Skip to the text

Articulus 64

ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI SEXTI : ADDENS QUOQUE ELIU.

ADDENS quoque Eliu, hæc etiam locutus est. Tacente beato Job, Eliu positionem suam multipliciter confirmare curavit, et nunc in isto capitulo aliis rationibus probat idem, quod superius jam probavit. Sustine me paululum, id est, patienter me audi paulisper, quia succincte loquar, et indicabo tibi quod verum est, et quod scire te convenit. Adhuc enim habeo quod pro Deo loquar, id est, alias intueor rationes ad defendendum justitiam Dei, cui tu derogas, dum te ipsum præsumptuose justificas. Repetam scientiam meam a principio, id est, ea quæ ab exordio hujus disputationis meæ locutus sum de ista materia, nunc de novo plenius prosequar, eademque cum clariori probatione resumam; et operatorem, id est Deum creatorem, meum probabo justum. Vere enim absque mendacio sermones mei. Verumtamen Eliu iste nonnunquam false conclusit, et ex veris præmissis contra Job inania intulit. Et perfecta scientia probabitur tibi: id est, probabo tibi, quod scientia mea quam de Deo et ejus providentia, æquitate, judicio habeo et propono, sit integraliter vera, et in genere suo perfecta, videlicet quantum spectat ad viatorem meumque statum. Perfectum quippe pluribus dicitur modis.

Consequenter probat rectitudinem divini judicii. Deus potentes non abjicit, id est, ea ratione qua potentes sunt, eos non detestatur, nec odit, repellit aut damnat, quum et ipse sit potens, imo omnipotens. Non enim odit aut abjicit eos ob id, vel per id, in quo ei assimilantur: quoniam similitudo per se est causa dilectionis, secundum illud Ecclesiastici, Omne animal diligit simile sibi.1 Quum ergo potentes per potentiam Deo assimilentur, a quo illam etiam sortiuntur, prout ad Romanos legitur, Non est potestas nisi a Deo;2 constat quod ratione potentiæ eos non abjicit, sed quia abutuntur potentia: qua si bene utantur, eos acceptat, ut Samsonem, David, Judam Machabæum. Simili modo divites non abjicit, quum et ipse sit dives. Porro quod Sapiens habet, Potentes potenter tormenta patientur, et, Fortioribus fortior instat cruciatus, de potentibus et fortibus sua potentia abutentibus dictum est:34 quemadmodum et quod loquitur Christus, Possibilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem intrare in regnum cœlorum.5

Sed non salvat impios impœnitentes : id est, si potentes abjicit et condemnat, hoc est propter impietatem eorum : in quo notat, quod Job qui tempore sanctitatis potentissimus fuit, propter sua sit abjectus et cæsus peccata. Sed argumentum istud nihil concludit. Quamvis enim Deus potentes justos non abjiciat, spiritualia dona eis tollendo aut damnationem infligendo ; tamen quantum ad temporalem tribulationem et exteriorum bonorum privationem, eos aliquando abjicit seu quasi relinquit, propter majorem eorum profectum, et ob alias causas frequenter expressas. Et judicium pauperibus tribuit. Deus enim est pauperum specialis adjutor et judex in bonum eorum, juxta illud Psalmi : Tibi derelictus est pauper. Et item :6 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum.7 Injuriam etiam pauperum singulariter vindicat.

Non aufert a justo oculos suos, id est, pietatis suæ respectum non subtrahit justis, imo per complacentiam respicit eos, et gratiose conservat ac diligit, etiam dum eos adversitatibus tribulationibusque exponit, juxta illud Psalmi : Cum ipso sum in tribulatione.8 Et reges in solio, id est throno regali, collocat in perpetuum, id est per omne tempus vitæ eorum, si potestate sua bene utantur, quemadmodum in Proverbiis inducitur : Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.9 Potestque perpetuatio ista ad successores regum referri, dummodo et successores hujusmodi justitiam patrum suorum sectentur. Et illic eriguntur potestate regali, vel elatione superbiæ. Et si fuerint in catenis, id est, propter suam iniquitatem et pompam humilientur et captiventur, catenisque constringantur, et vinciantur funibus paupertatis, id est, quibusdam penuriis velut funibus aggraventur, videlicet fame, siti, nuditate et frigore, indicabit eis opera eorum et scelera eorum : id est, per illa adversa Deus reducet eos ad vitiorum suorum considerationem, ita quod ex pœnis considerabunt proprias culpas, prout in Isaia habetur : Tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui.10 Quia violenti fuerunt. Potentes enim, præcipue reges, multoties potestate utuntur pro lege justitiæ, nec voluntatem dirigunt ratione, dicentes verbo vel facto :

Hoc volo, sic jubeo; sit pro ratione voluntas.

Animosi sunt enim, et animositas rationem ineffabiliter cæcat. Hoc modo reduxit Manassen regem ad pœnitentiam, ut secundo Paralipomenon fertur.

Revelabit quoque aurem eorum, id est, interiorem illorum aurem docebit, ut corripiat, id est, de peccatis eos increpet et emendet; et loquetur, per verba interna seu verbera exhortando, ut revertantur ab iniquitate, id est, vere pœniteant. Si audierint, id est, divinæ exhortationi et increpationi consenserint, et observaverint, id est, opere compleverint quæ Deus eis injungit; complebunt dies suos in bono, id est, liberabuntur a captivitate, et ad prosperitatem pristinam reducentur, et annos suos in gloria, id est regia dignitate atque lætitia. Si autem non audierint, id est, obstinati permanserint, transibunt per gladium, id est, gladio percutientur, et consumentur in stultitia, id est, in suo errore et malitia morientur. Apteque ait, In stultitia, quia nec verberibus et adversis corrigi velle, stultissimum est. De talibus Jeremias asserit : Domine, percussisti eos, et non doluerunt;11 attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam.12 In Isaia quoque : Populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non exquisierunt.

Simulatores et callidi provocant iram Dei. Simulatores dicuntur, qui aliud intus sunt, et aliud foris confingunt : sicut hypocritæ et sophistæ, qui virtuosos se simulant desiderio laudis humanæ seu commodi temporalis, quemadmodum de Pharisæis loquitur Christus, quod devorabant domos viduarum sub prætextu prolixæ orationis.13 Callidi vero vocantur homines astuti, vel potius versuti et nequam, qui ingenio suo male utuntur, subtiliter excogitando media vitiosa obtinendi seu adimplendi intentum : ut quidam ambitiosi, qui per fictam humilitatem conantur sortiri prælationem. Quibus illud Ecclesiastici competit :14 Est qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo. Hi ergo iram Dei contra se provocant, quia gravissime peccant; tantoque gravius, quanto industriosius et magis scienter, quanto etiam eorum peccata magis directe contrariantur simplicitati, veritati et æquitati divinæ. Hinc simulata æquitas non est æquitas, sed duplex iniquitas, quia et iniquitas est et simulatio. Simulatores autem et callidi a sinceritate et simplicitate mentis divinæ præsertim recedunt, suntque duplices animo, sequentes Scribas et Pharisæos, quibus in Evangelio loquitur Christus : Væ vobis, qui similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Sic et vos quidem a foris paretis hominibus justi; intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate. Hinc in Proverbiis dicitur : Vir versutus odiosus est. Tantam ergo impietatem vitemus, atque in omnibus coram Deo sinceriter ambulemus, scientes quod ipse indesinenter cordium nostrorum inspector et judex est. Porro, verbum hoc Eliu protulit, ad innuendum quod Job non vere exstiterat justus, sed simulator et callidus, ideoque a Deo percussus sit.

Neque clamabunt, id est, Deum non invocabunt vere ex corde, quum vincti fuerint, id est adversitatibus seu vinculis aggravati : quoniam tales raro aut nunquam convertuntur vere ad Deum, secundum Thomam. Et, ut ait Gregorius, quo plus ab hominibus se justos reputari gaudent et appetunt, eo difficilius etiam in adversis suam malitiam confitentur. Si autem aliquando graviter coarctantur, iniquos se vix superficie tenus confitentur, quia interna sua detegere veraci confessione confunduntur.

Morietur in tempestate anima eorum. Duplici morte moritur anima, scilicet morte peccati in præsenti, et morte pœnæ seu æternæ miseriæ in futuro. De prima morte dicitur in Sapientiæ libro : Os quod mentitur, occidit animam. De secunda, in Apocalypsi : Pars impiorum erit in stagno ardenti igni et sulfure, quod est mors secunda.15 Simulatorum ergo callidorumque anima in vita hac moritur morte culpæ, in tempestate, id est multiplici strepitu tentationum, impetu passionum, inquietudine vitiorum, quibus succumbunt; deinde moritur in inferno, in vario impetu gehennalium tormentorum. Tales equidem in vita hac innumerabilibus vitiis implicantur. Et vita eorum inter effeminatos reputabitur, id est, effeminatis comparabuntur. Quemadmodum enim effeminati ferientur, qui ad femineam mollitiem sunt deducti, omni peccato et concupiscentiæ succumbentes, ut molles et habituati in vitiis carnis et spiritus; sic illi cunctis flagitiis enerviter cedunt, et rationis fortitudinem viliter deserunt, sicque pusillanimibus ac timidis conformantur, quia quærunt latere. Magnanimus vero quærit sinceriter apparere, ut dicitur septimo Ethicorum. Detestabile igitur atque ignobile prorsus est genus simulatorum ac callidorum, qui et dæmonibus et effeminatis sunt comparandi.

Eripiet pauperem de angustia sua. Pauperibus misereri Deus singulariter est paratus, si clament ad eum, et spiritu pauperes sint seu humiles : quos etsi aliquando in præsenti permittat vel diu vel usque ad mortem a visibilibus seu invisibilibus hostibus infestari, tamen in morte eripit eos de omni hujus vitæ angustia; et si purgandum nil habeant, deducit eos mox ad gaudia sempiterna. Hinc Isaias inducit : Domine Deus, confitebor tibi, quia factus es fortitudo pauperi et egeno in tribulatione sua.16 Jeremias quoque : Cantate Domino, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. Et revelabit in tribulatione animam ejus, id est, tempore tribulationis, seu per ipsam tribulationem, illuminabit atque erudiet mentem ipsius.1718192021 Quo enim quis gravius tribulatur, magisque spernitur, tanto Deus gratiosius solet adesse et adest, si ejus auxilium imploretur : imo ex sua miseratione immensa nonnunquam prævenit tales, corda eorum gratiose tangendo et convertendo. Tunc quoque consolationes occultas infundit, ad contemplationem cœlestis præmii animam elevat, ita ut in adversis velut in omnibus divitiis glorietur, utpote tribulationis profectum experiens, et Christo libenter cruciformiter se conformans.

Igitur salvabit te Deus, si pœnitueris conversusque fueris, de ore angusto, id est ab arcta et dira tribulatione, quæ te quodammodo devoravit : juxta illud Jeremiæ, Absorbuit me quasi draco. Vel, Os angustum, nominat Satanæ, qui Job percussit, ferocitatem.22 Salvabit te, inquam, latissime, id est abundantissime, reducendo te ad maximam prosperitatem. Vel quod ait, Latissime, refertur ad Os angustum, ut os dicatur angustum latissime, quoniam tribulatio una est velut parvus introitus ad multiplicem calamitatem, quia ex uno malo homo incidit plura. Et non habente fundamentum subter se, id est prædicto ore angusto : quod dicitur absque fundamento, quoniam tribulatio impiorum hic inchoatur, et in futuro continuatur, nunquam vero finitur. Quemadmodum autem pelagus dicitur infinitum et sine fundo, non quia simpliciter careat fundo et fine, sed quia a nobis investigari fundus ejus non valet; sic mala quæ incidit homo paulatim ex aliqua prima sua tribulatione, nequeunt numerari, dum quis in mala pœnæ seu culpæ, continue atque quotidie profundius mergitur. Ideo, os istud dicitur sine fundamento et fundo, præsertim quum stabili basi non innitatur. Juxta hunc modum etiam voracitas cupiditasque pravorum dicitur absque fundo et termino. Propterea Habacuc habet :23 Vir superbus quasi infernus dilatat animam suam; et ipse quasi mors, et non implebitur.24 In Proverbiis quoque legitur : Infernus et perditio non replebuntur; similiter oculi hominum insatiabiles.25 Rursusque Salomon loquitur: Venter impiorum insatiabilis.26 De inferni vero immensa quadam voragine scriptum est in Isaia : Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino.27

Requies autem mensæ tuæ, id est quieta tua in mensa refectio, erit plena pinguedine, id est abundantia alimentorum, ita quod victualibus abundabis, reddita tibi pristina prosperitate. Spiritualiter vero, requies mensæ viri justi, id est tranquilla cordis sui refectio in contemplatione et gustu delectationeque divinorum, repletur pinguedine, id est uberrimis charismatibus gratiarum, exuberantia consolationum, profectu virtutum. Propter quod orat Propheta : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.28 Ad hanc mensam per pœnitentiam et quotidianam compunctionem pertingitur, dum omnis carnalis delectatio spernitur, et mundi vanitates vilipenduntur.29

C D Causa tua, quæ fuit inter Deum judicem et te, id est actio seu conversatio tua qua judicari meruisti, quasi impii judicata est : id est, propter causæ tuæ demerita a Deo plagatus es, ut impii solent, et sicut causa iniqui solita est judicari : quasi dicat, Non quia potens, sed quia iniquus fuisti, sic es judicatus a Deo. Unde, secundum intentionem Eliu, Quasi, dicit hic veritatem, non similitudinem tantum. Causam judiciumque recipies : id est, si vere pœnitueris, restituet tibi Deus causam bonam de cetero, et pium tibi judicium faciet : ut pœnitentibus fieri solet, qui divino judicio ad bona peccando perdita reducuntur, quemadmodum per Ezechielem Dominus protestatur : Si impius egerit pœnitentiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius.30 Et Psalmista loquitur Deo : Quoniam fecisti judicium meum et causam meam. Ita exponit Albertus. Thomas vero exponit : Causam judiciumque recipies, id est, causa et judi-

Ps. IX, 5. cium tibi reddentur, seu auctoritatem et potestatem judicandi quas dudum habebas, recipies, ut aliorum possis causas discernere, et judicare de eis.

Spiritualiter ita exponitur, ut cuilibet justo conveniat. Causa tua quasi impii judicata est : quia videlicet eorum justa vita et actio a malis hominibus reprobatur, persecutionibusque impetitur; a Deo quoque in vita hac affliguntur quasi impii essent. Sed causam judiciumque recipient, quia in futuro cum Christo judicabunt, et judiciariæ potestatis erigentur honore. Sicque versiculus iste maxime competit Christo, qui quum esset Sanctus sanctorum, inter sceleratos est reputatus, et sua humiliatione, dijudicatione ac passione judiciariam potestatem promeruit, et vivorum ac mortuorum constitutus est judex.

Consequenter instruit ipsum Job, quomodo habeat se, dum judicandi potestas sibi fuerit in vita hac restituta. Non te ergo superet ira, id est, commotio, fervor seu impetus iræ in te rationem non vincat : secundum illud Ecclesiastæ, Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit; ut aliquem opprimas in judicio seu aliquo facto, ut aliqui judices facere solent. Judex quippe debet esse velut animata justitia, ita quod peccatis et passionibus careat, atque in omnibus rationem sequatur, neque alicui injuriam irroget. Ideo Ecclesiasticus dicit: Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Nec multitudo donorum inclinet te : id est, avaritiam fuge, ne munera accipiendo, a justitia usquam recedas. Hinc in Deuteronomio Moyses scribit: Non accipies personam nec munera, quia munera excæcant oculos etiam sapientium, et pervertunt verba justorum.

Depone magnitudinem tuam, id est cordis tui pompam, absque tribulatione, id est absque hoc quod, seu antequam Deus per adversa te rursus dejiciat; et omnes robustos fortitudine depone per tuam justitiam atque sententiam a sua præsumptione et violentia qua opprimunt alios : hoc est, quantum tibi possibile est, non cedas eis contra justitiam, sicut nonnulli judices potentibus deferunt ex timore. Hinc in Deuteronomio judicibus dicitur : Ita parvum audietis ut magnum; nec accipietis cujusquam personam. Ne protrahas noctem, id est, quieti corporali non immoderanter indulgeas, sed tempestive et mane ad justitiam faciendam consurge; ut ascendant populi pro eis : id est, si noctem protraheres et tardares, contingeret quod populus multus adunaretur atque accederet pro robustis, id est ad laborandum seu pugnandum pro eis contra justitiam; vel, Pro eis, id est ad faciendam querelam tibi contra robustos propter eorum violentiam et offensam. Potest et ita exponi : Ne protrahas noctem, id est, statim sine dilatione fac contra robustos justum judicium, ne per tuam dilationem robusti aggregent sibi populos, qui ad eos defendendos ascendant. Cave ne declines ad iniquitatem, id est, peracta pœnitentia, non recidives : sicut et Christus in Evangelio ait cuidam :

Ecce sanus factus es; jam amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat. Hanc enim cœpisti sequi post miseriam, id est, etiam post afflictionem istam pœnosam tibi a Deo immissam, non pœnituisti, sed justificasti te ipsum in derogationem divinæ justitiæ. Ideo admonendus es, ne tempore prosperitatis ad vitia corruas : juxta illud Proverbiorum, Prosperitas stultorum perdet eos. Facilius etenim atque frequentius peccant homines tempore prosperitatis quam adversitatis.

Præterea, quoniam Eliu supra jam imposuit sancto Job quod derogavit divinæ justitiæ, ideo nunc ostendit incomparabilem excellentiam Dei in omni æquitate et sanctitate. Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, id est, propria potestate, non aliunde participata, sublimis est absolute, videlicet celsior cunctis. De quo fertur in Psalmo : Qui dominatur in virtute sua in æternum. Et in Isaia : Hæc dicit Dominus excelsus et sublimis, habitans æternitatem. Circa hoc allegat Albertus Aristote-

Deut. 1, 17.

Joann. v, 14.

Prov. 1, 32.

Ps. LXV, 7.

Is. LVII, 15.

Cor. VI, 2.

M. IX, 24.

L. III, 12.31

Eccle. VII, et. VII, 6.32

Bret pro robustis, id est ad laborandum seu pugnandum pro eis contra justitiam; vel, Pro eis, id est ad faciendam querelam tibi contra robustos propter eorum violentiam et offensam. Potest et ita exponi : Ne protrahas noctem, id est, statim sine dilatione fac contra robustos justum judicium, ne per tuam dilationem robusti aggregent sibi populos, qui ad eos defendendos ascendant. Cave ne declines ad iniquitatem, id est, peracta pœnitentia, non recidives : sicut et Christus in Evangelio ait cuidam :

D Præterea, quoniam Eliu supra jam imposuit sancto Job quod derogavit divinæ justitiæ, ideo nunc ostendit incomparabilem excellentiam Dei in omni æquitate et sanctitate. Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, id est, propria potestate, non aliunde participata, sublimis est absolute, videlicet celsior cunctis. De quo fertur in Psalmo : Qui dominatur in virtute sua in æternum. Et in Isaia : Hæc dicit Dominus excelsus et sublimis, habitans æternitatem. Circa hoc allegat Albertus Aristotelem, dicentem in libro de Causis: Primum regit res, præterquam commisceatur cum eis. Per quod Albertus insinuare videtur, quod Aristoteles librum de Causis ediderit: quod dici non potest. Nec Albertus, ut arbitror, hoc intendit; sed ideo forsitan sic allegat, quia (ut in commento suo super librum de Causis testatur) quidam Judæus philosophus nomine David, librum illum composuit ex quadam epistola Aristotelis de principio universi esse, quædam adjungens ex dictis Alphorabii et Avicennæ ac Algazelis. Verumtamen magis consentiendum est Thomæ, qui in commento suo super librum de Causis, affirmat præfatum librum ex Elementatione theologica Procli Platonici compilatum: cujus signum est, quod omnia in libro de Causis contenta, in libro Procli habentur, etiam quasi sub eadem forma verborum frequenter.

Et nullus ei similis in legislatoribus. Omnis enim legislator creatus, a perfectione sapientiæ atque justitiæ Dei deficit infinite; et quidquid sapientiæ aut justitiæ, perfectionisque habet, ab illo sortitus est. Ideo Deus in Proverbiis disseruit: Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt: per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. De quo legislatore scriptum est in Isaia: Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster; atque in Psalmo: Et enim benedictionem dabit legislator. Denique, Deus est lator legis naturæ, legis scriptæ, et legis evangelicæ. Unde et verba hæc de Unigenito Dei incarnato Jesu Christo legislatore nostro, præcipue exponuntur, cui nec Moyses, nec aliquis legis cujuscumque dator poterit comparari. Nunc enim de similitudine æquiparantiæ, non imitationis, est mentio, sicut et in Isaia, quo habetur: Cui similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei?33 Præterea lex Christi longe perfectior est omni alia lege: quod in epistola ad Hebræos, quantum ad legem Moysis, probat Apostolus.

Quis poterit scrutari vias ejus, id est processus ejus in operando ad extra, seu ejus effectus, quæ sunt viæ seu media ascendendi ad Creatoris notitiam? Opera enim Dei plenarie cognoscere non valemus, videlicet quoad singulas eorum proprietates, actiones, vires et habitudines. Unde in libro Sapientiæ habetur: Difficile invenimus quæ in terra sunt; et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore: quæ autem in cœlo sunt, quis investigabit? Et Ecclesiastes ait: Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Apostolus quoque ad Romanos loquitur: Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Aut quis ei dicere potest, Operatus es iniquitatem? id est, Deum nullus reprehendere potest, quum ipse sit bonus, sanctus et sapiens per essentiam, mensura et regula prima ac summa universæ bonitatis, sanctitatis ac sapientiæ, ita ut eo ipso quo Deus sic agit aut judicat, bonum et irreprehensibile sit.

Memento quod ignores opus ejus. Opus Dei, est totum universum seu mundus, qui, ut in libro de Civitate Dei asserit Augustinus, majus miraculum est omni, quod in eo perpetratur, miraculo. Ideo opus hoc homo in vita hac perfecte cognoscere nequit, scilicet ordinem universi, et naturam differentiamque specificam cujuslibet rei. Potest autem hoc loco, per opus Dei, quodcumque excellens opus ejus intelligi;34 vel opera ejus pluraliter, quoniam in Scripturis frequenter pro plurali ponitur singulare. De quo, scilicet Deo, vel opere ejus, cecinerunt viri, id est sapientes, qui de Deo et ejus operibus multa metrice conscripserunt.

Omnes homines vident eum, id est, aliqualem saltem habent de Deo cognitionem, per naturalem rationem, vel famam, seu aliorum providam instructionem, seu per Scripturas, aut per creaturas. Unde, secundum Damascenum, omnibus naturaliter insita est cognitio exsistendi Deum: quod si aliqui fuerunt, vel nunc sunt, qui unum verum et summum Deum esse ignoraverint aut ignorent, tales omnino sunt bestiales, et hominis appellatione indigni.353637383940 Unde distributio ista intelligenda est pro generibus singulorum, præsertim quoniam infantes et naturaliter stolidi Deum non noscunt, quia nec ratione utuntur. Unusquisque intuetur procul, id est obscure et imperfecte, quia in hac vita Deum non noscimus, nisi ex suis effectibus, qui a plena Dei repræsentatione deficiunt infinite, quoniam in infinitum imperfectiores sunt Creatore; sed nec ipsos Dei effectus perfecte cognoscere hic valemus. Unde Deum intuemur, quantum ad quia est, et quid non est. Nunc quoque intuemur per fidem, et in exsilio degimus: ideo dicit Apostolus:41 Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem.42 Et rursus: Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem (scilicet in patria) facie ad faciem; et: Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

Ecce, Deus magnus, non quantitate seu mole, sed omnipotentia, beatitudine, perfectione et gloria substantialiter infinitus, juxta illud in Psalmo:43 Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Vincens scientiam nostram: quia majoris scientiæ est quam nos incomparabiliter, et sua scibilitate, cognoscibilitate et actualitate nostram capacitatem atque scientiam transcendit et superat infinite. Propter quod ait Philosophus, quod sicut se habet oculus noctuæ ad lumen solis, ita intellectus noster ad manifestissima naturæ, id est ad cognitionem substantiarum separatarum, potissime Dei: quæ ex sua natura sunt maxime cognoscibiles, quia plurimum habent de formalitate et actualitate, quæ est ratio cognoscibilitatis: propter quod res dicitur tantum habere de cognoscibilitate, quantum habet de actualitate. Unde quod talia non cognoscimus, ex nostra est imperfectione. Ideo, Deo Psalmista fatetur:44 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. Et Apostolus ait:

O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!45 Itemque Psalmista:46 Magnus Dominus et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. Numerus annorum ejus inæstimabilis, id est, innumerabilibus infinitisque annis, si fuissent aut sint, Deus consistit: non quod tempus cadat in ipsum, tanquam sui esse mensura; sed quia æternitas competit ei, tanquam mensura sui invariabilis esse, quæ omne tempus ambit et comprehendit. Propter quod ait Psalmista: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.47 De quo Daniel ait: Antiquus dierum sedit.48 Et in Exodo dicitur: Dominus regnabit in æternum et ultra.49

Consequenter excellentiam Dei per opera ejus declarat. Qui aufert stillas pluviæ, id est, stillicidia pluviæ in aere aliquando non producit, nec terræ infundit: sicut ad preces Eliæ tribus annis et mensibus sex non pluit.50 Unde in Jeremia scriptum est: Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam de sermonibus siccitatis.51 Et effundit imbres ad instar gurgitum, id est, quum sibi placuerit, dat pluviam copiosam. Porro Gregorius legit: Qui aufert stellas pluviæ. Quod exponitur de stellis, quarum est pluviam suo influxu causare, sicut sunt stellæ Hyades et Pleiades: quas Deus aufert, quantum ad hoc quod, eo volente, pluviam non producant vel non appareant. Qui imbres de nubibus fluunt, quia exinde descendunt dum nubes resolvuntur in aquas: non tamen semper tanta pluvia simul actualiter in nubibus continetur, sed vapores nubium successive in pluvias condensantur. Quæ prætexunt cuncta desuper. Nubes enim sic extenduntur, quod cœlum visui nostro operiunt, et terram totam cui superextenduntur, humectant. Propter quod ait Psalmographus: Qui operit cœlum nubibus, et parat terræ pluviam.52

Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, id est sic eas augere in aere, ut totum hemisphærium cœli nostro visui tegant, sicque instar cœli atque tentorii videantur extensæ; et fulgurare lumine suo desuper, id est de nubibus emittere micantia fulgura: quæ sunt lumina quædam a Deo principaliter procedentia, sicut a prima causa, cujus opus est omne opus naturæ et intelligentiæ; cardines quoque maris operiet, id est littora maris, quæ infra nubes contineri videntur aut etiam continentur: sed et aqua nubium ad littora quædam maris pertingere potest. Per hæc enim judicat populos multos, id est, per impressiones istas pluviales, inter gentes judicialiter ac juste discernit, quibusdam pluvias misericorditer concedendo, aliis subtrahendo, juxta illud Amos: Plui super unam civitatem, et super aliam non plui.53 Et dat escas multis mortalibus: quia per pluvias terram fecundat, ut fructus, quibus homines sustententur, producat, secundum quod Isaias ait: Descendit imber de cœlo, et infundit terram, et dat semen serenti et panem comedenti.54

Footnotes

  1. Eccli. xiii, 19. ↩

  2. Rom. xiii, 1. ↩

  3. Ibid. 9. ↩

  4. Sap. vi, 7. ↩

  5. Matth. xix, 24. ↩

  6. Ps. ix, 35. ↩

  7. Ps. lxxi, 4. ↩

  8. Ps. xc, 15. ↩

  9. Prov. xxix, 14. ↩

  10. Is. xxviii, 19. ↩

  11. Jer. v, 3. ↩

  12. Is. ix, 13. ↩

  13. Luc. xx, 47. ↩

  14. II Par. xxxiii, 11-16 ↩

  15. Apoc. xxi, 8. ↩

  16. Is. xxv, 1, 4. ↩

  17. Prov. xiv, 1. ↩

  18. Matth. xxiii, 27, 28. ↩

  19. Eccli. xix, 3. ↩

  20. Jer. xx, 13. ↩

  21. Sap. i, 11. ↩

  22. Jer. 11, 34. ↩

  23. Habac. 11, 5. ↩

  24. Habac. II, 5. ↩

  25. Prov. XXVII 20. ↩

  26. Prov. XIII 25. ↩

  27. Is. v, 14. ↩

  28. Ps. LXII, 6. ↩

  29. Jer. II, 34. ↩

  30. Ezech. XVIII, 21, 22. ↩

  31. et. X, 42. ↩

  32. ut. XVI, ↩

  33. Is. xl, 18. ↩

  34. Hebr. x, 1-18. ↩

  35. Rom. xi, 3. ↩

  36. Eccle. i, 1. ↩

  37. Sap. ix, 10. ↩

  38. Ps. lxxxiii, 8. ↩

  39. Is. xxxiii, 22. ↩

  40. Prov. viii, 15, 16. ↩

  41. Cor. v, 6. ↩

  42. Cor. xiii. ↩

  43. CXLIV, 3. ↩

  44. XXXVIII. ↩

  45. Rom. xi, 33. ↩

  46. Ps. cXLVI, 5. ↩

  47. Ps. ci, 28. ↩

  48. Dan. vii, 9. ↩

  49. Exod. xv, 18. ↩

  50. Jacob. v, 17. ↩

  51. Jer. xiv, 1. ↩

  52. Ps. cXLVI, 8. ↩

  53. Amos IV. ↩

  54. Is. LV, 1 ↩

Chapter 66 of 72