaque debet homo rectæ rationis amare judicium, examinare et increpare se ipsum, aliorum recto judicio stare, in proprio sensu pertinax non manere.
Et quomodo tu eum qui justus est, scilicet Deum, in tantum condemnas, ut dicas eum subvertisse judicium tuum, teque mendaciter judicasse? Quod rursum Eliu erronee imponit beato Job. Qui dicit regi, Apostata, id est, impios reges Deus vocat apostatas, id est a Deo atque justitia apostatantes, ita quod Deus potestati aut personæ non defert contra justitiam, sed reges deponit, occidit, condemnat, juxta illud Ecclesiastici: Sedes ducum superborum destruxit Deus. Qui vocat duces, impios, dum impii sunt, ita quod Deus neminem timet, nullique cedit in derogationem veritatis. Dicit autem Gregorius: Unusquisque rector superbus, toties ad culpam apostasiæ labitur, quoties præesse hominibus delectatur. Sub quo enim sit, non considerat. Unde necesse est ut qui aliis præest, quæ exempla subditis præbeat, solerter attendat, et tantis se sciat vivere, quantis præesse*.*
Qui non accipit personas principum, id est, contra justitiam eis non defert propter dignitatem principatus eorum. Unde in Numerorum libro jussit omnes principes Israel suspendi in patibulis. Et Sapiens habet: Potentes potenter tormenta patientur; et: Fortioribus fortior instat cruciatus. Nec cognovit tyrannum, id est, eum non approbavit, nec causam ejus justificavit, dum disceptaret contra pauperem, id est, judicio contra eum injuste contenderet. Imo judicium sine misericordia facit his, qui non faciunt misericordiam, præsertim pauperibus. His autem similia et majora locutus est Job, dicens: Balteum regum Deus dissolvit, et præcingit fune renes eorum; ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat. Multaque alia loquitur ibi, ex quorum prolixa elucidatione illic inducta, ista clarius patent. Opus enim manuum ejus sunt universi, id est, creaturæ Dei sunt parvi et magni, juxta illud in libro Sapientiæ: Pusillum et magnum fecit Dominus, et æqualiter ei cura est de omnibus.
Subito morientur, id est, justo Dei judicio repente et improvise de vita tollentur præsidentes iniqui, secundum illud Psalmi: Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. Et in media nocte curvabuntur populi, id est, divina virtute humiliabuntur et dejicientur; et pertransibunt, id est, de vita ista ad aliam atque ignotam regionem transibunt. Potestque per mediam noctem, tempus illud nocturnum intelligi, vel quæcumque grandis adversitas et tempestas, vel ignorantia, ac vitiositas mentis. Hinc Isaias asserit: Incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum. Est autem et curvatio seu curvitas bona, qua quis propriam parvitatem perpendens, deprimit semetipsum, humiliter de se sentiens, seque in cunctis spernens et vilipendens.
Unde Baruch inducit: Anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva, dat tibi gloriam Domino. Per Isaiam quoque Deus promittit Ecclesiæ: Venient ad te curvi filii eorum qui detrahebant tibi. Et auferent violentum absque manu: id est, tyranni et violenti ab adversariis suis tollentur ac perimentur, quoniam contra tales frequenter excitatur seditio subditorum, vel occulte interficiuntur. Ideo subditur, Absque manu, id est insidiose, non potestative. Gregorius vero exponit, quod divina judicia auferunt violentum,
Jacob. II, 13.
Job xii, 48, 19.
Sap. VI, 8.
Ps. LXXII, 19.
Is. II, 17.
Baruch II, 18.
Is. LX, 14.
Eccl. x, 17. præest
Num. xxv, 1.
Sap. VI, 7, 9. absque manu, id est invisibiliter, sicut in Daniele de Antichristo seu Antiocho scribitur, quia sine manu conteretur.36
Oculi enim ejus, scilicet Dei, sunt super vias hominum, id est, actus hominum intuentur; et omnes gressus eorum considerat. Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, id est, in Deo non sunt tenebræ ignorantiæ aut oblivio, quæ est velut umbra mortis. Similiter nec extra Deum sunt hujusmodi tenebræ, talisve umbra mortis, ut abscondantur ibi, id est in eis seu per eas, qui operantur iniquitatem, id est, peccatores lateant Deum. Nil enim occultare potest creaturam a Creatore. Istis, quia sæpissime dicta sunt, immorandum non reor. Deum omnia intueri, pensare et judicare, ideo tam frequenter profert Scriptura, ut hominibus timorem Dei, custodiam cordis, emendationem vitæ incutiat. Unde in Ecclesiastico legitur:37 Oculi Domini multo lucidiores sole, in omni loco contemplantur bonos et malos.38 In Jeremia quoque Dominus protestatur: Oculi mei super omnes vias eorum; non sunt absconditæ ab oculis meis.39
Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad eum in judicium. Jam de violento asseruit, quod auferetur absque manu; et causam adjecit, quoniam oculi Dei sunt super omnes vias hominum: ideo pro peccatis debitas pœnas infligit. Quibus verbum istud subjunxit: Neque enim, etc. Unde ad litteram, de violento loqui videtur, vel de iniquo ac reprobo: ut sit sensus, quod ultra, scilicet postquam de vita sublatus est, et a Deo in suis iniquitatibus deprehensus, seu definitiva sententia condemnatus, non est in ejus potestate ut veniat rursus ad Deum in judicium disceptationis seu examinationis: quia non amplius ad judicium istud habet reduci, præsertim loquendo de particulari judicio. Gregorius vero exponit de judicio discretionis seu propriæ discussionis, quo homo in vita hac examinat judicatque se ipsum salubriter, atque per hoc venit ad Deum, ejusque gratiam, reprobando et castigando se ipsum. Post mortem autem non est in hominis potestate venire ad Deum, in seu per tale judicium, quia post mortem non est status merendi. Potest etiam ita exponi, quod ex quo Deus omnium habet notitiam, hinc post mortem [non] est in hominis alicujus potestate venire ad Deum in judicium, quia, velit nolit, ad divinum judicium trahitur, dicente Apostolo:40 Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi.
Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis, id est, Deus innumerabiles homines in sæculo isto sæpe occidet propter eorum peccata, quibus alios succedere faciet. Quod etiam spiritualiter facit, dum plurimos justo judicio gratia privat et perire permittit; aliis vero in illorum succedentibus locum, vitam naturæ et gratiæ confert. Hoc est quod supra dixit Job: Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.41 Novit enim opera eorum vitiosa, notitia simplicis cognitionis, non approbationis, quemadmodum in Amos fatetur:42 Cognovi multa scelera vestra. Et idcirco inducet noctem, id est æternæ lucis privationem, juxta illud in Isaia: Tollatur impius ne videat gloriam Dei. In præsenti quoque nox, hoc est caligo peccati et ignorantiæ, seu privatio gratiæ, eis inducitur.43 Unde ait Apostolus: Non sumus noctis neque tenebrarum.44 Et conterentur, id est, corporaliter morientur, spiritualiterque peribunt. Hoc loco scribit S. Gregorius: Omne peccatum, quod tamen citius pœnitendo non tergitur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et pœna peccati. Peccatum namque quod pœnitentia non diluit, ipso suo pondere mox ad aliud trahit. Unde fit, ut non solum peccatum sit, sed peccatum et causa peccati. Sed peccatum quod ex peccato oritur, non jam peccatum tantummodo, sed peccatum et pœna est peccati: quia justo judicio Deus omnipotens cor peccantis obnubilat, ut præcedentis peccati merito, etiam in alia cadat. Hinc de quibusdam scribit ad Romanos primo Apostolus : Quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Propter quod tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut contumeliis afficiant corpora sua in se ipsis.45 In Psalmo quoque dicitur Deo :46 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum.
Quasi impios percussit eos in loco videntium : id est, præfatos innumerabiles homines malos Deus contrivit atque plagavit in sæculo isto, quod est viventium atque videntium mansio, ita quod coram aliis eos percussit, sicut decuit percuti impios, vel sicut alios infideles sacrilegosque percussit. Sicque, Quasi, notare potest tam similitudinem quam veritatem. Ideo demum percutit Deus iniquos in loco videntium seu in conspectibus aliorum, ut illorum exemplo alii terreantur et emendentur. Hinc Albertus allegat Ptolemæum in Almagesti dicentem : Qui ad alios non corrigitur, alii corrigentur ad ipsum.
Qui quasi de industria recesserunt ab eo : id est, a Deo, et a luce justitiæ aversi sunt mente ex studio atque proposito vitioso ; et peccaverunt non ex infirmitate, vel ignorantia pura, sed ex habitu pravo, ex certa malitia, ex deliberatione iniqua, excogitantes quasi industriose vias et media perpetrandi iniqua : quales sunt, qui concupiscentias suas conceptasque malitias studiose ad effectum perducere moliuntur, et præcepta Creatoris sui scienter transgrediuntur, atque in rebus creatis, caducis et vanis, carnalibus seu terrenis finem sibi constituunt, amorem defigunt, delectationem exquirunt, talia summo, immenso, ac incommutabili bono impiissime et insipientissime præferentes. De quibus loquitur Jeremias : Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.4748 Isti sunt qui lætantur quum malefecerint :49 quibus competit illud Psalmi : Dixit injustus ut delinquat in semetipso ; non est timor ante oculos ejus.50 Et omnes vias ejus intelligere noluerunt, id est, divina præcepta, consilia, testimonia, documenta cognoscere contempserunt. Vel si eas nude atque informiter sciverunt, aut scire optarunt ex vanitate ad commodum sui, non tamen eas scire voluerunt notitia formata et efficaci, de qua in prima sua epistola ait Joannes : Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.5152 Horum ignorantia inexcusabilis est, gravans et affectata, quemadmodum Judæorum : de quibus ait Salvator : Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent ; nunc autem excusationem non habent.5354 Cujus causam subjungens : Viderunt, inquit, et oderunt me et Patrem meum gratis.55 Illorum ergo sequuntur malitiam, qui veritatis odiunt instructorem.
De hac materia dicta sunt plura in superioribus; ubi etiam verbum istud sententialiter continetur, quum dicitur :56 Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.57 Sed occurrit hic dubitatio una, quæ solet quosdam movere, quomodo scilicet aliquis peccet ex certa scientia atque malitia, seu ex deliberatione, et velut industria, quum tamen secundum beatissimum principem theologorum, divinum Dionysium, nullus respiciens ad malum, operetur.; et juxta Philosophum, omnis malus sit ignorans. Secundum quem, etiam objectum appetitus, est bonum, ita ut malum (secundum quod tale) appeti nequeat. Et respondendum, quod nullus appetit aut efficit malum culpæ, in quantum est malum, sed in quantum est apparens bonum. Nisi enim videretur aliquo modo bonum, videlicet ad aliquid utile et delectabile, nullatenus appeteretur, nec fieret. Propter quod Salomon loquitur : Omnis viri via, recta sibi videtur.5859 In quantum ergo peccator judicat aliquo modo bonum, quod vere est malum, errat atque ignorans vocatur. Hinc, secundum Philosophum, notitiam veri quam homo in generali sinceriter habet, passio seu malitia in particulari obtenebrat, ita quod caret scientia actuali formata, quæ dicitur practica et boni efficaciter approbativa. Itaque peccat quis ex deliberatione et certa scientia, quia quod agit, novit esse illicitum, et tamen id facere decrevit, loquendo de informi et nuda notitia :60 nihilo minus caret formata et actuali notitia sive scientia. Illa quoque informis notitia in particulari facto, ignorantiæ et errori alicui permiscetur, ut dictum est.
Sic ergo perversi quasi de industria recesserunt a Deo, ejusque vias intelligere noluerunt, ut pervenire facerent ad eum clamorem, id est querelam, fletum, orationem, egeni, quem impie oppresserunt, et audiret Deus, id est, per effectum et exauditionem cognoscere se monstraret, vocem pauperum ab impiis afflictorum. Itaque, Ut, concomitanter, non causaliter, hic tenetur. Ex hoc enim quod perversi se tam impie habuerunt, consequitur quod Deus magis attendit seu audit vel vindicat eos qui opprimuntur ab illis. Unde in Genesi ait ad Cain : Vox sanguinis fratris tui clamat ad me.61 Et in Exodo : Clamor filiorum Israel venit ad me :62 quia videlicet ab Ægyptiis opprimebantur crudeliter.
Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? id est, si Deus dederit alicui pacem pectoris in præsenti, vel pacem æternitatis in futuro, quam potissime dat pauperibus et oppressis, nullus poterit electum hunc Dei damnare; quod si Deus concesserit pacem temporis, nullus poterit temporaliter perturbare, Deo resistere, ejus propositum opusque impedire. Sic et Apostolus ait : Si Deus pro nobis, quis contra nos? Ex quo absconderit vultum suum, id est, gratiam contemplationis atque præsentiæ suæ gratiosam serenitatem abstraxerit : quod etiam bonis aliquando dispensative quodammodo facit; quis est qui contempletur eum? Nullus plane, quia ad contemplationem summæ et incomprehensibilis veritatis, ad intuendam pulchritudinem Dei, ad delectandum in eo sinceriter, requiruntur gratia gratum faciens, caritas, donumque sapientiæ. Et super gentem et super omnes homines, id est, tam in qualibet gente, quam in tota hominum multitudine seu in hominibus singulis, istud dictum locum et veritatem sortitur, quod scilicet Deo pacem donante, non est qui damnet;63 et si vultum suum absconderit, non est qui hominem consoletur. Hoc patet (secundum Gregorium) in gentilitate conversa, et in Synagoga relicta. Nullus ergo suis viribus gratiam contemplationis adscribat.
Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Deus indignos, insufficientes, inidoneosque prælatos seu principes aliis præficere dicitur permissive magis quam effective, nisi forte in quantum per impios præsidentes corrigit et emendat vitia subditorum, electos purgans subjectos per rectores iniquos. Hinc per Isaiam ait : Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis.64 Atque in Osee : Dabo tibi regem in furore meo, et principes in indignatione mea.65 Hoc ergo propter populi fit peccata. Denique, quod interim particulariter agitur, in fine sæculi generalissime durissimeque complebitur, quando propter Judæorum totiusque mundi excessus, homo peccati, filius perditionis Antichristus, mundi monarchiam suscipiet.66 De quo Judæis locutus est Christus : Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me.67 Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. De quo ad Thessalonicenses scribit Apostolus :68 Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, eo quod caritatem veritatis non receperunt.
Hinc ait Gregorius : Nullus qui injustum rectorem patitur, illum immoderanter accuset, quoniam sui fuit meriti, perversi rectoris subjacere ditioni : culpam ergo proprii magis accuset operis, quam injustitiam gubernantis. Sic quoque secundum merita subditorum, tribuuntur personæ regentium, ut sæpe qui videntur boni, accepto mox regimine permutentur, sicut de Saule primo Regum habetur.69 Iterum, sic pro qualitatibus subditorum aliquando disponuntur acta regentium, ut sæpe pro malo gregis, delinquat etiam vita boni pastoris, ut patet de David in numeratione populi : cujus culpam ideo populus luit.
Sed quia ipse David culpa in hoc ipso non caruit, nam voluntarie superbiens fuit, hinc et ipse punitus est :7071 quia intimo dolore atque ingenti timore angelum intuendo, et populi sui plagam cernendo, fuit prostratus. Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela est subditorum, non temere judicare vitam regentium, sed propriam infirmitatem incessanter pensare. Sæpe etenim quia de nobis ipsis fortia credimus, prælatos nostros districte judicamus. Quo enim nos ipsos minus cognoscimus, eo illos quos reprehendere nitimur, plus videmus. Hæc atque similia multa, pulchra ac valde utilia, circa hunc locum scribit Gregorius de his, quæ præsidentes subditosque concernunt, et quomodo quilibet eorum de se ipso humiliter æstimare et ad alium habere se debeat : quæ in Gregorio requirantur.
Postremo, Eliu ideo verbum istud induxit, ut insinuaret ipsum Job fuisse hypocritam, et propter populi sui peccata, divina permissione regnasse.
Consequenter alloquitur sanctum Job. Quia ergo locutus sum, probando intentum, ad Deum, id est ad ipsius honorem, atque finaliter propter eum, ad quem etiam aliquando direxi sermonem, te quoque non prohibeo loqui. Disputantium enim est, se invicem audire. Si erravi, tu doce me. Condisputantes etenim dociles esse debent, non pertinaces. Ideo si unus alio quid melius novit, alter acquiescere debet. Nec propter victoriam aut laudem inanem, sed propter veritatis notitiam et virtutis perfectum disputatio fieri debet ex caritate. Si iniquitatem locutus sum, id est verba iniqua, ultra non addam : quia peccatis præteritis non sunt nova addenda, sed de illis dolendum, et de futuris cavendum, secundum illud Ecclesiastici :72 Fili, peccasti? ne adjicias iterum, sed et de præteritis deprecare, ut tibi dimittantur, et quasi a facie colubri fuge peccata. Præterea (juxta Gregorium) consuetudo arrogantium est, tunc auditores de verborum suorum errore inquirere, quum se noverint non errasse, sed fortia quædam dixisse, ut de ipsa inquisitione laudentur : qui tamen de errore argui aspernantur, dum errasse noscuntur.
Numquid a te Deus expetit eam? id est, si loquendo iniquitatem incurri, hanc Deus exquiret a me, non a te : quoniam ego pro ea rationem dare et pœnam perpeti exigar, non tu ; quia displicuit tibi iniquitas mea vel sermo meus. Ideo pro meo peccato non punieris : sicut frequenter unus fit particeps culpæ alterius per consensum ad illam.
Quasi dicat : Non debes de verborum meorum prosecutione turbari, quia si in eis excedo, egomet puniar. Unusquisque enim, teste Apostolo, pro se ipso rationem reddet.73 Ad quod insuper aliam rationem adducit : Tu enim cœpisti loqui, id est, occasionem huic disputationi dedisti, dicendo, Pereat dies in qua natus sum, etc., et non ego.74 Hoc etiam Eliu ait, quoniam culpabiliores esse solent qui in contentionibus inchoant, quam qui respondent. Quod si quid melius nosti, loquere : quod dicit, non putando quod Job aliquid melius ipso sciret, sed ut eum magis confunderet. Imo ad ostendendum insipientiam sancti Job, superbe mox subdit :
Viri intelligentes loquantur mihi, quia tales dumtaxat digni et apti sunt mecum conferre et disputare; et vir sapiens audiat me, quia talis solum capax est sententiæ verborum meorum. Quasi dicat : Iste Job propter passiones et vitia sua, indignus est me alloqui et audire. Hinc subditur : Job autem stulte locutus est : quum tamen jam dictum sit, In omnibus his non peccavit Job labiis suis, nec stultum quid contra Deum locutus est.75 Et verba illius non sonant disciplinam, id est, non indicant eum moralem, reformatum et disciplinatum, nec continent veram doctrinam : imo ostendunt, quod sit penitus vitiosus. Siquidem minus dicit, et magis significat. In quibus verbis rursus Eliu præsumptionem suam arrogantiamque demonstrat. Verumtamen consequenter zelum Dei habere se simulat.
Pater mi, id est, o Deus creator, ratione conditionis et gubernationis Pater, probetur Job usque in finem, id est, usque ad mortem adversitatibus exerceatur, quousque ab errore cessaverit, et veritas tua ei per flagella ista probetur, quia per rationem instrui dedignatur. Ne desinas ab homine iniquitatis, hoc est, non cesses impium istum percutere, quia non emendatur verberibus, qui tantæ est impietatis, quasi homagium fecerit ipsi peccato. Unde Antichristum Apostolus hominem peccati appellat. Qui addidit super peccata sua alia multa et magna, blasphemiam: quæ est impositio falsi criminis in Deum, a quo se perhibet injuste judicatum et cæsum. Inter nos interim constringatur, id est, pœnis coarctetur, et flagellis cingatur, ut se libere movere non queat;76 et tunc, id est ita constrictus, ad judicium ultionis, videlicet pœnas condebitas divino judicio infligendas, provocet sermonibus suis blasphematoriis Deum, id est, causam pœnarum harum Deo ministret: non quod quietissimus et invariabilis Deus nostris vitiis aut modo aliquo provocetur; sed quoniam ob nostra peccata tales nobis pœnas infligit, quasi per hæc provocatus exsisteret. In tantum enim hoc est, ut etiam ira et furor ei ob similitudinem operis adscribantur. Porro quod ait, Provocet sermonibus suis Deum, non imprecative seu optative, sed ironice dixit. Quasi dicat, Obstinatus et incorrigibilis est, ideo peccet et agat quod vult: quemadmodum in Apocalypsi dicitur, Qui in sordibus est, sordescat adhuc.
Footnotes
-
Job xii, 11. ↩
-
Jer. xv, 19. ↩
-
I Cor. ii, 6. ↩
-
Job xxx, 20, 21. ↩
-
Job xix, 11. ↩
-
Job xvii, 2. ↩
-
Job xiv, 16. ↩
-
Prov. xvii, 9. ↩
-
IV Reg. xx 25. ↩
-
Gen. v, 24. ↩
-
Job ix, 23. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Ibid. 30, 31. ↩
-
Job xii 24. ↩
-
Jer. v, 2 ↩
-
Osee xii, 1 ↩
-
Prov XI, 12. ↩
-
Ps. XCI, 16. ↩
-
Joann. VI, 29. ↩
-
Job II, 3. ↩
-
Job VIII, 3. ↩
-
Matth. XXVIII, 18. ↩
-
Job ↩
-
Job IX, 24. ↩
-
Ps. x, 8. ↩
-
Osee XIV, 2. ↩
-
Thren. III, 40. ↩
-
Prov. XVI, 1. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Eccli. II, 12. ↩
-
Jer. XXX, 21. ↩
-
Ps. LXXII, 26. ↩
-
Job IV, 19 ↩
-
Dan. viii, 25. ↩
-
Eccl. xxiii, 28; ↩
-
Prov. xv, 3. ↩
-
Jer. xvi, 17. ↩
-
II Cor. 10. ↩
-
Job xii, 23. ↩
-
Amos v, 1. ↩
-
Is. xxvi, 1. ↩
-
1 Thess. 5. ↩
-
Rom. 1, 21, 24. ↩
-
Ps. lxviii, 28. ↩
-
Jer. iv, 22. ↩
-
Jer. iv, 22. ↩
-
Prov. 11, 14. ↩
-
Ps. xxxv, 2. ↩
-
1 Joann. ii, 4. ↩
-
1 Joann. ii, 4. ↩
-
Joann. 15, 22. ↩
-
Joann. xv, 22. ↩
-
Ibid. 24, 25. ↩
-
Job 111, 14. ↩
-
Job xxi, 14. ↩
-
Prov. 111, 2. ↩
-
Prov. xxi, 2. ↩
-
Prov. ii, 14. ↩
-
Gen. IV, 10. ↩
-
Exod. III, 9. ↩
-
Rom. VIII, 31. ↩
-
Is. III, 4. ↩
-
Osee x, 11. ↩
-
II Reg. XXI, 1-15. ↩
-
Joann. 43. ↩
-
II Thess. 10. ↩
-
I Reg. XI, xv. ↩
-
II Reg. xxi, 17. ↩
-
Reg. xxiv, 10. ↩
-
Eccl. xxI, 2. ↩
-
Rom. xiv, 12. ↩
-
Job III, 3 et seq. ↩
-
Job I, 22; II, 10. ↩
-
II Thess. II, 3. ↩
Chapter 64 of 72