Skip to the text

Articulus 68

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI QUADRAGESIMI : RESPONDENS AUTEM DOMINUS JOB DE TURBINE, DIXIT.

PRÆSENTI capitulo Dominus increpat Job, quod suam in tantum commendavit justitiam, quod divinæ videbatur derogare justitiæ. Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: Accinge sicut vir lumbos tuos. Interrogabo te, et indica mihi, id est, responde. Verba hæc in principio scripta sunt atque exposita:1 quæ Dominus hic resumit, quia jam rursus quasi de novo aggreditur eum. Unde primo animat eum, et exhortatur ad advertentiam dicendorum. Numquid irritum facies, id est, injustum et falsum esse ostendes, judicium meum, quo te tradidi Satanæ affligendum, et condemnabis me, id est, injustum probabis: si enim injustum est meum judicium, sequitur quod sim injustus: ut tu justificeris, id est, justus appareas? tanquam dicat: In tantum prosecutus es tuas virtutes, et conquestus quod sine culpa tua percussus sis, quasi probare intenderes, me meumque judicium esse injustum. Imo ita locutus es, quod præsentes judicaverunt te hoc prætendisse, et visus es te sic velle justificare, ut ex consequenti ego puter injustus, ita quod laus tua, qua te ipsum laudasti, videbatur in meum vituperium redundare. Et hoc, quantum ad modum loquendi, reprehensibile fuit, quamvis beatus Job nequaquam intenderit hoc.

Consequenter Dominus ex eminentia suæ perfectionis ostendit, quod homo cum omni humilitate loqui debet ad Deum et de Deo. Et si habes brachium, id est vim operativam seu potestatem, sicut Deus: hoc est, si instar Dei omnipotens es; et si simili voce tonas: id est, tantæ efficaciæ es in loquendo ut Deus, utpote quod mentiri non possis, et solo verbo quidquid volueris, facere queas (sicut de Deo habetur, Ipse dixit, et facta sunt);2 itemque, tantæ excellentiæ es in docendo, ut Deus, ita ut vox doctrinæ tuæ, tonitruo comparetur, sicut vox Dei: circumda tibi decorem, id est, ex omni parte te ipsum justifica, et ab omni macula culpæ te prorsus excusa, pulchritudinemque et sanctitatem deiformem tibi adscribe. Si vero mortalis et fragilis es naturæ, non ita te laudes, ut Deum vituperare videaris; nec ab omni culpa te putes immunem. Et in sublimi erigere, id est, te ipsum secure exalta, et Deo parifica; et esto gloriosus, id est famosus, clarus et inclytus, seu excellens. Porro, secundum Ambrosium, gloria est clara cum laude notitia, ita quod importat notitiam de bonitate alicujus. Bonitas autem Dei est infinita: cujus perfecta notitia non est nisi in ipso. Idcirco gloria plenarie in solo Deo est, in quantum plene cognoscit se ipsum: ad quam homo non pertingit, nisi participando cognitionem divinam. Propter quod Jeremiæ Dominus loquitur:3 In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Et speciosis induere vestibus, id est, omnium virtutum splendoribus appareas decoratus.

Disperge superbos in furore tuo, id est zelo ardenti justitiæ, vel districta ultione, ut ego, et confunde eos, si similis mihi es in potestate, æquitate et sapientia. Et respiciens oculo justitiæ super eos, omnem arrogantem humilia, eum debite dejiciendo et condemnando. Respice cunctos superbos, id est, elationem eorum considera ad puniendum vel emendandum; et confunde eos, vel confusione salubri ad pœnitentiam, vel confusione pœnali ad condemnationem: id est, impietatem eorum omnibus manifesta, eosque vitupera, increpa et convince; et contere impios in loco suo, id est, destrue et condemna: juxta illud Psalmi, Contere brachium peccatoris et maligni.4 Est tamen et bona impiorum contritio, qua eorum perversitas frangitur, sicque salubriter convertuntur. Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam: id est, ad libitum tuum, et usque ad extremum dejice eos, et subjice tibi, ita ut sub pulveribus deprimas eos, et vultus eorum in lacum demergas. Vel, Absconde eos in pulvere, id est, occide, ita quod sepeliantur etiam in terra, operiantur; et facies eorum, id est aciem vultumque mentis seu vires cognitivas, in foveam infernalem demerge.

Et ego confitebor, id est, clare testabor, quod salvare te possit dextera tua, id est, propria potestate possis salvari, non indigens meo auxilio, eo quod præfata opera Deo propria, queas peragere. In dejectione etenim superborum, omnipotentia Dei potissime commendatur atque clarissime demonstratur: quibus dejectio competit, quia inordinate se erigunt. Unde de superbis facit Dominus specialiter mentionem, quia superbia initium est omnis peccati, et Deus superbiam potissime detestatur, quia superbi Deo rebelles sunt, et quod ejus est, sibi usurpant, videlicet gloriam et honorem.56 Nam et terreni principes ac prælati subditos rebelles maxime abominantur. Denique rationali creaturæ, eo ipso quo creatura est, superbia omnino disconvenit. Siquidem eo ipso quo creatura est, indiget et dependet, nihilque boni a se ipsa habet; et quidquid boni est et habet, Creatori suo tenetur ut ei illud adscribat, subjiciat, atque in ejus honorem et cultum convertat. Hinc competit Deo omnes superbos simul dejicere, comprimere, et in infimo loco damnatos concludere tanto amplius, quo se extulerunt sublimius.

Deinceps Dominus excellentiam suam demonstrat in quibusdam suis operibus, quantitate et aliis quibusdam proprietatibus valde præcipuis, non quidem loquendo de illis secundum se, sed ut per ea, alia quædam natura exprimitur. Imo, ad litteram non est proprie sermo de illis, sed de re metaphorice figurata per ea, puta de dæmone: qui hic per maxima quædam bruta insinuatur, eo quod ab angelica corruens dignitate, in belluinam versus est immanitatem, monstruositatem ac rabiem. Propter quod in formis brutorum frequenter apparet, et eis assimilatur, atque eorum nominibus nuncupatur, videlicet serpens, draco, et generaliter bestia. Itaque, sicut in Isaia sub persona regis Babylonis, propter ejus superbiam, et in Ezechiele sub persona regis Tyri, ob ejus inanem de sua sapientia in se ipso complacentiam, sacra Scriptura de diabolo loquitur, sic tamen quod multa in præfatis Prophetis contenta, de prædictis regibus possint exponi:78 aliqua vero ibi intermiscentur, quæ non nisi de diabolo proprie intelliguntur. Propter quod ibi principaliter etiam ad litteram de casu diaboli mentio fieri fertur. Ita in isto ac sequenti capitulo, sub nomine quorumdam brutorum, de diabolo determinatur, sic quod multa de brutis ipsis valeant accipi: aliqua vero adduntur, quæ ipsis nequaquam conveniunt. Propter quod concludatur, quod de ipsis non sit principaliter mentio, sed de diabolo, cui illa proprie competunt, sicut in processu patebit.

Primo ergo loquitur Deus de Behemoth. Quo nomine doctores catholici communiter intelligunt elephantem: qui recte Behemoth appellatur. Nam Behemoth animal interpretatur. Porro inter animalia terrestria, quæ communiter animalia nominantur, elephas magnitudine et virtute valde excedit, ut quasi per antonomasiam animal nuncupetur. Præterea, sicut refert Albertus, Judæi affirmant, quod Behemoth sit bos, cujus corpus septem milliaria contineat, collum unum, et caput unum; sicque novem milliaria in universo contineat: cujus cauda sit quasi silva cedrina. Sed, ut ait Albertus, istud omnino fabulosum, Judaicisque mendaciis est conflictum. Concordat huic recitationi et Lyra: Judæi, inquiens, dicunt hic, quod Behemoth sit animal incredibilis magnitudinis, in tantum, quod in una die mille montium herbas depascit, atque in crastino herba renascitur in tanta magnitudine, ut præcedenti fuerat die; et quod Deus in resurrectione futura animal istud occidet, ejusque carnibus justi vescentur. Sed hæc stulta assertio, tam theologicæ quam philosophicæ veritati repugnat. Catholice ergo exponenda est littera.

Ecce Behemoth quem feci tecum. Hoc multipliciter explanatur. Si enim quod Dominus ait, Tecum, referatur ad ipsum Job, sensus est: Ecce elephas quem feci tecum, id est, sicut et te, quia te et illum formavi. Si vero quod ait, Tecum, referatur ad hominem indeterminate, vel præsertim ad hominem protoplastum, qui hic per Job designetur, sensus unus, qui nunc tactus, est, quia illum sicut et elephantem condidit Deus. Alius quoque est sensus, Quem feci tecum, id est, eodem die quo hominem primo produxi: quia, ut legitur in Genesi, sexto die factæ sunt bestiæ terræ et homo. Insuper, si per Behemoth intelligatur non ipsa figura, videlicet elephas, sed res figurata, puta diabolus; difficultas occurrit, quomodo cum illo factus sit homo, quum ille factus sit in principio, quando creavit Deus cœlum et terram, scilicet primo die;9 homo autem, ut dictum est, sexto die. Sed difficultas hæc facile solvitur, si, juxta Augustini doctrinam, illa dierum in Genesi enumeratio, non temporis successionem designat, sed diversa productarum genera rerum, secundum repræsentationem factam in cognitione mentis angelicæ.10 Si vero enumeratio illa (ut alii dicunt) temporis successionem importat, ita quod prius tempore factus est angelus, quam sit homo; tunc verbum istud dupliciter potest intelligi: Primo, ut tactum est, Tecum, id est sicut te. Secundo, Tecum, id est cum te, quantum ad hoc quod similitudinem tecum habet in intellectuali natura: cujus similitudinis etiam aliquod vestigium in elephante (secundum Thomam) apparet. Dicit enim Philosophus octavo de Animalibus, quod silvestrium animalium maxime domesticabile est elephas. Siquidem ad multa instruitur, atque intelligit, et regem adorare docetur: quod intelligendum non est, quasi veraciter habeat rationem seu intellectum, sed propter bonitatem et eminentiam suæ naturalis æstimativæ, ita quod multum participat de ratione.

Fœnum quasi bos comedet. Elephas enim herbis, granis ac terræ nascentibus vescitur sicut bos, non carnibus sicut leo. Porro diabolus per hoc animal figuratus, comedit fœnum, id est, terrenorum dominio delectatur. Homines quoque terrenis vitiis implicatos, spiritualiter devorat ac sibi incorporat: de quibus loquitur Isaias, Vere fœnum est populus.11 Ut autem Gregorius ait: Equi fœnum quantumlibet sordidum comedunt; aquam vero non nisi mundam bibunt. Boves vero aquam quantumlibet sordidam bibunt; sed fœno non nisi mundo vescuntur. Hinc diabolus bovi, non equo, hic comparatur, quia de eo dicitur per Prophetam, Esca ejus electa:12 quia videlicet virtuosos potissime cupit conterere.

Fortitudo ejus in lumbis ejus. Hoc ideo dicitur, quia ex lumbis seu renibus semen ad membra generationi deservientia derivatur. Hinc ait Albertus: Fortitudo ejus, quantum ad masculum, est in lumbis ejus: quia in lumbis nervi sunt sensitivi, per quos semen a cerebro et corpore descendens, intimaque nervorum tangens, titillando libidinem concitat, atque in delectationes mentem inclinat, subvertit et vincit, quemadmodum septimo Ethicorum Philosophus ex Homero allegat: Doli complicatrix Venus, furata est valde sapientium mentem. Avicenna quoque disseruit, quod causa perversitatis in homine, est, quia quum intellectus sit de se rectus, conjungitur tamen imaginativo ac sensitivo, quæ multiplicitate ac strepitu sensibilium delectabilium, eligentiam intellectus subvertunt.

Et virtus illius in umbilico ventris ejus: id est, magnam habet firmitatem corporalem in umbilico, quem tempore coitus superponit dorso femellæ: qui umbilicus si fortis non esset, ex concussione seu collisione corporum tam ingentium frangeretur. Albertus autem exponit sic: Virtus, id est ultimum seu maximum potentiæ illius, in umbilico ventris illius, quantum ad feminam. Matrix enim, cujus nervos tangit semen viri susceptum in coitu, conum habet ad umbilicum; et dum ibi nervi tanguntur, femina intense delectatur. Hinc ait Gregorius, seminaria coitus et luxuriam viris esse in lumbis, feminis autem in umbilico. Istud autem ad litteram de diabolo exponi non valet, corporaliter saltem; sed ei ratione corporis sui, quod est collectio carnalium hominum, ista conveniunt: et ob id dicta sunt, quia in immunditia luxuriæ plurimum delectantur, et per eam generi humano maxime prævalent dæmones, præsertim quia hoc vitio inquinatos, ceteris quoque involvunt peccatis. Quamvis autem quidam dæmones incubi aut succubi nominentur, ita quod quidam eorum sæpe mulieribus sint molesti, secundum Augustinum quintodecimo de Civitate Dei: non tamen coitus secundum se eos delectat, quia quum incorporeæ sint naturæ, carnali voluptate non afficiuntur; sed ipsa turpitudo eorum complacet animo. Denique, quoniam per luxuriam homines magis possunt dejicere, fortitudo diaboli in lumbis ejus, quantum ad viros, consistere dicitur; et virtus illius in umbilico ventris sui, quantum ad feminas.

Stringit caudam suam quasi cedrum, id est, tempore coitus caudam suam inter posteriores tibias stringit: quod mystice dicitur, quoniam quos diabolus hoc peccato devincit, ipsa voluptate ligatos tenet, et in consuetudinem ducit. Albertus per caudam intelligit membrum genitale, eo quod cauda omnium sit nervorum et ab extremitatibus omnium nervorum compositum. Quod vi delectationis strictum, omnes stringit nervos: quorum constrictione per totum corpus per concavitatem spongiositatemque nervorum semen exprimitur, et ad locum generationis deducitur, ut asserit Avicenna, sicut serum exprimitur de caseo. Comparat autem hoc constrictioni cedri, quoniam cedrus forte est lignum; et quum premitur, succum emittit sanguineum. Unde, ex fortitudine, fortitudini libidinis; et ex succo sanguineo, comparatur semini generationis: quia, secundum Avicennam, semen superfluum est quartæ digestionis. Humor autem quartæ digestionis, ex sanguine exprimitur. Nervi testiculorum ejus perplexi sunt, id est, quasdam revolutiones habent nervorum, ut quarto de Animalibus Philosophus scribit de gressibilium et generantium animalium nervis. Ubi Albertus ait: Testiculi, ut Aristoteles dicit, semen attrahunt ut ventosa calore choleræ, de qua facti sunt, sicut ventosa calore ignis immissi. Suspensi sunt autem in caudis nervorum; et nervi collimitati caudis suis, per totum corpus plexi sunt reticulatim, ut undique semen trahant et exprimant. Per hoc designatur, quod diabolus vitio isto fœdatos, etsi cessare conentur, diversimode eos vitio huic denuo implicat.

Ossa ejus velut fistulæ æris, id est duræ inflexibilesque, consistunt. Elephas enim habet pedes et tibias inflexibiles, similiter crura inflexibilia, unde quum cadit, nequit resurgere; ossaque solida habet, sine juncturis sive flexuris, ut gravissimum corpus magis sustentent. Cartilago illius quasi laminæ ferreæ, id est dura, nec de facili flexibilis, quemadmodum lamina seu magnum frustum ferri non faciliter incurvatur neque extenditur. Cartilago autem est, naris vel aurium vel alterius rei ossea teneritudo, vel os molle sine medulla, ut sunt extremitates costarum atque opercula ossium quæ moventur. Albertus ait: Cartilago medium est inter duritiam ossis et mollitiem carnis, et a natura interponitur in juncturis laxis, ubi duo ossa conveniunt, ne se invicem tangendo, se frangant aut lædant. Per hoc obstinatio diaboli et crudelitas designantur. Cujus etiam ossa intelligi possunt peccatores feroces, iracundi et rigidi: qui æreis fistulis comparantur, quia immansivi et pertinaces existunt; sed in profundum peccatorum venientes, contemnunt, nec pœnitent. Cartilago autem illius, sunt homines molliores, qui vitiis in se delectabilibus prorsus inhærent, ut sunt peccata gustus et tactus, ludi, joci et similes vanitates: qui etiam suis voluptatibus sic ligantur ac detinentur in malis, ut ferreis laminis comparentur.

Ipse est principium viarum Dei. Ex hoc verbo et quibusdam sequentibus constat, quod ista non de elephante secundum se, sed ut est figura diaboli, et de diabolo tanquam re figurata principaliter proferantur. Non enim bestia illa, sed diabolus principium viarum est Dei, id est quoddam principium atque præcipuum inter cetera Creatoris. Nam inter angelos et cum illis est conditus. Princepsque dæmonum summus fuisse creditur angelicorum spirituum. Qui etiam principium viarum Dei asseritur, quia primo exstitit causa, quod Deus circa intellectuales creaturas non solum via misericordiæ, quæ sibi proprie competit, usus est, sed et via ulciscentis justitiæ, quod ex creaturarum perversitate contingit. Ille enim diabolus primo peccavit, aliisque peccandi fuit occasio. Qui fecit eum, id est Deus creator diaboli, quantum ad bonam ejus naturam: quo verbo vilissima Manichæi destruitur hæresis, duo principia effectiva ponentis; applicabit gladium ejus: id est, secundum sapientiæ suæ censuram justitiæque dictamen determinabit et ordinabit, quantum diabolus sua potestate, crudelitate seu tentatione homines impugnet, ne scilicet ultra vires tententur. Nam et per angelos sanctos dæmonum potestatem coercet, ne pro suo libito nos impugnent. Propter quod ait Apostolus: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Deus enim tanquam sapientissimus ac fidelissimus omnium moderator, humanam fragilitatem cognoscit, et uniuscujusque dispositiones ac vires attendit, quantumque invisibilis ille hostis homine fortior, industriosior, infatigabilior sit, perpendit. Ideo applicat gladium ejus modo prætacto.

Huic montes herbas ferunt. Si ad elephantem referatur, sensus est, quod in montibus nascuntur gramina quibus nutritur. Quantum vero ad diabolum, sensus est, quod montes, id est superbi et magni in sæculo isto, pariunt ei delectationis seu refectionis materiam, complendo ipsius voluntatem. Præsertim quoque id agunt prælati et principes negligentes seu impii, qui subditos suos diabolo escam ac prædam efficiunt, dum eos in peccatis enutriunt, aut certe non corrigunt, juxta illud Jeremiæ: Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, ideo dissipatus est omnis grex eorum. Unde in Joanne loquitur Christus: Mercenarius fugit, quia mercenarius est; et lupus rapit et dispergit oves.

Omnes bestiæ agri ludunt ibi, scilicet in montibus coram elephante. Nam bestia illa, animalia alia non manducat. Ideo cum ipso morantur, quia non nocet eis, ut dicitur. Porro, quantum ad dæmonem, sensus est, quod bestiæ agri, id est homines bestialiter conversantes ibi, videlicet sub potestate et protectione montium jam dictorum seu dominorum pravorum, ludunt et inaniter gloriantur: quemadmodum Daniel habet, quod sub arbore, per quam rex Babylonis exprimitur, omnes bestiæ habitabant. Iterum, bestiæ sunt dæmones, de quibus cantamus: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Ager vero mundum significat, ut Matthæus asserit. Bestiæ ergo agri, sunt dæmones hominum tentatores: quos etiam Apostolus mundi rectores appellat, hoc est hominum mundanorum. Hæ bestiæ in montibus, id est

Prov. xvi, 3.

Jer. x, 21.

Joann. x, 13, 12. ludent

Dan. iv, 9, 18.

Ps. lxxiii, 19.

Matth. xiii, 38.

Ephes. vi, 12.

1 Cor. x, 13. præfatis impiis hominibus, ludunt : quia de eorum pessima vita lætantur, et ad omnem eos insaniam trahunt, vanissimisque occupationibus mancipant. Ideo Psalmista oravit : Neque irrideant me inimici mei. Et in Ecclesiastico scriptum est : Domine pater, ne derelinquas me, ne gaudeat inimicus meus.13

Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Hoc de elephante Thomas pulchre exponit, dicendo secundum Aristotelem, libro de Animalibus : Elephantes in solitudine manent, potissime circa fluvios, quoniam ibi sunt arundineta et salices, ac loca umbrosa. Sicque dormit ibidem sub talium umbris, inter secreta loca calamorum sive cannarum, in locis humidis circa fluenta, quum sit animal naturaliter siccum et calidum : propter quod talia refrigeria quærit. Protegunt umbræ umbram ejus : id est, condensam umbram exquirit, ut scilicet diversarum rerum umbris contra æstum protegatur : quarum umbrarum una sit superior, tanquam ab altioribus causata arboribus. Ideo subditur : Circumdabunt eum salices torrentis, id est arbores sic vocatæ, quæ circa torrentes nascuntur : quarum umbras, quia densiores ac frigidiores sunt umbris calamorum sive arundinum, elephas quærit, et juxta arbores tales quiescit. Ad litteram quoque loca quærit umbrosa, quoniam melancholicum animal est et siccæ complexionis. Per quæ insinuatur, quod diabolus in hominibus otiosis et voluptuosis mansionem sibi constituit in secretis concupi-centiarum latibulis. Qui homines contra labores pœnitentiales et æstus pugnarum, quibus adversus humanæ salutis hostes pugnatur, umbras carnalium deliciarum et refrigeria pausationis acediosæ optant et amplectuntur, ita quod umbra super umbram oritur eis.14 De quibus cantatur in Psalmo : In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.1516 Denique, salices sunt arbores infructuosæ :17 per quas homines vitiosi, a bonis operibus steriles, designantur. Qui omnes diabolo se adjungunt, et illum quasi circumdant, quemadmodum justi Deum, secundum illud Psalmi : Synagoga populorum circumdabit te.

Absorbebit fluvium, et non mirabitur. Hoc dicitur ad innuendum quod animal istud singulariter multum bibit, quum sit siccum et calidum, et maximæ quantitatis. Ait namque Philosophus libro de Animalibus, quod elephas quidam potavit quatuordecim Macedonicas metretas pro semel, et iterum sero alias octo. Ideo per hyperbolen dicitur, Absorbebit fluvium, id est, insolite multum bibet : sicut de homine multum vorace asserimus, quod solus comedet totum ; quemadmodum etiam in Joanne de Christo aiunt Pharisæi, Ecce totus mundus abiit post eum.18 Simili sensu subjungitur : et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus : id est, multum poculum præstolatur et appetit, quasi confidat et cupiat se fluenta exhaurire. Fiducia itaque hic pro naturali seu animali exspectatione accipitur.

Mystice, diabolus absorbet fluvium, id est multitudinem hominum instar fluminis abundantium ac instabilium ; nec miratur, id est, pro magno non habet, quod tales spiritualiter devorat ad vitia inducendo ; sed habet fiduciam quod influat Jordanis, id est collectio hominum quibus inest Dei cognitio : qui per Jordanem fluvium terræ promissionis signantur, in qua Dei vigebat notitia ; in os ejus, quia et tales præsumit ac studet dejicere. Vel, per fluvium designantur increduli, in quibus nulla est virtutum stabilitas ; per Jordanem, in quo baptizatus est Christus, fideles :19 et utrosque invadit diabolus, illosque universos absorbet, et horum plurimos vincit. Rursus, per fluvium sæculares, per Jordanem religiosi intelliguntur. Diabolus itaque sæculares fallit et superat ; nec miratur, quia hoc magnum non arbitratur ; sed habet fiduciam, quod religiosos quoque valeat devorare : imo quo aliquem viderit virtutibus magis studere, eo invidiosius atque callidius nititur eum prosternere.20 Ad quantam vero ruinam plurimos religiosorum dejecerit, tam lamentabile quam clarum est intueri.

In oculis ejus, videlicet elephantis, quasi hamo capiet eum venator. Unus quippe modus capiendi hanc bestiam est, quod in via ejus fit fovea, cui aliquid superponitur, cui et cibus superponi solet. Itaque elephas super locum illum deveniens ruit in foveam, et capitur tali dolo, quemadmodum piscis hamo. Insuper, elephante sic lapso, unus venator accedens, pungit et percutit ipsum. Alter autem venator adveniens, volens bestiam sibi facere mansuetam ac subditam, percutit primum venatorem, et amovet ne percutiat elephantem, datque ei comedere hordeum. Quod quum ter vel quater peregerit, elephas diligit se juvantem, atque deinceps ei obediens mansuescit: sicque capitur per cibum sibi oblatum, sicut piscis per hamum, in quo esca ostenditur, et aculeus occultatur. Per quod mystice figuratur modus, quo per Christum superatus est dæmon. Christus enim corpus suum passibile objecit diabolo: quod ille occidi procurans, captus et victus est eo, quod velut escam invasit, videlicet corpore seu morte corporis Christi, quod Christus velut escam diabolo demonstravit: qui aculeo corporis hujus, hoc est virtute divinitatis Christi, seu merito obedientiæ ejus, transfixus est instar piscis hamo detenti.

Et in sudibus perforabit nares ejus. Hoc dupliciter explanatur. Primo, quod elephante præfato modo in foveam lapso, primus venator sudibus seu palis perforat nares ejus, quia sunt molliores, ideoque magis læsivæ. Secundo, ut his verbis tangatur alius modus capiendi elephantem. Nempe, ut libro de Animalibus Aristoteles refert, venatores equitant elephantes domesticos, sicque insequuntur elephantes silvestres, et instrumentis quibusdam acutis pungunt eosdem, naresque perforant. Sic Christus suis virtutibus prostravit diabolum.

Quæ autem hic de diabolo sub figura elephantis exposita sunt, Albertus ad litteram exponit de natura animali et brutali exsistente in homine, puta de sensualitate. Quæ vero consequenter de diabolo dicuntur sub nomine Leviathan, vel sub figura ceti, ipse exponit de infectione sensitivæ partis in homine a dæmone seu serpente. Sed littera non videtur ad hoc consonare, nec congrue applicari, quemadmodum totum ejus processum consideranti patescit. Philosophantes autem Judæi, ut Moyses Ægyptius, Abraham Hispalensis, Isaac et Jacob Alkindi, per Leviathan intellexerunt malitiam privationis infusam in totam materiam, secundum eos: quod textui minus concordat.

Consequenter Dominus describit proprietates diaboli sub nomine et similitudine ceti, qui inter omnia animalia marina, quantitate ac potestate excedit, et alios devorat pisces: propter quod convenienter designat diabolum, qui naturali potestate homines superat universos, et devorat plurimos. Porro, quod ista non sint principaliter de ceto, sed de diabolo dicta, patebit ex subditis. Rursus, ut ait Albertus, fabulosum et stultum est dictum Judæorum, dicentium quod Leviathan sit serpens seu piscis, circulo sui corporis totum terræ cingens seu ambiens globum: qui solem et radios ejus apprehendere nititur atque vorare, sicque solem in circuitu suo semper exagitat fugientem.

An extrahere poteris Leviathan hamo? quasi dicat: Nequaquam valebis cetum de aquis per hamum extrahere, quum sit tantæ magnitudinis, ponderositatis ac roboris. Congrue quoque cetus vocatur Leviathan, quia Leviathan interpretatur, additamentum eorum. Cetus autem multo major est quantitate, quam aliquis piscis, aut etiam animal quodcumque terrestre: siquidem, Plinio testante, occupat spatium quatuor jugerum; et juxta Isidorum, cetus habet corpus tam grande ut mons. Et fune ligabis linguam ejus? id est, non poteris eum capere per funem in lingua sua, quemadmodum aliqui alii pisces capi solent per funem hamo appensum, cujus aculeus intrat linguam piscis, qui capitur, sicque tentus extrahitur. Per quod mystice insinuatur, quod diabolus humana potestate sine Dei gratioso auxilio superari non valet, nec a suis suggestionibus impediri, neque ex hominum cordibus extrahi; sed Dei virtus et gratia exiguntur: cujus auxilio faciliter superatur, juxta illud ad Romanos, Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.21 Itaque Christus, ejusque virtute ministri ipsius, hamo extraxerunt Leviathan, quia per Christi passionem prostraverunt diabolum, et de hominum cordibus ejecerunt, ejusque suggestiones et præsumptiones compescuerunt. Unde in Luca loquitur Christus discipulis: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici.22 Insuper, passione instante, asseruit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras;23 et: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Hoc est quod ad Colossenses ait Apostolus:24 Exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter. Itaque, fune, id est fide et merito dominicæ passionis, ligata est lingua diaboli, superaturque ipse a veris Christicolis.

Numquid pones circulum in naribus ejus? id est, ferreum seu alium circulum in naribus ceti ponere nequis, ut sic eum cogas tibi servire et subdi: quemadmodum homo compellit bubalum sibi servire ac subjici, mittendo annulum ferreum in naribus ejus, quo facto, circumducit eum quo vult. Aut armilla perforabis maxillam ejus? tanquam dicat: Non potes hoc. Et sumitur hic armilla pro hamo, seu freno vel camo, quo equus vel camelus dirigitur ad hominis voluntatem: quorum maxillæ quasi perforari videntur, dum in eorum ore frena vel cami mittuntur. Per quod figuraliter datur intelligi, quod homo diabolum nequeat ad libitum suum deducere, ad serviendumve cogere propria et humana virtute; sed Christus sua potestate hoc egit: qui circulum posuit in nare diaboli, id est, divinitatis suæ omnipotentia, imo et creatæ suæ sanctitatis efficacia, malignitatem astutiamque diaboli refrenavit. Armilla quoque, id est sanctissimæ conversationis ac amarissimæ passionis suæ dignitate, virtute ac merito, sic dejecit et vulneravit diabolum, ejusque perforavit maxillam, id est devorativam calliditatem, quod etiam eos quos dudum absorbuit, perdidit; et quos absorbet, frequenter amittit, dum peccatores veraciter pœnitent et salvantur: quemadmodum, perforatis maxillis, cibus ex ore dilabitur. Siquidem, per maxillam esca sub dentibus continetur, ne excidat, sed masticetur. Idcirco designat malignitatem et dolum diaboli, quibus peccatores sub suæ crudelitatis dentibus continet; sed virtute et merito Christi eripiuntur quamplures, ut David quum homicidium et adulterium commisisset.25 Nam et passio Christi fecit quodammodo adhuc futura et exspectata ac credita, quod fecit præsens atque præterita. Denique, juxta hunc modum loquendi, superbissimo regi Assyriorum Dominus loquitur per Isaiam: Ponam circulum in naribus tuis, et frenum in maxillis tuis.26

Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? Quantum ad cetum, sensus est facilis, quod scilicet tantæ est fortitudinis, ut nihil curet de homine, nec timeat eum. Idcirco non deprecatur eum, neque blanditur ei, ne capiatur ab eo; nec fœdus amicitiæ facit cum homine, nec promittit ei perpetuam servitutem. Et hæc quatuor interdum se per ordinem habent: ut dum quis ex timore vel necessitate victori porrigit preces, deinde blanditur, tertio ad pactum suscipitur, et postremo per pactum perpetuæ servituti subjicitur. Per quæ omnia, secundum Thomam, datur intelligi, quod diabolus hominem secundum se seu naturalia sua non metuit, ut ei quasi superiori aut fortiori preces vel blandimenta, pactum aut servitutem exhibeat:2728 et si tale quid fingat, facit hoc ad hominum deceptionem, ut ipsi potius sibi subdantur, quam eis ipse. Verumtamen diabolus homines quosdam timet propter dona supernaturalia eis divinitus data: propter quæ aliquando quosdam precatus est, et quibusdam obedire atque servire frequenter compulsus est. Unde et Christum in Evangelio scribitur deprecatus, dicendo: Si ejicis nos, mitte nos in porcos. Mollia quoque diabolus Christo dixit, juxta illud Marci, quo ait ad Christum: Scio quia sis Sanctus Dei. Et iterum: Jesu, Fili Dei summi, venisti ante tempus perdere nos? In hoc demum, secundum Gregorium, diabolus quodammodo ferit pactum cum Deo, quod ex ejus licentia homines tentat; sed et divinæ justitiæ in punitione pravorum subservit. Christus vero omnem dæmonum turbam habet æternaliter subditam. Unde in Evangelio, pandens se diabolum superasse, testatur: Quum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet; si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa ejus vasa diripiet, et spolia distribuet.

Numquid illudes ei quasi avi? id est, fraude eum non poteris in tuam redigere potestatem, quemadmodum homo avi illudit, dum eam per retia capit. Tale autem quid ceto inferre, non est unius hominis, quamvis interdum a pluribus per quasdam capiatur industrias. Aut ligabis eum ancillis tuis? id est, non poteris cetum ligare, ut ei ancillæ tuæ alimenta ministrent, vel secum exerceant ludum, sicut cum ave quæ capta ligatur ut cum ea ludatur. Quibus verbis subtilitas, experientia atque calliditas dæmonis designantur: quæ tantæ sunt, quod ipse humana industria circumveniri non potest aut vinci, nec aliis illudendus præberi. Sed Christus eum vere, virtuose ac sapienter, juste multipliciterque decepit, dum et Matrem Virginem habuit desponsatam, et in Ægyptum confugit, atque in trina tentatione ita respondit, quod diabolus recessit convictus, ambiguus seu deceptus: sed et tempore passionis maxime eum fefellit, in tantum, ut Judæos ad crucifigendum instigaret, et in ipsa passione formidans, uxorem Pilati, ad rogandum pro Christi creptione, graviter hortaretur. Denique ancillis suis Christus illum ligavit, dum tot personis feminei sexus potestatem et gratiam prævalendi dæmonibus contulit. Nam et infirma et abjecta ac contemptibilia stultaque mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, ut ait Apostolus.

Concident eum amici, divident illum negotiatores? Hoc uno modo interrogative et negative exponitur, ut sit sensus, quod tanta sit ceti magnitudo, ut aliquando captus, toti regioni sufficiat. Ideo nec particulariter inter amicos dividitur, nec a negotiatoribus carnes ejus venduntur. Per quod insinuatur, quod dæmonis malitia tam plena est terra, ut nequaquam oporteat unum hominem alteri dæmonis auxilium adipisci, præsertim quum ipse tam pronus sit omni malevolo cooperari. Secundo exponitur affirmative. Non enim ceto capto homines vesci possunt, nisi ejus corpus aliquo modo dividatur seu concidatur. Unde et negotiatores aliqua ejus frusta alicubi vendere possunt. Sic et dæmon conciditur, dum per prædicationes, preces et merita amicorum Dei, membra ipsius ab ipso tolluntur: dum scilicet impii convertuntur. A negotiatoribus quoque dividitur, quum per prædicatores et prælatos, quibus ait Salvator, Negotiamini dum venio, in diversis mundi partibus diversi peccatores ad justitiam reducuntur. Tales quippe negotiatores de talentis seu donis sibi concessis spirituale lucrum faciunt ac reportant, dum verbum et exemplum aliis exhibent; atque ab eis spiritualem referunt fructum, dum et illi proficiunt, et isti participes fiunt profectus illorum. Hinc de Ecclesia Proverbiorum ultimo legitur: Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum.

Numquid implebis sagenas pelle ejus? quasi dicat: Non. Si enim capi a te non potest, consequens est, quod nec pelle

Matth. xxvii, 23.

Ibid. 19.

1 Cor. 1, 27, 28.

Luc. xix, 13.

Prov. xxxi, 14.

Matth. vii, 31.

Marc. i, 24.

Ibidem; Matth. vii, 29.

Luc. xi, 21, 22; Matth. xii, 29.

Luc. i, 27.

Luc. iv, 13. ejus retia tua implebis. Aut gurgustium piscium, id est instrumentum piscatorum, virgis perplexum, in profundum gurgitis positum ad pisces capiendos, capite illius? id est, tam magnum est caput ceti, quod intrare non valet hujusmodi instrumentum, ideo capite ceti non potest impleri. Gurgustium autem est nomen fictum a sono, secundum Albertum, quoniam aqua currens inter capedines*, gurgur sonat.29 Vel, gurgustium a gurgite, in quo ponitur, nominatur. Præterea Thomas refert, quod maximi ceti, longissimis culmis quos habent dum dormiunt in rupibus, pendent ad saxa, ut dicitur; tuncque appropinquans piscator, quantum potest de pelle ceti solvit, seu deponit, a lardo ejus circa caudam. Est enim animal valde pingue, ita quod propter pinguedinem incisuram talem non sentit. Sicque immissis funibus, quos ligat ad saxa vel arbores, excitat cetum lapidibus fundæ: qui cetus recedendo pellem dimittit.*

Per quæ datur intelligi, secundum Thomam, quod diabolus virtute humana nequit includi, sicut quidam necromantici se dæmonem posse includere opinantur; sed totum hoc, quod sic includi videtur, ex ejus venit astutia, qua utitur ad homines decipiendos. Imo, si recte pensetur, omnia præinducta pertinere videntur ad præsumptionem necromanticorum confutandam, qui nituntur cum dæmonibus pactum inire, vel eos sibi subjicere aut qualitercumque constringere. Rursus per ista innuitur, quod non humana, sed divina virtute ac gratia, sagena, id est Ecclesia, ejusque gurgustium, id est occulta loca, claustra, collegia, pelle et capite ceti, id est simplicioribus, itemque prudentibus secundum carnem et sæculum peccatoribus, adimplentur, quando hujusmodi peccatores convertuntur, et Christo atque Ecclesiæ incorporantur.

Pone super eum manum tuam: id est, si potes, tua virtute vince et comprime cetum. Quo insinuatur, quod homo propria vi nequeat dæmonem conculcare. Itaque nemo præsumat, neque de propriis viribus stulte lætetur, putando se sine gratioso Dei subsidio posse reluctari aut prævalere diabolo. Unde Dei est ponere manum super illum, quia ad libitum reprimit ejus malitiam et virtutem. Memento belli, id est disputationis istius meæ adversum te de prædictis meis effectibus, in quibus tibi probavi quanta sit mea excellentia atque perfectio super te. Vel, Memento belli, id est, attende quomodo ego contra diabolum pugno atque prævaleo. Vel, Memento belli, id est impugnationis qua te diabolus impugnavit, omnia tua tibi tollendo, teque corporaliter vulnerando, ac per hoc contra tuam rationem bellando. Nec ultra adjicias loqui, id est, de cetero non loquaris incaute aliquid proferendo, quod videatur meæ sapientiæ aut justitiæ derogare, quum videas te, non solum me, sed et effectibus meis tam infirmiorem seu inferiorem.

Ecce spes ejus frustrabitur eum, id est, cetus effectu suæ exspectationis privabitur. Dum enim pisces insequitur, illis ad littora fugientibus, impingit ad terram seu littus, ubi aquis sibi deficientibus, redire non potest ad profunda aquarum neque recedere, unde nec pisces tales apprehendit; sed super aquam apparens, ab hominibus undique accurrentibus præcipitatur in mortem. Ideo subditur, et videntibus cunctis qui adsunt, præcipitabitur: quia ab eis occiditur. Sic diabolus spe sua frustratur, quia dum electos et virtuosos devorare conatur, ab eis magis prosternitur atque affligitur, dum ei efficaciter renituntur: qui in die judicii cum omnibus suis præcipitabitur in infernum in omnium conspectu Sanctorum.

Footnotes

  1. Job xxxviii, 1, 3. ↩

  2. Ps. xxxii, 9; cxlviii, 5. ↩

  3. Jer. ix, 24. ↩

  4. Ps. ix, 36. ↩

  5. Amos vi, 8. ↩

  6. Eccl. x, 15. ↩

  7. Ezech. xxviii, 2-19. ↩

  8. Is. xiv, 4-24. ↩

  9. Gen. i, 1. ↩

  10. Gen. 1, 24-31. ↩

    1. XL, 7.
    ↩
  11. Habac. 1, 16. ↩

  12. Eccli. xxiii, 1, 3. ↩

  13. Ps. vii, 8. ↩

  14. Ps. lxxii, 5, 7. ↩

  15. Ps. lxxii, 5, 7. ↩

  16. Ps. xxiv, 3. ↩

  17. Joann. xii, 19. ↩

  18. Matth. xiii, 13. ↩

  19. Matth. iii, 13. ↩

  20. Rom. xvi, 20. ↩

  21. Luc. x, 19. ↩

  22. Joann. xii, 31, 32. ↩

  23. Coloss. n, 15. ↩

  24. Il Reg. xi, 24, 4. ↩

  25. Is. xxxvii, 29. ↩

  26. II Reg. xi, 24, 4. ↩

  27. Coloss. ii, 15. ↩

  28. crepidines ↩

Chapter 70 of 72