Skip to the text

Articulus 66

ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI OCTAVI : RESPONDENS AUTEM DOMINUS JOB.

QUONIAM in disputatione præhabita de providentia Dei et modo regiminis actuum humanorum, varia fuit dissensio tam inter Job et ejus amicos, quam inter Eliu et Job et ejus amicos præfatos; ipseque Eliu quæstionem determinare usurpavit, nec potuit: ideo Dominus eam determinat. Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit. Circa hæc scribit Gregorius: Utrum per se ipsum, an per angelum ei sit locutus, ambigitur. Potuerunt quippe per angelum commotiones aeris fieri, et per eum verba sequentia pronuntiari. Rursusque potuit exterius angelus in turbine aerem excutere, et tamen per semetipsum Dominus vim suæ sententiæ cordi Job sine verbis insonare. Thomas quoque ait, quia ad litteram intelligi potest, vocem formatam fuisse miraculose in aere cum quadam aeris turbatione, sicut in monte Sinai legitur factum, vel sicut ad Christum vox facta est, quando nonnulli dixerunt tonitruum factum esse, ut Joannes scribit.12 Aliqui vero dicunt, quod vox ista processit divina virtute, seu angelico ministerio, quasi de nubis densitate. Albertus vero se faciliter expediens, per turbinem intelligit disputationis hujus conflictum. Sicque de turbine, quasi de causa materiali, non quasi de loco, Dominus dicitur respondisse.

Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? Quibus verbis Dominus increpat ipsum Eliu, quod quamvis sententias, id est sensus sublimes et veraces, locutus sit, tamen per verba indiscreta, præsumptuosa et frivola fecit hoc, aliqua quoque falsa invective contra Job dixit. Unde Dominus quasi despective ac reprobative sic sciscitatur, Quis est iste? quasi dicat, Non decet eum sic loqui: quemadmodum per Jeremiam Dominus sciscitatur, Quis est iste pastor qui resistat vultui meo?3 Porro, secundum Thomam, ideo dicitur Eliu locutus sermonibus imperitis, quoniam omnis inordinatio ex defectu rationis procedere dicitur. Secundum Albertum vero, hoc dicitur, quia conjugatio inutilis est, dum probationes non tenent, nec ad formam syllogisticam reducuntur.

Accinge sicut vir lumbos tuos, id est, viriliter præpara te ad audiendum quæ dicam, et ad respondendum, si vales. Unde per hunc modum loquendi, Dominus quasi metaphorice admonet eum ad audiendum: quia qui corporaliter aliquid sunt acturi, lumbos solent præcingere, sicut et Christus in Cœna linteo se præcinxit.4 Specialiter vero exprimit lumbos, quia sunt loca delectationum carnalium, ad innuendum quod sensualitas necessario sit refrenanda volenti illuminationem sortiri divinam et

Ephes. vi, 14.

Luc. xii, 35.

Is. xxviii, 9. revelationem cœlestem. Ideo Ephesios hortatur Apostolus : State succincti lumbos vestros in veritate. Et Christus in Evangelio ait : Sint lumbi vestri præcincti. Isaias quoque inducit : Quem docebit Dominus scientiam? ablactatos a lacte, avulsos ab ubere.

Job xlii, 3.

Ibid. xii, 3.

Ibid. 22.

Interrogabo te, et responde mihi. S. Thomas, et Albertus, ac alii eos sequentes, affirmant beatum Job de providentia Dei vere sensisse, tamen in modo loquendi excessisse, ita quod ex inordinato suo modo loquendi adsistentes fuerant scandalizati, quia secundum superficiem quorumdam verborum suorum videbatur eis de se ipso nimis alte sentire, atque divinæ excellentiæ ac justitiæ derogare. Unde infra Job confitetur : Insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam. Hinc, secundum doctores hos, Dominus in hac parte redarguit Job de inordinatione hac ipsa : et primo, quia Job supra dixit : Disputare cum Deo cupio. Et rursus : Voca me, et ego respondebo tibi ; aut certe loquar, et tu responde mihi. Quibus verbis dedit Deo quasi optionem duorum, ut scilicet teneret partem vel opponentis, vel respondentis : quæ verba prima facie videbantur male sonare, quamvis Job non male intenderet. Quia tamen alios scandalizavit et perturbavit, Dominus cum pie nunc increpat, partemque elegit opponentis, multa per modum interrogationis ac argumentationis proponens Job, ad ostendendam incomparabilem eminentiam sapientiæ suæ, propter quam Job debuit moderatius loqui, nec eatenus conqueri, quamvis in verbis suis mortaliter non excessit. Porro Gregorius omnino nititur approbare, beatum Job non excessisse in verbis, præsertim quum supra scriptum sit : In omnibus his non peccavit Job labiis suis, nec stultum quid contra Deum locutus est.

Ibid. 1, 22; 11, 10.

Ibid. xlii, 7.

Ibid. 11, 3.

Et infra Dominus ait ad Eliphaz : Non estis rectum locuti coram me, sicut servus meus Job. Dominus quoque insultando Satanæ dixit, postquam Job in rebus et sobole fuit plagatus, quod adhuc innocentiam retineret. Vult ergo Gregorius, quod Deus non increpat sanctum Job propter excessum in verbis, sed ne de perfectionis atque victoriæ suæ magnitudine inaniter gloriaretur et superbiret. Verum, quid inter hæc magis tenendum sit, et quomodo prætactæ positiones valeant concordare, quantum Dominus dederit, infra dicetur.

Itaque Dominus excellentiam suam manifestare orditur ex productione, dispositione et proprietatibus terræ, quæ est infimum elementorum, et magis hominibus cognitum. Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ, id est, elementum terræ et singulas ejus partes produxi et situavi in debito loco in medio universi? quasi dicat : Tunc nondum eras ; quo constat, quod duratione et causalitate præcedo te, nec tuo consilio egui in creatione dispositioneque mundi. Hinc in Isaiæ libro habetur : Ego sum Dominus faciens omnia, extendens cœlos solus, stabiliens terram, et nullus mecum. De quo Proverbiorum liber asserit : Appendebat fundamenta

Is. xliiv, 24.

Prov. viii, 29. terræ. Porro quod ait, Fundamenta terræ, intransitive legendum est, ut sit sensus : Ponebam terram pro aliorum fundamento elementorum. Elementa namque quæ proprio non terminantur termino, ut aer et aqua, fundantur et terminantur ad eam. Indica mihi, non quasi ignoranti, sed, Indica mihi, id est, ostende te scire, si vales, si habes intelligentiam ejus quod quæro. Quis posuit mensuras ejus, si nosti? id est, quis dedit et determinavit ei certas has suas dimensiones quas habet? quæ non sunt ei determinatæ ex necessitate, vel ex sua natura, quoniam major quantitas non repugnaret ; sed ex ordinatione sapientiæ ac providentiæ Dei, quæ omnia in numero, mensura et pondere fecit. Potest et ita exponi : Quis posuit mensuras, id est proportiones ejus ad alia elementa in grossitudine seu densitate et subtilitate, secundum quod ex uno pugillo terræ fiunt decem pugilli aquæ; ex uno quoque pugillo aquæ, decem aeris; ita quod locus aquæ, decuplus est ad locum terræ. Vel

Sap. xi, 21. quis tetendit super eam lineam, id est, certum ei situm in universis partibus assignavit, ejusque partes distinxit? juxta illud Actuum: Definiens terminos habitationis eorum.5 Dicit autem Albertus, quod terra est minimum corporum simplicium, præter lunam atque Mercurium.

Super quo bases illius solidatæ sunt? Basis dicitur fundamentum. Bases ergo terræ, sunt fundamenta ipsius: quæ aliquando nominantur interiores partes terræ, quibus aliæ videntur inniti. Vel basis terræ, est centrum mundi: sicque, Bases terræ, possent dici partes centro viciniores. Quibus verbis Dominus insinuare videtur, quod nihil sit sub terra eam sustentans, quum tamen sit corpus gravissimum; sed divina virtute manet in medio fixa, Sapientia increata id ordinante, ut omnes partes terræ naturaliter inclinentur ad centrum. Hinc ait Psalmista: Qui fundasti terram super stabilitatem suam;6 non inclinabitur in sæculum sæculi. Aut quis demisit lapidem angularem ejus? id est, quis de alta potestate deorsum misit id terræ, quod in ea se habet per modum lapidis angularis? quod est centrum terræ, secundum Thomam, vel pars centro propinquior, cui aliæ partes annectuntur et aggregantur, atque ibidem stabiliuntur, quemadmodum ad lapidem angularem alii lapides congregantur, et per eum sibi cohærent atque firmantur, ipseque lapis angularis ad se et ad parietes ædificium firmat ac tenet.

Præterea, circa hæc quæri potest, quod quæstiones istæ non videntur fuisse difficiles. Quis enim ignorat, quod Deus posuit terræ mensuras, eique situm et distinctionem contribuit, et centrum in ipsa constituit? Et respondendum, quod Dominus non intendebat hoc solum inquirere, quis hæc fecit, sed originalem horum rationem, et cur per divinam providentiam ista sic instituta consistant, qualiterque peracta: quorum utique scientia, intellectum excedit humanum.

Quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei:7 id est, quando terram ita constitui, tunc me astra matutina laudabant, mihique jubilabant omnes filii Dei. Ex quo loco quidam arguere sunt conati, quod spirituales creaturæ, videlicet angeli, ante mundum sensibilem sint creatæ. Sed hoc ex his verbis non sequitur. Quamvis enim simul tempore creata sint, cœlum et angeli ac terra, nihilo minus distinctio elementorum secuta est, secundum unam litteræ Genesis expositionem. Porro, si quis dicat, sicut et Thomas dicit, per astra matutina intelligi stellas cœli corporeas, quæ quarto die factæ leguntur: unde astra matutina vocantur, quasi de novo tunc facta, prout apud nos astra matutina dicuntur, quæ in principio diei apparent; nihilo minus astra ista dicuntur tunc Deum laudasse, quia circa hoc tempus Deum laudare cœperunt; vel quia simul cum cœlo stellato substantialiter facta sunt, quamvis dicantur quarta die producta, videlicet quoad distinctionem sive ornatum, ut quidam exponunt. Denique, si per astra intelligantur hæc sidera, tunc verbum hoc dupliciter accipi potest. Primo, quod astra ista laudant Deum occasionaliter et materialiter, quoniam suo decore, motu, influxu ac ceteris ad ea spectantibus præbent omni menti creatæ occasionem materiamque laudandi proprium Creatorem: juxta quem modum etiam inanimata mixta et irrationalia Deum laudare, superexaltare et benedicere asseruntur.8 Secundo, quod laudant Deum formaliter, cognitive et proprie, secundum opinionem dicentium corpora cœlestia animata. Unde

D Rabbi Moyses in libro Ducis neutrorum affirmat, quod non sunt inanimata, ut insipientes putant, sed vivunt atque intelligunt, et Creatori suo sublimem laudem decantant. De qua re plura dici hic possent, quæ potius transilienda censentur, præsertim quum opinio illa displiceat multis: quæ tamen, secundum Thomam in Summa contra gentiles, fidei non repugnat. Aliqui vero per astra matutina intelligunt angelos sanctos ac splendidos, eos præsertim qui de inferioribus choris sunt, et quorum est corpora movere cœlestia. Per filios autem Dei, intelligunt angelos ordinum superiorum, quorum est adsistere Deo: qui et excellentius laudant Deum; idcirco ei jubilasse dicuntur. Quod autem angeli appellentur filii Dei, in exordio libri hujus scriptum est:9 Quum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino, etc.

Consequenter Deus eminentiam sapientiæ atque potentiæ suæ ostendit in dispositione maris, præsertim Oceani. Quis conclusit ostiis, id est certis terminis seu littoribus, mare, quando erumpebat, id est abundanter et fortiter exsurgebat, quasi de vulva procedens, id est sicut fetus qui de utero matris tempore suo quasi impetuose erumpit, ita quod retineri non valet? Vel, Quasi de vulva procedens, id est ex secreto providentiæ seu dispositionis divinæ, aut certe de loco in quo primum fuit creatum et situm, quando, secundum quosdam Sanctorum, totam terram operuit, et alte in aere erigebatur, deinde Deo jubente ad unum locum redactum est, prout in Genesi habetur:10 Dixit Deus, Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et appareat arida. Et in Psalmo: Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.11 In Proverbiis quoque: Certa lege et gyro vallabat abyssos.12 Quum ponerem nubem vestimentum ejus, id est, nubibus illud circumdarem, sicut homo circumdatur vestimento. Nubes enim ex vaporibus de mari elevatis maxime generantur. Ideo circa mare magis abundant: circa quod etiam nubilosus aer remansit, dum aquæ congregabantur ad locum unum. Et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem, id est, operirem seu tegerem. Quum enim nubes ibi abundant, nebulosusque aer et quidam vapores nondum elevati in altum, constat quod frequenter sit ibi caligo: et videtur ei alludere, quod scriptum est in Genesi, Tenebræ erant super faciem abyssi.13

Circumdedi illud terminis meis, id est littoribus, ripis seu finibus a sapientia mea præordinatis, videlicet quousque effluat et refluat; et posui vectem, id est obstacula procedendi, et ostia, id est clausuras vel etiam aperturas, per quas de Oceano egrediuntur particularia maria et flumina. Et dixi, id est, præcepto meo institui: Usque huc venies, id est, usque ad terminos istos a me præstitutos extrema tua pertingent, et ex his locis te per maria et flumina præfata diffundes, et non procedes amplius, ne terram operias; et hic, scilicet ad ripas has, confringes tumentes fluctus tuos, id est undas cum impetu abundanti fluentes, et ex fundo fortiter exsurgentes: quæ ad littora rejiciuntur.

Circa prædicta de dispositione maris, asserit Thomas: Videtur naturalis ordo elementorum requirere, ut aqua ex omni parte circumdaret terram, sicut aer ex omni parte circumdat aquam; sed divina dispositione factum est, ad generationem hominum et animalium ac plantarum, ut aliqua pars terræ discooperta remaneret ab aquis, Deo sua virtute aquas maris sub certis limitibus retinente. Sed contra id quis potest objicere, quia secundum hoc dispositio ista mundi et elementorum, non est naturalis, sed miraculosa et supernaturalis, quum tamen Augustinus super Genesim dicat, quod in prima rerum institutione ac ordinatione non quæritur, quid Deus potuit, sed quid rerum conveniebat naturis. Et respondendum, quod terra et aqua dupliciter attenduntur. Primo, secundum proprias naturas quibus comparantur ad invicem: et sic naturaliter competeret terræ, tanquam graviori, esse omnino sub aqua. Secundo, per comparationem ad ordinem universi, et quoad finem suæ creationis: sicque convenit eis naturaliter dispositio ista quam habent, quia ad hoc facta sunt, ut homini et ceteris animatis deserviant: quod esse non valet, nisi pars terræ sit sicca. Unde, secundum philosophos, in generatione mixtorum, ignis naturaliter descendit, non per respectum ad propriam naturam secundum se, sed per comparationem ejus ad ordinem universi, qui exigit quamlibet naturam peragere id propter quod facta est. Hinc fertur in Psalmo : Terminum posuisti quem non transgredientur, scilicet aquæ;14 neque convertentur operire terram. Et in Jeremiæ libro Dominus contestatur : Posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit; intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.15

Numquid post ortum tuum, id est postquam natus es, qui ante nativitatem tuam nil facere potuisti, præcepisti diluculo, ut tempore suo exsurgeret, et noctem diei continuaret, vel ut aliquid ageret ad tuam jussionem, et ostendisti auroræ locum suum, ubi primo lux solis incipit apparere? hoc est, ista in tua potestate non sunt, nec ordinare potuisti temporum varietates, cursum et ordinem, et ubi aurora inchoaretur. Præterea, secundum Thomam, claritas diluculi sive auroræ, diversificatur secundum diversas partes elevationis signorum quæ sol perambulat. Dum enim fuerit in signo velocis ascensionis, in quo cito oritur, parum durat aurora; quando autem sol est in signo tardæ ascensionis, diutius durat: estque determinata mensura loci, ex quo ibi exsistente sole, incipit claritas diluculi.

Hæc omnia Deus commemorat ad declarandam excellentiam suam in omni perfectione, sapientia et virtute: ita ut si Job respondisset ad quæstiones prætactas, Tu, o Domine, mare ostiis conclusisti; Dominus mox intulisset: Ergo tanta est eminentia mea, quod mecum disputare aut contendere nequis.

Numquid tenuisti concutiens extrema terræ? Hoc quidam exponunt de terræ motu, tanquam dicat: Numquid extrema terræ potes tua virtute seu manibus apprehendere et tenere atque concutere, ut terræ motus causetur? in quo non tota terra movetur, sed aliquæ ejus extremitates, exterioresve partes. Alii ita exponunt: Numquid tenuisti concutiens extrema terræ, id est homines ab extremo seu fine terræ usque ad extremum, concutiendo eos per mutuam impugnationem? Hinc de Deo in Psalmo cantatur: Qui respicit terram, et facit eam tremere.16 Et rursus:17 In manu ejus sunt omnes fines terræ. Itemque Ecclesiasticus: Ecce cœlum et cœli cœlorum, abyssus et universa terra, et omnia quæ in eis sunt, in conspectu Dei commovebuntur, montes simul et colles, et fundamenta terræ;1819 et quum conspexerit ea Deus, tremore concutientur. Et excussisti impios ex ea? id est, peccatores impœnitentes per terræ motum vel alias plagas auferre a terra et vita præsenti, non tuæ sed meæ est potestatis.

Restituetur ut lutum signaculum: id est, impiis de terra ablatis, signaculum, id est homo ad Dei imaginem factus, reparabitur, ita quod loco interfectorum impiorum alii Deo disponente succedent, sicut lutum, id est copiose, quemadmodum lutum abundat, vel, sicut lutum divisum faciliter reintegratur. Hinc superius Eliu dixit de Deo: Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.20 Et stabit sicut vestimentum, id est, ad tempus subsistet, et continuo atque paulatim consumetur, ut vestes paulatim a tinea. Unde supra Job dixit: Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.21 Auferetur ab impiis lux sua, id est vita, prosperitas, gloria temporalis, per mortem in terræ motu, aut in alia Dei plaga; et brachium excelsum confringetur, id est, tyrannica virtus seu robur violentorum et superborum, vel iniqua dominatio, divinitus destruetur atque damnabitur, quemadmodum in Ecclesiastico Sapientia ait:22 Superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. Et in eodem volumine legitur:23 Sedes ducum superborum destruxit Deus. Zacharias quoque de impio pastore asserit:24 Brachium ejus ariditate siccabitur. Sed et Isaias fert:25 Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium. Hinc primo Machabæorum habetur: verbis peccatoris ne timuerit, quia gloria ejus stercus et vermis; hodie extollitur, et cras non invenitur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.262728

Numquid ingressus es profundum maris Oceani, ad videndum varias piscium species et cetera quæ latent ibidem? et in novissimis, id est extremis seu remotissimis et ultimis ac profundissimis locis, abyssi, id est maris jam dicti, deambulasti, videlicet super fundum ipsius, ubi nullus hominum unquam devenit, nec quomodo terra illa disposita sit, conspexit? Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, id est portæ inferni? Vel, Portæ mortis dicuntur causæ corruptionis mixtorum, potissime hominis, per quas est ad mortem ingressus: quas sigillatim, distincte, perfecte et plene homo non noscit: quia nonnunquam causa corruptionis ex supernorum influxu procedit, interdum est ex causa interiori valde occulta, aliquando ex causa supernaturali, dum homines pro suis peccatis divinitus occiduntur. Et ostia tenebrosa vidisti? Ostia tenebrosa idem dicuntur, quod portæ mortis. Vel ostia ista, sunt varii modi quibus homines vadunt et corruunt in infernum. Pluribus autem modis homines decipiuntur ac pereunt, quam aliquis valeat determinare.

Numquid considerasti latitudinem terræ? id est, latitudinem terræ certitudinaliter non agnoscis. Accipitur autem latitudo terræ, a parte australi seu meridiana, in aquilonem seu septentrionem: quæ latitudo (ut dicitur) tota pertransiri non potest, quoniam torrida zona intermedia, impertransibilis est, propter excessum caloris, ut dicunt. Circa hoc asserit Thomas: Longitudo terræ, secundum astrologos, sumitur secundum processum ab oriente in occidentem; latitudo autem, a meridie in aquilonem: quia in qualibet re major dimensio dicitur longitudo, et minor dimensio, latitudo. Est autem experimento probatum, quod dimensio terræ, a nobis habitatæ, major est ab oriente in occidentem, quam a meridie in aquilonem. Ideo latitudo terræ, a meridie ad aquilonem attenditur.

Indica mihi, si nosti omnia, ita ut cum

Deo valeas disputare, in qua via habitet lux. Lux corporum cœlestium in eis dicitur habitare, secundum quod manet in eis, hoc est in luminaribus cœli. Itaque, quærere in qua via habitet lux, est investigare per quæ itinera seu quibus modis atque processibus luminaria moveantur: quod hominibus est incertum, ut patet ex diversitate opinionum eorum, circa hoc ipsum quibusdam affirmantibus, ea moveri per epicyclos atque excentricos, aliis per diversarum motum sphærarum. Porro, secundum Albertum, habitatio lucis, est relatio, id est iterata motio seu reditio, solis ad terram, videlicet nostri horizontis. Vias autem ascensionum descensionumque solis, explicare determinate quis poterit? Et tenebrarum quis locus sit. Quemadmodum lux terræ habitabilis ex luminarium motu causatur, prout in hemisphærio superiori moventur; sic tenebræ sunt ex recessu eorum, prout in inferiori moventur hemisphærio: quod eamdem habet difficultatem, quantum ad vias et modos motuum luminarium cœli. Non autem perfecte mensurari potest locus alicujus corporis, nisi via per quam ambulat cognoscatur. Quoniam ergo via motus luminarium certitudinaliter a nobis cognosci non potest, nec viam tenebrarum cognoscere possumus, puta exordium loci in quo ex solis luminariumque recessu, caligo noctis incipit. Ut ducas unumquodque, id est tam lucem quam tenebras, ad terminos suos, id est usque ad ea ad quæ valent pertingere, deducendo lucem et caliginem usque ad extrema ad quæ attingere queunt. Quasi dicat: Hoc nequaquam tuæ est potestatis, sed Dei, qui (ut in Genesi habetur) divisit lucem a tenebris.29 Et intelligas semitas domus ejus, videlicet lucis: cujus domus est luminare cœleste, quod est velut vas luminis, utpote sol, qui per varia incedit itinera, secundum quod motus habet diversos: quas semitas distincte et certe homo in hoc sæculo non agnoscit, ut dictum est.

Sciebas tunc, id est in exordio quando ego ista ita disposui, quod nasciturus es- ses? et numerum dierum tuorum noveras, id est, quamdiu in vita subsisteres? Non utique, quoniam necdum eras: scire autem præsupponit esse. Sed ego ista præscivi: ideo meæ scientiæ comparari non vales. Numquid ingressus es, per considerationem acutam et claram, thesauros nivis, id est virtutem per quam, et materiam ex qua generatur? Divina enim potestate omnes hujusmodi impressiones principaliter fiunt, et ex vaporibus seu exhalationibus materialiter producuntur. Aut thesauros grandinis adspexisti, puta virtutem effectivam et materiam grandinis? Hæc autem perfecte ac particulariter scire, est super hominem, maxime dum supernaturaliter producuntur in ultionem iniquitatis pravorum, secundum quod subditur: quæ præparavi in tempus hostis, id est pro tempore quo hostes et adversarios decrevi affligere: sicut in Exodo legitur, quod grando horribilis cecidit in terra Ægypti. In diem pugnæ et belli, id est præliorum, sive intestinorum, sive extrinsecus inductorum.

Insuper dic, Per quam viam spargitur, id est diffunditur, lux luminarium cœli, præcipue solis per terram? per quam etiam viam dividitur æstus super terram, id est calor qui in terra consequitur diffusionem lucis solaris? tanquam dicat: Modum causalitatis et diffusionis istorum perfecte non capis, quomodo scilicet lux, vel in instanti, vel in tempore imperceptibili, per totum hemisphærium diffundatur, et in diversis terris diversus calor diversimode generetur. Denique, notanter asserit lucem spargi, caloremque dividi, quoniam serenitate aeris exsistente, lux solis ad omnes æqualiter indifferenterque venit, ita quod sensibiliter claritatis intensio non diversificatur, sicut diversificatur caloris intensio seu augmentum. Præterea hæc duo conjungit, secundum Albertum, quoniam æstus sequitur lucem, et modus æstus modum lucis. Ubi enim lux spargitur ad angulum rectum, ibi reflectitur angulus in se ipsum, et fit intensior calor. Ubi vero ad angulum acutum, fit minor æstus; ubi autem ad angulum hebetem seu expansum, æstus fit minimus: sicque semper secundum modum anguli ad quem reflectitur lux, fit etiam modus caloris. Unde Ecclesiasticus dicit: In meridiano sol exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere?3031

Quis dedit vehementissimo imbri, id est pluviæ, quæ cum maxima vehementia cadit, cursum, id est tam impetuosum ac celerem motum? et viam sonantis tonitrui? id est, quis dedit tonitruo sonoro suum processum, ita quod sonat, non quasi res in uno permanens loco, sed quasi procedens de loco ad locum? quis, inquam, hæc dedit, nisi ego qui cuncta32 disposui, sicque institui, ut pluvia validis ventis impulsa et agitata, vel ex nube aquosissima decidens, cum tanta vehementia cadat, atque tonitruum taliter sonet? Ut plueret super terram absque homine, id est absque hominis cooperatione sive industria; vel, Super terram absque homine, id est quæ ab hominibus non habitatur, videlicet in deserto, ubi nullus mortalium commoratur hominum, quamvis habitent ibi bruta, ut imber præfatus impleret inviam et desolatam, id est terram incultam, non deambulatam nec habitatam, et produceret terra hujusmodi sic irrigata, herbas virentes. Itaque sapienter Deus instituit, ut nubes per ventos impellantur ad talia loca, quæ aliter irrigari et fecundari non possunt: quum enim sint sicca, vapores pluviales ex eis non elevantur, sed aliunde adducuntur. Spiritualiter, vehementissimus imber, est efficacissima et ardentissima evangelicæ legis doctrina: cui per Apostolos Deus contulit cursum, quorum prædicatio fuit sonans tonitruum. Nam et in Evangelio Christus Petrum, Jacobum et Joannem, Filios appellat tonitrui.33 Itaque per Apostolos Deus hunc imbrem diffudit in deserto et invia desolataque via, id est per gentilitatem olim a Deo relictam, nullaque Sancti Spiritus consolatione refectam, in qua nullus mortalium, id est hominum vere rationaliter viventium, morabatur, ut gentiles conversi producerent herbas virentes, id est opera virtuosa.

Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris? De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cœlo quis genuit? Hæc omnia loquitur Deus ad insinuandum, quod ipse horum prima et principalis est causa, et quod hi ejus effectus perfecte investigari non valent, quoad omnes causas eorum, sicut lucidius dictum est. Porro variis modis dicitur Deus alicujus pater et genitor. Pluviæ vero et roris pater seu genitor vocatur, secundum latam patris acceptionem, prout omne principium productivum dicitur pater ejus quod causat. Per uterum vero de quo egreditur glacies, intelligi potest, vel causa glaciei materialis, vel locus quo generatur, vel virtus divina quæ est prima vis productiva. Gelu quoque de cœlo, id est cœlesti virtute, producitur. Dicit enim Albertus, quod lumen Saturni, causa sit gelicidii. Sunt tamen et aliæ causæ ipsius. Præterea, secundum Thomam, causa glaciei est frigus, quæ est qualitas feminina. Feminæ enim communiter sunt frigidiores viris. Pluviarum autem et roris causa, calor est, resolvens nec permittens congelari vaporem. Calor autem est qualitas masculina. Ideoque signanter circa generationem glaciei, utitur nomine uteri spectantis ad matrem; circa generationem vero roris et pluviæ, utitur nomine patris. Ex frigore demum duplex glacies generatur. Una in aere: quod pertinet ad pruinam de cælo cadentem. Ad quod referri potest, quod dictum est, Gelu de cœlo quis genuit? Quod idcirco attribuit patri, quoniam non apparet tanta vis frigoris in pruina, sicut in glacie ulteriori ac grossiori. Mirum quoque apparet, quod in elemento raro, calido et humido, puta in aere, glacies sic formatur. Alia vero est glacies, quæ in inferioribus generatur aquis: in qua frigoris vis major apparet. Unde subjungitur:

In similitudinem lapidis aquæ durantur, id est, per intensum frigus sic constringuntur, ut instar saxi duræ reddantur: quod quidam de crystallo exponunt. Nam et Philosophus ait: Ex aqua generatur crystallus, remoto totaliter calido. Cui illud Ecclesiastici consonat:34 Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Circa hæc scribit Lyra: Omnia ista hic posita sunt ad ostendendum, quod non sunt ad plenum naturali ratione investigabilia hæc opera Dei. Licet enim philosophi de causis istorum aliqua dixerunt in generali, hoc tamen fuit obscure et imperfecte. Nec unquam fuit dictum ab aliquo perfecte in speciali et declaratum, quomodo res tam mollis et fluida possit in tantum solidari; et si aliquis esset qui non vidisset, nullo modo crederet dicenti, sicut de motu ferri a magnete. Et quoniam causa talium determinata ignoratur, dicitur quod habent hoc a tota specie, id est a proprietate speciem consequente; sed quæ sit illa proprietas determinata, nullus dicit. Et superficies abyssi constringitur. In frigidissimis enim terris, sicut in partibus aquilonaribus, interdum superficies Oceani congelatur, potissime circa ripas; non tamen irrumpere potest frigus aeris usque ad maris profundum.

Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiades? Stellæ Pleiades alio nomine dicuntur Septistellium: suntque stellæ pluviales, habentes dominium quoddam super aquas, sicut et luna. Unde, secundum Albertum, habent virtutem movendi, elevandique humidum, et ea quæ ex humido generantur vapore. Hæ stellæ dicuntur micantes, quia etsi parvæ videantur, tamen claræ ac splendentes apparent; una tamen non evidenter et clare apparet. Quæ conjungi non valent, quamvis propinquæ sibi invicem sint: semper enim in eodem permanent situ atque in eadem ad invicem vicinitate, ab invicemque distantia, sicut et ceteræ stellæ fixæ. Ex quo sumpserunt quidam philosophi occasionem dicendi, quod astra octavæ sphæræ sint fixa in ea velut clavus in navi, et quod sphæra illa movetur, stellæque ejus motu ipsius. Plato tamen et Ptolemæus, his non obstantibus, posuerunt, stellas non esse sic fixas, sed proprio motu moveri, sphæra non mota. Aut gyrum Arcturi poteris dissipare, id est circuitum Ursæ majoris? in qua septem sunt stellæ, quæ nobis semper apparent, et moventur circa polum septentrionalem seu arcticum: quarum gyrum vel circumvolutionem homo dissipare aut impedire non valet, sed Deus qui omnium est creator. Denique septem sunt stellæ in Arcturo seu Ursa majori, quemadmodum in Ursa minori; sed in majori sunt stellæ majores et clariores. Quatuor quoque stellæ sunt in capite et tres in cauda. Quas Dominus nominat, quoniam sunt principium frigoris congelantis ea quæ ex humido fiunt vapore, secundum Albertum. De quibus plenius dictum est in expositione illius, Qui facit Arcturum, etc.35

Numquid produces Luciferum in tempore suo?36 id est, tuæ potestatis non est, planetam illum tempore suo ortui deputato super horizontem tuum adducere, ejusque motum disponere. Et Vesperum super filios terræ consurgere facis? id est, planetam sic dictum non potes facere oriri terrigenis. Secundum Thomam, planeta Venus quandoque oritur ante solem, et tunc dicitur Lucifer; quandoque occidit post solem, et tunc Vesperus appellatur. Porro planetæ qui semper tardioris sunt motus quam sol, incipiunt mane apparere ante solis ortum, eo quod sol proprio motu quo movetur ab occidente in orientem, deserit eas, atque pertransit ad ortum, quemadmodum patet in Saturno, Jove et Marte. Luna autem quæ habet velociorem motum quam sol, incipit apparere in sero, quasi deserens solem, et præcedens ipsum versus orientem. Venus vero et Mercurius quandoque incipiunt apparere de mane, quandoque de sero; sed de Mercurio, quia raro videtur et parvæ est quantitatis, non est tam manifestum, sicut de Venere, de quo manifestum est quod aliquando habet velociorem motum quam sol, et aliquando tardiorem. Itaque, secundum Thomam, Lucifer et Vesperus sunt idem planeta, diversa sortitus vocabula, prout diversis temporibus oritur et apparet. Porro, secundum Albertum, Lucifer semper est Venus vel Mercurius, qui habent tempus suum indicandi lucem de mane, quando secundum ordinem singulorum sunt post solem duodecim gradibus vel amplius. Tunc enim de mane ante solem emergunt. Vesperus quoque, secundum Albertum, est stella vespertina, quæ est etiam semper Venus vel Mercurius, quoniam illæ duæ stellæ perfectam distantiam a sole non habent, et sole occidente, post eum emergunt de sub radiis ejus quandoque secundum ordinem singulorum.

Numquid nosti ordinem cœli, id est ordinem situs et motus cœlestium corporum, vel proportionem, habitudinem, influentiam eorum ad inferiora, vel cœlestium orbium mutuam coordinationem? et pones rationem ejus in terra, id est, rationem seu causam præfati ordinis cœlestium corporum expones hominibus, scilicet propter quas causas sic instituta et coordinata sint ista? quod humanum transcendit ingenium. Spiritualiter, per ordinem cœli, angelicorum spirituum hierarchica designatur distinctio: quæ ab hominibus determinate non scitur, quum divinus Dionysius angelicorum spirituum distinctiones assignet in generali, videlicet quantum ad distinctiones novem chororum. Numquid elevabis in nebula vocem tuam? id est, numquid nebulæ jubebis, ut ad tuum præceptum ascendat, vel tonitruum generetur in ea, et tibi ad nutum obediat? et impetus aquarum operiet te? id est, in tua virtute non est, ut aqua pluvialis copiose descendat, ita ut te valeat operire. Numquid mittes fulgura, et ibunt; et revertentia dicent tibi, Adsumus? id est, tuæ potentiæ non est emittere fulgura, ita quod ad tuam dispositionem discurrant, teque præcipiente revertantur, et dicant tibi verbo vel facto, Ecce adsumus, id est, reversa sumus secundum quod imperasti.37

Quis posuit in visceribus hominis, id est intimis ac secretissimis animæ viribus, scilicet intellectu speculativo et practico, sapientiam? Multipliciter enim Deus intellectibus hominum sapientiam indidit, utpote habitus cognoscitivos principiorum, tam in agibilibus quam in practicis ; naturaleque lumen rationis, per quod naturalem sapientiam invenit homo. Insuper, per se ipsum, per angelicas mentes, per homines sanctos ac eminentes ceteros illustravit. Ipsosque homines ceteris illuminatiores, videlicet Apostolos et Prophetas ac sanctos doctores Deus multipliciter atque multiplici sapientia et scientia decoravit. Hinc Ecclesiasticus scripsit : Deus de terra creavit hominem. Creavit eis scientiam spiritus, sensu implevit corda illorum ; dedit illis cor. Vel quis dedit gallo intelligentiam, id est naturalem æstimationem, qua per modum intelligentis in aliquibus agit, determinatis horis die ac nocte cantando, quasi proportiones cœlestium cognosceret motuum, distinctionemque horarum noctis atque diei? Unde, secundum Albertum, intelligentiam vocat æstimationem, quam habet gallus de horis distinguendis ad immutationem solis ab angulis cœli in mane, meridie, vespere, media nocte. Et etiam ad immutationem auræ per dispositionem factam in aere cantat; et quædam alia animalia, quæ circa regimen suæ vitæ non sollicitantur, ideo facile deprehendunt impressiones factas in corporibus suis, vel a motu cœli, vel a dispositione aeris, et secundum illas moventur. Hinc, secundum Damascenum, aguntur magis quam agunt : quia non libere, sed secundum naturalem agunt instinctum.

Quis enarrabit cœlorum rationem, id est causam, proportionem et ordinem cœlestium corporum, et cur ita disposita sint in magnitudine, multitudine, propinquitate, distantia, motu et influentia, cur tot stellæ in firmamento, quæ ratio diversitatis earum in mole, situ, luce ac proprietatibus aliis?38 Hæc atque similia ab homine investigari non accidit. Et concentum cæli quis dormire faciet? Per concentum cæli, intelligit cœlorum atque cœlestium motuum proportionatam cohabitudinem, et velut harmonicam quamdam convenientiam, quam creatura eis auferre non potest. Præterea advertendum quod Pythagoras et ejus sequaces, prout secundo de Cœlis refert Philosophus, posuerunt ex contactu seu motu cœlestium corporum harmonicum sonum causari : quæ sonorum consonantia, secundum eos, concentus potest vocari, qui cœlestia corpora posuerunt animata. Quam dicebant a nobis sensibiliter non percipi, quoniam ab exordio nativitatis nostræ cœpimus eam percipere, et indesinenter quasi connata est ejus perceptio ac continuata auribus nostris : sicque ex nimia assuefactione non discernimus eam, sicut qui diu sedet in fœtido loco, tandem fœtorem non percipit. Sed hanc opinionem Aristoteles reprobat. Idcirco concentus hic metaphorice dicitur convenientia præinducta.

Præfata autem positio sapientiæ in visceribus hominis, concentusque cæli, ab initio fundationis terræ fuit vel circiter. Hinc subditur : Quando fundabatur pulveris in terra, id est, pulveres terræ firmiter locabantur in infimo loco ubi est terra ; et glebæ compingebantur, id est, partes terræ pariter jungebantur per humorem eas simul tenentem et continuantem, ne terra ob suam siccitatem in pulverem resolvatur. Denique, juxta Albertum, loquitur secundum dispositionem primi mixti atque confusi, in quo elementa commixta fuerunt, et in quo per modum pulveris terra vaporabiliter ferebatur in humido. Hinc dicitur, Et glebæ compingebantur, residente scilicet pulvere in fundo, juxta illud Genesis : Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et apparente arida.39 Istud procedit secundum unam expositionem litteræ Genesis. Glebæ autem compinguntur dupliciter. Uno modo ad locum : sicque distinguitur terra ab aliis elementis. Alio modo ad complexionem : sicque complexio quæ magis appropinquat ad cœlum seu ad cœlestem æqualitatem, meliorem in apprehendendo et appetendo sortitur dispositionem et animam, ut sexto de Animalibus asserit Avicenna. Itaque bona complexio non parvum est Dei donum.

Numquid capies leænæ prædam, id est, sufficienter ei de alimento poteris providere, et animam, id est animalitatem seu animalem appetitum ac vitam, catulorum ejus implebis necessariis nutrimentis? quasi dicat, Non poteris. Divina tamen providentia sufficientiam sibi ac catulis suis procurant leænæ, quamvis sint multum voraces. Potius quoque leænam exprimit quam leonem, quoniam propter curam et educationem catulorum, ipsa avidior est ad prædam. Quando cubant in antris, id est, in speluncis manent nutritioni catulorum vacantes, et in specubus, id est cavernis, insidiantur, id est, animalia transeuntia observant ad rapiendum ac devorandum : secundum illud Psalmi, Insidiatur quasi leo in spelunca sua.40

Quis præparat corvo escam suam, id est, de alimentis providet corvis, nisi principaliter Deus? quando pulli ejus clamant ad Deum, id est, naturali desiderio appetunt necessaria vitæ, quæ principaliter sortiuntur a Deo. Clamant quoque ad Deum, non quasi ejus habentes notitiam, sed quasi tristem sonitum emittentes, qui a Deo attenditur, ita quod providet eis. Quælibet etenim res naturalis per hoc ipsum quod naturali desiderio appetit aliquod bonum, quodammodo interpretative seu æquivalenter clamat ad Deum, velut ab ipso illud intendens accipere, qui omnium est actor bonorum. Sicque fertur in Psalmo : Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.41 Et rursus : Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore.42 Vagantes, eo quod non habeant cibos. Pullis corvorum, pro tempore quo a matribus suis non aluntur, ut dicitur, scilicet infra septem primos dies, non competit vagari seu hinc inde volare. Ideo quidam legunt, Vagientes, scilicet suo modo quasi plorantes ex famis angustia. Vel, Vagantes, id est visu hinc inde distracti ac prospicientes, quia nutrimentum non habent. Dicitur enim (ut recitat et Thomas), quod corvus pullos suos natos videns plumis albos, non pascit eos donec cernat eos nigrescere, ita quod septem diebus eos non alit, sed a Deo sustentantur per inditam eis naturalem virtutem. Alii autem affirmant, quod Deo ordinante, quidam vermiculi volitant circa ora eorum, quos attrahunt, sicque aluntur. Insuper, secundum Albertum, nominat corvum magis quam cetera bruta, quia voracior et cibi avidior est : cujus signum est, quia, ut in Genesi habetur, emissus ex arca, requievit in cadavere.43

Postremo, ex his clare ostenditur falsitas opinantium, quod Deus irrationalium animalium providentiam et distinctam cognitionem non habeat. Nam et Psalmista testatur : Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.44 Christus quoque in Evangelio errorem hunc destruens, ait : Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?45 Et iterum asserit : Pater vester cœlestis pascit ea, scilicet volatilia cœli.46 Nec obstat illud Apostoli : Numquid de bobus cura est Deo?47 Hoc siquidem dicit ad innuendum, quod rationalium creaturarum cura et providentia, speciali altiorique modo convenit Deo.48

Footnotes

  1. Joann. xii, 28, 29. ↩

  2. Exod. xx, 18. ↩

  3. Jer. XLIX, 19. ↩

  4. Joann. xiii, 4. ↩

  5. Act. xvii, 26. ↩

  6. Ps. cm, 5. ↩

  7. BQ 6522 .A2 ↩

  8. Dan. m, 59-81. ↩

  9. Job 1, 6. ↩

  10. Gen. 1, 9. ↩

  11. Ps. xxxii, 7. ↩

  12. Prov. vm, 27. ↩

  13. Gen. 1, 2. ↩

  14. Ps. ciii, 9. ↩

  15. Jer. v, 22. ↩

  16. Ps. ciii, 32. ↩

  17. Ps. xciv, 4. ↩

  18. Eccl. xvi, 18, 19. ↩

  19. Eccli. xvi, 18, 19. ↩

  20. Job xxxiv, 24. ↩

  21. Job xiii, 28. ↩

  22. Eccl. xxiv, 11. ↩

  23. Eccl. x, 17. ↩

  24. Zach. xi, 17. ↩

  25. Is. xiv, 5. ↩

  26. 1 Mach. ii, 62, 63. ↩

  27. 1 Mach. ii, 62, 63. ↩

  28. Eccli. xxiv, 11. ↩

  29. Gen. 1, 4. ↩

  30. Eccl. XLI, 3. ↩

  31. Eccli. XLIII, 3. ↩

  32. Exod. IX, 23-25. ↩

  33. Marc. III, 16, 17. ↩

  34. Eccl. xlm, 22. ↩

  35. Job 1x, 9. ↩

  36. *producis* ↩

  37. Job ix, 9. ↩

  38. Eccl. xvii, 1, 6, 5. ↩

  39. Gen. 1, 9. ↩

  40. Ps. ix, 30. ↩

  41. Ps. cXLiv, 15. ↩

  42. Ps. cII, 27. ↩

  43. Gen. viii, 6. ↩

  44. Ps. cXLVI, 9. ↩

  45. Luc. xii, 6. ↩

  46. Matth. vi, 26. ↩

  47. 1 Cor. ix, 9. ↩

  48. Ps. ciii, 27. ↩

Chapter 68 of 72