Skip to the text

Articulus 67

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI NONI : NUMQUID NOSTI TEMPUS PARTUS IBICUM ?

CONSEQUENTER Dominus ad incomparabilis sapientiæ suæ commendationem, tangit leges quibusdam animalibus inditas in generatione, in consuetudine et habitatione. Numquid nosti tempus partus ibicum? Ibices, secundum Thomam, sunt animalia corpore parva, in locis petrosis habitantia, et parientia ibi : ad quæ loca non patet hominibus de facili accessus. Idcirco tempus partus earum hominibus est incertum. His concordat Albertus dicendo : Ibex est animal in petris et montibus commorativum, tam ingentia habens cornua, ut a capite exeuntia, usque ad clunes pertingant, intra quæ aliquando cadens totum corpus recipit, ne allidatur in casu. Alii dicunt, quod ibex sit avis aquatica serpentibus inimica. In petris, id est locis petrosis seu rupibus ubi pariunt. Vel parturientes cervas observasti? Cervæ quum parere debent, loca eligunt secreta, ubi lupi non solent accedere. Hinc partum earum Dominus dicit esse occultum, insinuans quod ipse omnium horum institutor et dispensator exsistat ac cognitor. Dinumerasti menses conceptus earum, id est, quot menses fluxerint ab imprægnatione seu conceptu cervarum ? quod licet quantum ad aliquas cervas quodammodo fieri possit, homo tamen hoc de omnibus nec certitudinaliter, nec distincte cognoscere potest. Et scisti tempus partus earum? id est, determinatum tempus quo parient, nescis. Secundum quosdam, loquitur de scientia activa, quæ facit quod scit, ut est providentia Dei. Vel, ut alii dicunt, quærit an dinumeraverit menses præfatos, ut indicaret eos cervis. Et simili modo inquirit, an sciat tempus partus earum.

Incurvantur ad fetum, id est, naturali industria sibi divinitus indita incurvant se ut fetum emittant ; et pariunt, facilius quam mulieres in specie humana ; non tamen penitus absque dolore : nam subditur, et rugitum emittunt. Ideo tamen incurvant se, ut facilius pariant : quoniam incurvatio membra generativa ampliat ad fetus emissionem ; non autem eatenus, quin propter arctitudinem membrorum illorum affligantur in fetus egressu. Separantur filii earum, id est, pulli cervarum atque similium bestiarum nati, mox a parentibus separantur sive recedunt, ita quod movent se, nec diu manent sub cura parentum, ut hominum fetus, [et] pergunt ad pastum, id est, primo incipiunt quærere escam eis a natura paratam. Egrediuntur, a matribus ad loca pascuarum, et non revertuntur ad eas. Primo dum nati sunt, et lacte matrum indigent pasci, quamvis egrediantur ad pastum, redeunt tamen ad matres suas. Postea vero, quum roborati fuerint in membris, nec lacte amplius indigent, sic recedunt a matribus, quod non revertuntur ad eas.

Quis dimisit onagrum liberum? id est, asinos silvestres quis fecit ab hominum obsequio liberos? Et vincula ejus, id est, quibus ligari poterat, quis solvit? id est, quis eum a talibus vinculis fecit immunem, ita quod tales asini non ligantur, nec domesticantur, sed libertatis amore hinc inde vagantur? Hæc atque similia Deus quærit, ad innuendum, quod ipse solus hæc fecit et facere potuit, qui singulis proprietates certas impressit. Et istud in onagris mirum videtur, quum alii asini domesticentur, qui cum illis ejusdem speciei feruntur. Cui dedi in solitudine do- mum, id est antrum sive cavernam. In solitudine enim moratur, ne hominibus servire cogatur, quum tamen alii asini periclitentur, nisi in habitaculis per homines factis morentur. Et tabernacula ejus, id est loca in quibus pascitur et generat, dedi in terra salsuginis, hoc est in terra inhabitabili propter ejus siccitatem et solis exustionem, ex qua humor ejus quasi in salis amaritudinem vertitur. Contemnit multitudinem civitatis, id est, mansionem deserti præfert habitationi in urbe; clamorem exactoris, id est hominis qui ab onagro laborem pro victu sibi impenso exigeret, non audit: quia vocantem se hominem fugit, renuens domesticari, subdi et obsequi. Circumspicit montes pascuæ suæ, id est, loca montana in solitudinibus, in quibus invenit nutrimenta, quærit et adspicit; et virentia quæque perquirit, id est, loca in quibus sint recentia gramina, quibus vescatur, in his amplius delectatur, quam in frequentia hominum et pabulis urbium.

Consequenter loquitur de rhinocerote seu unicorni, qui est animal ferum, valdeque forte et indomesticabile. Unde ex confidentia propriæ fortitudinis et indignatione servitutis, domesticari non potest. Numquid volet rhinoceros servire tibi? id est, non acquiescet tibi subdi et obsequi, nec mansuetatur. Aut morabitur ad præsepe tuum? id est, ita eum compescere nequibis, ut ad præsepe acquiescat ligari, et a te cibum accipere; sed libere vult vagari et nutrimentum inquirere. Numquid alligabis rhinocerota seu rhinocerotem ad arandum loro tuo? id est, nequaquam poteris eum sic catenis seu vinculis ligare, ut instar bovis terram tuam aret. Aut confringet glebas vallium tuarum? id est, ad hoc eum inducere non poteris, ut trahat instrumentum, quo terra arata complanatur, glebis seu massis ejus vel partibus grossioribus fractis per superinductionem instrumenti illius per terram hujusmodi; post te, ut scilicet te præcedentem rhinoceros sequatur. Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, quod scilicet illa tibi deserviat et subdatur, et derelinques ei labores tuos? id est, an committes ei fructuum tuorum custodiam, ut terræ nascentia tuis laboribus procurata in agro custodiat? sicut sæpe canes feroces et fortes dimittuntur cum servo in agris ad custodiam possessionum, contra animalia devorativa seu homines spoliantes. Tanquam dicat: Ad ista unicornem domesticare non poteris. Numquid credes ei quoniam sementem reddat tibi, id est, grana bladorum aliquo modo faciat egredi? secundum quod bos dicitur triturare, juxta illud Osee: Ephraim vitula docta diligere trituram. Et aream tuam congreget, id est, fructus areæ tuæ comportet?1 Per hæc omnia Deus intendit, quod ipse qui animal talium proprietatum produxit, quod ab homine compesci non valet, incomparabilem habeat excellentiam super hominem, ita quod homo ei in nullo resistere potest.

Porro de natura rhinocerotis multa leguntur. De quo refert Gregorius: Rhinoceros indomitæ omnino naturæ est, ita ut si quando captus fuerit, teneri nullatenus poterit. Impatiens quippe, ut fertur, illico moritur. Magister Sententiarum affirmat, quod sit superbissimum animal: hinc quando contra inclinationem suam tenetur, ex indignatione cadit et moritur. De quo refert Albertus: Cornu rhinocerotis ingens, longitudinis duodecim pedum, et amplius; ante acutum valde et plenum, non concavum sicut cornu cervi, et in base ubi conjungitur capiti, diameter ejus est plus quam palmi; egreditur quoque ad similitudinem gladii. Porro in Mammotractu Bibliæ continetur: In fronte media gerit cornu, ita acutum et validum, ut quidquid impetierit, aut ventilet aut perforet. Nam et cum elephantibus sæpe certamen habet, atque in ventre eos vulnerat et prosternit. Buxei esse coloris asseritur. Tantæ quoque est fortitudinis, ut nulla venantium capiatur virtute. Sed virgo puella proponitur, quæ venienti sinum aperit, in quo ille, omni ferocitate deposita, caput ponit; sicque soporatus, velut inermis mox capitur, ut refert Gregorius. Hinc, ut aliqui dicunt, Deus comparatur rhinoceroti (juxta quod Balaam loquitur, Dominus Deus eduxit eum, scilicet Israelem, de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinoceroti) :2 etenim purissima virgo Maria Unigenitum Dei, quem nullus unquam valuit superare, invitumve capere, in se traxit ita, quod in ejus utero, deinde in ejus gremio requievit.

Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris. Secundum Albertum, Dominus loquitur hic de animali composito ex volatili atque gressibili, quod struthio dicitur, in desertis Libyæ potissime habitans : carnosas cum quadrupedibus tibias habens, et tres digitos in pede angulatos ut quadrupes, rostrum autem et caput et collum ut cycnus, coxas magnas ad modum quadrupedis, pennas in primo anno cinereas, sicut anser, quæ in senectute deficiunt in nigram lanuginem in modum velleris nigræ avis. In alis non volat, sed saltat, saltum juvans motu alarum sicut locusta. Ita penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris, similis quidem eis non in colore, sed in hoc quod est penna. Porro herodius, secundum Albertum, est aquila, quæ est heros seu domina avium. Alii dicunt, quod sit avis rapacissima, aquilam vincens. Thomas vero affirmat, quod sit nobilissimus falco, qui gryfalcus vocatur. Unde videtur nomen æquivocum. Per accipitrem quoque quidam intelligunt nisum, alii quamcumque avem rapacem. Itaque Deus insinuat, quod licet struthio cum præfatis avibus quæ celeriter volant, similes habeat pennas, non tamen similem usum pennarum, quia nec alte neque celeriter volat. Cujus causam assignat Gregorius : Accipitris, inquiens, et herodii parva sunt corpora, sed pennis densioribus fulta : idcirco cum celeritate transvolant, quia in eis parum inest quod aggravat, multum quod levat. At contra struthio raris pennis induitur, atque immani corpore gravatur, ut et si volare appetat, ipsa pennarum paucitas molem tanti corporis in aere non suspendat.

Quando derelinquit in terra ova sua. Non enim fovet ova sua incubando super ea, sed fodit hæc in arena, operiens sabulo. Nam, ut ait Albertus, si incubaret ovis, comprimeret ea : idcirco non incubat, sicut nec serpens, nec lacerta. Tu forsitan in pulvere calefacies ea ? Hoc ironice dicitur, tanquam dicat, Nequaquam. Præterea, juxta Thomam, struthio hanc naturalem habet industriam, quod observat tempus calidum, quando incipiunt apparere stellæ quæ dicuntur Vergiliæ, in mense Julio, et tunc parit ova : sicque ex calore loci et temporis, quia videlicet non moratur nisi in locis calidis, ova vivificantur, et pulli ex eis nascuntur. Albertus autem circa hoc scribit : Calore solis excitatur intraneus calor ovi, qui intra testam ovi pullum format, et extra testam educit. Porro quod dicitur, quod visu foveat ea, falsum est ; sed imperitis apparet, quia frequenter est circa ova, et respicit ea propter custodiam. Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat : id est, non attendit, quod ova sua taliter situata, possint faciliter a transeuntibus conculcari, vel a bestiis frangi per conculcationem aut comestionem. Struthio namque naturaliter obliviosum est animal, et, ut Thomas affirmat, nullam adhibet curam de conservatione ovorum. Cui videtur obviare, quod secundum Albertum, frequenter adest ovis, et adspicit ea propter custodiam.

Duratur ad filios suos quasi non sint sui : quoniam pullis suis non providet, nec eos nutrit ut aliæ aves, sicque quodammodo in se fructum generationis pullorum suorum amittit. Ideo sequitur : Frustra laboravit, ad pullorum generationem cooperando : nam eos dimittit, nullo timore cogente, id est, ex propria stoliditate atque duritia, non aliquo eam compellente ad suorum derelictionem pullorum, quemadmodum aliæ aves interdum ova vel pullos ad horam relinquunt ex timore volentium capere eas, vel nidum confringere. Privavit eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. Sapientiam et intelligentiam sumit extense pro naturalibus industriis, quas Deus aliis animalibus communiter indidit ad nidificandum, incubandum, nutriendum, et custodiendum proprios pullos: quas feminæ struthionis non indidit. Quum tempus fuerit, id est occasio se movendi occurrerit, in altum alas erigit : non quod corpus ejus elevetur in aere, sed alas pro posse extendit et levat, ut citius currat. Deridet equum et ascensorem ejus. Hoc dicitur, quia velocius currit, quam equus aut eques, ita quod ab eis comprehendi non valet, nec curat insecutionem eorum.

Denique spiritualiter, struthio (secundum quod pennas habet, nec volat) designat hypocritas, qui foris apparent quasi sint contemplativi ac virtuosi, intus vero terrenis affectibus prægravantur, ita quod se ad cœlestia non attollunt. In quantum vero struthio duratur ad filios suos modo præfato, designat parentes carnales vel patres spirituales, qui filiorum suorum curam non habent, sed eos errare desinunt et perire. Propter quod Threnorum codice inducitur: Filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto.3 In quantum autem tam velociter currit, ut equum equitemque derideat, designat superbos, qui se ipsos sic erigunt, ut viros virtutum, qui suis corporibus velut equis frenatis utuntur, despiciant et illis se præferant.

Consequenter Deus sapientiam et eminentiam suam ostendit, describendo equi proprietates, qui est animal multis proprietatibus ad nobilitatem spectantibus singulare ac decoratum. Numquid præbebis equo fortitudinem? quasi dicat: Hoc facere tuum non est, sed meæ virtutis. Est autem equus animal valde forte, tam ad onera deferenda, quam robore animi ad pericula aggrediendum. Aut circumdabis collo ejus hinnitum? id est, proprietatem ex qua hinnit per collum, ei ferre non poteris. Dicitur autem hinnitus collo equi circumdatus, secundum Albertum, quoniam ad rotunditatem colli vel cannæ, egreditur non distinctus motus linguæ, sicut vox litterata, nec in diversa formatur, ut vox dearticulata. Est autem equus animal hinnitivum, propter libidinem atque audaciam. Libidinosum vero est, secundum Philosophum, propter cibi, quem sumit, abundantiam: audax quoque, ex confidentia fortitudinis, et armorum in calcibus pedis. Hinc libidinosi equis comparantur per Jeremiam: Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.4 Insuper, juxta Thomam, equus exteriori suo ornatu ad libidinem provocatur, quia (ut dicitur) jubæ suæ decore ad coitum agitatur, jubaque tonsa, libido ejus exstinguitur sive minuitur, ut alii dicunt. Ad quod designandum Dominus ait: Aut circumdabis collo ejus hinnitum? qui ei in collo a Deo circumdatur, per hoc quod Deo ordinante, juba ei sic nascitur. Numquid suscitabis eum quasi locustas? Sibilo enim excitatur equus ad audaciam, ad cursum, et præsertim ad saltum: tuncque posterioribus pedibus accipit saltum sicut locustæ. Hanc autem proprietatem non habet nisi a Deo. Est etiam signum magni roboris, quod quamvis habeat corpus grande ac ponderosum, nihilo minus tam velociter currit, remoteque salit.

Deinde magna equi audacia aperitur. Gloria narium ejus terror : id est, bellum quo alii perterrentur, est gloria seu delectatio narium equi. Odoratu enim bellum percipit a remotis, atque in hoc delectatur. Vel, Gloria narium ejus est terror, quoniam delectationem atque audaciam, quas habet prælio imminente, ostendit quodam terribili narium sono, dilatatis naribus spiritum exsufflando: quod est signum magnæ audaciæ. Unde Philosophus in Ethicis, ex Homero inducit: Fortes spiritum efflabant per nares, et ebullivit sanguis. Et quoad hoc, equus comparatur viris audacibus et iracundis. Terram ungula fodit, quasi ad instans bellum se aptans : quod rursum grandis audaciæ signum est.

Nam ungulam quasi acuit ad percutiendum et conculcandum, quemadmodum aper dentes, quando vult pugnare. Majus quippe nocumentum quod equus infert in bello, secundum Albertum, est quod calcat, prioresque calces conculcando impingit, posterioribus vero percutit et repellit. Exsultat audacter. Gloriatur enim prælio imminente. In occursum pergit armatis, audacter et imperterrite properans contra hostes, quasi provocans eos ad pugnam. Contemnit pavorem, id est, in pugna existens, formidinem non admittit; nec cedit gladio: imo evaginatis obviat gladiis, vulnerari non metuens. Super ipsum sonabit pharetra, dum miles equo sedens, sagittam de arcu emittit; vibrabit hasta et clypeus. Milites enim equis sedentes, solent habere hastas clypeosque splendentes, qui super equum suo micant fulgore.

Fervens intus calore animositatis et ira, et fremens ore, sorbet terram, illam ungulis fodiendo, et naribus ad terram positis fortiter resonando. Nec reputat tubæ sonare clangorem, id est, clangorem tubarum ad bellum hortantium non ponderat quasi terribilem: imo audit eum libenter. Nam ubi audierit buccinam, quæ suo sonitu ad bellum hortatur, dicit: Vah, id est, signum exsultationis emittit, nec curat. Vah quippe est interjectio exsultationem designans, juxta illud Isaiæ: Vah, calefactus sum, vidi focum. Procul odoratur bellum, id est, a remotis percipit bellum instare odoratu, quo sentit equos venientes; exhortationem ducum, qui suos animant ad pugnandum, et ululatum, id est confusam vociferationem ac strepitum, exercitus venientis ad pugnam, odoratur, ut dictum est, et percipit quadam naturali industria sibi divinitus indita, quia a Deo factus est in adjutorium hominum, non tantum ad deportationem, sed etiam ad justitiæ atque rei publicæ tuitionem. Unde et in bellis unus equus dilaniat alium, quum tamen, si simul per campum sine sessoribus currant, unus currat ac saltet post alium in præceps et aquas.

A Dicit autem Albertus: Expertum est, quod equus non castratus leonem adspiciens, etiam invito sessore accedit leonem. Si vero castratus est, quantumlibet urgeatur, retrocedit et fugit in tantum, quod præ timore visus est sanguinem mingere. Isidorus quoque dicit, quod equus ideo equus vocatur, quia dum vadunt duo et duo simul, ex æquo incedere solent.

Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum? Secundum Gregorium, singulis annis accipiter veteres pennas projicit, novasque accipit, et sine intermissione plumescit. Domestici autem accipitres, ut melius plumescant, loca requirunt tepentia et munita . Agrestibus vero moris est, ut flante Austro, alas expandant, quatenus eorum membra ad emittendum veteres pennas venti concalescant tepore, poris scilicet corporis sui apertis, sicque novæ pennæ nascantur.5 Porro, quum ventus deest, alis contra solis radium expansis atque percussis, tepentem sibi faciunt auram, et ita, poris apertis, vel veteres pennæ exsiliunt, vel novæ succrescunt. Itaque non est nunc sermo de illa accipitris plumatione, qua primo plumis vestitur in nido, quia tunc nondum expandere valet alas ad Austrum. Accipiter autem fortes alas requirit, quibus aves alias insequatur. Unde, secundum Albertum, etiam ideo alas suas ad Austri expandit calorem, ut indurescant, ne fortiter concitatis alis ad aeris flectantur impulsum.

Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum, id est in locis altis difficilisque accessus? quasi dicat: Non ex tua ordinatione vel jussione, sed mea, volat tam alte et nidificat tam excelse. Omnis autem naturalis cursus rerum, est quædam motio creaturæ ad Dei præceptum, secundum Thomam, juxta illud Psalmi: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus.6 In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur. Purum etenim aerem amat, ideo in locis petrosis sublimibus conquiescit, ubi vaporum minor fit resolutio. In præruptis autem silicibus nidum constituit, ut pulli ejus ibi securius conserventur, nec ab animalibus sibi nocivis lædantur. Ideo quoque, secundum Albertum, manet in petris, ut ad petram ungues rostrumque acuat, et sic semper ad prædam renovetur atque armetur. Atque inaccessis rupibus. Non enim vult quod quis ad nidum ejus ascendat. Inde contemplatur escam, id est animalia et cadavera quibus vescatur; et oculi ejus de longe prospiciunt. Ad quod confert, quod in altis moratur, ubi aer sincerior est. Ut autem refert Albertus, pullos suos aquila probare asseritur, si solem in sua rota queant adspicere irreverberato oculi radio: et eos qui possunt, suos cognoscit ac nutrit; qui non possunt, hos abjicit. Dicitur etiam a quibusdam, quod visu per quingentas leucas cadavera percipit et accedit. Alii dicunt, quod odoratu id facit.

Quum ergo sit acutissimi visus, in altisque habitans, recte per eam contemplativi signantur; et altissimus ille cœlestium contemplator Joannes evangelista rite per aquilam demonstratur. Contemplativorum etenim conversatio in cœlis est, quorum interior visus præacutus et clarus est;7 manentque in petris, id est firmitate virtutum, et in præruptis silicibus, id est monasticis perfectionibus, quæ a mundana conversatione præcisæ sunt, atque inaccessis rupibus, id est secretissimis divinorum considerationibus, ad quas nullus carnalium valet pertingere. Inde contemplatur escam, id est cœlestis paradisi beatificam refectionem, ea quoque quæ in præsenti vita mentem consolentur ac roborent: quorum oculi de longe prospiciunt, quia ab isto exsilio usque ad supernæ altitudinem patriæ visum protendunt mentalem, quemadmodum de Sanctis veteris Testamenti ait ad Hebræos Apostolus, quod de longe promissiones adspexerunt cœlestes.8

Pulli ejus lambent sanguinem animalium quæ aquila deprædata defert viva ad nidum. Est enim aquila potens in deprædatione, quemadmodum inter quadrupedia leo. Spiritualiter, pulli aquilæ sunt imitatores et discipuli contemplativorum, qui adhuc divinorum contemplationi intendere stabiliter non valentes, interim dominicæ passionis memoria et Christi sanguine reficiuntur. Et ubicumque cadaver fuerit, statim adest, id est, velociter advolat, dum illud visu vel odoratu perceperit, et aliunde impedimentum non fuerit. Sic in Evangelio ait Salvator:9 Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. Consequenter inducitur increpatio sancti Job, et ejusdem humilis consensus cum Deo. Auditis enim his magnificis Dei effectibus, siluit, quasi cum Deo disputare inefficax. Idcirco Dominus eum, modico silentio interjecto, rursum alloquitur. Et adjecit Dominus, id est, præinductis verbis addidit alia, et locutus est ad Job : Numquid qui contendit cum Deo, id est, de effectibus Dei argumentatur, volens ostendere quod non sint penitus justi, aut juste exhibiti, ut tu qui supra dixisti, Saltem nunc intelligite, quia Deus non æquo judicio afflixerit me;1011 et item, Vivit Deus qui abstulit judicium meum; tam facile conquiescit, id est, faciliter dimittetur in pace, nec exigetur verborum suorum reddere rationem? quasi dicat: Decet talem fortiter examinari et exerceri. Utique, qui arguit Deum, id est, contra eum disputare præsumit, ejusque opera immoderanter, an justa sint, perscrutari conatur, debet et respondere illi: id est, requiretur merito ab eo responsio, ut verba sua, si valet, defendat: alioqui puniatur, nisi pœnitendo veniam mereatur. Circa hæc scribit Gregorius: Sanctus Job sua percussione non putavit merita augeri, sed vitia resecari. Quæ quia in se nulla cognovit, percussum injuste se credidit: et percutientem Deum arguere, est de percussione murmurare, et an justa fuerat dubitare.

Respondens autem Job Domino, dixit, se humiliter culpabilem confitens, non pertinax manens: Qui leviter locutus sum, id est, aliqua verba sine debita gravitate, consideratione, cautelaque protuli, admiratione et plagarum acerbitate inductus, respondere quid possum? id est, me excusare non volo, nec tecum amplius contendere queo. Manum meam ponam super os meum: id est, de cetero talia verba cavebo. Et quæ sint illa, subjungit: Unum locutus sum, quod utinam non dixissem, id est, de cujus prolatione pœniteo; et alterum, id est, etiam aliud verbum dixi: quibus duobus ultra non addam aliquid inordinatæ locutionis aut simile quid in culpa. Primum horum duorum, secundum Thomam, fuit, quod dixit: Cum Deo disputare cupio. Secundum fuit, quod recitando suas justitias, videbatur æquitati derogare divinæ.

Job xiii, 3. Ibid. xxix, xxxi.

Porro, secundum Albertum, primum fuit, quod ait: Deus non æquo judicio afflixit me. Hoc enim incaute prolatum est: quoniam licet secundum unum modum sive respectum, puta secundum ordinem humanæ justitiæ, quæ reddit cuilibet secundum quod fecit, non juste percussus sit; non tamen absolute dicendum est, quod injuste vel non juste fuerit cæsus. Juste enim percutitur homo a Deo, sive ad Dei gloriam, sive ad exercitium virtutum, sive ad culpæ purgationem hoc fiat. Secundum fuit, quod de flagello murmurans seu conquerens, dixit: Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera; quasi arena maris hæc gravior appareret. Hoc etenim dixit, non considerans, quod secundum districtam justitiam, nemo justus est in conspectu Dei. Unde secundum hanc justitiæ districtionem, nec condigna recepit in flagellis, qui vel semel peccavit. Ista est Alberti sententia.

Ibid. xix, 6.

Ps. xxvii, 4.

Job vi, 2, 3.

Gregorius vero circa hæc scribit: Si præinducta Job verba discutimus, nil eum nequiter dixisse invenimus. Si vero dicta ejus quæ vere et libere protulit, in aliquo de superbia notamus, non jam duo tantum erunt, sed plura. Hinc Gregorius, per primum istorum duorum intelligit, quod Job ante suam flagellationem aliqua egit digna flagellis, saltem venialiter peccans. Secundum fuit, quod de flagellis sibi illatis murmuravit.

Hinc advertendum, quod Job in modo loquendi peccavit, quo amicos suos et ipsum Eliu scandalizavit: non tamen ex superbia fecit hoc. Et quod ait se in duobus excessisse, potius ad sensum quam ad formam verborum referendum videtur. Eamdem quippe sententiam aliis verbis frequenter pronuntiavit. Secundum quoque, quod Thomas assignat, in quo Job excesserit, utpote suas justitias commemorando, multa verba, imo multa capitula continet. Denique Thomas ait, quod Job coram Deo et sua conscientia loquens, non de falsa locutione aut superba intentione se accusat, quia ex puritate animi fuit locutus. Verba tamen ejus arrogantiam sapere videbantur. Unde amici ejus occasionem scandali sumpserunt. Oportet autem non solum mala vitare, sed etiam ea quæ habent speciem mali, secundum illud Apostoli: Ab omni specie mala abstinete vos. Itaque verba Gregorii, quibus sæpe excusat beatum Job ab omni excessu in verbis et factis, intelligenda sunt de excessu culpæ mortalis. Venialiter autem in verbis et factis peccasse ostensus est. Nec hoc mirum de ipso, quum et de principe Apostolorum Paulus affirmet, quia reprehensibilis fuit: et loquitur de eo secundum ea quæ post susceptionem Spiritus Sancti commisit.12

1 Thess. v, 22.

Galat. u, 11.

Footnotes

  1. Osee x, 11. ↩

  2. Num. xxiii, 22; xxiv, 8. ↩

  3. Thren. iv, 3. ↩

  4. Jer. v, 8. ↩

  5. humida ↩

  6. Ps. cXLVIII, 8. ↩

  7. Philipp. III, 20. ↩

  8. Hebr. XI, 13. ↩

  9. Matth. XXIV, 28. ↩

  10. Matth. XXVII, 2. ↩

  11. Job XIX, 6. ↩

  12. Galat. ii, 11. ↩

Chapter 69 of 72