Skip to the text

Articulus 63

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI QUINTI :1 IGITUR ELIU HÆC RURSUM LOCUTUS EST.

IGITUR Eliu hæc rursum locutus est. Eliu multis argumentationibus usus est, et vicissim intento concluso, paulisper conticuit, dans locum respondendi beato Job. Quo silente, Eliu arbitrans eum, vel ex ignorantia, vel ex indignatione tacere, disputationem suam resumpsit, ipsumque Job acriter impugnavit, quia se victum non fatebatur, nec culpabilem affirmabat. Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres, illam verbis prodendo, Justior Deo sum? Dixisti enim: Non tibi, o Deus, placet quod bonum est, id est vita seu actio virtuosa. Verba ista beatus Job non deprompsit formaliter, imo nec virtualiter; sed Eliu asserit eum ista dixisse, quia sequencebantur ex præhabitis verbis Job, secundum quod ea Eliu intellexit. Siquidem superius ait Job: Quis mihi tribuat, ut veniam usque ad solium ejus (scilicet Dei)?

Ponam coram eo judicium. Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.2 Ex quo sequi videtur, quod secundum sincerum processum justitiæ, Job in causa judiciali contra Deum prævaluisset, sicque senserit Deo esse se justiorem. Sed ad quem sensum verba illa protulerit, ibidem expositum est. Quod autem Job dixerit Deo, Non tibi placet quod justum est, Eliu sumpsit ex eo, quod Job superius dixit: Si fuero justus, non levabo caput, videlicet quasi non habeam spem placendi Deo per hoc.3

Vel dixisti Deo: Quid, id est aliquid, tibi, o Deus, proderit, si ego peccavero. Vel legendum est hoc interrogative, eritque sensus: O Deus, quid proderit tibi, si ego peccavero? tanquam dicat: Placet tibi ut peccem, quasi hoc tibi prosit; et tamen quid tibi hoc potest prodesse? Sic itaque Eliu imponit beato Job errorem illorum, qui dixerunt Deo nostram iniquitatem placere, quasi sibi ad aliqua utilem, ut scilicet ipse ex ea justior appareret, eamque ulciscendo, suam declararet justitiam: ad quod aliqui allegaverunt illud Psalmistæ, Tibi soli peccavi, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas quum judicaris. Contra quorum errorem Apostolus ad Romanos tertio disputat, inter reliqua dicens: Si Dei veritas in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc ego tanquam peccator judicor? Præterea, verbum istud Eliu imponit beato Job, quia superius dicit Deo: Cur mundum me esse non pateris?

Itaque ego respondebo sermonibus tuis, quibus te justum probasti, ostendendo quod falsi sint; et amicis tuis tecum, id est tribus viris istis, qui a te convicti et tibi nunc consentientes, pariter tecum sunt reprobandi.

Suspice cœlum, id est orbes cœlestes et stellas, seu cives supernos, et intuere naturam, cursum, dignitatem, actionem et perfectionem omnium horum; et contemplare æthera quod altior te sit: id est, ex consideratione creaturarum istarum Dei altissimi, perpendere potes, quod Deus sit justior, altior, perfectior, sanctior, sapientior quam tu; sitque extra sphæram et ordinem activorum et passivorum, ita quod malum in eum cadere nullatenus possit. Invisibilia etenim Dei (secundum Apostolum) ex creatura mundi cognoscuntur. Et in libro Sapientiæ scriptum est: magnitudine speciei et creaturæ, poterit creator horum cognoscibiliter videri.4 Unde et ab Isaia admonemur: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.5 Omnia equidem condidit Deus omnipotens perfectionaliter infinitus, ut sua in eis reluceret perfectio, atque ex creaturarum ordinisque earum consideratione, ipse a rationali creatura honoraretur. Propter quod in Proverbiis dicitur: Universa propter se ipsum operatus est Dominus. Ecclesiastes quoque ait: Fecit Deus opera sua ut timeatur. Denique, quamvis omne creatum finitum sit: omnia etenim in numero, mensura, et pondere Deus creavit;6 nihilo minus ex creaturarum speculatione cognoscitur Creator esse immensus, hoc est infinitæ perfectionis in potestate, bonitate et sapientia. Ideo Eliu admonet ipsum Job ad cœli et ætheris seu aeris intuitionem. Quasi dicat: Si illa, o Job, rite consideras, cognoscis quod Deus sit te justior et absolute perfectior infinite. Ideo ei nec obesse vales, neque prodesse. Hinc subditur:

Si peccaveris, quid ei nocebis, qui invariabilis impassibilisque consistit? Et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum, id est in nocumentum ipsius seu minorationem perfectionis et beatitudinis ejus? Quamvis enim Deus in Scripturis frequenter perhibeat se ex hominum peccatis ad iracundiam provocari; imo in Isaia testatur: Laboravi sustinens. Et rursus: Præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Itemque in Genesi de Deo asseritur, quod videns iniquitatem hominum, tactus dolore cordis intrinsecus, dicit: Pœnitet me fecisse hominem.7 Et per Malachiam loquitur: Si configet homo Deum, quia vos configitis me? Quamvis (inquam) ista atque similia in Scriptura veritatis contenta sint, non tamen ita dicuntur, quasi divina mens infinitæ tranquillitatis et gloriæ suæ internæ usquam sustineat detrimentum; sed propter similitudinem operis ejus ad extra, talia asseruntur. Ideo in Jeremia legitur: Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus; nonne semetipsos in confusione vultus sui?8

Porro, si juste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? id est, perfectioni ejus nihil adjicies, nec aliquid quo perficiatur, a te sumet. De quo ait Psalmographus: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Nec obstat quod in Jeremia scriptum est: Date gloriam Domino Deo vestro, antequam contenebrescat; et in Apocalypsi:910111213141516171819 Regnavit Dominus Deus noster omnipotens; gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei.20 Talia quippe dicuntur, non quod demus Deo quod ipse non habet, aut quo caret vel indiget; sed quia quod tenemur, vel ab ipso accepimus, ei exsolvimus, quemadmodum primo Paralipomenon David loquitur Deo: Quis ego et quis populus tuus, ut possimus tibi ista promittere?21 Tua enim sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.

Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua. Culpa unius, alteri non nocet nocumento culpæ, ita quod propter peccatum unius, alter reddatur culpabilis culpa personali et propria, cui pœna sensus debeatur, nisi alter ex peccato alterius inducatur ad culpam, personaliter peccans per impatientiam, iram, consensum, aut simili modo. Sed peccatum uniuscujusque in proprium redundat auctorem. Propter quod Ecclesiasticus ait: Qui fodit foveam, incidet in eam; et facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur.22 Ecclesiastes quoque:23 Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Quomodo ergo impietas unius nociva est alteri? Et respondendum, quod impietas, id est impia et crudelis seu vitiosa actio unius, nociva est alteri directe nocumento pœnæ seu damno pœnali, inferendo damnum in persona, substantia, fama, aut sobole, ut patet de homicidio, oblocutione et furto. Interdum etiam et quasi indirecte, culpa unius nocet alteri nocumento culpabili, in quantum est sibi occasio delinquendi. Immediate tamen alter non incidit culpam personalem, nisi per propriam voluntatem, secundum Augustinum, dicentem quod peccatum adeo est voluntarium, quod si non esset voluntarium, non esset peccatum.

Et filium hominis adjuvabit justitia tua. Virtus enim et perfectio unius alteri, imo et multis prodest, bonum exemplum præstando, veniam et gratiam impetrando, ad cautelam providam inducendo, ab erroribus corrigendo, ad veritatis notitiam perducendo. Ideo Jacobus monet:24 Orate pro invicem, ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. Et in Ecclesiastico scriptum est: Videte quia non solum mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus sapientiam.25 Denique, quomodo impietas unius noceat alteri, atque justitia unius alium juvet, præcipue constat ex eo quod ad Romanos ait Apostolus de Adam et Christo: Sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius hominis obedientiam justi constituentur multi.26 Postremo, hoc loco, inter hominem et filium hominis, non oportet differentiam realem inducere. Siquidem in toto hoc libro rhetorice scripto, eadem res atque sententia sub aliis verbis frequenter exprimitur.

Insuper, quæ induxit, consequenter et explanat.27 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, id est, calumniam patientes dolorose vociferabuntur, et a Deo vel ab homine auxilium postulabunt propter injuriam et violentiam eis a calumniatoribus factam: sicut filii Israel clamaverunt ad Dominum in Ægypto, propter multitudinem Ægyptiorum calumniantium eos. Talis autem clamor venit interdum ex zelo justitiæ, prout in Evangelio ait Salvator: Deus non faciet vindictam electorum suorum, clamantium ad se die ac nocte?28 tanquam dicat, Imo utique faciet. Nam subjecit, Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum.29 Juxta hanc expositionem, quod dicitur, Calumniatorum, active accipitur. Potest quoque sumi passive, eritque sensus :

Propter multitudinem calumniatorum, id est injuriam violentiamque passorum, clamabunt calumniatores, quando pro suis peccatis debita sustinebunt tormenta. Prima tamen expositio sequentibus amplius consonat. Nam sequitur: et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum, id est, impotentiores et inopes flebunt propter oppressionem et contumeliam eis a tyrannis et duris illatam. Quod spiritualiter sumi potest. Quemadmodum enim quidam corporalia damna inferunt, persuad dendo aut opprimendo;30 sic quidam spiritualiter nocent ad vitia inducendo, blandiendo aut perterrendo. Unde, secundum Augustinum, duplicem aciem mundus producit adversus Dei electos seu martyres. Nam blanditur ut fallat, terret ut vincat.

Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me? Hoc quidam singulariter trahunt ad Job, ita quod Eliu dicere voluit, quod Job contradicendo divinæ justitiæ, et in adversis cedendo impatientiæ, non attendit divinæ majestatis præsentiam, nec pensavit Deum esse suum factorem et omnium justissimum conditorem. Insuper, indeterminate accipi potest, quod quicumque in adversis deficiens, non dicit verbo seu facto, Ubi est Deus qui fecit me? id est, in ipso non sperat, et ejus adsistentiam non perpendit, neque præsentiam intuetur. Hinc dicit Gregorius: Quisquis adversitatum tribulatione frangitur, a quo factus sit, minime contemplatur. Nam Deus, qui quod non erat, fecit, factum sine gubernatione non deserit; et qui benigne hominem condidit, nequaquam cruciari injuste eum permittit. Nunquam ergo injuste nos tribulari putemus. Qui dedit carmina in nocte, id est cantica jucunda seu consolationem in adversitate: quia per gratiam suam dat Deus electis adversa cum gaudio ferre, prout Jacobus monet:31 Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis. Et Paulus ait:32 Spe gaudentes, in tribulatione patientes. Christus quoque hortatur: Gaudete in illa hora, et exsultate.33 Hinc dicit Gregorius: Carmen in nocte, est lætitia in tribulatione: quia etsi pressuris temporalitatis affligimur, spe æternorum gaudemus. In quibus verbis Eliu notat Job, quod in tribulationibus suis non debuit sic tristari. Vel sic: Qui dedit carmina, id est psalmos et spiritualia cantica ac revelationes per modum carminum scriptas; in nocte, id est in sæculo et caligine ignorantiæ vitæ hujus. Vel, ad litteram, In nocte, quando revelationes divinæ communius fiunt, exterioribus (ut dictum est) sensibus quietatis. Talia carmina in libro Justorum poterant contineri, de quo Scriptura canonica facit aliquando mentionem.34 Unde Albertus: In nocte, inquit, ignorantiæ hujus prima carmina de Deo fuerunt, illud Catonis allegans:

Si Deus est animus, nobis ut carmina dicunt.

Qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos. Illa enim sunt irrationalis naturæ, in quibus nec intellectus, nec ratio est, sed sola sensitiva cognitio. Hominibus autem contulit intellectum, quo inter verum et falsum, bonum et malum discernunt, a particularibus abstrahunt, immaterialia, insensibilia et divina cognoscunt, studendo proficiunt, unum ex alio considerant et concludunt. Insuper, Deus homines erudivit per legem scriptam et evangelicam, per illuminationem angelicam, per instructionem divinam; unum quoque hominem per alium multipliciter erudit: quod per Apostolos præcipue fecit, quemadmodum Paulus testatur, Corripientes, inquiens, omnem hominem, et docentes omnem hominem in omni sapientia.35 Spiritualiter, per jumenta terræ, designantur homines carnalibus vitiis dediti; per volucres cæli, notantur superbi et curiosi: qui divinarum illustrationum capaces non sunt. Unde super illos, seu plus quam illos, Deus instruit virtuosos ac spirituales, quorum unum Eliu esse se sensit. Postremo, dispositioni animæ rationalis, qua inferioribus formis per rationem præfulget, etiam corporis dispositio correspondet. Non enim ut cetera animalia, habet homo corpus et vultum prona in terram, sed elevata ad cœlum, ut ex hoc perpendat se propter cœlestium ac divinorum contemplationem plasmatum, sicque terrenis et carnalibus spretis, ad superna feratur. Hinc Ovidius ait:

Os homini sublime dedit, cœlumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Ibi, videlicet in tribulatione, secundum Gregorium; vel, Ibi, id est, quia eruditioni qua Deus homines erudivit, non acquieverunt; clamabunt vitiosi atque feroces dignis plagis percussi, et non exaudiet eos Deus, propter superbiam malorum, id est propter eorum arrogantiam in qua manserunt, ac divinis præceptis fuerunt rebelles: ita quod non pœnituerunt veraciter, nec ex amore Dei, sed ex privato amore ac servili timore procedit clamor oratioque ipsorum. Unde in Proverbiis Dominus de talibus protestatur: Tunc (scilicet in adversitatis necessitatisque tempore) clamabunt, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me, eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint.36 Et Psalmista fatetur: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret;37 ad Dominum, nec exaudivit eos.38 Itaque, qui desuper cupit audiri, nequaquam remaneat in affectu peccati, nec in voluntate peccandi; sed ex corde pœniteat et emendet, atque ad Deum mentaliter amorose conversus, ac justitiam zelans, preces fiducialiter fundat indesinenter. Hinc in Isaia Dominus loquitur: Si quæritis, quærite;39 convertimini et venite: hoc est, si me quæritis, vere et ex corde me quærite.

Non enim frustra audiet Deus. Superius dixit, quod calumniam patientes seu injuriati, clamabunt et ejulabunt: quorum Deus audit clamorem. Deinde subjecit, quod Deus vitiosos et oppressores aliorum non audiet: cujus rationem assignans, nunc ait, Non enim frustra audiet Deus. Itaque sensus est, quod Deus non frustra audiet clamorem, precem et gemitum afflictorum;40 sed pie atque salubriter eos exaudiet:41 quorum clamorem frustra audiret, si et oppressores eorum in suis precibus exaudiret, præsertim quia (ut dictum est) oppressi, ex zelo justitiæ orant Deum, ut adversariorum suorum impietatem ac ferociam debite ulciscatur.42 Et Omnipotens causas singulorum intuebitur, id est, actus, negotia, necessitates, vota, preces et studia omnium considerabit, imo indesinenter considerat, ut omnia juste judicet et disponat. Circa quod scribit Gregorius: Nemo qui tardius exauditur, credat quod a superna cura negligitur. Sæpe enim quod impleri velociter petimus, ex ipsa tarditate melius prosperatur.

Etiam quum, o Job, dixeris, Non considerat, id est, Deus hominum acta non pensat, nec judicat; judicare coram illo, id est, coram Deo judica per rectam rationem te ipsum, omnia tua discutiendo, et invenies quod Deus providentiam actuum habeat humanorum, et quod per tuos excessus justo ejus judicio sis percussus. Vel, Judicare coram illo, id est, ab eo utique judicaberis, et per damnationis tuæ experientiam scies, quod Deus cuncta consideret. Ideo subditur: et exspecta eum. Quasi dicat, Tempore suo videbis quantum erraveris: juxta illud Machabæorum, Sustine, et videbis qualiter te Deus torquebit.

Nunc enim non infert furorem suum, id est, in hac vita Deus peccatores longanimiter tolerat, et pœnitentiam eorum patienter exspectat. Flagella quoque quæ hic infert, ex misericordia prodeunt, et ad correctionem hominum communiter ordinantur: quoniam pœnæ vitæ præsentis medicinales dicuntur, tanquam ad correctionem patientium ordinatæ; quamvis interdum contingat oppositum in quibusdam, quos Deus in vita hac horribiliter plagat, et æternaliter insuper damnat, ut in Pharaone et suis, in Dathan et Abiron innotescit. Nec ulciscitur scelus valde, id est, peccata hominum in sæculo isto non vindicat secundum rigorem suæ justitiæ, nec multum districte, sed citra condignum et pie nunc punit et admonet per adversa, juxta illud Sapientiæ: Misereris omnium,

D Domine, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam. Hæc autem Eliu introducit contra ea quæ superius Job induxit, in quibus asseruit se ultra quam meruit flagellatum, et quod contra eum furor Dei esset iratus. Præterea, juxta Gregorium, Deus diu nunc impios tolerat, quoniam æternaliter damnat; et furorem suum nunc inferre dissimulat, quia effundendum sine fine in posterum servat. Eant ergo nunc reprobi, et voluptatum suarum desideria inulta iniquitate consumment; atque eo temporalia flagella non sentiant, quo supplicia eos æterna exspectant.

Ex præinductis concludit: Ergo Job frustra aperit os suum, quia quod loquendo intendit ostendere, non potest firmis rationibus comprobare. Sed oppositum jam probavi. Et absque scientia verba multiplicat, id est, indiscrete et insipienter est garrulus, quemadmodum in Ecclesiaste legitur: Stultus verba multiplicat. Porro, secundum Gregorium, proprium arrogantium esse solet, ut pauca credant, quæ ipsi multa dixerint, et multa credant, quæ ipsis pauca dicuntur.43 Quia enim sua semper dicere volunt, aliena audire non possunt; vim se pati existimant, si ea quæ immoderate sentiunt, immoderatius non effundant.

Footnotes

  1. Apoc. XXII, 11. ↩

  2. Job XXIII, 3, 4, 6, 7. ↩

  3. Job X, 15. ↩

  4. Sap. XIII, 5. ↩

  5. Is. XL, 26. ↩

  6. Sap. XI, 21. ↩

  7. Gen. VI, 5-7. ↩

  8. Jer. VII, 19. ↩

  9. Prov. XVI, 4. ↩

  10. Rom. I, 20. ↩

  11. Job X, 14. ↩

  12. Rom. III, 7. ↩

  13. Ps. I, 6. ↩

  14. Jer. XIII, 16. ↩

  15. Ps. XV, 2. ↩

  16. Malach. III, 8. ↩

  17. Gen. XLIII, 24. ↩

  18. Is. I, 14. ↩

  19. Eccle. III, 14. ↩

  20. Apoc. xix, 6, 7. ↩

  21. I Par. xxix, 14. ↩

  22. Eccli. xxvii, 29, 30. ↩

  23. Eccle. x, 8. ↩

  24. Jacob. v, 16. ↩

  25. Eccli. xxiv, 47; xxxiii, 18. ↩

  26. Rom. v, 19. ↩

  27. Exod. 11, 23. ↩

  28. Luc. xviii, 7. ↩

  29. Ibid. 8. ↩

  30. Exod. ii, 23. ↩

  31. Jacob. 1, 2. ↩

  32. Rom. 12, 12. ↩

  33. Luc. 23, 1. ↩

  34. Jo. 13, 11 Reg. 1, 18. ↩

  35. Coloss. 1, 28. ↩

  36. Prov. 1, 28, 29. ↩

  37. II. Mach. xii, 17. ↩

  38. Ps. xvii, 42. ↩

  39. Is. xxi, 12. ↩

  40. Exod. xiv, 28; ↩

  41. Num. xvi, 27, 31, 33. ↩

  42. Sap. xi, 24 ↩

  43. Eccle. x, 14. ↩

Chapter 65 of 72