Articulus 65
DECLARATIO CAPITULI TRICESIMI SEPTIMI : IN MANIBUS ABSCONDIT LUCEM.
QUIDAM incipiunt capitulum tricesimum septimum in his verbis; aliqui vero in verbis paulo post subditis, scilicet, Super hoc expavit. Convenientius tamen hoc loco inchoari videtur, quia hic specialis sensus exordium habet, et quod subditur, Super hoc, etc., est determinatio, explanatio et prosecutio sensus verbi istius.
In manibus abscondit lucem, et præcipit ei ut rursus adveniat. Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Hucusque intelligentia condependet. Est autem verbum istud sublime atque subtile: in cujus expositione adsit illuminatio Spiritus Sancti. Itaque, planissime procedendo, manus incorporei ac supersimplicissimi Dei, sunt sapientia et potentia, justitia et clementia, itemque voluntas ipsius. Hæc enim præcipue sunt principia operationis divinæ ad extra. In his manibus Deus sublimis et benedictus lucem abscondit: quia tam lucem gratiæ et dona ad ipsam spectantia quam lumen gloriæ in sua habet et continet potestate, ad omnipotentiæ suæ arbitrium lumen gratiæ occultans et pandens, retinens et effundens, auferens atque restituens. Ideo dicitur, Præcipit ei, scilicet lumini gratiæ, ut rursus adveniat: quia ad ejus imperium, lumen gratiæ indignis reprobisque absconsum, seu peccanti ablatum, vel etiam virtuoso dispensative suspensum quoad aliquem luminis hujus actum, rursum advenit, oritur atque infunditur pœnitenti, sive ostenditur fervide diligenti. In qua re, infusione aut iterata ostensione, annuntiat Deus per allocationem internam, per spei bonæ immissionem, per angelicam inspirationem, per testimonia Scripturarum, per os hominum vicariorum et ministrorum suorum: annuntiat, inquam, amico, id est suo electo atque dilecto, utpote homini virtuoso, quod lux ista possessio ejus sit, id est, lumen gratiæ stabiliter valeat velut bonum quoddam hereditarium in vita hac possidere, et ad ipsum hoc lumen, etiam quum deest, aut actualiter non monstratur neque infulget, queat ascendere, atque per ipsum ad lumen gloriæ possit pertingere: ita ut non solum lux creata sit ejus possessio, sed per eam luci divinæ æternæ, fontanæ ac infinitæ possit uniri, infigi, immergi, ut Deus sit ejus possessio, suæ fruitionis objectum, suæ felicitatis dator ac terminus.
Hæc est una et facilis verborum interpretatio horum: quæ dante ac illustrante Spiritu Sancto, longe subtilius ac multo profundius possunt exponi, prout perfectis dumtaxat conveniunt. Etenim Deus gloriosus et felix, naturaliter, pure ac penitus infinite pius, dulcis ac supermunificentissimus, tanquam superessentialis immensaque bonitas ac superardentissima caritas, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ, id est sapienter ac libere (juxta Apostolum ad Ephesios), quos vult illuminat, sicut vult, quando vult, quantum vult, et quoties vult.1 Denique infusæ lucis radium, splendorem, augmentum, sive essentiam, ad libitum suspendit, retrahit, tollit, sapienter et juste omnia agens. Insuper, quos vult, obtenebratos et gratia destitutos relinquit, quemadmodum in Exodo Moysi ait: Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.2
Hic itaque Deus supersanctus et superliberrimus, cujus vivere est amare, amantes se amat, sibi conformatis se applicat, transformatis in ipsum se monstrat. Quumque sui amatoris mentem viderit per privati amoris meram atque purissimam evulsionem, a se prorsus aversam, Deoque plene, pure et integre conversive unitam, intentam et inhiantem, toto zelo Dei honorem et gloriam in omnibus fervide cupientem, omniumque conversionem ac salutem cordialiter ac efficaciter appetentem, ac per hoc in ipsum sincerissimum omnis boni honesti affectum mutatam: quum, inquam, talem viderit eam, complacentiam magnam habet in ea, eamque velut amicam et sponsam apprehendit, stringit, amplectitur, et de bonis suis liberalissime ei communicat. Et ecce in momento, in ictu oculi, in instanti, magnitudinis suæ mole sic vincit, sic occupat, sicque non violenter aut pœnaliter, sed caritative atque suaviter opprimit eam, ut ipsa defluat, deficiatque a se ipsa; et victa amore, stupens præ admiratione ejus quam intuetur superclaræ caliginis, præ lucis quam cernit deliciosissima ac amœnissima serenitate, nesciat de se ipsa. Siquidem instantanee inflammatur tam vehementer, ostendente se ei dilecto, ut prorsus succumbat, vires et sensus corporales amittat. Tunc Deus omnipotens et excelsus lucem theoricæ contemplationis, claritatem doni sapientiæ decorativam ac perfectivam, excitativam et elevativam, quam lucem absconsam habet in manibus, menti propalat, per lucem hanc erigens apicem mentis ad increatæ lucis fulgidissimam contemplationem: quæ a principe theologorum magno Dionysio appellatur mystica theologia; estque caliginis intuitio, et secretissima mentis cum Deo locutio, divinæ supersplendidissimæ ac invisibilis lucis amorosa inspectio, dum mens in increatæ lucis abysso demergitur, in immensi amoris igne comburitur, in supervastissimæ ac superplanissimæ solitudinis impermeabili immensaque amplitudine tutissime errat ac feliciter deviat, perdens se ipsam, nesciens ubi vel quomodo.
Verum in hac intuitione mens, ut in pluribus, non diu defigitur; sed Deus adorandus, sanctus ac sapiens, lucem quam menti ostendit, superfudit et propalavit, rursus retrahit et abscondit in manibus, atque post paucum horulæ spatium denuo præcipit ei, ut menti oriatur sive adveniat majori vicissim cum claritate quam ante: qua luce menti micante, iterum intus splendescit, ignescit, alteratur, miratur, opprimitur, deficit. Tuncque Deus immensæ amœnitatis annuntiat de ea, hoc est de luce ista, quam paulo ante abscondit in manibus, nuncque menti propalat: annuntiat, inquam, dilecto, id est puro ac fervido divinitatis amatori, quod possessio ejus sit, eo quod ipse cuncta mundana, caduca, præsentia, carnalia, exteriora contempserit, et ad eam Deo suffragante possit ascendere, ita ut quotidie crescens in ea, tandem incessabiliter luci fontali, Deo suavi, creatori æterno, beatifice stet intentus, fruitive immersus, amative absorptus.
Porro lux ista, quam Deus superamabilis, infiniteque bonus, ita abscondit in
B
C
D manibus, proprie ac subtilissime de ea loquendo, non est, ut dicitur, realiter idem quod lumen gratiæ (id est ipsa gratia gratificans, quæ lumen quoddam est), nec caritas, nec donum sapientiæ, nec proprius atque elicitus actus ipsius, nec aliquid habituale et fixum in anima, sicut nec prophetia; sed actualis quidam fulgor lucis divinæ, vultui mentis creatæ instantanee desuper incidens, superque fulgens, ineffabiliter eam clarificans et perlustrans, ita quod sicut in patria lumen gloriæ disponit ad beatificam visionem, ita lux ista elevat, actuat atque clarificat ad præfatam contemplationem, mysticam intuitionem, huicque vitæ possibilem altissimam perfectionem: in qua tamen multi varii ac diversi sunt gradus, secundum quod unus Sanctorum alio sanctior fuisse non dubitatur, quamvis omnes in gradu perfectionis exstitisse ferantur. Nec istud mirum putetur, quum juxta concordem doctorum doctrinam, in omni actu meritorio, præter habitualem caritatem et gratiam, requiratur actualis motio Spiritus Sancti animam excitantis, quæ a quibusdam vibratio nuncupatur, estque infulsio quædam summæ lucis in mente.
Postremo, de præinducta materia sanctus Pater noster, dulcis devotissimusque Bernardus, Dei amicus, juxta experientiam suam sublimem, convenientissime loquitur ad Fratres de Monte Dei, inter cetera dicens: Quidquid hic de visione et cognitione Dei fidelibus impertitur, speculum est et ænigma, tantum distans a futura visione et cognitione, quantum fides distat a veritate et tempus ab æternitate, nisi quum aliquando fit, quod de Deo legitur in libro Job: Qui abscondit lucem in manibus, etc. Electo enim et dilecto Dei, aliquando lumen quoddam vultus Dei ostenditur, sicut lumen clausum in manibus, quodque patet et latet ad tenentis arbitrium, ut per hoc quod quasi in transcursu vel in puncto videre permittitur, inardescat animus ad possessionem plenam luminis æterni et hereditatem plenæ visionis
A Dei: cui ut innotescat aliquatenus id quod ei deest, nonnunquam quasi pertransiens gratia perstringit sensum amantis, et eripit eum sibi, et rapit in diem qui est a tumultu rerum ad gaudia silentii, et pro modulo suo ad momentum et punctum id ipsum ostendens ei videndum sicuti est. Interim etiam efficit ipsum in id ipsum, ut sit et ipse pro modulo suo, sicut illud est. Ubi quum didicerit quid intersit inter mundum et immundum, sibi redditur, et remittitur ad mundandum cor, ut si aliquando rursus admittatur, sit purior ad videndum, et stabilior ad fruendum. Nusquam enim melius se deprehendit modus humanæ imperfectionis, quam in lumine vultus Dei, ubi vicissim in osculo et amplexu Patris et Filii, mediam quodammodo se invenit mens sincera.
Ad hanc perfectionem nemo pertingit, nisi per sui ipsius plenariam mortificationem, per omnium mundanorum integerrimam aspernationem, per veram profundissimam humilitatem. Et o quam multi hujus serenissimæ humilitatis naturam et actus aut nesciunt, aut non advertunt, qui tamen se vere humiles putant! Sed nullus vere et pure se humilem arbitretur, qui timet nesciri, qui appetit apparere, qui amat præesse, qui alium sibi similem aut se majorem esse vel fieri aut apparere veretur. Itaque vitam nostram in veræ, serenissimæ ac securissimæ humilitatis virtute fundemus, omnem mundanum, carnalem, vanum et stultum affectum funditus exstirpemus.
Hæc, Deo præstante, de hujus præclari subtilisque verbi interpretatione prolata sint, quatenus sic conversari conemur, quod ad gustum verborum istorum, experientiamque dictorum nunc viriliter consurgamus.
Denique Albertus, quod dictum est, In manibus, exponit ut sit una dictio dativi casus, per immanes intelligendo crudeles, qui metas rationis et æquitatis transcendunt: quibus propter eorum peccata, lux gratiæ et veritatis absconditur. Quam expositionem etiam Gregorius tangit. Thomas vero exponit hunc passum de luce corporali solis atque stellarum, quæ divina virtute aliquando nubibus occultatur. Sed hoc ordini litteræ consonum non videtur. Siquidem de ipsa hac luce sub eodem contextu mox subditur, Annuntiat de ea dilecto, quod possessio ejus sit : ex quo clarissime patet, de ea luce fieri mentionem, quæ virtuosis debetur : lux autem solis, bonis et malis communis est, quemadmodum Christus testatur, quod Pater solem suum facit oriri super bonos et malos. Insuper, de luce solis non annuntiat Deus dilecto, quod ad eam possit ascendere ; neque ob hanc annuntiationem Eliu subderet, Super hoc expavit cor meum, etc.
Super hoc, id est de his jam dictis mirabilibus Dei effectibus, et de benignitate Dei ad homines electos, et quod homo tam fragilis, ad tam sublimem possessionem lucis deificæ queat ascendere, expavit cor meum, pavore admirationis ac reverentiæ; aut certe pavore timoris, formidando ne lucis hujus possessione privetur. Proprie tamen, pavor hic pro ecstasi sumitur, sicut in Psalmo, quo dicitur secundum antiquam translationem : Ego dixi in pavore meo, Projectus sum a facie oculorum tuorum. Ubi Hieronymus transtulit : Ego autem dixi in excessu mentis meæ. Sicut enim in excessu seu ecstasi, sic et in pavore animus a se alienatur. Qui autem prædicta profunde considerat, in excessum mentis mox elevatur, Deique gratiosissimam omnipotentiam ac superpiissimam caritatem intensissime admiratur, quod ita se habet ad hominem, eum videlicet qui ex se ipso tam vilis ac fragilis est, atque ad omne malum proclivis, tam supernaturaliter ac intime sibi applicat et conjungit.
Et emotum est de loco suo, id est, relictis terrenis et infimis, in quibus ante quievit per complacentiam et amorem, sola cœlestia expetivit post hanc supernam illustrationem. Etenim divina suavitate gustata, et superna luce taliter contemplata, vilescunt menti carnalia et caduca, jamque in cœlestibus demoratur : quia ut Christus fatetur, Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Augustinus quoque disseruit : Ubi amor, ibi oculus. Porro, secundum Albertum, expavescit cor et movetur secundum systolen in consideratione altorum ; naturaleque est, quod quando cor a magnitudine considerata resilit in se ipsum, paulatim redeat considerare illud magnum : et hoc vocat, Motum de loco suo, quando paulatim cor resumit vires, et inquirit de alto quod consideravit. Ex quibus verbis elicitur, quod istud etiam de corde, prout est quid corporale, quodammodo possit intelligi, ut scilicet ex magnitudine pavoris et admirationis in mente, facta sit redundantia pavoris in partem sensitivam et cor corporale, ita quod corporaliter sit concussum et motum secundum systolen, ut tangit Albertus. Cujus tamen verba satis obscura sunt. Cordi namque, cui competit secundum systolen moveri, non competit contemplari divina, considerareque alta.
Præinducto autem Eliu verbo consonat illud Habacuc, secundum translationem Septuaginta interpretum : Domine, consideravi opera tua, et expavi.
Audiet homo, vel cor meum : de quo statim prædixit, Expavit cor meum ; auditionem, id est divinam instructionem seu allocutionem, qua dilecto lucem præfatam propalat, in terrore vocis ejus, id est cum timore reverentiali, quo vocem instructionis divinæ suscipiet, timens ne ad Deum indecenter se habeat. Vel, In terrore vocis ejus, id est cum exteriori voce terribili seu tubali, quia frequenter per exteriores sonos horribiles, fiunt revelationes divinæ : quemadmodum in Exodo scribitur, quod in datione legis primo cœperunt audiri tonitrua. Ezechiel quoque primo sui libri capitulo, et in Apocalypsi Joannes testantur sonum se audisse, quasi sonum castrorum et aquarum multarum seu tonitrui magni, in revelationibus sibi factis.3 Per talia enim exteriora realiter vel imaginarie facta, manuducitur homo in reverentiam Dei.456789 Hinc Thomas affirmat: Sicut per visionem lucis corporalis, homo reducitur in cognitionem et exspectationem cujusdam altioris spiritualisque lucis; ita per auditum corporalium sonorum divina virtute formatorum, homo manuducitur ad audiendam spiritualem Dei doctrinam. Idcirco Joannes ait, quod Christo Patrem orante, Pater, clarifica Filium tuum, venit vox de cœlo:10 quam audiens turba, dixit tonitruum factum esse; alii dicebant, Angelus ei locutus est.
Et sonum de ore illius procedentem. Hoc, secundum Thomam, expositorie additur, ut sit explanatio verbi præcedentis, videlicet quod homo audiet in terrore, ut dictum est, sonum de ore Dei manantem, id est doctrinam sapientiæ Dei ex divino intellectu exortam, quam infundendo Deus loquitur menti. Vel sonus iste spiritualis, est interna concussio qua Deus animam suo movet concutitque timore. Hinc ait Gregorius: Sonus de Dei ore, est vis timoris de superna irruens adspiratione. De hujusmodi sono Sponsa in Canticis:11 Sonet, inquit, vox tua in auribus meis.
Super omnes cœlos ipse considerat: id est, Deus omnibus præsidens cœlis et altior eis, omnium superiorum providentiam habet, motus et actus cœlorum disponit, per quos et inferioribus influit. Sic Albertus et Thomas litteram legunt. Porro Gregorius legit: Subter omnes cœlos, etc.; ut sit sensus, quod Deus etiam inferiora sub cœlo contenta ordinat, cognoscit, gubernat, quamvis per causas secundas providentiam in talibus exsequatur. Et lumen illius super omnes terminos terræ. Lumen Dei potest intelligi, claritas sapientiæ ejus: quæ est super omnes terminos terræ, quoniam omnia quæ in terra sunt, intuetur. Est quoque lux divina super omnes terminos terræ, quia sublimior est atque præstantior omni luce terrena. Insuper lumen istud Dei intelligi potest, lumen quod per luminaria cœli, solem, lunam et stellas, super omnia climata terræ expandit et spargit. Rursus lumen hoc Dei est doctrina legis divinæ, quam cunctis terræ habitatoribus communicavit.
Post eum rugiet sonitus: id est, imperium, influentiam seu effectum Dei consequetur quicumque sonitus magnus a Deo imperatus, sicut tonitruum, aliique fragores, et venti, et motus obedientium divino imperio creaturarum. In hominibus vero, post Dei illuminationem, consurgit rugitus lamentationis pro propriis culpis, et sonitus laudis divinæ pro ejus bonitate ac donis. Tonabit voce magnitudinis suæ, id est voce a sua majestate causata, suamque excellentiam condecente. Per quam vocem quidam intelligunt tonitruum; alii, spiritualem vocem, quæ est infusa doctrina sapientiæ Dei illam donantis. Denique, juxta Gregorium, tonat Deus voce magnitudinis suæ, quum nobis majestatem suam insinuat, et quam magnus sit ipse in cœlestibus pandit. Sicque, tonare Dei, est menti ad intra magnifice loqui, magnaliaque monstrare. Et non investigabitur, quum audita fuerit vox ejus: id est, ipsi quibus Deus ad intra loquitur, quos item illuminat, verba sapientiæ sibi infusa perfecte penetrare non poterunt, nec sensum verborum plenarie capient. Vel sensus est, quod mens humana Deum tonantem investigare perfecte non queat, etiam quum vocem ejus perceperit: quia ex suis creaturis Creator plene cognosci non valet, quum sit omnibus infinite sublimior, nec potestatem ejus effectus adæquat. Tonitruum quoque et aliæ impressiones quæ fiunt in aere, quamvis quantum ad causas naturales et proximas valeant investigari, tamen quoad causas primas et altissimas rationes ob quas Deus talia facit, perfecte ac particulariter investigari a nobis non possunt, secundum Albertum.
Tonabit Deus voce sua: sicut expositum est; mirabiliter, id est ex alta et incomprehensibili ratione sapientiæ suæ, et taliter ut homines admirentur, propter eminentiam divini effectus, cujus rationes et causas perscrutari non queunt. Qui facit magna et inscrutabilia.12 Hoc supra habitum est atque expositum. Opera quippe Dei, in se ipsis sunt magna et nobis imperscrutabilia; et sicut Deus est incomparabilis sapientiæ ac potentiæ operator, sic incomparabilia et præclarissima sunt opera ejus, prout etiam Plato in primo Timæi insinuat.
Qui præcipit nivi ut descendat in terram: quia ad Dei ordinationem ac jussionem nix generatur in aere, labiturque deorsum, secundum illud Ecclesiastici: Imperio suo acceleravit nivem. Et in Psalmo:13 Qui dat nivem sicut lanam. Opera autem naturæ tam particularis quam universalis, Deo principaliter adscribuntur, ad ostendendum perfectissimam cognitionem ac providentiam ejus:14 quod etiam in libro isto potissime agitur. Et hiemis pluviis. Pluviæ hiemis appellantur, quia tunc magis abundant, solis cessante calore, qui in æstate vapores frequenter consumit et nubes dispergit. His pluviis præcipit Deus ut producantur et ruant in terram. Et imbribus fortitudinis suæ, id est pluviis cum impetu et copia descendentibus: qui dicuntur imbres fortitudinis Dei, quia ab ea proveniunt, eamque ostendunt, quibus præcipit Deus generari in aere et venire.
Qui in manu, id est operativa potentia, omnium hominum signat, id est, disponit, ingenerat, imprimit, aptat quid quo tempore facere debeant. Talem enim operativam virtutem dedit hominibus, ut secundum varietates temporum dispositionumque ejus ac aeris, ad diversas operationes sit magis disposita: quia ad alios actus aptus est homo in die, et ad alios nocte; ad alios in æstate, ad alios hieme; ad alios tempore siccitatis et serenitatis, atque ad alios tempore pluviositatis et tempestatis. Hinc subditur, ut noverint singuli opera sua, id est, quibus operibus intendere debeant diversis temporibus. Iterum, manus seu vis ista operativa, specialiter accipi potest ratio practica: in qua Deus signat, id est, vim discretivam inter bonum et malum constituit, ut noverint singuli opera sua,
An sint virtuosa vel vitiosa: quod homo per naturalem rationem in pluribus cognoscere potest et noscit. Nam et conscientia atque secundum multos synderesis, a Deo rationi sunt inditæ. Talis autem ingeniatio sive signatio, etiam brutis a divina providentia quodammodo est impressa. Deus enim tanquam auctor naturæ et institutor ordinis universi, singulis de necessariis providit, et unicuique naturalem contulit inclinationem ad ea quæ suæ naturæ conveniunt. Unde irrationalia naturali moventur instinctu ad opera connaturalia sibi. Itaque, secundum Damascenum, potius aguntur quam agant. Hinc subditur:
Ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo morabitur. Certis enim temporibus bestiæ intrant suas speluncas, et manent in eis brevius sive diutius, secundum diversas naturarum suarum dispositiones. Hinc in Psalmo dicitur Deo: Posuisti tenebras, et facta est nox;15 in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ. Ortus est sol, et congregati sunt; et in cubilibus suis collocabuntur.16 Et apud Jeremiam Dominus loquitur: Milvus in cœlo cognovit tempus suum; turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui.17 Denique, secundum Albertum, tempore frigido, quando generatur phlegma, ingreditur suum latibulum quælibet bestia frigidæ complexionis, frigidi et viscosi nutrimenti, spissæ pellis, parvi caloris digestivi, ut serpens, rana, ciconia, hirundo, glis, coturnix, et quædam alia. Hæc enim viscosos contrahunt humores circa locum digestionis, et nisi ad tempus jaceant et dormiant, scilicet tempore generationis phlegmatis, ut in hieme, calor digestivus in eis suffocaretur et moreretur. In somno enim calor confortatur, et humor viscosus subtiliatur, ut membra possit nutrire.
Ab interioribus, id est a polo antarctico nobis semper occulto, interiori atque depresso, et a locis quæ sunt versus polum hunc, egreditur tempestas: quia ab illis locis veniunt nubes tempestuosæ et motu involutionis flantes. Meridionales quoque venti inde flantes, videlicet a parte quæ est versus polum antarcticum, tempestates pluviasque producunt;18 et ab arcturo, id est a parte plagaque terræ quæ est versus polum arcticum seu septentrionalem et aquilonarem, egreditur frigus. Venti quippe septentrionales producunt frigus in aere. Propter quod Ecclesiasticus dicit: Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua.19 Arcturus autem proprie dicitur constellatio, quæ movetur circa polum arcticum, et dicitur Ursa major, ut superius plenius dictum est super illud
Job: Qui facit Arcturum, et Oriona, et interiora austri.20 Et ex illa parte procedit Aquilo, qui causat frigus propter remotionem solis ab illa plaga cœli.
Flante Deo concrescit gelu: id est, ad Dei imperium flante vento boreali seu septentrionali, congelatio oritur et augetur, juxta illud Ecclesiastici:21 Gelu sicut salem Dominus fundet super terram; et rursum latissime funduntur aquæ: id est, flante vento australi, fit degelatio, et aquæ gelu constrictæ laxantur, et undique diffunduntur, ac pluviæ producuntur latissime distillantes. Auster equidem conducit aquas, aperit terram, et evocat eam, germinareque facit. Hinc ait Psalmista:22 Flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
Frumentum desiderat nubes. Nubes enim frumento sunt necessariæ, tam ut melius crescat, quam ut umbra nubium protegatur contra solis ardorem ne desiccetur. Mystice, frumentum, id est electi et boni desiderant nubes, id est doctorum irrigationes doctrinales, consolationesque spirituales, ut magis fructificent, nec æstu tentationum urantur. Et nubes spargunt lumen suum, id est, lumen quod a sole ceterisque planetis ac stellis suscipiunt, super latitudinem terræ diffundunt, non solum ad aliqualem terræ clarificationem, sed ad ejus fecundationem. Virtute enim lucis illius, nubium aqua descendens in terram, eam fecundat. Unde, secundum Albertum, quum nubes elevantur a terra, virtutes stellarum per lumen influuntur eis, et beneficio illarum virtutum fiunt fecundativæ: ideoque circa terram moventur. Aqua enim, quum sit frigida et humida, de se virtutem germinativam non habet, sed a stellis eam sortitur.
Quæ lustrant cuncta per circuitum, id est, super omnia terræ climata successive impulsu ventorum feruntur, ut lumen suum et vim germinativam undique influant, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, id est, imperium Dei ferri voluerit: secundum cujus dispositionem providentialem, nunc hic, nunc ibi nubes discurrunt et pluunt. Nam et Deo ordinante, ventorum impulsum sequuntur. Venti autem communiter gyrum facere solent sequendo motum solis. In mane namque communiter flant venti orientales, postea meridionales, de vespere autem occidentales. Ad omne quod præcipit illis super faciem orbis terrarum: id est, quidquid Deus per nubes fieri voluerit in superficie terræ, in hoc statim Creatori obediunt, cujus in ditione cuncta sunt posita.23 Unde per nubes diversi descendunt effectus in terram, videlicet grando, nix, pluvia, fulgura atque tonitrua. Sive in una tribu. Quandoque enim nubes deveniunt solum ad unam familiam sive provinciam aut etiam urbem. Sive in terra sua, id est in terra ex qua seu ex cujus aquis vapores nubium sunt accepti. Interdum enim manent in tali terra, dum non impelluntur a fortibus ventis. Sive in quocumque loco misericordiæ suæ, id est omni loco cui misericordiæ suæ effectum voluerit impertiri, jusserit eas inveniri, id est apparere et conspici a desiderantibus eas. Ex grandi etenim Dei procedit clementia, quod de pluviis provideat regionibus temporibus congruis, et præsertim in calidis terris, in quibus sunt pluviæ rariores.
Præterea, spiritualiter nubes, id est doctores, prædicatores et boni prælati, atque idonei admonitores, instar nubium per contemplationem amoremque divinorum elevati, sapientia splendidi, virtute boniflui, spargunt lumen suum, dum per sapientiam et scientiam sibi concessas, aliorum corda illuminant: quæ lustrant cuncta per circuitum, quia ubique inveniuntur hujusmodi illuminatores, ubicumque Spiritus Sanctus eos adduxerit. Interdum enim divinitus prohibentur alicubi seu aliquibus prædicare, quemadmodum in Actis legitur: Vetati sunt (Paulus et sui) a Spiritu Sancto loqui verbum Dei; Et non permisit eos Spiritus Jesu. Ezechieli quoque Dominus ait: Linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. Itaque, in quocumque loco et populo misericordiæ suæ præceperit Deus prædicatores tales esse et loqui, ibi et illic fluenta pluunt doctrinæ.
Ausculta hæc, Job, quia sublimia sunt, et advertentia digna, utpote in quibus sapientia atque potentia Dei evidenter patescunt. Sta, id est, rursum mente te erige, recteque vivendo ad contemplationem te præpara; et considera mirabilia Dei quæ dixi et dicam: quæ quamvis sint naturalia, nihilo minus mirabilia appellantur, in quantum ab hominibus plene comprehendi non valent.
Numquid scis quando præcepit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus? id est, quo tempore jussit a principio et inde frequenter pluvias in terram descendere, quatenus per earum casum nubibus rarefactis, lux nubium appareret, quam a luminaribus cœli suscipiunt, nec apparet quamdiu nubes sunt densæ et grossæ. Numquid nosti semitas nubium, id est motus et processus earum, quomodo et ex qua causa ad diversas partes propellantur ex impulsu ventorum; magnas et perfectas scientias? id est in quarum rerum cognitione consistunt scientiæ magnæ atque perfectæ, secundum quod ista referuntur non solum ad causas suas naturales et proximas, sed insuper ad causas primas et summas, videlicet ad rationes sapientiæ Dei, quas in vita hac comprehendere non valemus, cur scilicet Deus cuncta hæc taliter instituerit. Porro, secundum Thomam, nubium cognitio, est principium cognoscendi omnes aeris permutationes, utpote ventos, pluvias, nives, grandines, tonitrua, atque similia. Ideo pluraliter dicit, Magnas et perfectas scientias: magnas, propter hoc quod hujusmodi impressiones in sublimi corpore fiunt; perfectas autem, quoniam nubium scientia comprehendit omnem notitiam et scientiam prædictarum impressionum atque effectuum, qui ex eis consequuntur in inferioribus istis.
Nonne vestimenta tua calida sunt, quum perflata fuerit terra Austro? Ventus enim australis ex calidis regionibus venit, et calidus est, aeremque et vestes ac corpora calefacit: qui ventus quasi ab imo veniens, vapores congregando condensat, quos ventus Aquilo magis dispergit. Spiritualiter, Auster est Spiritus Sanctus, seu fervida inspiratio ejus. Vestimenta autem animæ, sunt virtutes et dona Spiritus Sancti, quæ cum Spiritu Sancto afflantur, excitantur et actuantur, fervescunt et potissime agunt.
Tu forsitan cum eo fabricatus es cœlos. Hoc ironice ait, tanquam dicat: In tantum te erigis, quasi cooperator Dei fuisses in creatione cœlorum, quum tamen aeriarum impressionum scientiam non attingas. Qui solidissimi quasi ære fusi sunt: id est, corpora cœlestia nec divisibilia nec pertransibilia sunt, ut aer et aqua, ac cetera mollia; sed tam firma et indivisibilia sunt, quasi fusa essent ex ære, quod non cedit tangenti. Quo verbo redarguuntur, dicentes corpora cœlestia esse divisibilia, ita quod stellæ transirent per cœlos dividendo eosdem sicut avis per aerem, et piscis per aquam. Cujus etiam opinionis fuerunt Plato in primo Timæi, et Ptolemæus, qui secundum Hieronymum, in dogma Platonis cadere videbatur. Qui insuper asserebant orbes cœlestes non moveri aut circumferri, sed planetas et stellas per illos meare choreamque ducere. Spiritualiter, cœli sunt angelici spiritus, quorum natura firma ac stabilis est, atque per gratiam sic confirmata in bono, ut æri merito comparetur. Similiter homines virtuosi, propter robo rationem mentis in gratia et virtute, æri assimilantur.242526 Solus autem Deus est institutor et actor naturæ ac gratiæ.
Insuper irrisorie subdit : Ostende nobis quid dicamus ei : id est, quum tantæ te sapientiæ reputes, ut disputare cum Deo velis, doce nos qualiter nos quoque Deo respondere possimus, vel quomodo dignum aliquid ei seu in laude ejus dicamus, qui major omni est laude. Nos quippe involvimur tenebris, id est, ignorantiis variis implicamur, ideo instructione hac tua egemus, quum putes te tenebris non involvi. Quamvis autem Eliu hoc ironice dicat, nihilo minus verum est quod omnes nos in sæculo isto variis errorum, vitiorum et ignorantiarum tenebris offuscamur, et ea quæ scimus, minima sunt respectu eorum quæ ignoramus. Demum, quæ scimus, non tam plene ac limpide scimus, ut res ipsa cognoscibilis exstat. Idcirco scriptum est : Cogitationes mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ ; corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Hinc dicit Albertus : Ex reverberatione incircumscriptæ lucis, oculus nostri intellectus involvitur tenebris, sicut corporeus oculus inspiciens lucem in rota solis. Quod significatur in Exodo, ubi Moyses dicitur ingressus ad Dominum in caliginem : quæ caligo fuit reverberatio intellectus Moysis ab incircumscripta luce præsentis Dei.
Sap. ix, 14, 15.
Exod. xx, 21.
Quis narrabit ei quœ loquor? quasi dicat : Quum ipse omnia sciat, nil ei quasi ignoranti potest narrari. Vel sensus est, quod sicut ista quæ dixit, nullus hic perfecte intelligit, ita nec Deo potest narrare. Etiam si locutus fuerit homo, id est, si de Deo et ejus operibus mirabilibus loqui immoderanter præsumpserit, devorabitur, id est, magnitudine materiæ prorsus vincetur, ita quod velut quadam voragine tenebrarum ac profunditatis absorbebitur, juxta illud Proverbiorum : Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum ; sic qui perscrutator est majestatis, opprime-
Prov. xxv, 27. tur a gloria. Imperscrutabilem enim, incomprehensibilem et immensum præsumptuose scrutari, maxima est stultitia. Potest quoque sic legi : Etiam si locutus fuerit ipse Deus homini, homo devorabitur, id est, parvitatem suam cognoscet, et respectu Dei quasi nihil se esse conspiciet, neque tam sublimem rem capere poterit, juxta illud Deuteronomii : Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis ? In Exodo quoque filii Israel loquuntur ad Moysen : Loquere tu nobis, et audiemus ; non loquatur nobis Dominus, ne moriamur. Similiter in Joanne ait Salvator discipulis : Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
Deut. v, 26.
Exod. xx 19.
Joann. xvi 12.
At nunc non vident lucem, id est, homines in hac vita lucem veritatis clare non intuentur, nec Deum qui prima lux est, per speciem contemplantur. Nunc vero vident eum per suos effectus, postea eum clare visuri. Subito aer cogetur in nubes : id est, vapor elevatus in aere, constringetur in formam ac spissitudinem nubis, ex quo aer ingrossatur, ac tenebrosus efficitur. Et ventus transiens, id est volitans, fugabit eas, id est, ad diversa loca impellet, quo Deus eas pluere jusserit : quod ventus Aquilo potissime facit, juxta illud Proverbiorum, Ventus Aquilo dissipat pluvias.
Prov. xxv 23.
Ab aquilone aurum venit. In septentrionalibus namque regionibus multum de auro invenitur, quoniam ibi calore propter circumstans aeris frigus recurrente ad interiora viscera terræ, efficacius ibi operatur ad auri generationem. Hinc ait Albertus : Aurum inter metalla melioris est digestionis ac commixtionis. Ad hoc autem exigitur, ut frigus extrinsecum circumstans, ad interiora viscerum terræ reprimat calorem mineralem, ut fortis sit ad digerendum metalli materiam. Ideo in aquilone ubi frigus circumstat, melius aurum generatur. Hæc est etiam causa, quare in arenulis fluviorum frigidorum sæpe generatur aurum. Frigus enim aquæ, calorem repellit in profundum, ut melius digerat materiam, et faciat puriorem. Unde in Genesi habetur, quod Phison, qui est fluvius turbidus, circuit omnem regionem terræ Hevilath, quæ est ad aquilonem, ubi nascitur aurum; et aurum terræ illius optimum est.27 Hæc Albertus. Verumtamen, per Hevilath, intelligitur India, quæ videtur esse in oriente posita magis quam ad aquilonem. Denique, in libro de Proprietatibus rerum, fertur quod in montibus Saxoniæ, qui sunt versus aquilonem, omnia fere metalla fodiuntur præter stannum. Spiritualiter, aquilo terram gentilitatis designat: ex qua aurum venit, id est Ecclesia ex gentibus electa atque collecta.
Et a Deo formidolosa laudatio venit, id est, ex gratia Dei confertur, quod Deum reverenter ac timorate laudemus: cui cum timore cultum et laudem debemus impendere, juxta illud Psalmi, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.28 Non enim digni et idonei sumus ad laudem ipsius, nisi quantum ipse misericorditer tribuit et acceptat;29 nec scimus an digni simus amore, ideo formidare debemus ne laus nostra sibi displiceat, dicatque de nobis:30 Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;31 et quod rursus ait Scriptura:32 Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas?
Digne eum invenire non possumus, id est, ex creaturis eum cognoscere non valemus secundum dignitatem, perfectionem et excellentiam qua in se ipso subsistit: imo a perfecta repræsentatione divinæ essentiæ, omnes creaturæ deficiunt infinite, quemadmodum in infinitum imperfectiores sunt Deo. Ideo, in Elementatione theologica Procli Platonici, et in libro de Causis habetur, quod primum seu prima causa, superior est omni narratione. Ecclesiasticus quoque: Quis, inquit, vidit eum, et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio?33 Magnus fortitudine: quia omnipotens, et ei idem est esse, fortemque esse, ita quod sua infinita essentia est sua infinita potentia. Ideo omnia sunt ei non solum non impossibilia aut difficilia, imo cuncta sunt ei æque facilia, nec potest in tot, quin possit in infinities plura. Et judicio. Justa namque et incomprehensibilia sunt ejus judicia. Et justitia ejus enarrari non potest: quæ etiam est ipsemet Deus justus, cujus non minor est justitia, quam clementia atque essentia. Unde et pro uno peccato mortali pœnam infligit æternam.
Ideo timebunt eum viri, qui vere digni sint nomine viri, tanquam virtute virentes, animique vigore viriles: quorum est non servili, sed filiali vel saltem initiali timore Deum timere, qui effeminatis et fatuis, utpote intimoratis, loquitur per Jeremiam: Audi, popule stulte, qui non habes cor, me non timebis, qui posui arenam terminum mari?34 Quum enim laus sit virtutis, secundum Philosophum, is cujus virtus propter suam excellentiam perfecte non noscitur, cum timore laudatur. Et non audebunt contemplari, id est, Deum per contemplationem adspicere non præsument, quasi valentes comprehendere eum, aut per speciem in vita hac cernere, seu perfecte cognoscere; omnes qui sibi videntur sapientes, id est, qui vere sunt sapientes in sæculo isto. Quo enim fuerint sapientiores, eo Dei incomparabilem excellentiam ac propriæ mentis imbecillitatem clarius noscunt, discretiusque perpendunt. Idcirco non ingerunt se ad impossibilia peragenda, sed honorem dant Deo. Unde et Plato ait in primo Timæi: Genitorem opificemque universi tam difficile invenire, quam inventum impossibile digne profari. Perfectissima quoque contemplatio, qua Deum in vita hac contemplari valemus, est per abnegationem: per quam etiam in mystica theologia mens Deo intendit, prout divinus Dionysius docet.
Itaque Eliu, ad confutandum præsumptionem quam sancto Job imposuit, sermonem suum in conclusione incomparabilis excellentiæ Dei finivit. Et in disputatione præfata quæ inter Job ejusque fuit amicos, Eliu personam determinantis assumpsit, nunc ipsum Job, nunc ejus amicos redarguens :3536 in quo etiam per præsumptionem excessit.
Porro, secundum Thomam, Job non respondet ipsi Eliu : quia in principalibus magis secum concordat, quam alii tres amici, vel quam cum aliis tribus amicis. Secundo, quia ex juvenili quadam præsumptione more contentiosorum aliqua verba imposuit Job, quæ non dixit, vel quæ aliter dixit, et multa opprobria effudit in eum : ideo, ut a contentionibus abstineret, maluit non respondere, secundum illud Apostoli : Noli verbis contendere ; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.37
ENARRATIO
IN LIBRUM JOB
Footnotes
-
Exhes. 1, 11. ↩
-
Exod. xiii, 19. ↩
-
Exod. xix, 16. ↩
-
Ps. xxx, 23. ↩
-
Matth. v, 45. ↩
-
Ezech. i, 24; ↩
-
Apoc. i, 15; xiv, 2. ↩
-
Habac. iii, 2. ↩
-
Matth. vi, 21. ↩
-
Joann. xii, 27-29. ↩
-
Cant. II, 14. ↩
-
Job v, 9. ↩
-
Eccl. xlii, 14. ↩
-
Ps. cxlvii, 16. ↩
-
Ps. ciii, 20. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Jer. viii, 7. ↩
-
Eccli. xliii, 14. ↩
-
Eccl. xlii, 22. ↩
-
Job ix, 9. ↩
-
Eccl. xlii, 21. ↩
-
Ps. cxlvii, 18. ↩
-
Esther xi 9. ↩
-
Ezech. III. 6. ↩
-
Ezech. , 7. ↩
-
Act. xvi, 6. ↩
-
Gen. ii, 11, 12. ↩
-
Ps. u, 11. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
Is. xxix, 13; ↩
-
Matth. xv, 8. ↩
-
Ps. xlix, 16. ↩
-
Eccli. xliii, 35. ↩
-
Jer. v, 21, 22. ↩
-
Ps. ii, 11. ↩
-
Gen. ii, 11, 12. ↩
-
II Tim. ii, 14. ↩
Chapter 67 of 72