Skip to the text

Articulus 2

ELUCIDATIO TROPOLOGICA EJUSDEM CAPITULI PRIMI.

JOEL interpretatur aperiens, Phatuel latitudo. Qui igitur bonum virtutis viriliter incipit, filius fit latitudinis, id est gratiæ amplioris et caritatis ardentis, ut dicere queat cum Paulo, Cor nostrum dilatatum est; et cum Psalmista, Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.12 Quid enim latius caritate, quæ omnia ambit, atque ad hostes extenditur, et universis, quæ habet, communicat? Ad talem quoque fit verbum Dei, quoniam Spiritus Sanctus inspirat ei pertinentia ad salutem, sicut ait Joannes, Unctio docet vos de omnibus:3 ita ut valeat dicere, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Quum enim incipit rationalis creatura quod bonum est, mox adest Spiritus, qui adjuvat infirmitatem nostram.45 Ideoque cum plena divinæ subventionis fiducia viriliter est inchoandum, ut humiliter magnanimiterque dicamus:6 Omnia possum in eo qui me confortat; itemque: Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.7 Quidam vero propriam imbecillitatem, non divinæ pietatis virtutem, pensantes, nimis pusillanimes sunt, non audentes ad aratrum ponere manum, divinæ bonitatis superliberalissimæ munificentiæ derogantes.8

Audite hoc, senes; et auribus percipite, omnes habitatores terræ: id est, spiritualem intelligentiam propheticorum verborum Joelis, universi Christiani senes juvenesque, attendite.

Residuum erucæ comedit locusta, etc. Per quatuor ista intelligo quatuor vitia, quatuor virtutibus cardinalibus contraria, quæ sunt: Intemperantia, timiditas, injustitia, et indiscretio. — Intemperantia autem, bona animæ magna ex parte devastat et ejicit, quoniam nisi vitia gulæ et luxuriæ exstirpentur, non fit homo spiritualium capax donorum, Domino contestante: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est.9 Et Apostolus ad Romanos:10 Qui (inquit) in carne sunt, Deo placere non possunt. Ideo Petrus hortatur a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, abstinere.11 Hinc et Isaias disseruit: Quem docebit Dominus scientiam, et quem intelligere faciet auditum?12 Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere, eos videlicet, qui vitia intemperantiæ detestantur. — Denique hoc tam manifesto detestandoque vitio non vincuntur, sed timiditate, veræ fortitudini (quæ magnanimiter aggreditur fortia) repugnante, inordinata timentes ubi non est timor, et propriæ pelli timentes, malunt incidere mala culpæ et Dei offensam, quam mala pœnæ hominumque indignationem.1314 Quocontra ait Salvator: Nolite timere eos qui occidunt corpus;15 et Isaias: Quis tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescit?16 Hac vili timiditate carebat, qui dicebat: Non timebo millia populi circumdantis me;1718 et: Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Porro, teste Scriptura, qui timet Dominum, nihil trepidabit.19 His itaque sacris testimoniis increpantur vilia corda quorumdam, homines magis quam Deum timentium: qui in præsentia superiorum suorum quamdam confingunt ac induunt gravitatem, sed illis abeuntibus, ad consuetas redeunt culpas, negligentias, et excessus. Hi non agunt bonum amore boni, sed timore mali: in quibus residuum erucæ edit locusta. De qua plaga eripitur, qui illud Proverbiorum implet: Fili, honora Dominum, et valebis;20 præter eum vero ne timueris alienum. —

Qui autem nec intemperantia nec timiditate prædicta dejiciuntur, frequenter peccato injustitiæ superantur, non reddendo singulis quæ sua sunt, neque, juxta principis Apostolorum doctrinam, unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, tanquam boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. In his residuum locustæ comedit bruchus.21 — Alii prædictis vitiis reluctantes, per indiscretionem labuntur:22 quorum non rationabile est obsequium, qui quoniam plus faciunt quam possunt, dispereunt.23 In quibus ærugo consumit quod inerat, inesseve poterat animæ. — Insuper, per quatuor plagas has intelligi possunt quatuor tentationes principales, vel quatuor primi ac maximi persecutores Ecclesiæ, seu quatuor principaliores hæresiarchæ, qui infinitas animas spiritualiter jugulaverunt.

Expergiscimini, ebrii, et flete. Hoc est quod ait Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis;24 itemque Salvator, Vigilate, quia nescitis diem neque horam.25 Denique impii ebrii, sunt omnes qui carnalibus delectationibus, mundanis vanitatibus, aut ceteris inordinatis passionum affectionibus sic resolvuntur et vacant, quod judicium rationis non advertunt, nec Deo neque Ecclesiæ parent, sed in proprii ambulant cordis pravitate. Unde in Jeremia habetur: Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga?26 Et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine. De quibus scriptum est apud Isaiam: Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam;27 et in Proverbiis scriptum est, Væ his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis.28 Quam multi modo sunt tales, qui et corpus suum et animam perimunt!29 Vinum enim moderate sumptum, sanitas est corporis et animæ; sed superflue sumptum, mordet ut coluber.30 Quoniam periit ab ore vestro: id est, omnis carnalis voluptas cito vertetur vobis in mœrorem æternalemque pœnam, nisi pœnitentiam veram egeritis, quemadmodum factum est diviti qui epulabatur quotidie splendide.3132 Vidua nempe in deliciis vivens, secundum Apostolum, vivens mortua est. Et apud Lucam comminatus est Christus:33 Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis. Propterea in Ecclesiastico asseritur: Si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, facient te in gaudium inimicis tuis.34 Momentaneum est quod nunc delectat, æternum vero quod cruciat.

Præterea hoc loco ait Hieronymus: Nulla res ita inebriat, ut animi perturbatio. Est tristitia quæ ducit ad mortem: hæc abominanda ebrietas est.35 Est ira quæ justitiam Dei non operatur, et furori proxima mentis impotem facit, in tantum ut labia tremant, dentes concrepent, vultus pallore mutetur. Quid referam de gaudio et voluptate, et maxime de amore qui excæcat cordis oculos, et nihil aliud amantem, nisi quod amat, cogitare permittit? Annon est dicenda ebrietas, quum propter vile scortum, animæ libertas in serviles blanditias inclinatur?

Gens enim ascendet super terram meam, fortis et innumerabilis: id est, visibiles ac invisibiles hostes (nam et de diabolo dictum est, Inimicus homo hoc fecit), invaserunt militantem Ecclesiam seu animam christianam devotam, ut eam a Deo avertant.36 Mundus enim et dæmon indesinenter tentant electos, qui in medio ambulant laqueorum, et propter justitiam plurima patiuntur adversa, quemadmodum legitur: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur.37 Quoniam ergo tot hostibus atque periculis circumvallatur Ecclesia, prælati qui delectationibus vacant et negligentia dissolvuntur, jubentur evigilare a somno ignaviæ, flere et ululare, quatenus gregi suo debitam impendant custodiam, Deumque pro illius salute lacrimabiliter invocent. Dentes ejus, ut dentes leonis. De quo Petrus: Adversarius, inquit, vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.38 Quid enim crudelius his qui animas conantur occidere, et ab æterno infinito-

Qui autem nec intemperantia nec tarditate prædicta dejiciuntur, frequenter peccato injustitiæ superantur, non reddendo singulis quæ sua sunt, neque, juxta principis Apostolorum doctrinam, unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, tanquam boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.39 In illis residuum locustæ comedit bruchus. — Alii prædictis vitiis reluctantes, per discretionem labuntur: quorum non rationabile est obsequium, qui quoniam plus faciunt quam possunt, dispereunt.40 In quibus ærugo consumit quod inerat, insesseque poterat animæ.41 — Insuper, per quatuor plagas has intelligi possunt quatuor tentationes principales, vel quatuor primi ac maximi persecutores Ecclesiæ, seu quatuor principaliores hæresiarchæ, qui infinitas animas spiritualiter jugulaverunt.

Expergiscimini, ebrii, et flete. Hoc est quod ait Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis;42 itemque Salvator, Vigilate, quia nescitis diem neque horam.43 Denique impii ebrii, sunt omnes qui carnalibus delectationibus, mundanis vanitatibus, aut ceteris inordinatis passionum affectionibus sic resolvuntur et vacant, quod judicium rationis non advertat, nec Deo neque Ecclesiæ parent, sed in proprii ambulant cordis pravitate. Unde a Jeremia habetur: Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? Et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine. De quibus scriptum est apud Isaiam:44 Væ qui consurgis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam; et in Proverbiis scriptum est, Væ his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis.45 Quam multi modo sunt tales, qui et corpus suum et animam perimunt! Vinum enim moderate sumptum, sanitas est corporis et animæ;4647 sed superflue sumptum, mordet ut coluber. Quoniam periit ab ore vestro: id est, omnis carnalis voluptas convertetur vobis in mœrorem æternamque pœnam, nisi pœnitentiam veram egeritis, quemadmodum factum est diviti qui epulabatur quotidie splendide. Vidua nempe in deliciis vivens, secundum Apostolum, vivens mortua est.484950 Et apud Lucam comminatus est Christus: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis.51 Propterea in Ecclesiastico asseritur: Si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, facient te in gaudium inimicis tuis.52 Momentaneum est quod nunc delectat, æternum vero quod cruciat.

Præterea hoc loco ait Hieronymus: Nulla res ita inebriat, ut animi perturbatio. Est tristitia quæ ducit ad mortem: hæc abominanda ebrietas est. Est ira quæ justitiam Dei non operatur, et furori proxima mentis impotem facit, in tantum ut labia tremant, dentes concrepent, vultus pallore mutetur.53 Quid referam de gaudio et voluptate, et maxime de amore qui excæcat cordis oculos, et nihil aliud amantem, nisi quod amat, cogitare permittit? Annon est dicenda ebrietas, quum propter vile scortum, animæ libertas in serviles blanditias inclinatur?

Gens enim ascendet super terram meam, fortis et innumerabilis: id est, visibiles ac invisibiles hostes (nam et de diabolo dictum est, Inimicus homo hoc fecit), invaserunt militantem Ecclesiam seu animam christianam devotam, ut eam a Deo avertant.54 Mundus enim et dæmon indesinenter tentant electos, qui in medio ambulant laqueorum, et propter justitiam plurima patiuntur adversa, quemadmodum legitur: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur.55 Quoniam ergo tot hostibus atque periculis circumvallatur Ecclesia, prælati qui delectationibus vacant et negligentia dissolvuntur, jubentur evigilare a somno ignaviæ, flere et ululare, quatenus gregi suo debitam impendant custodiam, Deumque pro illius salute lacrimabiliter invocent. Dentes ejus, ut dentes leonis. De quo Petrus Adversarius, inquit, vester diabolus leo rugiens circuit, quærens quem devoret. Quid enim crudelius his conantur occidere, et ab æterque bono eas avertere, sicque in sempiterna inferni tormenta pertrahere?56

Posuit vineam meam in desertum, id est, Ecclesiam, quoad aliquam ejus partem, spiritualibus bonis destituit, inducendo fideles ad consensum peccati, quo a Deo deseritur; et ficum meam, id est animam quæ dulcissimis bonis ac fructibus Spiritus Sancti abundavit, decorticavit, id est, a pristinis bonis minoravit, sive abscidit.57 Tales sunt, qui quum cœperint spiritu, carne consummantur. Istud Christus præcipue dicit de claustralibus non observantibus regulam suam, qui a statu perfectionis ad sæcularia vitia devolvuntur.

Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ. Hoc modo flendum est cuilibet Christiano, qui gratiam baptismalem amisit, vel post pœnitentiam recidivavit, atque cœlestis Sponsi privatus puris amplexibus, jam amplexatur hæc terrena seu stercora, qui nutriebatur in croceis, qui quum in honore esset, non intellexit.58 Unde scriptum est in Threnis :59 Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem, et non des requiem tibi.60 Talis utique fuit, qui dixit : Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.61

Periit sacrificium et libatio de domo Domini, id est sacrificium illud de quo fertur in Psalmo, Sacrificium Deo spiritus contribulatus;62 et in Ecclesiastico, Salutare sacrificium est, attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate;63 et libatio internæ ac lacrimosæ compunctionis. Ista deficiunt ab his, in quibus abundante ac prævalente iniquitate, caritas refrigescit. Et luxerunt sacerdotes. Boni enim sacerdotes, de tanto subditorum suorum dispendio intime dolent. Quemadmodum enim gloria patris filius sapiens, sic dolor illius est filius stultus. Confusum est vinum:64 id est, saporosa contemplatio divinorum exhilarans cor, in istis deficit, quia terrena sapiunt, non divina. Elanguit oleum: id est, opera misericordiæ defecerunt in istis. Qui enim sibi nequam est, cui bonus erit?65

Et omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ aliorum.66 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo : id est, boni prælati, doctores et prædicatores, qui fidelium corda vomere prædicationis colunt, purgant, fecundant, de spirituali sterilitate atque ruina populi dolent et erubescunt, quia non affert populus fructus virtutum, quæ per frumentum et hordeum designantur. Unde et Esdras ait : Domine Deus, confundor et erubesco levare faciem meam ante conspectum tuum, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt, et peccata nostra creverunt usque ad cœlum.67 Populus autem fidelis, vocatur et ager et vinea Dei, dicente ad Corinthios Paulo : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. 1 Cor. III, 9. Frequenter vero boni pastores formidant ne ex eorum negligentia ac insufficientia accidat imperfectio subditorum : ideo intra se confunduntur, mallentque subesse quam præesse.

Malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt. Homines nominibus arborum designantur. Istud ergo contingit, dum homines diversarum gratiarum generibus adornati, in vitia collabuntur, et infructuosis arboribus similantur, arentes, quia non habent humorem influentiæ Spiritus Sancti. Porro per malogranatum (quæ est arbor medicinalis, habens poma ad edendum amara et granis repleta) figurantur personæ ad aliorum instructionem idoneæ, habentes verba districtæ correptionis, quibus animæ læsiones sanantur, et grana, id est semina verbi cœlestis. Per palmam exprimuntur, qui diu floruerunt in gratia, tam æstate prosperitatis, quam hieme adversitatis. Tales autem aliquando cadunt, quemadmodum Augustinus perhibet se vidisse cedros Libani cadere. Nemo enim securus est, dicente Apostolo, Qui stat, videat ne cadat.68 Et quo ascensus sublimior, eo casus nocentior. Quia confusum est gaudium spirituale a filiis hominum : qui quum sint carnales, potius filii hominum quam Dei vocantur, quemadmodum testatur Paulus :69

Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis?70

Accingite vos, et plangite, sacerdotes; cubate in sacco. Hoc facere habent sacerdotes, prælati solliciti, dum gravis tribulatio imminet: imo quo gregem sibi commissum conspexerint ab invisibilibus aut visibilibus adversariis periculosius impeti, eo amplius humiliare se debent coram Deo, abstinendo, orando, prosternendo, ac diversis modis divinam clementiam invocando, ut tanto benignius adsit, quanto major est indigentia. Et clamate ad Dominum: A, a, a, diei: quia prope est dies Domini. Hoc de die mortis atque judicii accipi potest, ad quem debet se quilibet cum magna sollicitudine præparare. Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt, de domo Dei vestri lætitia et exsultatio? Videmus ad oculum, quomodo nunc a multis deficit panis animæ, panis videlicet bonæ operationis et gratiæ: a quibus spirituale gaudium tollitur, quoniam non in Domino, sed in rebus inanibus gloriantur.

14

16

17

Computruerunt jumenta in stercore suo. Hoc spiritualiter expositum est præcedenti articulo, et maxime competit iis qui non ex sola passione vel infirmitate, sed ex habitu malo atque proposito delectantur in immunditiis vitiorum suorum, qui sordent in peccatorum squalore, quos profundum absorbuit, et lætantur quum impie fecerint.7172 Hi sunt tanquam sus lota in volutabro luti.73 Stercora sunt turpitudines vitiorum, flores autem decor et splendor virtutum. Quid ingemuit animal? Sic multi fidelium gemunt, quia non est pascua eis, id est spiritualis consolatio, copia gratiæ, optata perfectio. Qui enim zelum justitiæ habent, et quotidie proficere cupiunt, Dominumque in omnibus honorare nituntur, frequenter intra se affliguntur et gemunt quod tot imperfectiones et evagationes miscentur eorum bonis operibus, quod Deo tam fervide ac reverenter non obsequuntur ut cupiunt, quod optatam virtutum celsitudinem non adipiscuntur: estque afflictio ista et gemitus mirabiliter meritorius ac peccati consumptivus.

Ad te, Domine, clamabo, dolens et orans pro populo tuo, quia ignis concupiscentiæ seu diabolicæ tentationis, comedit speciosa, id est interiorem ornatum ac venustatem, deserti, id est cordis humani seu populi christiani a te relicti: in quo aliquando fuit pulchritudo virtutum, scientiæ claritas, gratiæ splendor, donorum venustas.74 Nunc autem in eo, postquam dedit locum diabolo, succubuitque peccato, deordinata ac deformata sunt omnia: ita quod insunt strepitus passionum, peccatorum tumultus, vultusque animæ a Creatore aversus, ad vilia miserabiliter est conversus. Talis anima similis est domui in qua nihil suo loco repositum est, nihil ordinate dispositum, sed cuncta subversa, hinc inde jactata, in qua insuper est fœtor atque tristissimus color. Et sicut in hujuscemodi domo nullus consistere delectatur, sic in anima tali Deus habitare penitus detestatur. Et flamma iræ, indignationis, furoris, concupiscentiæ, cupiditatis, succendit omnia ligna regionis, id est universos habitantes in sæculo: non universos simpliciter, sed tam multos, quod alii respectu eorum perpauci sunt. Jam enim conspicimus, quam pauci his passionibus dominentur.

Sed et bestiæ agri, id est homines qui tanquam jumenta utilia super sese portant onus et jugum Christi, et dicere possunt, Ut jumentum factus sum apud te, quasi area sitiens imbrem, id est cum ingenti affectu, suspexerunt ad te, a te illuminari, consolari ac perfici desiderantes;75 quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, id est, sancti doctores ac prædicatores jam defecerunt ex magna parte, qui tanquam fontes aquæ sapientiæ salutaris, olim impleverunt audientium corda.76 Nunc autem etsi sint qui audire verbum salutis desiderent, desunt qui efficaciter dicant. Porro sapientes et virtuosæ personæ sunt tanquam fontes aquarum, de quarum plenitudine alii debent haurire fluenta scientiæ, accedendo ad eos, ut doceantur, ædificentur, et dirigantur. Tales fontes fuerunt Apostoli, de quibus cantatur : In Ecclesiis benedicite A Deo Domino de fontibus Israel.77 De quibus et accipi potest illud Isaiæ : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.78

Footnotes

  1. II Cor. vi, 11. ↩

  2. Ps. cxviii, 45. ↩

  3. I Joann. ii, 27. ↩

  4. Rom. viii, 26. ↩

  5. Ps. lxxxiv, 9. ↩

  6. Philipp. iv, 13. ↩

  7. Ps. lxxxiv, 13. ↩

  8. Luc. ix, 62. ↩

  9. Gen. vi, 3. ↩

  10. Rom. viii, 8. ↩

  11. I Petr. ii, 11. ↩

  12. Is. xxviii, 9. ↩

  13. Ps. xiii, 5. ↩

  14. * Plerique ↩

  15. Matth. x, 28. ↩

  16. Is. li, 12. ↩

  17. Ps. xxvi, 1. ↩

  18. Ps. iii, 7. ↩

  19. Eccli. xxxiv, 16. ↩

  20. Prov. vii, 1, juxta LXX. ↩

  21. I Petr. IV, 10. ↩

  22. Rom. XII, 1. ↩

  23. Jer. XLVIII, 36. ↩

  24. Ephes. v, 14. ↩

  25. Matth. XXV, 13. ↩

  26. Jer. XXXI, 22. ↩

  27. Is. v, 11. ↩

  28. Prov. XXIII, 29, 30. ↩

  29. Eccli. XXXI, 37. ↩

  30. Prov. XXIII, 32. ↩

  31. Luc. XVI, 19, 22. ↩

  32. I Tim. v, 6. ↩

  33. Luc. vi, 25. ↩

  34. Eccli. XVIII, 31. ↩

  35. Jacob. I, 20. ↩

  36. Matth. XIII, 28. ↩

  37. II Tim. III, 12. ↩

  38. I Petr. v, 8. ↩

  39. I Petr. iv, 10. ↩

  40. Rom. xii, 1. ↩

  41. Jer. xlviii, 36. ↩

  42. Ephes. v, 14. ↩

  43. Matth. xxv, 13. ↩

  44. Jer. xxxi, 22. ↩

  45. Is. v, 11. ↩

  46. Prov. xxiii, 29, 30. ↩

  47. Eccli. xxxi, 37. ↩

  48. I Tim. v, 6. ↩

  49. Prov. xxiii, 32. ↩

  50. Luc. xvi, 19, 22. ↩

  51. Luc. vi, 25. ↩

  52. Eccli. xviii, 31. ↩

  53. Jacob. i, 20. ↩

  54. Matth. xiii, 28. ↩

  55. II Tim. iii, 12. ↩

  56. I Petr. v, 8. ↩

  57. Galat. III, 3. ↩

  58. Thren. IV, 5. ↩

  59. Ps. XLVIII, 13, 21. ↩

  60. Thren. II, 18. ↩

  61. Ps. CXVIII, 136. ↩

  62. Ps. I, 19. ↩

  63. Eccli. XXXV, 2. ↩

  64. Prov. X, 1; XIX, 13. ↩

  65. Eccli. XIV, 5. ↩

  66. Philipp. II, 21. ↩

  67. 1 Esdr. IX, 6. ↩

  68. 1 Esdr. X, 12. ↩

  69. Ps. L, 19. ↩

  70. 1 Cor. III, 3, 4. ↩

  71. Prov. II, 14. ↩

  72. Ps. LXVIII, 16. ↩

  73. II Petr. II, 22. ↩

  74. Ephes. IV, 27. ↩

  75. Ps. LXXII, 23. ↩

  76. Eccli. XV, 3. ↩

  77. Ps. LXVII, 27. ↩

  78. Is. XII, 3. ↩

Chapter 3 of 6